Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ε Prael. ad Insis. Infilii. LI. III. T r. I. rede decerni possit 7. b. t. Enimvero si paterfamilias cum testamento decesserit, idque ab herede destituatur, non mortis, sed destituti testamenti tempus spectari debet, ut decernatur , quis desuncto sit suus heres. Ea enim in specie destituti tandem testamenti tempore certum esse incipit , sinetcstamento decessisse defunctum . In casu igitur de- si tuti testamenti potest suus heres evadere , qui

tempore mortis suus heres defuncto non erat. In eam sententiam plura quidem exempla occurrunt

in jure. Sed lubet hic exhibere speciem , quam

affert Tribonianus. d. f. 7. b. t. Finge, testatorem, exheredato filio extraneum instituere ς' finge adhuc, intra deliberationis tempus filium exheredatum Ohire ' mox quoque decedere institutum extraneum ea sane in thecie nepos a filio exheredato genitus destituti testamenti tempore suus heres evadit avo, qui tempore mortis suus heres ei non erat. VI. At vero ut ejusmodi nepos suus heres eva.dat avo, oportet, ut eo vivo conceptus sit saltem.

Si enim conceptus is fuerit post avi obitum , ei suus heres fieri non potest 8. h. t. Lex scilicet duodecim tabularum hereditatem suis heredibus detulerat, qui in defuncti obitu in rerum natura smrent l. s. g. de suis , o legit. Nepos igitur conceptus post avi mortem. . ejus hereditatem naniscisci non poterat . Ipse autem Praetor cognaticiis

nis intuitu illis tantum bonorum possessionem edi-ns dabat, qui mortis tempore desuncto cognati essent l. 8. princ. ff. eod. Proinde nepos conceptus post avi mortem ne ut proximus quidem cognatus ad bonorum possessionem admitti poterat. Licet

autem jure novissimo in desuncti hereditate primi

a omnium

12쪽

De heredItatibus, quae ab intestato deseruntur. Tomnium .descendentes praelati suerint novell. o Le. I. in ipsis tamen descendentibus cognatio cum desuncto requiritur tempore mortis. In ea re enima jure veteri nusquam recessit Iustinianus. Proinde hodie quoque post avi obitum conceptus. nepos ex rigore Romani juris ab hereditate ejus prorsus exincluditur : ei autem tantum extraordinario Principis remedio subveniri poterit. Cons. Vinn. ad d. f. 8. s. t. n. q. At vero in duodecim tabulis suis here.

dibus hereditas delata suit sine gradus discrimine. Si eui igitur filius superstes esset, & ex filio praeis

mortuo nepotes, pronepotes, aut deinceps alii, nepotes, pronepotes una cum filio succedebant. Illud

tantum intererat , quod inter . liberos primi gradus hereditas divideretur in capita ; inter liberos gradus ulterioris divideretur in stirpes cl. h. t. Sed ea de re latius infra videbimus ad d. nowIL H8.

. I.

VII. Porro emancipati, aut in adoptionem da. ti liberi sui talem post emancipationem , aut ado. ptionem statim amittebant. Ii igitur ad parentum hereditatem inter suos heredes admitti non poterant oe I 4. b. t. Per sceminas quoque suscepti liberi sui heredes avo materno non erant . Ita in avi materni hereditate eis non tantum suos heredes, sed agnatos etiam ex jure duodecim tabularum praeinferri oportebat is . h. t. Enimvero Antejustiniani Principes liberis ex freminis descendentibus ea in re ex parte prospexerunt. Cautum enim ab ipsis sui sint, si ejusmodi liberi cum suis heredibus in hereinditate avi materni concurrerent, cum ipsis suis h redibus admitterentur ' tantum tertia parte minus acciperent ex eo, quod ad ipsorum matrem pertinero

13쪽

8 HA. ad Instis. Iusἰn. LVIII. Th.α potuisset: sin ejusmodi liberi cum agnatis defunct

concurrerent , agnatis quarta pars tantum hereditatis cederet ' reliquae hereditatis partes addicerentur liberis, qui per sceminas suscepti serent d. I s. s. t. Verum ea de re plura desino . Novissimo eis

nim Iustiniani jure liberi suscepti per sceminas cum

suis heredibus aeque succedunt : agnatos vero deis suncti descendentes omnes seu per masculos , seu per eminas prorsus excludunt novell. II 8. c. I.

TITULUS IL

De legitima agnatorum successione . t ri Lier heredum ordo ex jure duodecim tabula. LA. rum agnatorum erat prisc. b. t. Agnati diis cuntur per virilis sexus cognationem conjuncti homines ex eodem primo g eris auctore nati, & in eadem familia permanentes I. h. t. m ι.ult. *.2. F. de gradib. vin. Agnati sunt igitur duo fra-eres consanguinei , aut patrueles . Agnati autem Non nascuntur tantum , sed lper adoptionem etiam fieri possunt . Proinde adoptatus a patre meo &mihi , & ceteris agnatis meis statim post adoptionem agnatus evadit 2. h. t. Porro inter suos he. redes , Sc agnatorum ordinem ex lege duodecim tabularum longe quidem intererat . Sui heredes , ut supra monuimus tit. I. o. sne gradus discrimine succedebant omnes . Contra si diversorum graduum agnati forent, agnatus gradu proximus reliquos eX-

cludebat f. s. h. t. Id ita placuit, quia suos here de

14쪽

des sine gradus discrimine vocavere Decemviri. U rum agnatis tantum gradu proximis in duodecim tabulis hereditas delata suit d. s. h. r. Proximus autem inter agnatos intelligebatur, qui mortis, aut destituti testamenti tempore proximior desuncto e

rat 5. h. t. Iure autem Ante justinianeo in agnatorum ordine non erat subingressioni locus. Proinde si post delationem hereditatis agnatus gradu proximior eam aut repudiaret, aut ante aditionem deincederet , agnatus insequentis gradus non admittebatur d. 7. b. t. Ita , potestate legis veluti conis sumpta in agnatorum ordine, gentilibus deferebatur hereditas. Verum eam subtilitatem antiqui juris a gnatis gradu remotioribus obesse vetuit Iustinianus Cautum enim ab eo fuit, ut, si agnatus gradu proximus aut repudiaret hereditatem , aut eam morte praeventus non adiisset, pateret subingressioni locus, S in agnatos gradus remotioris adeundi jus tran ferretur d. 7. b. t. Id ipsum aequissimum videri debet . Si enim in tutelae incommodo subingresso inter agnatos praescripta suit, in hereditatis quoque commodo eam denegari non oportebat.

III. Porro in agnatorum ordine nullam sexus differentiam in duodecim tabulis fecere Decemviri. In eo igitur ordine olim admittebantur non tantum masculi, sed mulieres etiam, si agnat e serent. Uerum . lata lege Voconia anno Urbis s84. a legitimis hereditatibus exclusae sunt scemime. Lex isthaec scilicet ex alieno testamento sceminas ultra centum nummorum millia capere vetuit, licet eis filiae uni- eae testatori forent Cicer. I. in Verr. 43. Exinde igitur a legitimis agnatorum hereditatibus . exclusae

sunt scemina. Absurdum mira fuisset, ab intestata

muri Di iij so by Cooste

15쪽

mulieres ad hereditatem admitti , ad quam ne ex testamento quidem pervenire possent. Ita per legem Voconiam , germanus germanae succedebat; germani vero hereditas ad germanam redire non poterat . Enimvero per mediae jurisprudentiae regulas ea in re legis Voconiae tantisper mollitus est rigor . Ad agnatorum enim hereditates rursus stat admissae m Iieres , si aut germanae , aut saltem consanguineae defuncto serent Paul. sent. q. 8. 22. Licet autem aetate Gellii lex Voconia exolevisset , ut ipse testa. itur noct. . ttic. 2O. I. id ipsum tamen intelligi d

het de hereditatibus testamento deferri solitis. Nam quod ad intestatorum hereditates, ea obtinuit ad Iustinianum usque. Is enim primus in legitimis agnatorum hereditatibus masculis sceminas aequari junsit I. 4. C. de legitim. hered. oe 3. h. t. IV. Tertius heredum ordo in legibus duodecim tabularum gentilium suit. Gentiles ab agnatis in Wo distant, quod agnati gentem ., & familiam comis

munem habent. Gentiles V ero gentem tantum comis munem habent, non vero familiam. Cons libri T.

t. I s. q. s. Et sub libera quidem Republica genistiles in agnatorum desectu ad successionem ad mitistebantur . Sub Principatu tamen remotissimi inter se gentiles evaserant. Proinde sevo saltem Cati M. risconsulti in deserendis intestatorum hereditatibus eorum ratio haberi desit Collat. lem Mosaie. Rο- man. rit. I 6. f. q. Cum igitur per aetatem Iusti. niani jura gentilium pridem exolevissent, eos omniis no hic praterit Tribonianus . Ex dictis autem perte liquet, praedictos heredum ordines constituis. se Decemviros, ut agrariae legi Romuli inservirent. Ita enim , ut vidimus , praedia conservabantur aut

16쪽

Do senatusconsulto πιννlliano. Iadi eadem domo, aut in familia , aut saltem io

TITULUS III.

Ex regulis Romani juris inter matrem, & filios

olim jus mutuae successionis non erat . Nam iuitatis quidem respectu eis hereditas deferri non poterat et neque enim mater filio, aut filius matri est suus heres . Ius vero agnationis matri, siliove vix proderat . Prinio enim inter agnatos matrim uia vix coibant . Deinde licet inter agnatos matrimonium contractum esset , agnati proximiores plerumque non deerant , qui matri , vel filio prae. ferrentur . In ea re vero deterior conditio matris

erat. Mater, & filius scilicet cognati erant . Ob cognationis vinculum , ut infra liquebit , bonorum possessionem in tertia edicti parte promittebat Prae. tor. Verum sub senioribus Principibus ne bono. tum quidem possessio ad capiendam filii heredita. tem matri prodesse poterat . Nimirum , ut supra vidimus , lex Voconia sub Republica libera mulieres ab hereditatibus prorsus excluserat : sub primis Principibus ea vigebat adhuc . Proinde Iex ipsa Voconia impedimento erat , quominus post filii

mortem bonorum saltem possessionem mater postu- Iare posset cognationis intuitu . Ita enim obliqua via contra legem Voconiam ad foeminas perventia

sent hereditates . Cum igitur Iuctuosa filiorum he

17쪽

reditas ad matrem pervenire non posset, senatustoninsulto Tertylliano sub Hadriano placuit, ut filii he.

reditas pertineret ad matrem 2. h. t.

II. At vero sepatusconsulto Tertylliano pleni iasime consultum matri non suerat . Primo enim iam ad hereditatem filii non quaelibet mater admittebatur , sed ea tantum , quae jus liberorum habeo ret . Si igitur foret ingenua , eam ter peperisse oportebat quater, si libertina Paul. sentent. q. 9. I. a. h. t. Deinde in hereditate filii mater non

semper praeserebatur . Quidam enim matrem omni no excludebant; quidam cum ea smul admittebantur. Ita quidem matrem omnino excludebant conis sanguinei . Contra soror consanguinea cum matroadmittebatur 3. b. t. Proinde plenius matri prospexit Iustinianus. Primo enim matribus generatim

omnibus filiorum hereditatem deserri jussit , lieet

trium , vel quatuor liberorum jure carerent 4. F. t. Deinde cum ipsis desuncti fratribus consa figulisneis matrem admisit h. t. Quin ultra processit Imperator is novell. II 8. Ibi enim ipsis fratribus, si tantum consanguinei forent, mater praelata fuit . At vero ut matri deseratur filiorum hereditas, ipsis impuberibus tutores idoneos petere eam oporteth. t. Quapropter seu tutores non petierit omnino ,

seu idoneos non petierit, jus succedendi in filiorum hereditatem amittet L a. 36. F. ad senatusci TerrFL

18쪽

TITULUS IV.

De senatusconsulto Orpbitiano.

CUm filii sui heredes matri non essent , iure

duodecim tabularum inspecto , ad eos matris hereditas pertinere non poterat. Hi ne post matris obitum in ejus hereditate agnati liberis praeferendi erant. qta quidem apud Romanos jus fuit olim . Verum ubi in aliis juris articulis lex Romuli agraria contemni coepit, ipsa aequitas flagitabat, ut veteris juris rigor in filiorum quoque favorem remitisteretur Aliunde postquam filiorum hereditas senatusconsulto Tertylliano matri delata fuerat, ad se vandam aequalitatem matris heinditatem quoque liberis deserri oportebat. His initiis sub Μarco A tonino senatusconsulto orphitiano placuit , ut in legitima matris hereditate filii praserrentur Ulpian. νit. 26. ' 7. O prisc. b. t. Et per senatusconsultum quidem ob veteris juris reverentiam tantum Itinheris primi gradus matris hereditas delata suit. Uerum per constitutiones Principum aviae hereditatem quoque nepotibus , aut neptibus deserri placuit β. I. h. t. Quemadmodum vero in senatusconsulto Teristylliano filio etiam vulgo quaesito succedit mater6, 7. de senatuscons. Tert l. ita ex senatusconsulto Orphitiano quoque filius vulgo quaesitus ad matris hereditatem admittitur β. 3. h. LII. Porro hereditates Tertylliano , & Orphitiano senatusconsulto seserri solitas novas legitimas

19쪽

hered tales dixere veteres . Novae legitimae herediis tales eae sunt appellatae , quia non veteri quidem duodecim tabularum jure , sed novis legibus desere. hantur . Inter novas autem , & veteres legitimis hereditates longe interest in jure civili. Nam jus quidem veterum legitimarum hereditatum per mirinimam capitis deminutionem statim amittitur . Ita sane post emancipationem agnatus ad agnatorum hereditates pervenire non potest. Conrra novae legitimae hereditates post minimam capitis deminutioin Nem non amittuntur 2. h. t. Hinc juris exor

ta regula , novas legitimas hereditates capitis deminutione non perimi ι. II. F de suis, m legiria hered. Ejus diversitatis causam affert Paulus in I.7. F. de eap. minut. Nimirum in duodecim tabulis civili vocabulo designantur heredes . Nam civile quidem vocabulum est sui heredis, agnati, gentilis. Verum in praedima senatusconsultis heredes desis gnantur vocabulo naturali . Μatris enim, ac filii vocabulum naturale est , neque ex civilibus institutis promanat . Cum igitur filius post capitis munutionem filius esse non des t , post capitis minutionem hereditas matris ei denegari non debet. Sed ea de re plura desino. Nam & a veteri jure successorio omnino recessit, Iustinianus no-ll. IIS. R de ea infra videbimus.

20쪽

TITULUS V.

De successione cognatorum.

Cognati speciatim accepti, & agnatis oppositInon unius sunt generis in jure civili. Primo enim eo uoc bulo continentur conjuncti per masculos , postquam capitis deminutionem subierirint. Αgnati enim post capitis deminutionem desinunt agnati esse , Sc cognati statim evadunt ε. I. . 3. h. t. Deinde eodem quoque vocabulo intelliguntur aut naturales liberi aut qui ab eadem matre vulgo quaesiti fuerint. Hi enim , cum fictio. ne juris patrem non habeant, inter se, aut cum a liis agnati esse non possunt,4. h. t. Denique eae voce apud jurisconsultos designari solent per taminini sexus personas cognatione conjuncti β. a. h. t. Quae hoc in titulo disseremus, ad cognatos Omnes referri debent .

II. Vocabulo ita definito, facile potest intelligi,

in legibus duodecim tabularum cognatos fuisse omni no neglectos in hereditatibus ab intestato deseret solitis . Si igitur agnati, ac gentiles deiuncto deessent, ejus bona non ad conjunctos quidem per sceminas , aliosve cognatos: redibant, sed tamquam' vacantia sub libera Republica aerario deferebantur . Lex quidem isthaec , quae conjunctos per taminas ab hereditatibus excludebat, cum veteri Reipublicae regimine apprime conveniebat . Ita enim & in lais Multis suis .avita praedia conservabantur , Sc mulie

SEARCH

MENU NAVIGATION