Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

t 6 P . ad Iustis. Iussis. LI. III. Tium rum luxus , qui a populari regimine abesse debet .

facilius alceri poterat . verum lex , quae conjun ctis per sieminas hereditates non deserebat, in Reis publica opulentia sua jam laborante , ae sub unius Imperio necessario abroganda erat. In opulenta Rein publica scilicet, ae sub unius imperio mulierum luis xus impediri non debet . In eo quoque regimine dissicilia sunt matrimonia . vix enim quisquam induci potest, ut domi reginas alat - Ita ad mainerimonia alliciendi sunt cives spe hereditatum. , quae uxorum occasione liberis suis aliquando deferri quoant . Cons. Μonte v. espris des lota tiυν. 27. Mis. Μutato igitur apud Romanos Reipublicae sta. tu , neque Civitatis ratio, neque naturalis.aequitas pati videbatur, ut gentilis quispiam , qui remotissimus a desuncto foret , praeserretur exempli gratia sororis filio ea tantum de causa . quia per steminam conjunctus is esset.

III. Iam vero Praetor , qui iurisdictioni in Civitate praeerat , aperte quidem videbat & eum veteris juris conflictum eum aequitate , & duodecim tabularum rigorem cum novo Reipublicae statu non convenire. Verum & maxima apud Romanos erat reverentia prisci juris , & Praetor legislator non eis rat, ut leges ei contrarias ferre posset . Id uniceat supererat, ut novitate verborum rigorem legum eluderet, & ad praesentem Reipublicae faciem ediistium suum accommodaret; obliqua autem via jusquoddam novum in Civitatem inveheret . Eo ita Pervenit Praetor . Novum vocabulum ab eo fuit

inventum, bonorum possessio scilicet ; bonorum possessio , ut infra liquebit sit. Io. Omnia afferebat hereditatis commoda. Ex veteris igitur juris praescripto

22쪽

De suecessione eognatorum scripto Praetor cognatis denegavit hereditatem : quod tamen eodem redibat, bonorum possessionem eis eis

dicto dedit.

IV. Ita quidem veluti obliqua via ad cognatos 'omnes, quos supra recensuimus , effectu juris peris veniebat hereditas I. seqv. b. r. Neque vero bonorum possessionem cognatis finς discrimine promisit edicto Praetor . Primo enim cognatis tandem honorum possessionem dabat, si neque sui heredes , neque agnati desuncto superessent Prme. b. t. Iniis quum enim suisset, si cognati in duodecim tabuistis prorsus incogniti praeferrentur aut suis heredibus , aut agnatis , qui veteris juris suffragio, juvabantur . Deinde ut majus aliquid dare videretur agnatis , inter eos , & cognatos ratione gradus diis stinxit edicto Praetor. Cognatos enim ad bonorum possessionem admittebat , si non ultra sextum coingnationis gradum a defuncto abessent : ex septimo gradu tantum admisit, qui ex sobrina , sobrino ,

quos in tertio vocant, suscepti serent. Contra suciscessionem deserebat agnatis , etsi decimo gradu a deis functo dissarent ε. s. h. t. Utrum autem decimus gradus exempli tantum causa, an determinative, ut aiunt, ibi memoratus a Triboniana. fuerit , instavidebimus ad umeli. II 8. c. 3.

23쪽

De gradibus cognatorum .

SV a docuit Tribonianus , ex legibus duodecim

tabularum hereditates agnato proximiori fuisse delatas ; in Praetoris edicto quoque cognatis proximioribus bonorum possessionem deferri solitam . I. gitur opportunum hic censuit exponere , quibus reis gulis numerentur cognationis gradus . Gradus tamen cognationis non minus 'in hereditatibus deis. rendis , quam in nuptiis coeundis spectari debent . Proinde regulas , quibus distinguuntur diversi cognationis gradus , exposui sub titulo de nuptiis . Eo igitur lectoreae remitto: actum non lubet agere.

TITULUS VII.

A ias docui , servos, quamdiu servitutem sera

virent, ad classem rerum suisse relatos . Permanumissionem tandem beneficio patronorum liberi cives, & veluti novi homines nasci censebantur in Civitate . Quapropter post libertatem acceptam a. gnatis, & cognatis carebant. Iis igitur neque heis reditas agnationis jure , neque bonorum possessio gnationis jure deferri poterat. Proinde sit mater

cum Diuitiaeo by Cooste

24쪽

- De ρ δἰ mnatione. ecum filio, aut cum fratre frater manumissi sorent, alter alterius hereditatem , honorumve possessionem frustra postulabat. Quod enim ad successiones , seris vilis cognatio omnino negligebatur princ. b. t. Quod ad successiones inquam . Si enim cum matre SIius , aut cum sorore frater manumissi forent, servilis cognatio impedimento erat , quominus inter eos nuptiae confieri possent . In nuptiis enim non

juris civilis fictiones, sed naturalis pudor spectari

debet h. Io. de nupt.

II. Ita quidem de servili cognatione ius Romae

fuit ad Iustinianum usque . Is primus ad capiendas Iegitimas hereditates , bonorumve possessionem servilem cognationem prodesse jussit. Cautum scilicet ab eo fuit, ut, si pater, materve cum filiis, ahi filiabus manumissi forent , post manumissionem liberi ad parentum hereditatem admitterentur Da in tribus etiam , ac sororibus mutua ipsorum herediistas deserretur . Id ipsum autem observari jussit , seu Datres omnes in servitute suscepti serent , feta alii in servitute , alii post libertatem a parentibus acceptam procreati essent prine. b. t. Ea de.re Justiniani constitutio in codice quidem repetitae praeoiectionis haud extat: eam tamen ex libris basilicorum exhibet Cujacius obseν t. 2 . 34. At vero ea Iustiniani constitutio servis post manumissionem an dem prodesse poterat. Nam ex ipso jure novissimo ante manumissionem servi heredem cognationis titulo habere nequeunt. TI.

25쪽

TITULUS VIII.

De successione libertorum . IN superiori titulo advertimus , per manumissio.

nem servos novos veluti homines in Civitate fuisse creditos , eosque agnatos habere non potuis-x se . Legitima igitur eorum hereditas neque agnaintis , neque gentilibus deferri poterat. Beneficio tamen patronorum liberti debebant , quod liberi eives evasissent in Civitate . Proinde in duodecim stabulis cavere Decemviri , ut , squidem suus he-ves liberto foret, in patris hereditate is praeserre. tur : sn libertus sne suo herede decederet , ad patronum , ejusve liberos hereditas pertineret. Leis gem Decemviralem ita exhibet Gothostedus ra. Bul. s. Si liberius intesato morituν , eui suus heres nec escis , ast patronus , patroniis liberi Veiat. ex ea familia ἱn eam familiam proximo pecunia δε - ιον . Ita in libertorum successione patroni eum. dem Iocum habuerunt olim , vem in ingenuorum hereditatibus habebant agnatI. II. Iam vero licet, suo herede deficiente , intestati liberti successio patrono deserri juberetur οῦ licebat liberto tamen per testamentum patronum excludere . Nam in testati causa heres a liberto scriptus patrono praeserebatur . Enimvero iniquum Praetori visum , in liberti testamento nullam gratiam rependi patrono , cujus beneficio felicioribus auspiciis libertus renatus esset in Civitate. Is igi.

26쪽

De Deessone I bertorum a Itur edicto cavit , ut libertus cum testamento deceo dens semissem saltem hereditatis patrono relinqueret . Si secus saceret, bonorum possessionem ad seis missem usque patrono promisit contra testamenti tabulas . Eam bonorum possessionem patrono tandem denegavit Praetor, si liberto superessent liberi naturales seu mortis tempore in potestate positi , seu emancipati r. h. t. Hoc ipsum tamen soli patrono concessit edicto Praetor . Patrona igitur contra liberti testamentum experiri non poterat Ulpian. fragm. tit. 29. o.

III. Porro , lege Papia sub Augusto lata, adaucta sunt etiam patronorum jura . Cautum scilicet ea suit, ut vIrilis pars patrono deberetur ex hereis ditate liberti , si is centum sestertiorum millia , &minus tribus filiis reliquisset . Si minus foret in hereditate liberti , aut tres , pluresve liberi ei superessent, patronum omnino repelli placuit 2. h. r. Ea in re quidem plura innovavit Iustinianus Graeca sua constitutione, quam memorat h. g. b. t. Cum tamen isthaec nullius hodie sint in foro usus, ab eis recensendis abstineo.

27쪽

TITULUS IX.

De assignatione libertorum. TOtum sere Romanorum commercium a liberistis olim expediebatur . Ita ii opulentissimi plerumque erant . In eos patroni jus patronatus habebant . Ex jure patronatus non solum libertorum hereditas ad patronos redire poterat , sed alia quoque commoda patroni percipiebant. Cons libr. I. iit. S. 7. Ita fiebat, ut, liberti patronorum patrimonium quodammodo augerent ; locupletiores etiam viderentur , quibus plures liberti forent. Si decessisset patronus , in legibus duodecim tabularum patroni liberis gradu proximioribus jus patronatus delatum fuerat. Ei legi ad Claudium Imperatorem usque ne in testamento quidem derogari poterat . Licet igitur in testamento paterfamilias aliquid praecipuum uni ex liberis legare posset, uni tamen ex liberis libertum assignare prohibebatur . Proinde cautum senatusconsulto sub Claudio suit, ut paterfamilias uni ex liberis libertum assignare posset non solum in testamento, sed contractibus etiam inter

vivos 3. b. t. Assignare autem libertum est testificari, cui ex liberis post patrcni obitum jus pa.

tronatus in eum deferri debeat t. I97. F. de verb-

'nis Enimvero si filius, cui assignatus libertus esset . aut decessisset, aut alio modo in Civitate desiisset esse , ad alios liberos jus patronatus redibat princ. h. t. Sed piget in rebus nullius hodie

' ulus

28쪽

Jus N simam sucessorum. Musus diutius immorari . Quod superest igitur, jus nouissimum successorium enarrabimus praesertim ex

IUS NOVISSIMUΜ SUCCESSORIUΜ

LEges optimae videri debent, quae conducunt ad

cujusque Reipublicae regimen . In legum vero negotio a legislatore vix quicquam stabile excogitari potest . Leges enim . quae ad supremum παtentiae culmen Civitatem fortasse perduxerint, plerumque immutari debent , ubi ad optatam magnitudinem ea pervenerit . Cons. Μonte v. grandeur, o deeadence des Roma ns chap. 9. Opportune ea de re Gellius scripsit, legum opportunitates, meis deus pro temporum moribus , , pro Rerumpubliearum generibus , ac pro utilitatum praesentium ration bus mutari , atque secti nos. Attis. χo. I. Ita quidem veteres Romanae leges & ad magnitudinem Romae parandam opportunissimae visae , & ad eam feliciter perduxere Romanos : eaedem tamen post auctum imperium quotidianas vices necessario subierunt. Porro apud Romanos olim jus quidem publicum ad res praesentes accommodabat senatus , aut populus: in jure vero privato supplendo , molliendo , emendando potissimum versabatur edicto Praetor . Cum igitur iundamentum Decemviralis successionis cum mutato Civitatis statu copvenire

non videretur , sub ipsa libera Republica Praetor

29쪽

bonorum possessionem invexit. Per eam enim veωluti obliqua via pro opportunitate temporis jus successorium immutabat. Quae autem prisci juris reverentia apud Romanos fuit, veteribus legibus delegitima successione latis ipsi Principes neque omnino, neque propalam derogarunt. Et ipsi enim, ubive eris juris rigor immutandus esset, Praetoris exemisplo extraordinariam bonorum possessionem dederunt. Si huis articulus contrariam legem necessario expmsceret , odiosas existimantes correctiones antiqui juris ab eo recesserunt , quam minime fieri posset . Verum ea in re Iustinianus omnem egressus est modum . Nam , scopo Decemvirorum in duodecim tabulis aperte neglecto, fundamentum legitimae successionis plane diversum excogitavit in novell. II 8. Successionis vero Iustinianeat fundamentum e lanis guinis inter mortales caritate pendet . Ita generatim amrmari queat , ex jure novissimo in succeiasone legitima eos praeferri oportere , quos in vitR defunctus cariores habuisse praesumitur . Sat autem constat, carissimos omnium cuique liberos ;post liberos proximos in caritate parentes ; in parentum vero defectu cognatos e latere mortalibus cariores esse. Ita tres legitimorum heredum ordines constituit Imperator in d. novell. II 8. Le.

gitimam enim intestatorum hereditatem primo ad li- heros pertinere jussit, deinde ad parentes. Si neque liberis , neque parentibus successio deserri posset , eam ad cognatos e latere redire jussit. Nova isthaec Iustiniani successio in plerisque obtinet Europae provinciis . In Regno etiam Neapolitano secundum eam Iustiniani legem hereditates intestatorum defer

ri solent . Res igitur ipse flagitat, ut tribus di. Versis

30쪽

Jus που Isimum successoriam . a sverss capitibus rem totam accuratius investigemus . Sit igitur.

De successione liberorum. 3

ΡRincipio lex quaedam Naturae tacita , & morα

. talium commune votum parentum hereditatem liberis uidetur addicere . Ita in parentum heis

reditatibus liberos praeferri jussit Iustinianus seu in potestate positos , seu emancipatos , seu primi , seu

ulterioris gradus , seu per masculos, seu per scemianas quoque susceptos novell. II 8. c. I. Primo igitur ex ejus novellae regulis liberis suis heredibus vix quicquam prodest hodie suilas . Liberos enim emancipatos suis heredibus aequavit Iustinianus . Proinde cessat hodie Praetoris edictum de conjungendis cum emancipato ejus liberis in potestate reistentis . Nam pater emancipatus hodie preserendus est liberis in potestate retentis perinde, ac si tempore mortis emancipatus quoque mansisset in potestate defunξ i . Cons. Gudet. de jur. noviss. Σ. 3. Deinde ob eamdem novellam hodie emancipati liis beri non egent Praetoris auxilio , ut eis deferatur parentum hereditas . Et ipsi enim , bonorum potisessione contemta , hereditatem petere directe possunt . Unum tantum discrimen est jure novissimo inter emancipatos , & liberos suos heredes . Sui

enim heredes parenti liberi heredes ipso jure sunt Hinc ex regulis antiqui juris ad quoscumque he

SEARCH

MENU NAVIGATION