장음표시 사용
41쪽
ι. tintc. C. eod. Ex veteri autem Romanorum jure , si cognati desuncto serent , conjux superstes nullam in partem admittebatur . Verum jure novisissimo seu in legitima , seu in testamentaria succeiasione non solum cum cognatis a latere , sed cum ipsis liberis conjux superstes , si inops sit, debet admitti . Ea vero in re iustinianus pro filiorum diverso numero, & qualitate diversum jus esse voluit . Nam si tres , aut pauciores liberi defuncto superessent, conjugem superstitem in quartam admisit ἰ sn quatuor, aut plures in virilem . Iidem si
Iiberi communes forent, tantum usum fructum conis
jugi superstiti deserri cavit; sin ex alio matrimonio suscepti essent, ad conjugem si perstitem ipsam
proprietatem pertinere jussit novell. III. c. s. V. At vero ad praedictae quartae petitionem in conjuge superstite inopia non requiritur νaeque sumisma , neque mendicitati proxima . Cori jux enim
superstes inops etiam videri debet , si lacultates ipsius ad quartam hereditatis desuncti conjugis non pertingant. Ea igitur in specie recte petet superinstes conjux , ut ex facultatibus desuncti conjugi quarta sibi suppleatur . Sane Iustinianus actionem ad quartae supplementum conjugi concessit, si in testamento defuncti conjugis ei minus quarta legatum esset umeli. s3. c. s. prine. Quapropter si modicae snt facultates conjugis , & quartam partem bono rum defuncti conjugis non exsequent , et actio ad quartae supplementum denegari non debet . ConfGudeli n. de iur. nου s. 2. I 6. Cave tamen , existimes, hanc portionem conjugi debitam cum libe-vorum legitima comparari oportere . Ea enim pe-
42쪽
De Decessione cognatorum e latere. 37ti non debet sub qualitate heredis , seu hereditario jure , sed potius condictione ex lege Iustiniani tonovell. II γ. e. s. Id autem vel inde constat, quod,
si quis coheredum deficiat , conjux ejus portionis Causa frustra petit jus accrescendi . Vide Samuel. Stryk. de succus. ab intes. dissert. q. c. I. 27.
VI. Si neque conjux , neque cognati desuncto supersint, bona ejus tamquam vacantia fiscus ocincupat t. I. ρνinc. g. de success edidi. Fisco tameta praeseruntur socii liberalitatis Imperialis ι. unici C. δε liberat. Imper. Dc. m. her. deceis vexillatio in bonis militis l. 2. C. de hered. decuri Eceselia quoque in hereditate clerici l. 2o. C. de Episo. cleis te. Illud hic tamen definiamus , oportet, utrum , cujuscumque gradus cognati fuerint , fiscum excludant , an a fisco ipsi excludantur , si ultra certum icognationis gradum sint positi. Huic quaestioni occasionem dedit Iustinianus in s.f.insit. de success cognat. Ibi scilicet differentiam juris veteris inter agnatos , & cognatos proponit Imperator . Scribit enim i agnatis hereditatem delatam suisse olim , etsi decimo gradu a deiuncto distarent et cognatos vero a Praetore ad honorum possessionem fuisse tandem admissos , s intra sextum essent cognationis gra dum : ex septimo gradu admissos addit filios tantum sobrinae, sobrini, quem in tertio vocant. Hispositis, mox idem Iustinianus in hereditatibus capiundis jus agnatorum , & cognatorum aequavit in xo-II. II 8. Cognati igitur hodie ad eum usque gradum admitti debent, in quo agnati olim admittebaretur. Agnatos ad hereditates olim admissos scri
43쪽
rent d. s. de success. cognat. Proinde si decimus
gradus in ioc. cit. ορι κυρο, seu determinative acci inpiatur , ultra decimum gradum cognati positi a si sco excludentur hodie . Sin decimus ibi gradus exempli tantum gratia politus intelligatur veluti ad significandum remotissimum quemlibet cognationis gradum , cognati cujuscumque gradus fiscum excludent .
VII. Controversia ita proposita, ea ut recte de finiatur , advertendum in primis, nil novum coninstituere Iustinianum , sed jus vetus dumtaxat exponere in h. s. de success. cognat. Si igitur ostendatur, ex jure veteri agnatis cujuscumque gradus hereditates fuisse delatas , cognati etiam cujuscumque gradus fisco hodie praeferri debent . Veteri autem duodecim tabularum jure vel centesimi gradus agnati fisco praeserebantur . Primo enim in agnatorum successione nullum gradum praestituere Decemviri .
Deinde Ulpianus ad effectum succedendi agnatos definit eognatos per virilem sexum in infinitum in ι. a. r. 1. de suis, o legitim. hered Neque vero Iustinianus ipse legem duodecim tabularum ali inter interpretatur in 3. de legitim. agnat. successi. Ibi enim edicit , agnatos fuisse ad hereditatem adinmissos , eis uvissmo gradu a defuncto distarent . Ita ex regulis hodie Romani juris vel centes migradus cognati fisco praeferendi forent . Sed ea in re mos legem vicit . In Regno enim Neapolitano , ut passim in Europa alibi, veluti jure praescriptionis cognatos ultra decimum gradum fiscus excludit. Vide de Marin. . ad decis. Reverter. 34.
Id vero apud nosti obtinere debet, seu de laici, seu lde clerici hereditate agatur. Aperte enim G vitel
44쪽
Dὸ successione eognatorum e latere. 39mus cavit , ut in clericorum sine cognatis dece. dentium hereditatibus praeserretur fiscus. Quapropter in Regno hodie non est admittenda Justiniani con. stitutio in I. 2o. C. de Dib. O claris.
De bonorum possessionibus. Bonorum possessio alter est modus aequirendi
per universitatem . Per eam enim non secus,
ac per hereditatem, in univertum jus defuncti sucis ceditur l. 3. princ. F de honor. pQ . In praesenti igitur argumento per bonorum possestionem non designatur corporalis rerum hereditariarum detentio , sed ipsa universitatis successio, per quam in uni versum jus defuncti succedi solet. Hinc bonorumpo Iionem non corporis, sed juris esse docuit Uupianus in d. i. 3. I. F .d. Inde liquet, eam effectu juris ab hereditate non differre . Quemadmodum enim , hereditate adita , commoda , & incommoda ejus omnia heredem sequuntur ; ita , bonorum possessione agnita , hereditatis lucrum , aut damnum ad bonorum possessorem pertinet d. l. 3. prine. F. eod. Proinde in rebus omnibus leges b norum possessores pro heredibus haberi iubent l. a. F. eod. Nam utiles actiones eis accommodando Praetor eo rem redegit , ut jus ipsum heredum conseo querentur . Sed juvabit, rem celeberrimi usus accuratius investigare ,
II. Primum omnium satis constat , in legibus
45쪽
ω Prael. ad Inseli. Iustis. Lib. III. Tit.X. duodecim tabularum legitimas intestatorum herediatates tribus tantum heredum ordinibus fuisse delatas . Constat quoque , in hereditatibus deserendis non sanguinis caritatem, sed politicas rationes spectavisse Decemviros . Inde fiebat, ut complures defuncto carissimi ab ejus hereditatς excluderentur: ii enim inter tres illos heredum legitimorum ordi innes vocati non fuerant. Ita quidem emancipati li- heri carissimi desuncto erant; ad eos tamen hereditas rigore juris pervenire non poterat . Mollitis Romanorum moribus , Praetori , qui jurisdictioni praeerat, iniquum id visum . Cum ipse tamen te gum custos , non legislator esset, emancipatis , aut aliis in jure civili neglectis hereditatem dare veta-hatur. Ex regulis enim Romani juris illis tantum hereditas dari poterat, quibus lege, senatusconsulto , aut constitutionibus Principum delata seret prine. b. t. In eo igitur juris , & aequitatis conflictu id egit edicto Praetor , ut ad emancipatos , aliosve cognatos in jure civili neglectos hereditas
rediret obliqua via . Eo ut perveniret, pro more suo novitate verborutri juris veteris rigorem elusit. Novum vocabulum Praetor in edicto proposuit, bonorum possessionem scilicet. In eo vocabulo omnia hereditatis commoda , aut incommoda contineri jus
sit . Eos igitur , quibus bonorum possessionem dein disset , effectu juris pro heredibus haberi oportebat.
Ita, juris veteris salva reverentia , suus dabatue sequitati locus. Ea Praetoris calliditas non tantuma jurisconsultis , sed ab ipsis Principibus adprobata fuit . Hinc si cui Principes ob juris subtilitatem
hereditatem dare non possent , fi aequitas id suaderet , et bonorum possessionem dabant, ut infra li. quebit. III.
46쪽
De bonorum posse nibiis. 4IIII. Ex dictis hactenus de vera bonorum possessionis origine aperte liquet : liquet etiam, inter hereditatem, Sc bonorum possessionem nihil interense . Proinde hereditatis exemplo bonorum possessio definita fuit ius persequendi. , retinendique patrimonii, sis rei . qua cujusque , cum moritur, fuit ι. 3. f. 2. F. de bonor possess. In eo tantum bonorum possessio ab hereditate distabat , quod hereditas vocabuislum civile erat, & jure civili deserebatur ; honorum possessio vocabulum Praetoreusi erat , & deserebatur jure Praetorio. Uinc GraecI πραιτ ρtαν διι δοχην Praetoriam heredita bonorum possessionem appellant. Ceterum ab initio sertasse bonorum possessionem eis tantum promisit edicto Praetor , quibus juris rigor impedimento erat, quominus ad heis reditatem admitti possent . Verum mox iis quoquἡ bonorum possessionem polliceri coepit, ad quos ex ipsa subtilitate juris pertineret hereditas . Neque vero detrant, qui, cum hereditatem obtinere possent bonorum possessionem postulare mallent. Ut enim alia omittam, remedia quaedam singularia b norum possessoribus competebant, quae ipsis heredibus denegabantur . Cons. Vinn. ad prisc. b. t. n. 2.
Quapropter recte edixit Tribonianus, jutis civilis Ec emendandi , .& confirmandi gratia bonorum potisessionem introductam a Praetore fuisse prisc. b. t. Bonorum autem possessionem in ordinariam , & exint ardinariam divisere veteres i. g. q. uit. F. de e- dict. Carbon. In ea divisione exponenda potissimum versatur Tribonianus I. seqv. b. s. Res igitur ipsa postulat, ut de utraque honorum possessione pro instituto videamus.
IU. Quod ad ordinariam bonorum possessionem,
47쪽
. 42 Pres. ad Instis. JUἰn. Lib.M. T l.X. eam ita sortasse dixere veteres, quia ex ordinaria Praetoris jurisdictione profluxerat , & jure ordina. rio de plano, & sine decreto plerumque concede. batur omnibus , qui ad eam in edicto vocati so-rent . Cons Vinn. ad β. g. b. t. n. 2. Ordinariam autem bonorum possessionem promittebat in edicto Praetor vel in testati , vel in intestati causa f. r. h. t. Quae dabatur in testati causa , vel contra reis stamenti tabulas , vel secundum testamenti tabulas dari solebat Ulpian frag. 28. aequissimum Praeis tori visum , primum ciatis testamenti tabulas honorum possessionem in edicto promittere . Ea enim dabatur liberis praesertim emancipatis in patris teis stamento praeteritis : nam ad eos, rigore duodecim tabularum inspecto , paterna hereditas non pertinebat I. a. pr nc. F. de bonor. possess seeund.tabul. Per bonorum possessionem contra tabulas admittebat Prae. tor emancipatos una cum liberis suis heredibus. Ita tamen fieri poterat , ut conditio suorum heredum emancipatorum respectu deterior esset . Nimirum emancipati liberi post emancipationem sibi acquire. bant omnia . Sui heredes acquirebant parentibus , quorum in potestate serent . Proi de ad servandam inter liberos aequalitatem ad bonorum possessionem emancipatos ita tandem admittebat Praetor, si in communem patris hereditatem conferrent bona , quae
in patris obitu habuissent l. I. princi F. de coia
V. Quod ad bonorum possessionem secundum testamenti tabulas, ea fuit inducta eorum potissimum causa , qui scripti quidem heredes essent, ob civile tamen testamenti vitium hereditatem postulare non possent . Nam ut secundum testamenti
48쪽
De boum im possessionibus . 43
tabulas bonorum possessionem heredi scripto daret
ex edicto Praetor, civiles sole innitates non exigeis bat omnes : neque enim aliud requirebat, quam ut testamentum septem civium signis obsignatum esset. Ulpian. fragm. 2S. 6. Contra ut ex testamento heis
reditas vindicari posset, nullam ex scrupulosis juris civilis solemnitatibus ei deesse oportebat . Ceterum Praetor juris civilis exequendi gratia eamdem bonorum possessionem dabat heredibus etiam , qui testamento rite ordinato instituti serent Ulpian. loe. citis. Sed ad bonorum possessionem ab intestato dari solitam transeamus. VI. Licet in duodecim tabulis tribus tantum heredum ordinibus hereditas delata foret, quod ad bonorum tamen possessionem ab intestato , libera.
lior fuit in edicto Praetor . Nam juris civilis partim emendandi, partim confirmandi, partim etiam explicandi gratia bonorum possessionem in intestati causa per octo gradus proposuit . Ii successorum Praetoriorum gradus a verbis edicti initialibus injure designari solent. Primus igitur in edicto gradus dictus est unde liberi t. instit. h. t. Liberos,
non vero suos heredes vocavit edicto Praetor. Id a Praetore factum , ut non minus suis heredibus , quam liberis emancipatis etiam honorum possessio deferri posset . Ea autem edicti pars liberorum potissimum emancipatorum gratia proposita a Praetore fuit. Si tamen sui heredes parenti liberi honorum possessionem postulare mallent , juria civilis exequendi gratia reis quoque Praetor honorum possessionem dabat L I. f. 6. F. und. liber. In secundo gradu ho. norum possessio legitimis promissa fuit edicto unde legitimi d. I. h. r. Inter legitimos vero voca.
49쪽
44 Prael. ad lassis. Iussis. Lib. III. Tis. x
bantur non tantum agnati, sed & generatim omnes. quibus nova aliqua lege hereditas delata foret '. Proinde legitimos , non agnatos dixit edicto Praeistor . Ita enim bonorum possessio iis quoque desere-hatur , ad quos noVa lex aliqua , vel senatusconia sultum legitimas hereditates redire jussisset ι. a. 4. J. und. legitim. Inter legitimos admitti oporte-hat manumissorem extraneum in hereditate ejus . quem pater emancipasset sne contractu fiduciae . Ι-niquum tamen Praetori visum ob civiles subtilita ter manumissorem extraneum praeserri illis, qui conis
iunctissimi defuncto fuissent. Proinde in tertia eis dim parte decem personas deiuncto proximiores huic ficto manumissori in bonorum possessione praeserri jussit. Ita tertius in edicto gradus dictus est undariem personae. Hae decem personae erant pater, main tet, avus, avia, filius, filia, nepos, neptis , frater, soror d. I. b. t. In quarto gradu bonorum possessio cognatis delata suit edicto unde cognati d. I. h. t. Eos vocando juris civilis asperitatem emendavit Praetor. Cognati enim in duodecim ta-hulis omnino neglecti fuerant . Proinde Ulpianus docuit, eam bonorum possessionem ex nuda Praet ris indulgentia promanasse l. 2. princ. F und. eo gnat. Quinto gradu patronorum agnatis bonorum possessio promissa suit edicto sertasse tum quem eae fam lia. Cons doctor. ad d. I. b. t. Sexto gra. du patronus, ejusque liberi, vel parentes ad honorum possessionem admittebantur d . t. b.t. Patronus
quidem . ejusve liberi secundo gradu inter legitimos
vocati fuerant οῦ eos tamen sexto etiam gradu vocavit edicto Praetor . Ipsorum enim negligentia fi ri poterat, ut intra constitutum tempus ex secunis
50쪽
da edicti parte bonorum possessionem non peterent. Septimo gradu ad mutuam bonorum possessionem vocati sunt conjuges edicto unde υ ν , , uxor d. I. h. f. . In octava denique edicti parte cognatis etiam manumissoris bonorum possessio delata fuit d. I. h. t. Ex his gradibus si nemo peteret, vacantia defuncti bona in aerarium quidem olim , post firmatum tamen principatum in fiscum insere-hantur . . J
VII. Jam vero successorium Praetoris edictum in partibus suis omnibus celeberrimi usus suit ad Justinianum usque . Verum per Iustiniani leges Praetoris edictum diversas expertum est vices . Et ab initio quidem ad quatuor tantum gradus edictum redest Iustinianus a. b. t. Verum pbst noveli. II 8. solus gradus unde vir, uxor necessarius cenis1eri debet, ut ad conjugem superstitem defuncti hona perveniant. In reliquis gradibus constituti ipsam hereditatem petere possunt , neque auxilio Praetoris egent ob d. nowll. II 8. Enimvero reliquis gradibus facultatem petenda: bonorum possessionis nusquam ademit Iustinianus . Proinde si qui cognati hodiesbi magis expedire putent, bonorum possessionem ex edicto petere , id ipsis non denegatur . Nimiis rum casus in jure non desunt, in quibus utilius est bonorum possessionem , quam hereditatem petere . Cons. Stryh. ἰn iur. modern. pand. lib. 37. tit. 3.3. . seqv. Si quid igitur tale contigerit , qui ex jure civili ipsam petere possunt hereditatem, bonorum possessionem petςre non prohibentur. Nunc, quod superest, de extraordinaria bonorum possinione pauca subnectamus. VIII. Quod ad bonorum possessionem extraorid,