장음표시 사용
221쪽
216 Mel. ad Insiit. Jusis. Lib. III. Tἰt. Ult. debatur. Ea enim in spocle necessario praesumi oportebat , contrahentes novationem facere voluisse . Enimvero Iustinianus novationem ex praesumptionibus , & conjecturis probari vetuit : eam factam videri noluit , nisi contrahentes id expressim testati serent l. vlt. C. de novat. Quapropter novo hodie Justiniani jure per simplicem alterius debitoris dele. 'gationem novatio facta censeri non debet, nisi novandi animum contrahentes declarent. Si igitur in delegatione facie oda contrahentes novandi animum non declarent , ea non vera delegatio , sed potius QRnatio , quam vocant, secta censebitur . Per as. signationem vero neque novatio fit , neque vetus debitor liberatur . Vide Strykium in jure modern. pandes. tit. 4. ρ. 23. oe seqv. VI. Novationem hactenus expositam volunta-ν am Paulus appellat in I. 29. ff. de novat. oe d
legat. Nam novatio 'sthaec voluntarii contractus rationem habet. Praeter eam tamen alia novationis species occurrit in jure civili , quae ex litis contestatione oritur l. II. f. I. ff. eod. Litem enim conis testando actor cum reo quodammodo contrahit, de
stando judicato scilicet. Hinc ubi rei judicatae exequutio petitur , non spectatur origo actionis , sed ipsa judicati obligatio t. 3. II. ff. de pecul. Cum
vero novatio isthaec ipsa juris necessitato ex coni statione nascatur, eam interpretes necessariam passim appellant. Novatio haec necessaria longe ab ea distat, quam voluntariam vocari diximus. Nam per novationem necessariam vetus obligatio non perimitur, sed novas potius qualitates acquirit. Ita quidem actio temporalis per litis contes lationem statim
sit perpetua , atque in heredes transit l. z6. Τ. vi obligi
222쪽
Puibus modis tollitur obligatis . 2I7obi'. m action. Reo etiam condemnato , adversus eum nova actio judicati oritur priori longe comis modior, & expeditior. Cum igitur per novationem
necessariam vetus actio non extinguatur , ea potius
nomen accepit a novis privilegiis , quae post. litis
contestationem actori competunt.
VII. Tertius obligationis dissolvendae modus a cisceptilatio dicitur. Est autem accepti latio solutio non vera quidem , sed imaginaria . qua obligatio stipulatione contracta contraria stipulatione dissolvitur I. h. t. In ea igitur solemnibus stipulationis verbis interrogatus a debitore creditor se declarat accipere, quod re vera non accipit. Ita quidem si centum ex stipulatu debeam , & per accepti latio. Mem creditor liberare me velit , ab eo ita stipula bor. Quae eentum ego tibi promis , accepta habes 'Creditore respondente, accepta habeo, statim perimitur obligatio d. g. I. h. t. Hinc solutionis exemisplo accepti latio liberare dicitur in ιι s. F de ac ceps I. Vetustissimo autem Romanorum jure anguinstissimus erat acceptilationis usus. Per eam enim oblidationes tantum per stipulationem contractae disia solvi poterant. Si quid aliunde deberetur , per ac cepti lationem obligatio non tollebatur. Tantum per exceptionem doli tueri se poterat debitor , qui ab aliis obligationibus per accepti lationem liberatus esisset t. I9. princ. F eod. Verum Aquilius Gallus viam invenit, qua per acceptilationem obligationes
omnes ipso jure dissolvi possent. Eam ob rem sei
licet stipulationem excogitavit , quam ab auctore Aquilianam dixere veteres . Ut autem per stipulationem Aquilianam quaevis obligatio per acceptila
tionem dissolvi possit, primum vetus obligatio pec
223쪽
218 PωI. ad Instit. Justin. LV. III. Th.int. stipulationem novari debet. Ita quod ex qua maque causa debetur , in obligationem ex stipulatu deducitur. Ubi factum id fuerit , nova isthaec ex stipulatu obligatio per acceptilationem dissolvitur 2. h. t. Uerum apud nos sine stipulatione Aquiistiana obligationes omnes facillime dissolvuntur. Ni. mirum , ut alibi advertimus , ex xeceptis in Regno moribus inter nudum pactum , & stipulatio. nem non interest. In Regno igitur sine Aquilianae stipulationis ambagibus obligationes omnes nudo pacto dissolvi possunt . VIII. Mutuus denique eontrahentium dIssensus obligationes dissolvit. Eo tamen non omnes obliis gationes dissolvi possunt, sed eae tantum, quae m tuo consensu contractae suerint β.4. b. t. Id ita placuit , quia naturali simplicitati conveniebat, ut o
ligationes dissolverentur eodem modo , quo contra.
Hae forent. Ut enim scribit Ulpianus in L 3s. Fri reg. jur. nil tam naturale est , quam eo genere quidquid dissolvere, quo colligatum es. Μutuo auistem consensu contrahuntur non solum civiles obligationes consensuales , sed naturales etiam , quae nu.
dis pactis perficiuntur , & solo placiti fine consistunt. Μutuo igitur dissensu dissolventur eum civiles , tum naturales obligationes , si solo consensupersectae fuerint. Enimvero consensualis obligatio solo dissensu tollitur , si res sint integrae, & a contrahentibus ea nondum impleta suerit. Ita quidem, emptione mutuo consensu persecta , ab ea mutuo dissensu recedi potest , si neque rei venditae sit facta traditio, neque numeratum si pretium L ε. q. b. t. Verum si per rei traditionem , ac numerati nem pretii contractus fuerit impletus , is mutuo