Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

redes sine aditione transmittunt hereditatem . Conatra emancipati liberi hereditatem per aditionem tandem acquirunt. Eam igitur ad heredes extrat eos transmittere sine aditione non possunt. Cons. Vigi. ad s. insit. da exberi liber. In heredes extraneos jus tantum deliberandi transmittunt emanisci pati liberi , ut alibi vidimus . At vero ex hujus novellae regulis iliberi seu in Eotestate positi , seu emancipati generatim omnibus praeserri debent. Ipsi igitur defuncti patri praeserri eos oportet in bonis , quae ex Principum constitutionibus patri non acquiruntur . Ita quidem in peculio filii castrensi , vel quasi castrensi nepos avum excludet. II. Rursus in hac novella Iustinianus liberos exaequavit, ratione sexus , & gradus c Hodie igitur ad parentum hereditatem admitti debent non solum filii , filiaeque , sed nepotes etiam , & neptes , ac deinceps alii . Nihil autem interest , utrum per masculos, an per foeminas ii suscepti fuerint d. n veli. c. I. Verum quod ad gradus in liberis ex. aequationem , id caute intelligatur , oportet. Nam gradus quidem cujuscumque liberi ad parentis suciscessionem admitti debent , modo tamen in eadem linea non concurrant alii defuncto proximiores . Hodie stilicet hereditatis ratione sanguinis , & proximitatis vinculo deferuntur . Proinde si in linea superstes sit filius , ex eo nepos excludi debet . Quod igitur de gradus exaequatione diximus , ad liberos pertinet diversae lineae . Ita quidem si cui superstes si filius , & ex filio praemortuo nepos, aut pro nepos , nepos, aut pronepos a filio non exelud etur . Nam , sublato filio proximiori, remotior ex eo genitus occupat defuncti locum . Ita is per lata

32쪽

Iri successione liberorum vi I 27 ingressionem in parentis desuncti locum eumdem gradum cum filio proximiori obtinet.

III. Igitur subingressio isthaec in defuncti proximioris locum mortuum parentem veluti praesentem sistit . Proinde ea repraesentatio a doctoribus dici solet . Ea vero repraesentationis fictione comtingit , ut nepos , pronepos, aut remotior deinceps alius, patrem, aut astum repraesentando ab ipso filio primi gradus excludi nequeat. Enimvero per repraesentationem admissi liberi jure veluti a parem te transmisso succedunt . Proinde in eam t*ntum portionem debent admitti, quam ipsorum parentes, si superessent habituri forent . In stirpes igitur ,

non in capita succedere eos oportet d. novell. II

ε. I. In eapita succedi dicitur, ubi secundum he. redum numerum hereditas aeque dividitur : in st-- pes succedituri, cum liberi remotiores in proximio. ris defuncti locum subeuntes ejus dumtaxat portionem habent o. instit. de heredit. quae ab intes. defer. Ita quidem si eui supersint filii duo , ex te tio praemortuo nepotes decem , ex hereditate ejus singuli filii superstites trientem accipient : decem

vero nepotes unum trientem habebunt. Nam tantundem ad ipsorum patrem pertinuisset, si is e viis vis ereptus non esset. Ita quidem de justis liberis Iustiniano placuit Nunc videamus , quid in hoc argumento de injustis liberis in jure civili sit eauis

tum . .

IV. Quod ad injustos liberos , eorum quadruplex genus distingui debet . Alii enim dicuntun naturales, seu ex concubina suscepti ; alii spurii. seu potius vulgo quaesti , meretrice prognati scilicet ' alii incessi; alii adultarint . Quod ad nat

33쪽

28 Pries. ad Instis. Iussis. LV. III. Th. IX. rates, si de hereditate materna sit controversia, cum eis benignius jus agi jubet. Eos enim ad hereditatem matris licet illustris eum ipsis justis liberis Iustinianus admist l. s. C. ad senatusc. Orpbis. Se cus de patris hereditate Iustiniano placuit. Ex conrieubini enim hereditate duas tantum uncias ad naturales pertinere jussit cum concubina dividendas in capita : eas tamen naturalibus detulit Imperator ,s neque justi liberi , neque justa uxor concubinosi perstes esset novell. 89. c. I 2. q. Quid si conis

cubinus cum testamento obeat; quatenus naturalibus is legare potest J Ea in re distinxit Iustinianus . Nam siquidem justi liberi eoncubino forent,

naturalibus ultra unciam hereditatis seu inter vivos donari. seu testamento legari vetuit d. nowII. 89. e. I 2. h. a. Sin justi liberi concubino deessent , a concubino vel totam hereditatem naturalibus relinis qui concessit . Tantum si parentes concubino so-rent , legitimam parentibus legari jussit d. nο-II. Sy. c. I 2. β. 3. At vero si in concubini testamenisto praeteriti naturales fuerint , ii inossiciosi querelam ex resulis Romani juris instituere nequeunt et tantum alimenta petere ex patris hereditate possunt . Id ipsum apud nos hodie mnito magis ad mitti debet , postquam concubinatus legitima conis junctio esse desiit . Cons. de Franch. decis. 72 V. duod ad spurios , & vulgo quaesitos , eorum pater incertus est : in jure autem patrem hahere non intelliguntur. Hinc orirατορες dicuntur a Graecis, quasi sine patre geniti β. I a. instit. de nu- pr. Ii igitur ad patris hereditatem admitti neis queunt . Cum ipsis tamen certa si mater , matricum ipsis justis liberis atque succedunt : eis justi

34쪽

m Deesisne Iiberorum 29 tandem liberi praeferuntur , si illustris sit mater L s. C. senatusc. Orphit. At vero pessima condi istio est liberorum, qui incesti , & adulterini dicuntur , & quos ex damnato coitu procreatos passim apis pellant. Ii enim non tantum ab intestato , sed ne ex testamento quidem ad parentum hereditatem aspia rare possunt . Ius' vero novissimum eis ipsa aliis menta a parentibus aut praestari , aut legari vetat novell. 89. c. I s. Id ita cautum a Iustiniano fuit, ut filiorum obitu memoria extingueretur nefariorum amplexuum . Enimvero cum paterni sceleris ' exispertes sint liberi, eis apud nos hodie alimenta deiseerni solent ob aequitatem juris Pontificii in e. s. x de eo, qui dux. in matrim. quam poli. per adult. Quid de liberis , qui ex matrimonio , quod puta. iiDum vocant , suscepti suerint λ Matrimonium putativum dicitur , quod per errorem , & bona fide contrahitur inter eos , inter quos non sunt justae nuptiae . A matrimonio putativo dolus maIus parentum ab st . Igitur ejusmodi liberis cum ex testamento , tum ab intestato parentum hereditas deferri debet I. 4. C. da inces. σ inutil. nupt. Sed , his omissis, ad parentum successionem nos converis

35쪽

De successione parentum.

SI , turbato mortalitatis ordine , liberi ante parentes p repti fuerint , eadem naturalis caritas luctuosam eorum hereditatem parentibus deserri jubet . Ita , si liberi defuncto non superessent , liberorum hereditatem parentibus Justinianus addixit d. no-II. II 8. e. 2. Quemadmodum vero adparentum hereditatem liberos admisit Iustinianus sine discrimine: ita sne discrimine quoque filiorum hereditatem ad parentes redire jussit. Nil quicquam igitur interest, utrum sui juris sint liberi, an temispore mortis in potestate positi ' per mares suscepti fuerint, an foeminas; primi, an ulterioris sint grais dus d. no-II. II 8. c. 1. Cujuscumque igitur gradus parentes liberis succedunt. In ea re tamen ex ipso jure novissimo discrimen est inter parentes, &liberos. Nimirum, ut supra vidimus, si ex diverissis stirpibus supersint defuncto liberi , liberi proximioris gradus in altera stirpe remotiores haud excluduut Id ipsum tamen haud obtinet in sue. cessione parentum . Si enim defuncto supersint parentes diversae lineae , parens proximioris gradus

remotiori praesertur. Inde fit , ut mater avum paternum excludat , aVum maternum pater d. nmeli. II 8. e. 2. Id ipsum autem generatim servari de. bet , seu ex paterno , seu ex materno latere prois

venerint desuncti bona . Ut enim ostendam infra in

36쪽

De fucesisse parentum . 3Iλ ωρ. g. ex regulis Romani juris haud interest ,

ex quo latere redierint ad defunctum bona . Pro parentum autem diversitate diverse inter eos diVidi debet liberorum hereditas . Nam inter parentes quidem primi gradus hereditas dividetur in capita 'inter parentes gradus ulterioris in lineas . In lineas hereditas dividi dicitur , cum ejus semis datur parentibus paternae lineae , semis parentibus lineae maternae. Ea igitur in specie si in una linea duo parentes sint, unus in altera , qui solus in linea est, dimidium hereditatis habebit' alterum diis midium duobus alterius lineae relinquetur . Ita qui dem si desuncto supersi solus avus maternus , &avus , & avia paterna , semis avo materno dabi- itur ; semis avo & aviae paternae cedet d. noveu.

II 8. e. Σ.

II. Rursus liberi quidem conjunctos a latere pro sus excludunt. Verum si sorores, aut fratres utrimisque conjuncti defuncto sorent , eos cum ipsis parentibus admitti jussit Iustinianus d. novell. 9. 2. Neque tamen hic substitit Imperator. Mox enim eum ascendentibus, ac desuncti germani, germanorum etiam , , germanarumve filios primi gradus assimisit noveII. I 27. c. I. Id ipsum tamen germanorum filiis Iustinianus indulsit , si cum parentibus germani fratres quoquq conςurrerent. Si enim germani defuncto non superessent , germanorum filios a parentibus excludi jussit. At vero si germani , germanorumque filii flaccesserint cum defuncti parentibus , pleno jure quisque portionem acquirit tibi delatam. In eam igitur ususfructui parenti non competit , cujus in potestate reperiuntur germani ,

germanorumque filii d. novell. II S. c. I 2. . r III.

37쪽

ga . Pres. an Inclis.yinis. LI. III Tis. IX. III. Ex dictis hactenus aperte liquet, cujuscumisque gradus parentes eum germanis admitti oporteis re . Falso igitur post Iacobum Bel visum docuere quidam , parentibus ulterioris gradus germanas, gerismanosve defuncti praetulisse Iustinianum . Ea vero sententia facile refelli potest ipsis Iustiniani ve

his . Nimirum in d. novell. c. a. fratres Imperaqtor admitti jussit cum ascendentibus εγγυτερων τον βαθμω , gradu praUmioribus scilicet. Is autem di. cendi modus ad parentes etiam ulterioris gradus exἀtendi debet . Rectius disceptari solet , quomodo

dividi hereditatem oporteat, si cum germanis conincurrant diversarum linearum parentes, & plures p rentes sint in alterutra linea . Eam controversiam quidam ita definiunt, ut fratribus quidem aequales portiones concedant; in fratrum vero portione constituenda non statrum tantum , sed parentum quoque personas numerant : ea divisione ab initio fama , viriles portiones germanis relinquunt . Mox conjunctas parentum portiones in duos semisses diis vidunt οῦ eorum alterum paternae lineae , alterum maternae tribuunt. Verum sententia isthaec cum Iu stiniani verbis aperte pugnat in d. nowu. H8. e. z. Ibi enim ascendentium , m fratrum snguli aequalem portionem jubentur accipere . Nunc , quod superest, de successione cognatorum e latere videamus.

38쪽

De Decessione eognoorum e latere. 33

De sucressione cognatorum e latere. V Inculum utriusque parentis fratres, sorores ea riores sach. Proinde in tertio heredum oris

dine praeferri jussit Iustinianus desuncti germanos ,

germanas . Ii igitur sine sexus discrimine fratrihus , & sororibus consanguineis , aut uterinis praeferri debent d. novell. II 8. c. g. Ibidem cum ger manis germanorum etiam , germanarumve filios , aut filias jure repraesentationis in stirpes admisit Iu- Rinianus .a Filii germanorum igitur parentes repraesentando eam accipient portionem , quam ipsorum parens , si vixisset , accepturus esset . Ob favorem vero duplicis cognationis ultra etiam processit ustinianus . Nam si germani desuncto deessent , germanorum , germanarumque filios praeserri jussit

1ratribus, ac sororibus ex uno latere defuncto coniunctis d. novell. II 8. e. q. Id autem ,cum novae jurisprudentiae regulis probe convenit . Nimirum germanorum, germanarumque filii succedunt repraesentando parentes . Eos igitur repraesentare debent non tantum proximitate gradus, sed vinculi duplicitate quoque . Ita adepti locum parentum recte quidem excludunt fratres ex uno tantum latere dein

functo conjunctos . Iustiniani igitur beneficio subingressio hodie locum habet non tantum in recta linea , sed in obliqua etiam . Id tantum interest inter utramque lineam, quod in recta quidem sub- Tom.M. -. C in.

39쪽

ingresso, seu repraesentatio in infinitum obtinet in obliqua vero extendi nequit ultra si atrum , se rorumque filios primi gradus d. noveli. II 8. c. 3. Eadem repraesentationis ratio Iustiniano suasit, ut fratrum filios praeserret defuncti patruo , amitae ,

avunculo , materterae d. novell. e. 3.

II. Ex jure novissimo, ut vidimus , fratrum , sororumque filii cum defuncti fratribus, aut sororibus in stirpes admitti debent. Id Histroversia quidem omnino caret , si cum fratribus, aut deiuncti sororibus fratrum filii concurrant . Acerrime tarimen disputari solet, utrum in stirpes etiam, an in capita potius hereditas sit dividenda , ubi in deis.ctu sororum , aut fratrum soli fratrum filii desuncto supersint. Accursi sententia fuit , ea quoque in specie hereditatem in stirpes dividi oportere .

Secus Agoni placuit. Uterque glossator acerrimos propugnatores habet. Verum Azonis sententia veis

risimilior videri debet . Nimirum , jure quidem Ante justinianeo inspecto , ea de re dubitari non

potest. Aperte enim Vlpianus edicit, plurium fratrum filios in capita admittendos esse in l. 2. 2.F de suis , o legit. hered. Ulpiani vero responsum cum veteri jurisprudentia apprime cohaeret enam jure veteri repraesentatio in , obliqua linea ignota erat . Ea in re nihil innovavit Iustinianus,

s soli fratrum filii superstites deiuncto forent . In

obliqua linea repraesentationem tandem admitti junsit imperator, si cum fratribus fratrum quoque praemortuorum filii defuncto superessent. Si igitur soli fratrum filii defuncto supersint, & repraesent1tio locum non habet , & ex jure veteri divisio heredi. talia in capita fieri debet d. l. 1. f. a. F. de suis, o levi

40쪽

De Decessisne cognatorum e latere. 33m legit. hered. Amnis vero sententia non tantum

rebus judicatis innititur , sed in comitiis quoque Spirensibus sub Carolo V. confirmata suit anno Is 29. Cons. Gudelin. de iuri novis. 2. I s. &Stryk. de succus. ab intest dissert. 3. c. I. 8. III. Post germanos, eorumque filios fratres conis sanguineos , aut uterinos eorumque filios primi gradus sine sexus discrimine admitti jussit Justinianus.

Post eos admisit cognatos ceteros secundum gradus proximitatem , seu ex uno , seu ex utroque latere defuncto conjuncti forent . Nam vinculi quidem duplicitas ultra fratrum filios prodesse nequit a. no- -II. II S. c. R. Ex ea autem Iustiniani novella sine honorom discrimine cognati proximiores desuncto succedunt . Falso igitue docuere quidam , bona quidem materna cognatis maternis , bona vero paterna cognatis paternis dari oportere. Nam & in movella sua Iustinianus bonorum originem nusquam

spectari jubet , & in veteri quoque jurisprudentia

ea omnino negligitur . Ex regulis enim Romani juris semel ab aliquo acquisita hona liberum patrimonium in eo constituunt . Aliunde si bonorum origo in successione spectanda seret , in bonis paternis consanguineus uterinum prorsus excluderet; contra in bonis maternis uterinus consanguineo praeserretur . Id tamen cum ipsis Justiniani verbis manifeste pugnat in d. novell. II 8. e. 3. Ibi enim: in germanorum defectu consanguinei , & uterini sine discrimine jubentur admitti . Quatenus tamen ea iure Neapolitanae consuetudines ab jure civili recesserint, exposui in jur. Regn. ἰibr. q. tit. 3.IU. Si tempore mortis desuncto cognati desint conjux superstes honorum possessionem consequittat C a CX

SEARCH

MENU NAVIGATION