장음표시 사용
201쪽
xpue Prael. ad Iussis. Iustia. LV. III. T LXXVII.
is, ubi creditori solverit , adversus me mandati sectionem habet d. o. a. F eod. Rursus ex definiritione constat, res tantum honestas in mandatum dein
duri posse. Quapropter si quis injuriam , aut furtum
faciendum alteri mandet, mandatum inter eos con
tractum non intelligitur. Ea igitur in specie si poena praestita a mandatario suerit , is ad indemnitatem Tuam consequendam frustra adversus mandantem aget 7. h. t. Tantum ad improbitatem mercen dam obtinuit, ut ob mandata isthaec mandator, &mandatarius eamdem poenam subirent ι. 1 r. l. 3. st de injuri Denique postrema definitionis verba morinent. in mandato mercedem intervenire non posse. Si enim , mereede constituta , negotium demandatum expediatur, non mandatum quidem , sed loc tio conductio contracta censebitur I3. h. LIII. Iam vero aliorum contractuum exemplo mandatum non solum pure, sed etiam aut sub conis ditione contrahi, aut ad certum tempus differri potiest Ia. b. t. Quocumque modo mandatum sit constitutum, a doctoribus non uno modo dividitur
Celebrioris est usus mandati divisio in speriale, &generale. Speciale mandatum est , si cui certa tantum negotia demandata fuerint. Generale erit, si cui negotia generatim omnia demandentur. Ipsum autem generale mandatum passim quoque dividitur in simplex, & eum libera, quod dici solet. In man dato generali cum libera singulares quasdam iacultates in mandatarium , seu procurarorem transferri plerique docent. Verum id mandati discrimen nuia quam occurrit in jure. .uoquo autem modo generales procuratores constituantur, inter eos nil quie-
quam interest: quemadinodum nullum discrimen agnosci
202쪽
De mandato. 197gnosci debet inter heredem ex asse scriptum, eum que , qui, simpliciter sit institutus. Nam procurator mandato generali smplici constitutus liberam in re. hus domini facultatem exercet non secus , ae qui mandato cum libera sit instructus. Cons. DonelI.
commeret. 4. Is . Enimvero, generali procuratore conostituto, mandatum ad ea extendi non debet , quae vulgo homines demandare non solent. Ab eo igiis tur , nisi speciatim concessum id fuerit, res seu m biles . seu immobiles alienari nequeunt , modo ne de frugibus agatur , aliisque rebus , quae facile coris
rumpi possunt l. 63. 6 de praeum m defens. Sed, his omissis , mandati divisiones hie a Triboniano
IV. Mandatum hoc in titulo Tribonianus paristitue in quinque species. Diversas matulati species distinguit ratione eorum, in quorum utilitatem conistractum id fuerit. Prima igitur mandati species inisterponitur in mandantis tantum utilitatem. Ejusmois di autem mandatum erit, si tibi mandem, ut ceristum praedium mihi emas I. b. t. Altera manis dati species mandantis,& mandatarii utilitatem conqtinet. Ejus mandati exemplum assere Tribonianus in fidejussore, qui creditorI contra eum volenti ais gere mandat , ut periculo suo adversus principalem debitorem agat 2. b. t. Id sane mandatum cum
fidejussoris, tum creditoris utilitatem spectabat olim. Iure veteri scilicet, si adversus principalem oblisatum creditor actionem instituisset, fidejussor omnino liberabatur ι. 28. C. de fidei . mandat. Id igitur mandatum utile creditori erat , quia , si a debitore solidum consequutus non esset, ejus rei causa fidejutarem convenire non vetabatur. Utile edi
203쪽
I Prael. ad Insis. Iustin. Lib.III. T LXXVII. iam fide jussori erat , quia ante reum ' principalem ex cussum ipse conveniri non poterat i. 22. β. 2. E.
mandat. vel contri Uerum jure novo ei mandato nulla creditoris inest utilitas . Cautum enim a Justiniano fuit, ut , actione adversus debitorem inis stituta , fide jussor non liberaretur d. l. 28. C. eod. Tertia mandati species mandantis , & alienam utilitatem respicit. Ita quidem ejusmodi mandatum contractum intelligitur , si Sempronio mandes , ut tibi, & Titio fundum emat ε. 4. h. t. Quarta manis dati species mandatarii , & alienam utilitatem comis plectitur. Ejusmodi mandatum erit, si Titio manis des , ut Sempronio pecuniam sub usuris credat f. s.
h. t. Ultima mandati species neque mandantis , neque mandatarii, sed alienam tantum utilitatem conistinet . Ei innodi mandatum erit , si tibi mandem , ut Titio uindum emas 3. h. t. His ita consti. tutis, aperte liquet, in solius mandatarii utilitatem mandatum frustra interponi. Proinde si tibi pecuniam otiosam habenti mandet amicus, ut eam usuris exerceas , si res male cedat, eum mandati cauissa convenire non potes. Id scilicet potius consilium, quam mandatum censeri debet: consili vero, a quo
dolus abest, nulla est obligatio *. 6. b. t. l. 7.
F. de regul. jur. V. Porro quaecumque species mandati contracta fuerit , 'mandatarius post susceptum mandatum prata scriptos in eo fines non debet excedere S. h. t. Si excedat mandati fines, ipse quidem actione mandati conveniri potest οῦ adversus mandantem tamen frustra actionem instituet I.4I. ff. mandat. vel contr. Proinde si quis tibi mandarit , ut ultra centum infundo sibi coemendo non eroges, repetere ab eo non pote s
204쪽
potes , quod ultra centum a te .suerit expensum . Quin ea in specie Sabinus, & Cassius censuerunt, ne pro pretio praefinito quidem mandantem compelis It posse sendum accipere. Ejus sententiae rationem inde repetebant, quia , qui excessisset mandati finis, aliud videretur egisse l. s. 2. si eod. Id tamen iniquius visum Nervae , & Proculo diversae scholae auctoribus: eorum vero sententia praevaluit. Si quis igitur in re coemenda pretium constitutum excesse. rit, summam praefinitam recte a mandante petet, si velit amittere, quod ultra erogarit t. 4. F. eod. o d. 8. b.t. Id non solum aequitas, sed juris quoque ratio suasit. Nam in majori summa inest &minor, quae re vera praefinita suit 33. si eod. At vero si minus erogatum a mandatario fuerit, & intra pretium a mandante praescriptum , ad id repetendum , isb rigore juris inspecto , actio mandata rio denegari non debet. Ea enim in specie & manis dantis melior fit conditio, & unusquisque praesumitur , quanti minimi sbi rem emi velle d. 3.8. h.ν. oe t. s. q. s. β. eod; Nunc, quod superest , vide mus , quibus modis mandatum rite susceptum jusei.ile dissolvi jubeat. VI. Mandatum rite susceptum tribus fere modis dissolvi solet. Primus mandati dissolvendi modus est
mandantis revocatio , quae rebus integris facta fuerit 9. b. t. Neque vero absurdum videri debet , iucontractu ultro eitroque obligatorio , invito altero , a mandato mandantem pro arbitrio resilire posse . Mandatum enim in ossicii praestatione consistit, quod amicus amico promittit. Mandanti igitur denegari vnon debet facultas renunciandi ossicio per amicum oblato. Quid si rebus non integris mandatum rev I I cain
205쪽
etoo Prael. ad lassit. Iussin. Lib.III. Th. XXVII. catum a mandante suerit i Ea quoque in specie manis' datum ditatui placuit e verum , ita revocato manis dato , actione mandati mandatarius consequetur , quicquid ob mandatum exequendum expenderit. Id aequitas ipsa suasit , ne officii praestatio cuiquam damnosa foret t. Is . si mandat. via contr. VII. Rursus libera quoque mandatarii renuncia tione mandatum solvitur II. b. t. Id ita receptum in mandato suit, ne quis officium alteri praeostare cogeretur invitus. Interest tamen in jure civi- Ii, utrum tempestive, an intempestive renunciatum mandato fuerit. Tempestive tenunciari mandato diiscitur, si negotium demandatum aeque commode perestum expediri possit. Tempestiva igitur mandatarii renunciatione mandatum omnino dissolvitur , neque eam ob causam mandatarius quicquam praestare debet . Verum si intempestive renunciatum mandato suerit, actione mandati mandatarius mandanti praestare cogitur , quod ejus intererat , mandatum impletum esse d. II. b. t. Enimvero si ob justam causam mandatarius mandato intempestive renunciarit, ea de causa is conveniri nequit. Ita quidems aut capitales inimicitiae inter contrahentes subminiae fuerint, aut ob adversam valetudinem mandatarius commissum negotium expedire non possit , ob intempestivam renunciationem is frustra convenietur . 23. seqv. F eod. γ d. II. h. t. VIII. Denique mandatum quoque dissolvitur sea
mandatarii, seu mandantis morte Io. h. t. Id contra aliorum contractuum regulam in mandato
placuit, quia & ob amicitiam, & industriam manis datarii negotium demandatum praesumi debet : in heredibus vero eaedem qualitates non semper inue.
206쪽
niuntur. Id ipsum tamen intellige, si in mandata. xii obitu res sint integrae. Si enim mandati exequutio ab eo suscepta fuerit . quod exequendum superest, ejus heres implere debet argum. ι. s. 6.ff. de admin. o peris. tui. t IX, Cum autem mandatum conrractus hilateralis sit , duae inde nascuntur actiones . In eo tamen mandatarius tantum ab initio obligatur et mandans
obligatur , ubi mandatum jam expeditum a mandatario fuerit. Ex regulis igitur alibi traditis quae actio ab initio mandanti competit, directa mandatidicitur: quae post impletum mandatum mandatario
datur, appellatur mandati contraria. Di recta autem
mandati actione mandans petit, quod sua interest, mandatum impletum esse , si illud susceptum mandatarius non implevit i. s. q. I. F. mandat. veι coner. Si mandatum suerit impletum , ea postulat mandans, ut res mandato suo quaesita sibi tradatur cum omni causa ι. 8. f. 1Ο. o' ι. IO. g. st eod. Eadem quoque petit mandans, ut damnum sibi satisciatur , quod in expediendo mandato vel culpa te. vissima mandatarius sibi intulerit . Mandatarius eis
nim, licet nullum emolumentum ex contractu perocipiat, contra regulam aliorum contractuum ipsam
culpam levissimam praestare debet ι.2I. C. eod. Vicissim, impleto mandato , contraria mandati acti ne consequitur mandatarius , quicquid ob mandati exequutionem expenderit d. l. IO. q. s. . i. I a. h. 9. F. eis. m
207쪽
diox Prael. ad lassis. Iussin. LV.III. Tit. VIII. ΤΙTULUS XXVIII.
Da obligationibus , quae quas ex contractu
OBligationes ex contractu enasei solitas hacte. nus exequuti sumus. Quod igitur superest , hoc in titulo pro instituto videbimus de obligationibus, quae quasi ex . contractu nascuntur. Primum omnium quasi contractus definiri potest factum liei-3um c quo quis licet ignorans obligatuν ob eius conis sensum a jure praesumptum . Nimirum ut negotium naturam veri contractus habeat, ei uterque contra. hens expresse, vel tacite consensum praestare debet. Verum in quasi contractu consensus interponitur ab alterutro contrahente tantum ς consensum alterius
lex ipsa praesumit. Ita quidem si quis absentis, &
ignorantis negotia gerat , in ea gestione consensus praestatur a gestore tantum ς' absentis consensum jus praesumit. Id negotium ob mutui consensus desectum. Verus contractus non est ; contractui est ta. men amne : ob eam assinitatem appellatur quasi contractus . Alterius vero consensus ob duplex potissimum fundamentum a lege praesumitur in quasi contractu ἔ primo scilicet, quia virusquisque praesumi debet in id consentire, quod sibi utilitatem aD fert; deinde quia nemo creditur cum alterius detriis mento locupletior fieri velle . In pandectis autem plures occurrunt quasi contractus: verum eorum sextantum in institutionibus exhibentur , gestio negorio
208쪽
rum scilicet, tutela , adminiseratio eommunis heredis alis , adminiseratio rei.communis, hereditatis aditio ,
indebiti solutio . De singulis pro instituto videbi
II. Primus igitur quasi eontractus negotiorum est gestio. Per negotiorum gestionem aliquis sine
mandato gerit negotia alterius aut absentis, aut tet, te ignorantis. Ea vero in specie aequitas ipsa sua. sit , ut gestor ad reddendas rationes gestionis ultro susceptae obligaretur; absens etiam . aut ignorans gestori restitueret, quod ob ejus utilitatem suisset ex. Pensum . Ita in mutua obligatione ultro citroque accommodari placuit actionem , quae negotiorum gestorum in jure dicitur I. b. t. Huic autem quasi contractui inopina absentia ab initio fortasse dedit occasionem , si vera narrat Theophilus in parapb . h. t. I. Ibi enim tradit , inventum eum fuisse propter utilitatem absentium., qui ob repentinam Profectionem curam rerum suarum alteri demandare non potuissent. Licet vero is quasi contractus eam tantum ob causam fuisset inventus , ob suam tamen utilitatem latius fuit extensus. Paulatim enim obiatinuit , ut eo obligarentur omnes , quorum negotia gesta serent, modo gestionem ignorarent ι. 32. e 48. Τ de negor. ges. Quin eo deventum est tandem, ut is quasi contractus ad eos etiam extenderetur
qui errantes gessissent aliena negotia. Hinc si quis falso putans, se gerere negotia Titii, negotia Semis pronii re vera gerat, inter Sempronium , & gestorem adhuc nascetur actio ι. s. f. i. oe l. s. *.2. F. eod. Ea autem de re ipsum extat Praetoris edictum in I. g. prisc. si eod. Sic enim ibi . Si quis negotia alterius , sis quis negotia, quae cujusque , cum
209쪽
moritur, fuerint, gesseris , eo nomine iudicium dabo . III. Ex dictis hactenus aperte liquet. gestorem nulla neeessitate compulsum aliena negotia gerenda ultro suscipere. Inde vero iacile intelligitur, cur gestor ipsam culpam levissimam praeliare debeat s. inst. b. t. Quin species occurrunt in jure eivilI. in quibus negotiorum gestor contra receptam juris regulam ipsum casum praestare cogitur. Ita quidem si periculosam negotiationem absentis nomine gestor instituat , & quam facere non solebat absens , ipse casus a gestore praestabitur. Tantum in ejusmodi negotiatione lucrum eum damno pensari placuit Lir. F. de negor. ges . Aliquando tamen solus dolus, &culpa lata a gestore praestatur. Finge enim , res a sentis periclitari , easque omnes negligere; eo sane visu qui misericordia ductus ejus negotia gerenda
suscipit , solum dolum , & culpam latam praestare
debet ι. 3. y. F. eod. ' , , IV. Porro eum in gestione negotiorum ultro ei. troque obligatio contrahatur , inde duae actiones nais scuntur. In ea tamen gestor tantum ab initio oboligatur . Absens obligari solet, ex quo in ejus utilitatem coeperit gestor expendere. Quae igitur actio ab initio absenti competit , negorio m gestirem diorem dicitur: quae ex post facto gestori datur, cono
Maria appellatur. Directa igitur negotiorum gesto. rum actione reversus absens a gestore petit, ut sibi administrationis rationes reddat, reliqua restituat,& eulpa quoque levissima damnum illatum sarciat pro modo gestionis. Pro modo gestionis inquam . Si enim unum tantum negotium gerendum quis suscipiat, ob alia non gesta conveniri nequit ι. I s.
ω θρα β, σω. Enimvero si gestoris contemplati
210쪽
De ebI'. Fae φωβι - eontractu uast. 2 sne ad gestionem non accesserit alius, qui omnia n uotia gesturus erat , is ob negotia quoque non ge-Ma recte convenietur l. 6. II. F. eod. In hae autem actione non culpae tantum admissae, sed mmissi quoque lucri ratio habetur i. Hinc si gestor a sentis sit debitor , a se ipse debet exigere , atque usuris pecuniam exercere. Si secus faciat, usuras ipse praestabit et in ejus enim persona ipsum debitum non usurarium usurarium net d. ι. 6. f. 12. E. eod. Vicissim actione negotiorum gestorum conistraria gestor a reverso absente petit , quicquid inutilitatem absentis is erogarit. Ea autem in re conis situm, non effectus spectari debet. Proinde si res aliqua expediebat absenti ejus rei sumptus recte postulabit gestor , licet rectum consilium effectu ea erit. Ita quidem si gestor domum absentis fulciri
curarit, quamvis ea corruerit, is recte petet fulturae sumptus ι. Io. F. eod. V. Alter quasi contractus tutela est. Tutela eis nim verus contractus censeri nequit. Nam eam suis scipiendo tutor cum pupillo verum contractum non init. Enimvero aequitas ipsa suasit, ut in tutelae adis
ministratione & pupillo tutor , de vicissim pupillus
tutori obligaretur . Ea tamen obligatio promanat ex facto licito. Ita tutela inter quasi contractus relata fuit f. a. b. t. In tutelae autem gestione solus tuistor ab initio obligatur: pupillus ex post facto tandem obligari solet , ubi scilicet de suo tutor pro pupillo aliquid erogarit. Quae igitur actio ab initio
pupillo competit , directa rutela dicitur. Quae ex post facto tutori datur , contraria tutelae appellatur. Directa tutelae actio perpetua est l. I. f. 23. F derutes. ω ration. diser. Per eam pupillus administra