Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

est: in eam igitur sine destinato sociorum consili deveniri nequit. Cons. Noodi. ad libr. 37. pandeti . tit. 2. ρ. 2. Rutius ex definitione liquet, a sectis quidem in. commune conlatri posse seu res, seu operas ; ab eis tamen aliquid in commune necessaris conserri oportere: nisi aliquid in commune colIatum fuerit, societas contracta non intelligitur . Hinc societas donationis causa frustra contrahi dicitur in I. s. q. a. F. pr. sec. Denique ex definitione constat, societatem inter socios lucri communionem omnino requirere. Hinc in societate conveniri nequit , ut sociorum aliquis excludatur a communione Iucri I. 2p. q. a. si eis. At . vero res quidem sacra , &quaedam fraternitas animorum societas in jure cenissetur. Inde autem intelliges, cur & socii dolus infamia puniatur i. o. g. 6. F. de his , qui notan. in-sam. & beneficio competentiae socius uti possit, licet unius rei societas contracta suerit L 63. prisc. F. pr. D . . 'II. Iam vero societatis non unum est genus: praejus autem diverso genere diversi sunt societatis eia sectus. Duo societatis genera agnoscit Tribonianus. Eam enim in universalem , & Μνticularem partitur prisc. b. t. verum triplex societas occurrit in iure civili. Rectius igitur rationes: ineunt, qui eam dividunt in singularem , generalem & universalem . Singularis societas est , si unius , aut quorumdam

tantum negotiorum causa contrahatur . Generalis

censeri debet , si negotiorum omnium societatem contrahentes inierint . Universalis denique societas erit, si non solum negotiorum lucra , sed & bona omnia seu praesentia, seu futura inter se secti comis municarint. Societate ita divisa, de cujusque societatis

192쪽

tatis effectu facile decerni potest. Nimirum si sin-- gularis societas contracta fuerit . eorum tantum n gotiorum lucrum communicandum eriti, quorum causa sit ea contracta. Si generalis societas sit inita , lucrum negotiorum omnium commune fiet ι.7.ss. pr. Dc. Denique si contracta fuerit societas universalis, non solum lucrum ex negotiis redire soli tum , sed & bona ipsorum omnia inter socios statim communicantur ι. si eod. Ei autem in specie inter bona presentia, & sutura nil quicquam interest . Si qua igitur hereditas uni sociorum relicta fuerit , ea post aditionem inter socios omnes

communis erit t. q. si eod. Amones tantum , quae uni sociorum competunt , communicatae non intelliguntur, nisi mutua earum cessio inter socios famfuerit l. 3. princi F eod. III. Porro sn universali societate non tantum dommunicantur bona sociorum omnia , sed & ipso. rum onera eommuniter sustineri debent. Si quid igitur honestis ex causis unus sociorum eroget, id in communes societatis rationes imputandum erit. Proinde societati imputantur non solum ab unci s ciorum erogati sumptus ob filiorum studia , sed dos etiam filiae fortasse data . ConL Vinm ad princib.t. 11. Cum igitur tanti momenti sit societas uniue salis , ea contracta non intelligitur, nisi de ea contrahentes speciatim convenerint ι g. I. F. pr. βαFieri tamen aliquando potest , ut ea quoque societas tacite contrahatur . Ita quidem snge, germanos duos post patris obitum & in paternorum honorum societate persistere , dc lucra quaelibet communicare snge etiam , eos numquam rationes exigere. ea sane in specie universalis societas contracta censeri de.

193쪽

het. Quae tamen. diximus , conjunctim requiruntur omnia. Si enim fratres parentis tantum hereditatem indivisam habuerint, generalis tantum in rebus hereditariis societas contracta censebitur . Quod igitur aliunde acquisierint , in commune non redigetur L set. o. β. eod. Verum universalis societas rarius contrahitur. Proinde in singulari societate potissimum subsistemus. IV. Societas , ut supra monuimus , lucri in commune faciendi causa iniri solet. Res igitur ipsa flagitat , ut videamus, quo tandem modo inter socios dividi lucrum oporteat. Ea in re primum omnium ipsa contrahentium pacta spectari debent. Proinde si in societate plaeuerit , ut ad sociorum unum duae partes tueri pertineant, ad alterum tertia , a pactis conventis recedi nequit 4. h.t. Si tamen pro lucro damnum εx societate redierit, in damno communicando eadem divisio servanda erit. In praedicta

igitur specie primus 'duas, alter tertiam damni partem subibit,3. h. t. Ita quidem res transgetur , si socir de divisione lucri pactum interposuerint. Si ea

de re nihil expresserint contrahentes , ipsa natura societatis suasit, ut lucrum, aut damnum inter socios aequaliter divideretur d. I. b. t. aequalitas tamen in ea divisione servanda non arithmetica qui. dem , sed geometrica est . Geometrica aequalitas hic ea dieitur, quae non ad sociorum numerum, sed ad ipsam sociorum collationem resertur . Pro rata COl.

lationis igitur lucrum , aut damnum inter socios diis videndum erit. Id & ipsa societas exposcit, & aperte monet Pomponius in in l. 6. F. pr. soc. Proculus etiam expresse edicit, ei, qui plus industriae, Operae , pecuniae in societatem contulerit, plus tueri

Diuiti

194쪽

post Connanum aequalitatem arithmeticam in lucro, aut damno dividundo inter socios servari jubent. Cons. Noodi ad libri I7. pandect. rit. 2. 9. V. Dissicilior ea quaestio videri queat , utrum servanda sit sociorum conventio , si in aequali coliniatione inaequales in lucro , ac damno partes sint Eonstitutae. Controversia eo redit, an servari coninventionem oporteat , si exempli gratia placuerit, ut in aequali collatione ad Titium pertineant lucri partes duoe , damni tertia οῦ ad Sempronium vero damni partes duae, lucri tertia. Ea in re jurisconsulti veteres non convenerunt. Eam conventionem

Quintus Mucius improbandam existimabat , tamquam ipsi societati contrariam , quae natura sua aequalitatem requireret . Secus uiliam Servio Supplicio; ejus vero sententiam praevaluisse scribit Tribonianus A. h. g. Ipsa autem juris ratio suadebat , Servii sententiam praeferri oportere. Ut enim aiebat Servius 4 saepiuscule quorumdam opera ita pretiosa est ob ipsorum peritiam, ut sociorum intersit, eos meliori conditione in societatem admitti'. ob eam

vero Servii rationem ulterius processere Veteres.

Nam pactum etiam in societate fuit admissum, ut sociorum aliquis ad lucri partem admitti posset, de

damno non teneretur d. a. h. s. At vero ratio

Servianar sententiae generatim quidem , non in singulis speciebus spectari debet. Proinde licet pretio. . sor revera non fuerit opera socii, qui meliori conditione in societatem admittitur , pacta conventa adhuc servanda erunt. AEquitas enim hegum generatim spectanda est ; non speciei singularis intuitu. Vide libr. i. ris. I. II.

195쪽

isto PraeL ad InstitJustin. Lἰb. m. Tἰt. XXVI. VI. Societas recte contracta non uno modo disse solvitur. Dital vendae societatis modos quinque Tr bonianus recens et q.4. seqv. h. t. renunciationem scilicet, mortem , negotii suscepti finem , publicationem bonorum, bonorum cessionem denique. Interest tamen inter bonorum cessionem , dc reliquos societatis dissolvendae modos. Reliquis enim societatis dissolvendae modis ea omnino ditatuitur sine discrimine. Verum per bonorum cessionem ab aliquo sociorum factam societas non perpetuo dissolvitur . Si enim socius eo redactus nudam tantum operam in societatem contulerit , cessione bonorum ab eo facta , locietas non dissolvetur. Vide doctor, ad 8. b. t. Ceterum cur dissolvatur societas per negotii finem, id facile intelligitur. Manifestum est etiam , cur solvatur societas publicatione bonorum. Ea enim poena illis indicebatur, qui mediam, aut

maximam capitis minutionem subirent. Non aeque liquet tamen , cur per renunciationem , aut mortem societas dissolvi debeat. Nam & invito altero a contractu recedi non potest , & generatim heredes a contractu defuncti resilire nequeunt. Proinde de his postremis societatis finiendae modis pauca

monebimus.

VII. Primo igitur in societate illud singulare

placvir , ut, invitis sosis, ei pro arbitrio renunciari possit, Licet autem res non sint integrae , veluti quia commune negotium susceptum jam fuerit, adhuc societas unius renunciatione dissolvitur. Quinea in re ultra processere veteres. Nam licet socii

in coeunda societate convenerint , ni sine mutuo

consensu ab ea recedi nequeat . id pactum negligii une potest l. I 4. F. F. Ρς. Id contra juris ra,

196쪽

m societate. Istr lionem receptum in societate fuit, ut discordiae ex necessaria societate enasci solitae a sociis arceri possent. Inde factum , ut dissolvatur etiam societas, si intempestive , vel dolose socius societati renunciet d. l. et q. q. b. t. Id ipsum tamen caute intelligi debet. Renunciatio seilicet dolosa, aut in tempestiva societatem di luit; verum, qui dolose, aut intempestive societati renunciat, socios quidem liberat; ipse tamen a sociis non liberatur. Expers igitur is lucri erit , damni particeps , si damnumeκ societate redierit I. 6s. Φ. g. F. ood. Hinc si socius universalis sciens , se heredem institutum eo ,

societati renunciet , ut hςreditatem solus obtineat, ejus commodum sum socio communicare cogitur d. q. q. h. t. Societati autem renunciari potest aut exin

Presse, aut tacite. Expresse s latati renunciatur, si1 ociorum aliquis id verbis declaret. Ita quidem ex inpresse societati renunciat apud Petronium ille meis

amo A IO. intelligo nobis convenire non posse , timque communes sarcinulas paratamur , m paupertatemno iram privatis quaestibus tentemus .expellere. Contra tacite societati renunciatur, si ex facto aliquo rein nunciandi voluntas appareat . Ita sane societati ta-

eite renunciatum videbitur, si socii quisque sibi res

suas agant, & res summunes porro non curent ι.6θ.

F. pr. Dc. VIII. Illud etiam praeter naturam .aliorum conistractuum in societate placuit , ut unius socii modite clisses veretur. Si igitur inter quatuor societas sit inita, post unius obitum neque ad defuncti heredem ea transibit, & inter superstites socios amplius non

eonsistet f. s. h. t. oe i. 6s. g. 9. F. m. Dc. Pu-λlicae tantum utilitatis favor suasit, ut, vectigalium

197쪽

societate contracta, post mortem unius inter socios superstites ea maneret I. F eod. Adeo autem

verum est illud, societatem ad heredem deiuncti socii non trasmitti, ut nulla ratio sit habenda pacti, quo conventum fuerit , ut heres defuncti socii in kcietatem succedat I. 3 s. f eod. Id pactum ob publicam quoque causam tantum in societate vectigalium fuit admissum H I. sq. F. eod. At vero per mortem unius non solum cum herede defuncti . sed inter superstites etiam socios societas dissolvitur. Ejus juris rationem sic affert Tribonianus d. f. s.

b. t. qui societatem contrabi3 , certam personam mi eligit. Nimirum cum societatem contrahimuS, certae personae industriam sequimur .. Fieri autem potest , ut defuncti socii industria societatem potissimum sustineret. Cum igitur heres in defuncti in

dustriam raro succedat, morte unius non minus cum

herede, quam inter superstites etiam socios societatem dissolvi oportebat. Ea in re tamen interest inter socios superstites , & socii defuncti heredem a Quod ad heredem defuncti socii , ut vidimus , conveniri nequit, ut is in societatem succedat. Conistra quod ad socios superstites, in coeunda societate pacisci licet, ut post mortem unius reliqui in societate permaneant d. 3. 5. b. tcIX. Ut supra vidimus , societas contractus est bilateralis. In ea igitur ab initio uterque contrahens obligatur. Proinde, societate finita, socii omnes directam . pro Ioelo actionem instituere possunt.

Ea autem instituta , non solum bonorum communium divisionem , & lucri communicationem obtinebit socius , sed damni quoque reparationem , si quid damni fortasse ob alterius culpam fuerit illatum

198쪽

tum ι. set. a. F. pr. δες. Alibi advertimus, cutipa absolute posita, levem culpam apud iurisconsultos intelligi. Scribit tamen Tribonianus β. 9. b.t.

non convenisse veteres, quae culpa in societate prae standa foret; alios doli tantum , & eulpae latae, alios ipsius eulpae levis praestationem a socio exegisse. Ipsa quidem societatis natura suadere videbatur, ut culpa etiam levis praestaretur a sociis r ea enim contrahentium omnium utilitatem spectat. Cum t men negligentis hominis societati pro arbitrio renunciari possit., et tacite socius negligentiam suam reis mittere videtur, si in societate retineatur. Inter ea rationum dissidia receptum est tandem , ut levem culpam in societate praestari oporteret ι. 72. F. eod. In ea re tamen inter societatem , di reliquos contractus interest. Nam in reliquis quidem contractibus, in quibus culpa levis praestatur, de levi culpa in abstracto decerni debet. Verum in societate lovem culpam in concν o spectari placuit. Culpa in abstracto spectatur , cum secundum juris regulas de

ea judicatur. Contra spectatur in concreto, cum secundum mores, & consuetudinem socii de ea decernitur . Socius igitur culpae nomine conveniri non poterit, si in rebus communibus expediendis eam

adhibeat diligentiam, qua ipse suis in rebus utit . Durius enim fuisset, a socio diligentiam exigere ea majorem, quam suis in rebus is adhibu . Uid. doctor. ad d. f. 9. b. r. X. Antequam hinc discedamus , utile definire suerit , quatenua ob eontractus ab uno initos socii

extraneis obligentur ; quatenus etiam ob contractus cum uno sociorum initos ipsis sociis obligentur exintranei . Quod ad primum, accurate videndum, an

199쪽

I. Prael. ad In sit.Jusin. Lib. III. Tis. XXVI. in constituenda societate foetarum aliquis communi reliquorum consensu sit negotiationi praepositus . Si factum id fuerit, ob communis gestoris contractum, qui ad societatem pertinet, socii singuli obligati turin solidum . Rem aperte loquitur Ulpianus in I. 4. q. I. F. de exercit. action. Si nemo fit gestioni praepositus , ob contractum unius reliqui non obliganis tur. Igitur ne pro rata quidem societatis conveniri poterunt l. 82. f. eod. Pro rata tandem societatis quisque obligabitur , si in contractu socii omnes se obligarint argum . d. l. q. princ. si de exercit. action. Ea tamen in specie in solidum singuli conveniri non poterunt, nisi in solidum se obligarint. Quod ad alterum, si unus sociorum contraxerit, adversus deinhitorem reliqui socii agere nequeunt. Ut enim aliis hi advertimus, ex regulis Romani juris nulla nobis actio competere potest adversus eos, quibuscum nobis negotium non intercessit. Si socii omnes in contractu intervenerint , pro rata tantum societatis agere quisque poterit. In solidum tandem singulis acquiretur actio, si in venditione placuerit, ut pro pluribus stipulandi reis socii habeantur l. p. C. Icert. petat. Si igitur socii constituti non fuerint sti. putandi corret , debitor uni sociorum solidum sol. vens a reliquis non liberatur. ConLStruv. 1 tram.

200쪽

De mandatvi .

IN ter contractus, qui consensu perficiuntur , Tri. bonsanus postremum locum mandato dedit. Ejus vocabuli originem haud absurde repeta s a datione mansium . Id & Isidoro visum orig. q. 4. & ipse modus suadet , quo sortasse mandatum interponebatur olim . Veteres Romani scilicet negotia sua alteri demandantes ei dexteram porrigebant: dexteram ifidei symbolum censuere veteres. Eo autem ritu sir - ignificabant , summa cum fide mandatum exhediri oportere . Qui igitur negotium situm demandat alteri , ejus fidem unice sequitur. Quapropter mana datarius dolose rem gerens turpiter destituit fidem amico debitam. Hinc intelliges , cur mandatarii do

lum infamia puniri placuerit t. s. o. ff. de his .

qui notant. infamoII. Μandatum autem passim definiri solet eou-- ω Ius consensualis , quo negotium honesum ab amico oommissum gratis gerendum suscipitur . Primo autem ex definitione liquet , mandatum nudo gontrahentium consensu perfici , seu inter praesentes, seu inter absentes fuerit is interpositus. Nam & quibus. eumque Verbis , & per nuncium , aut epictolam in mandato consensus interponi potest I. I. I. . sequ. ff. mandat. vel contν. Nec expresso tantum , sed tacito consensu quoque mandatum recte contra

hitur. Hinc si quis pro ms non invito fidejubeat, Na is,

SEARCH

MENU NAVIGATION