De morbo Gallico scriptores medici et historici partim inediti partim rari et notationibus aucti. Accedunt morbi Gallici origines maranicae collegit edidit glossario et indice auxit d. Christ. Gothfr. Gruner

발행: 1793년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

4oa De Morbo Gallico. cubili obambulationem lecto se ad dormiendum

componat. vestibus bene se cooperiendo, et petreliquos sequentes usque ad triginta vel quadraginta dies iuxta medici adflantis consilium eadem et similis semper continuetur diaeta. Quae omnia poterunt vel augeri, vel diminui, prout necessitas, vires aegroti et morbi dispositio postulabunt. Recens autem infectos boni succi alimentis inquantitate conuenienti et bono ordine assumptis nutrire poterimus, adhibitis semper competentibus euacuationibus Per phlebotomiam, purgationes et id genus aliis, et domum exire, modo grata sit aura et temperata , non nebulosa, Ventosa, neque frigida, qualis est in fine veris apud Hos et aestatis initio, et publica ac consueta negotia pertram renon prohibemus. Nam si iuuenes fuerint et robusti, conuenientibus exercitiis, quae in hoe morbo non parvam praerogativam mihi habere . videntur, interdum morbum breui tempore enistere solent, modo per medicum exercitia iuxta GALEN t doctimam rite eb debito modo adhibeantur. Sunt enim, qui citra ullum auxilium medicinae solis exercitiis et abstinentia forti primitus apparentem morbum propulsauerunt. Vidimus aliquot, qui, praeassumpti S conusententibus per periodos digemuis et purgati uis medicamentis et copiosa ex basilica facta sanguinis missione 'r, solo I GaI. De Saniti tuenda T

462쪽

solo oxercitii debito modo et tempore praestiti auxilio, citra ligiti Indici decoctum et alia ex me eurio linimenta, a morbo iam incipiente prase seruati fuerunt, quamquam pra oclara iam per pustulas et articulorum dolores prae se ferrent morbi indJcia. Batio victus in morbo Gallico admodum exinquisita omnibus aegrotantibus non aequa liter conuenire. Cap. XIV. Cum enim his duobus solum medicinae ingeniis seu partibus in hoc morbo Gallico per ligni Indici decoctum curando magna eX parte Viantur medici, diaeta scilicet et pharmacia, et hoc in non valdo insectis intelligo, alioquin et chirurgiasa ope opus est ita, ut iniuste medicum facere

censi erit DAMA sc Esus ' , si morbum conuenienti diaeta curatu facilem pharmacia sanare aggrediatur, visum est nobis de diaeta nonnihil attingere. Quemadmodum in praecedentibus diximus, idem ligni decoctum omnibus ex aequo propinatum mi ni me conuenire, namque biliosiores temperatu

ras et melancholicas ob maiorem additam siccitatem et humorum adustionem maxime laedere, sanguineos vero et phlegmaticos egregie iuuare in ita Cc a et Aph. IOS,

463쪽

o Da Morbo Gallico.

et nunc eam exquisitam et ad perpendiculum, quod aiunt, praescriptam victus rationem indifferenter omnibus aegrotantibus citra iudicium imperare, ab omni ratione alienum esse duximus, monente HIPPOCRATE ), qui dicit: Vimis tenuis et exquisitus in morbis quidem longis semper, in aetitis vero, in quibus non conserit, periculoser. Quandoquidem nori ex acutorum genere, sed thronicus et diuturnus his morbus existit, sapienter iuxta eiusdem diuini HippocRAT is et GALENI in commento placita faciet medicus, si secundum consuetudinem, quae non solum in aegrotis, sed etiam sanis, si subito

mutetur, multa incommoda inferre solet, victus ratio laborantibus pracscribatur, non neglecta ta-ὸ men aliorum considerandorum syndrome. Quae enim mala tam repentina ἀσιτία et longa inedia secum adferrΘ solet, alias a nobis monstratum est, quanquam tamen nonnullis per hanc tam exquisitam et tenuem victus rationem citra ullum aliud curativum ingenium per medicinam ipsum morbum tolli posse videatur, dicentes cum HIPPOCRATE ): Corporibus tarnes humidas habentibus famem adhibere oportet: Fames enim corpora secat. Nam ut is commento asserit GALE Nus quotidie et indesinenter, quod ex humoribus in nobis subtilius Apta. partic. I. Aph. Partic. VII.

464쪽

De Morbo Gallico Ssus existit, insensibiliter pser poros cutis exhalat,ot quod crassius et viscosus est, a calore innato subtiliatum, adapertis ab exteriore calore poris, per sudores et sordes, quae cuti exterius adhaerent, euaporatur, ergo fames adhibita per accidens euacuare corpora dicitur, quum in locum eius, quod indesinenter ouacuatur, 'per multam et longam abstinenistiam nihil additur. Quod totum magis intelligendum puto in frigidae temperaturae corporibus et multa humiditate repletis, qualia sunt hydropisi,

ascite et anasarca vocata laborantia. - Non tamen

negauerim , tolerandam quoque fore in iis, qui dulcem pituitam multam in ventriculo ac venis aggregatam habent, ut sunt sanguineae et pituito sae temperaturaΘ, quae media inter chylum et sanguinem per famem in bonum sanguinem posset transmutari, et inde corporis particulas alimento frui, verumtamen ut hos iuuare, ita hilioso rostemperaturas et melancholicas maxime laedere consueuit, ut volunt GALE Nus et AvicENNA et Hippoc RATES II. regis. Mutinum.

.are medicum in ordinanda hoc morbo Gaulleo insectis diaeta prudentem et rationalem esse ce 3 OPOr

De sanit. tuenda IV. De dieh. arit. II. et in comm. I. pari. Aph. Canon. I. primi.

465쪽

oportere iudico, ut uixta morbi naturam, aegroin tantis complexionem, conluetudinem, aetat m, anni horam, aeris ambientis qualitatem, regi nem, accidentium maIitiam etc. victus rationem

vel augero, vel minuere sciat. Et quibus semel sut bis in die, et quibus plura ne aut pauciora particulatim oporteat offerre , consideret. Quum enim in nostra hac regione et aliis ad septentrionem magis declinantibus homines ob circumstans frigus, ad interna naturali refugiente calore, et ventriculo π agis constricto et corrugato ostiolo. Vehementius appetant et melius concoquant . . quam alii regiones in caliditate distemperatas incolentes, sit, vepturi et copiosiore alimento indigeamus, iuxta Hippoc RATIs sententiam: Ventres hieme et vere natura calid i. etc. o L aesata ae autumno cibos di cillime ferunt et c. Itaque si iubito et multum ad contrarium mutetur consuetudo, ot cibus statim subitiabatur, quis non vidui nonnulla corpora e templo noXam contrahere . eL prauis symptomatibus affici, quum idem dicat Hippoc RATEs rQuae confiteta fint, effl deteriora 't non tonjoetis,

mixtis molesare solent. Et rursus t Plurimish atque repente veI replere, uti evacuare , vel refrigerare moenafacere, aut alio quouis modo corpus msucre, pericvlUEm etc.

Nihilomiis Aph. Parii c. I. Aph. Partic. II.

466쪽

Nihilominus tamon dicet forsan aliquis, triplicem ab HiPPOCRATE ) in acutis morbis significari diaetam, strictam et exquisitam, in qua piis- sanam totam et far ac vinum dilutum et pauci serum concedebat, strictiorem et valde exquisitam, in qua usque ad morbi statum praeter ptisanae suc- 'cum aliud concedubat nihil, strictissimam vero et extreme exquisiitam, ubi nihil praeter melicratum, oxymel vel Oenomel aegrotis degustandum dabat. Verum ea, quae in hoc morbo Gallico praescribitur diaeta, istarum trium respectu nou tentiis admotam, Deque extreme exquifra censeri potest, atque in nostro hoc sexto climate, ubi corpora densa et ex licentiore crapulandi modo multis superfluitatibus plena videntur, hanc victus rationem Posse citra noxam obseruari. Fateor multa inueniri corpora, quihus tuto possit imperari, nisi xfragaretur consuetudo, cuius non in aegrotis tantum, sed et in sanis vires superius monstrauimus. Et quum videamus veteres tam exquisito modo diaetandi aegros

olim usos fuisse, quum essent natura frugalissimi et cibi parcissimi, ideo minore periculo eiusmodi inedias sustinebant, dicente HippocRATE ): In

467쪽

morbis minus periclitantur etc. et GALENO ') In ecinis mento ac therapeutiea sua. Consuetudini tamen aliquid condonandum et regioni, idem admonente

Ex quo prudentis semper in eo requiritur meis dici iudicium, qui non, ut solent indocti empirici, aequaliter eandem et sui similem in omnibus co poribus semper inculcent victus rationem. Euenit enim plerumque, ut veluti dia tritarii Thessalii, dis in cameris incarceratos, longa et insana inedia extrema exinanitor, miseros laborantes sermo enecent, eo morbum, qui cum maiore aegroti tolerantia et lais ciliore methodo curari poterat, in multos menses, nonnunquam annos protrahant, et periculosioribus tandem, quam prius patientes morbis grauatos relinquunt, qui cum multa in posterum dissicultato restituuntur. Ait enim ex praescripta hac tenui et exquisita diaeta et fortibus per ligni Indici deincoctum transpirationibus et euacuationibus, accedentibus praeterea vigiliis et intensis doloribus, quae omnia virtutem maxime prosternunt, in febres hecticas. et marasmum deducti sunt. No nulli ventriculum ob assiduum biliosorum excre-

mentorum rheumatismum ita debilem, subuersum et doloribus postea affectum habuerunt, ut vitio

naturas

Com. 3. Progno' l. II. c. '.

468쪽

naturae per longum tempus errantis in pristinum habitum vilis medicinis vix tandem restituere potuerint medici. Alii in febros a bile per inediam adaucta satis periculosas inciderunt, et ulcera indies maligniora et curatu dissiciliora reddiderunt, adeo, ut occultam quandam venenositatem et praui ac chironii viceris proprietatem subesse imaginarentur chirurgi, quae omnia pro parte vitio diaetae tam exquisitae. in quibus non conueniebat, accidit te, quiuis vel parum exercitatus, vacile coniectabit. Quum enim ex diuturnitate temporis morbi semper ad maiorem siccitatem, adustionem et malignitatem. aliis Concurrentibus, accedant in hoc morbo humores, humectanda commodis alimentis et a temperate refrigeranda eorpora, quis negauerit medicus Z Neque audiendi sunt, qui clamant, noupura corysra, quanto pius nutris, tanto magis lae

dis ' , et si qxis essum febricitanti dederit, ut sano

robur, sic laboransi morbus. Quae in plethoricis et acuto febrientibus, non chronicis morbis intelligenda sunt. Quum interim hiliosas et melancholicas temperaturas per conuenientia alimenta in qualitate et quantitate maxime adiuuari cernamus, dum intemperati, biliosi et atri sanguinis ast suum reduincimus temperamentum. Quod per plura exempla

469쪽

De Morbo Grilleo.

IO alias demonstrat GALE Nus ), dum multos aegrotos, a methodicis Thessaliis inedia triduana ferinos alitos et exiccatos , praeter eorum sententiam saepius in principiis paroxysmorum et in ipso accessionis vigore aluerit. Et haec de modo cibandi aegrotos hoc morbo Gallico laborantes dixisse lassicianti

Quae obseruare oporteat Circa reliquam victus rationem. Cay. XV. Ante omnia in sex rerum non naturalium, quas vocant medici, administrationi aer eligatur temperatus, ad calidum parum declinans et auersus ab austrinis ventis et horealibus, procul a stagnis et paludibus, qui iuxta loci situm et horas anni qualitatem poterit per medicum igne, herbis per pauimentum substratis, odoramentis et suffumigiis conuenientibus rectificari. Cibaria omnia sint boni succi facilisque eoncoctionis, et e vitentur omnia salsa, durae carnis et quae visco sum, frigia dum ae cratam chylum generant, quaeque ventosa et fatulenta existunt, praeterea acria ad eaput evaporantia et aromata quaeque sanguinem inflammantia et adurentia. Ex carnibus, quum opus est, in pauca quantitate saltem, non denegauerim carin

470쪽

De Morbo Gallico. IInes arietis mediocris aptatis ot ex pascuis siccis abducti, quales Arduennae siluae et montes educant, Vituli, capreoli lepus filiorum , cuniculorum, autum siluestrium et montanarum, non in aquis et circa paludes degentium, Vtpote perdicum, Phasianorum, ficedularum, alaudarum, Passerculorum, merularum et id genus avicularum in dumetis . ac vepribus nidulantium. Coturnices, quod neruos laedant, sunt, qui mensis morbo hoc Gallico cor-x Ptorum exterminent, quanquam apud nos salutares crediderim, quum helleborum album, quo veluti alimento fruuntur, in istis partibus non haheamus. Eodem enim exemplo et sturnos, quorum magna est apud nos copia, nostris mensis damnaremus, quod ιι νει- i. e. cicuta Vescuntur.

Pullos columbarum, quod dolores augeant in hoc morbo, ob ebullitionem et subtiliationem, quam in humoribus concitant, aliqui vituperant. Pisces fluuialos, squammosi et libero aquarum tractu ac petroso utentes conceduntur et elixi, et assati,

eum embammate ex succo arantiorum. Oua recentia, tremula in aqua vel sorbilia ad prunas in cinere cocta, cum pauca agresta commode assumum

tur. Prandium sit semper uberius et maius, quam coena, ita, ut ligni decoctum, quod mane et

vesperi assumitur, ventriculum ab omni excremento semper emundatum et a cibo vacuum inueniat. Praeterea non laudarim vario ferculorum apparatu

SEARCH

MENU NAVIGATION