Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Virgine Dei para, non autem, ut habent libri tui, X Thersite vel Tertulla

denominetur. Praetextum dico,non causam aut rationem; Scis enim in his regionibus templa esse permulta, quae adhuc vulgo retinent nomina Sanctorum libi antiquitus imposita; Et in ipsa vestra urbe collegium esse Ca nonicorum, quod sanctae Mariae vocatur; Neque te ipsum idololatria ulla obumbratum putas, ex eo quod a sancto Gisberto praenomen acceperis , & quidem id ex more Romanae ecclesiae in baptismo, in quo singulare pactum religionis continetur. Ita ergo perspicuum est, te nullam plane habuisse rationem ullius valoris ad factum Optimatum Sylvaeducensium improbandum : sed tamen habuisti rationem , propter quam id velles improbare, nempe quia suerat ab aliis approbatum: Notum cnim est te illius esse ingenii, ut libenter omnes aliis contradicendi oc. cusiones arripias; Et discimus ex libri tui pag. it, famam esse, te ipsum, cum ante annos aliquot esses Sylvae ducis, pro concione consilium dein gressu reformatorum in illam fratcrnitatem suggessisse; quod quamvis strenue neges, quia tamen alii affirmant, longὸ magis rationi consentaneum est ea de re credere iis, quorum non interest mentiri, & qui sunt plures numero, quam tibi. cujus interest, &quies solus. Sed jam videamus quam vere vel honestὸ illa, quae prius scripsisti, defendas. Praecipua Maresii expostulatio est,quod in tuis thesibus reformatos,qui Sylvaeducis Sodalitatem B. Virginis ingressi sunt, nominatim designaris, ipsosque, ut idololatriae assines & reos, atque ut lucro sordido & opiparis conviviis inhiantes, traduxeris. quod revera in tuo scripto reperiri paulo ante propriis oculis aspeximus. tu vero audacter negas, dicisque pag. s. id a Ma resio colligi per ficulneas ct calumniosas consequentias. Item pag. IO. esse a troces calumnias, ct nihil Mare o restare, quam ut apertum mendacium candide fateatur , ejusque peniam petat. Item pag. I 6 sic loqueris. Quod ad crimina , qua ego nominatim Optimatibus ip=us imputare dicor, qttasi ad maledicendum cum Bilaamo proposta mercede conductus essem: sufficeret tacere, ct ad βο- Iam thesium mearum provocare. Ubi ego illa esset iit quae nempe objicit Maresius nusquam. Ergo dices in aperto mendacio eum hic deprehensium. miηime. sed in manifesta calumnia, quam infrunitis se atheologicu constequentiis qua Iesiuiticis, Ubiquitisticis, Remonstranticis tam punt similes, quam lac Ia-δὶ quas pubtilitatis ct eruditionis Omnis syncopen aut elli in passim, infelicisi me

superfruxit. Item pag. 13 assirmas nullam a te tactam fuisse accusitionem personalem , sed tantum m idea ct indefinite decisum, tale quid esse illicitum. Et pag. 337 sic ais: Uno verbo respondeo se fictiones parabolicas ct meras calumnIar. Provoco ad thesium. Et similia repetis sexcentis aliis in lo

422쪽

CMfratern. Marian. Pars Sexta. q. cis..Αt quaeso te, Domine Voeti, quidnam est esse perfrictae frontis atque impudentissime mentiri, si hoc non est ' Si quis alium vocet mendacem, propterea quod aliquid falsi dixit, quod verum putabat, vel faltem quod putasse credi potest,contumeliose ac scurriliter convicia turmeque enim omne verbum falsum protinus mendacium est, omne id. quod dicitur absque animo fallendi, error tantum vel ignorantia vocari debet. Si quis autem alium vocet mendacem, cujus tamen nullum Verbum nec contra propriam ejus conscientiam dictum nec contra veritatem possit proferre, ut tu Maresium & me saepius vocas, plane turpiter calumniatur& in ipsum resilit infamia. Cum vero quis clare ostendit, alium aliquid dixisse non modo quod est falsum, sed etiam quod is, qui dixit, probe scivit falsum esse, si candide & libere ut vir honestus & ingenuus loqui

Velit, dicere debet illum mentiri; atque si saepius ipsum in talibus mendaciis deprehendat, dicere debet illum esse mendacissimum; ac etiam, quia nihil turpius est, & cujus magis pudeat Viros ingenuos, quam mentiri,qui saepissime atque apertissimc mentitur,omnino impudentissimus est dicendus. Atqui prosccto non modo falsum est , te nulla crimina optimatibus Sylvae ducensibus imposuisse ut hic scribis; sed etiam patet clarissim die probe id scire; neque enim oblivisci potuisti verborum , quae in thesibus tuis leguntur, tibi satis a Maresio fuerunt in memoriam revocata, tuque aliquoties ipsa repetis in tuo libro. quin & pag. 3os ridicule fingis esse dicteria Pontificiorum, non tua; & proinde cum ea negas te scripsisse, omnino fatendum est te mentiri; cumque saepissime hoc pacto mentiaris, te esse mendacissimum; ac denique etiam impudentissimum , quia genus illud mendacii est omnium maxime manifestum, provocas enim ad tuas theses quae typis mandatae sunt & habentur a multis, & ex quibus patet clarissime te mentiri. Quin & incredibilis illa audacia, qua non modo provocas ad inspectionem tuarum thesium, ex qua probe scis te esse condemnandum ; sed etiam Maresio, qui nihil de te scripsit quod non clarissime pateat verum esse, tanquam in manifesta calumnia deprehenso insultas, eademque omnia indignissim h de illo dicis quae de te dignissime dici posse novisti, clare ostendit te in arte mentiendi & maledicendi quam- maxime esse exercitatum. Fateris quidem pag. 9. item pag. 34o, ue4t &aliis in locis te Sylvam ducis nominasse, sed ais pag. 34o, id nomen a te

mc in titulo, nec quidem in propositione o determinatione problematis fuisse expresiam, sed tantum in restoisione ad penuli unam exceptionem, occasione ita serente , ct sipoute eo ducente , non quod Didiosὰ ipsi eamqυ reru. Intrusit se

scilicet te invito nomen istud in tuas theses. Quid autem, si quis id igno

rans

423쪽

8 De libro Gisberti moetii adsersus

rans libi potius persuadeat, te de industria urbis nomen ad finem reseravasse, ut postquam aliquandiu lectoris animum suspensum tenuisses, ex- eitassesque in eo curiositatem sciendi quinam illi essent quos designabas, nomen civitatis tandem a te prolatum melius notaret, atque sic illos nominatim agnosceret ' An sortξ esset nefas existimare te virum prae caeteris ingenuum, ac verae religionis, pietatis & Ecclesiasticae pacis amantem, improba ita calumniatorum arte uti voluisse ἰ Ad alteram ex praecipuis laresii expostulationibus, Quod scilicet juxta leges charitatis, S Christo expresse praecipiente Matth. xum, Is . I 6. publicam censuram praecedere deia beat privata correctio; praesertim apud tales viros , qui faciles tibi attressuissent praebituri, si eos privatim monuisses. Respondes pag. I9. res tibi notos aut indicatos nonfuisse qui moneri debebam. Ubi rursus manifeste falsum dicis, ut apparet pag. 4I , ex epistola Ministri, quae te docuerat, eos se non infimi ordinis ecclesia vestra membra, potissmikm Oidnu senatorii. hinc enim eos satis noveras, ut posses ad ipsos scribere si voluisses; ac etiam ut sperares faciles tibi aures praebituros, quandoquidem erant ex praecipuis Ecclesiae restra membris ; ac denique ut tibi non assumeres tantum jus eos condemia nandi, clim essent ordinis senatorii: Sed nempe non vis adstringi legibus istis charitatis, quas ibidem pag. I9 & per contemptum Mustem Vocas , Ac est.tin, ut ibidem ais, in aliena Republica tantum non audebia, ut eos scilicet privatim & amice moneres ; sed tibi tamen satis animi erat ut in ipsos publice decerneres: quod nemo non irridebit. Atque ita nihil plane habes, quo te excuses, nisi simul pudori omni & charitati renuncies; neque enim habes ulla meliora in aliis locis. Et sane tantum abest, ut ulla honesta excusatione utaris, quin etiam illam repudias, quam tibi Maresius ultro suggesserat, quod nempe rem aliterquam gesta sit intellexisses: Nulla enim in re vis posse errare: sed

quidquid particulare est, ac specialiter ad Sodalitatem B. Virginis Sylvaeducensem pertinet, cum generali quaestione, an liceat Sodalitates B. M via inter Reformatos erigere, confundis,non modo ut ostendas te a M aresio in

thesi dissentire, quod ille, tibi gratis candi causa, negaverat; sed praecipuὸ

ut clim moris sit in thesibus opinionem suam de quaestionibus generalibus libere proserre, istam etiam libertatem circa particularia facta tibi assumas; Utque in una & eadem thesi personas quasdam designando ac simul vitia Omnia reprehendendo, quae cum re ab illis facta conjungi posse judicabis, occasionem des lectori ea ipsis tribuendi, tuque interim , quia scilicet ingenuus es & candidus, dicere possis te nihil unquam tale de ipsis audivisse vel cogitasse; ac tantum pro libertate vestra Academica quaestionem Disitigod by Coral

424쪽

ctustatem. Marian. pars Sexta. 69nem generalem cum omnibus suis circumstantiis explicare voluisse. Ita, exempli causa, in thesium fine nominas Sylvamducis, aisque in ea urbe esse Sodalitatem B. Virginis, cui Reformati nomen dederunt, & invadem continua oratione paulo ante sic scripseras : Si quid conferendum inombolam, si nihil infisiumptin si ment, or si opipara convivia, lauti reditue, fertiles occasiones vide aliquid lucri partiιιpani non adsent , sciunt nostros propter dum titulam Mana , nedum propter regulaι θ statuta fraternitatis aut resarii collegio illi nomen haut daturos. ipsosque alibi stoli dos S bardos vocas. Quae verba nemo potest non referre ad eos qui sunt Sylvae, ducis. Tuta men, ut es vir syncerus, de iis scilicet non cogitabas, sed cum quaestionem generalem , an liceat Reformatis ctc. indefinite atque in idea cum omnibus suis antecedentibus, consequentibus&adjunctis velles explicare , istud omittere non potuisti quod alicubi posse contingere judicasti:

Quod autem Maresus hoc reserat ad Optimates suos, ejus scilicet culpa est, non tua, & magnam tibi atque illis injuriam facit, ut videre est pag. i 34. & alibi passim. Saltem si adderes tales suspiciones in illos cadere non posse, quia cum sint viri primarii numero 36, ut disco ex libri tui pag. at s ; de reditus illius sodalitatis sint tantum circiter quinque millium florenorum, ut disco ex pag. 432. quamvis summa illa inter ipses divideretur, nullam indὸ singuli haberent partem dignam talium virorum cupiditate ; Sed in solidum pauperibus erogatur , ut disco ex pag. 229; ideoque ipsis ad alios sumptus est revera conserendum in symbolam : Et quantum ad convivia Sodalitatis , quae 'disico ex libri tui pag. 98. esse valde honesta & sobria, cum prius ad illa semper invitarentur, ut alicubi etiam refers, non potuerunt illa concupiscere. Saltem, inquam. si hoc adderes, quod est verissimum, & quod ignorare non potes, cum ex ipὶ libro tuo discatur, aliquo modo te excuseres ; Sed contra sic negas te quidquam mali de ipsis scripsisse, ut coneris interim persuadere , omnia quae scripsisse diceris, vera esse. Imo etiam ipsa tibi tanquam Prophetae a Deo revelata suisse vis credi, ut patet ex tuis verbis pag. 3 3o St 3 si notatu dignissimis. Fieri potes ut ego rerum illicgestarum ignarus , ita tamen more o methodo mihi uiuata hoc ulcus presierim, factum ita tu lucem protraxerim, natiνis suis coloribus depinxerim, ut in mulsis νidear mervi histerim ct upothesis stri isse quod mihi in concionibur haut in requenter accidisse testa- νι possunt familiares ct amici mei: ὶ hinc tamen non sequitur male con iustis sullicionibus o coniecturis tantopere indulgendum sui', ut immites inde :ηvocuis captistibus struerentur accusationes. Patroni potius fuisset beneficos siuas Optimates, ad admiranda propidentia dipina hac in parte subducere, ct suggerere illud Αρο-

425쪽

s o De Libro Gisberti metit ahersus

Ilolι I Cor. I . 24 2 . Arguitur ab omnibus , & dijudicatur ab omni: bus: & ita quae occulta sunt in ejus corde, manifesta fiunt 2 atque ita procidenian faciem, adorabit Deum, an nuncians Deum vere in vobis esse. Nempe etiam nonien civitatis, in qua ea, de quibus scribebas, contigerant, Epiritus sinctiis tibi dictavit& prophetabas. In loco enim ibi cita

io Apollolus Paulus sic scribit; Sι autem omnes prophetent , intret autem quis in delis pel ι iota , arguitur ab omnibus &c. Sic ergo etiam Uoctius in

ter Prophetas. Atque hic obiter est notandum, te gloriari quod saepe facta particula ita inter concionandum ita describas, ut ea certis personis tribuantur, ac merae historiae esse putentur. Qua ratione latissimam & liberrimam de quibuslibet calumniandi viam tibi aperuisti, quae si nunquam

a superiore potestate claudatur, admodum mirabor. Sed quamvis Concionatori, a quo maximὸ veritas exspectatur, turpissimum sit mentiri;& et,qui pietatem & charitatem Christianam profitetur, sub specie vitiorum reprehendendorum de proximo maledicere, atque occulta odia exercere; Pejus tamen adhuc a te fieri mihi videtur, cum non contentus negare te scripsisse illa quae revera scripsisti, ac simulare te generaliter tantum vitia quaedam designasse. cum ea certis personis aibnxisti, defendere audes pag. is, pag. 342, & aliis in locis, te jure potuisse Optimates&Sylvamducis nominatim exprimere, non quidem id ullis rationibus probans neque enim potes , sed exemplis vel dissimilibus vel non bonis, quo pacto jcelera omnia licita esse posset probari. Quodque omnino ridiculum est, pag. 3so a te ipso exemplum sumis, tanquam si quod alias impune secisti, semper tibi debeat permitti. Sed adhuc ulterius pergis, cumque magna differentia sit inter accusatorem & judicem non tibi satis eli quostibet posse nominare , ut coram omnibus eos accuses, sed vis decisiones&judicia deiplis posse promulgare; quodque mnium insolentissimum est, vis suprema illa tui solius judicia tantundem habere auctoritatis, ac si ab aliqua congregatione Theologorum, ab aliquo Concilio, & sorte ex consequenti ab ipso Spiritu sancto facta essent. Postquam enim pag. 343 ad probandum tibi licuisse Sylvamducis nominare , attulisti exemplum nescio cujus decisionis Cl. DD. Theologorum Lei densium , vi qua rei idiota O muliercula perciperent intelligi non indefinite sed fguate Amplis. DD. Cousules totumque adeo Senatum cujusilam urbis: saltem ut refers, ego enim de historia ista nihil scio nec inquiro) tibi objicis pag. sqq. Atqui D l . Proseliores Ieidenses rei'οψum commune dederant nomine facultatis Theologiae ; tua autem determinatio particularis ct privata. Cui objectioni ut respondeas pag. 341. I. Affers privatorum quorun dam Diuitiaco by Cooste

426쪽

Constatem. Marian. Para Sexta. s idam nomina, quos ais tale quid fecisse , 2 Haec est, inquis, nimia curistis; in aliena Republica. quod nempe aliqui ausint inquirere an decisiones factae a te in thesibus quae scilicet ad Rempubl. valde pertinent, suntque ejus secretiissima pars, in quam non licet inquirere) tantundem habere debeant auctoritatis, quantum si prodii cnt sub nomine totius facultatis Theologiae, quae in Republica vestra esse potest. easque tantundem habere sic ibid. probas. Discant, inquis, si ita placet, Pr fores nosrae facultatis se indoctrana, studiu, prose e ἰαψυχους, ct resto lones ac theyes inguia lorum haberi tantuam omnium , communi cons seu approbatas , sire steriatim praecedanea collatio ct judicium pracesserit , si re non praece serit propter temporis ang stam, aut aliam qIanicunque ob c Uam. Egregium prosect 5 EL te diagnum argumentum. Tres estis in vestra Academia Theologiae Prosesso res, quorum alii duo fortasse non amant lites, & sapiunt mea quidem sententia, norunt autem, quam sis acerbus, quam mordax, quam paratus ad magna volumina' conviciorum effundenda in illos , qui tibi vel minimum contradicunt; vel si hactenus hoc ignorassent. jam exemplo Maresit facile discunt, te etiam Theologis Reformatis non parcere, nec quidem de te bene meritis; ausim enim aflirmare me non advertit se Maresium ulli 'alii blanditum suisse in suo libro, quam tibi, de nihilominus eum sexcenties Optimatum totum adulatorem injuriosd appellas. Quid mirum igi. tur si tibi nolint in os resistere, solusque idcirco decernas in Academia tua quidquid lubet. Vos autem tres facultatem Theologicam, atque adeo Ecclesiam Reipublicae vestrae componitis, saltem si vobis per Concionatores & alios licet, quod ignoro. Sed quamvis negarent, facile ex Sacris Literis probabis, quia in ore duorum aut trium stat omne verbum. & cum duo vel tres sunt congregati in nomine Christi, ipse Christus vel certESpiritus sanctus inter illos versatur. Sic quia tu solus occupas trium potestatem , illi tres componunt vestram ecclesiam, & in medio Ecclesiae est Spiritus sanctus, tu solus habes Spiritum sanctum. Quod si alii sateantur , per me licet, ac etiam ut tua unius auctoritas sit major quam reliquorum omnium simul collectorum, quia, ut ais, nitit tibi negotii cum Sm-ο sis. Non meum est me illis, quae ad religionem vestram spectant. immiscere. Sed nec ab instituto meo , nec etiam sorte ab officio erit alienum, si ea hoc in loco non reticeam, quae ad communem harum regionum pacem & concordiam non parum conducere mihi videntur.

427쪽

s I De meritis Guberti Metii: Demeritis Gisberti Metii

Ε st, inquam, instituti mei pericula hῖc ostendere, quae ex impunitate

maledicentiae tuae oriri possent. Ac quamvis hoc scriptum epistolari forma composuerim, non tamen illud tibi soli, sed quibustibet aliis legendum proponam. Neque tamen prosecto leges charitatis , exemplo tuo, contemno. Longe mallem te privatim pote emendari, si quae ejus rei spes superesseir Atqui cum, ut supra vidimus, nec Magistratuum nec symmystarum tuorum privatae admonitiones & literae quidquam hactenus apud te potuerint, nihil amplius, hac in parte, nisi per publicam reprehensionem, sperare licet ; Αc quamvis ego perlibenter ab hac taediosa scriptione abstinerem , tam necessaria 'tamen mihi videtur , ut eam omittere planὶ non possim. Non modo quia uniuscujusque ossicium est salutem & pacem ejus regionis, in qua degit, pro modulo suo procura. re; Sed etiam quia vix ullus alius est, cui suerit tanta occasio in vitia tua inquirendi; quique liberius ea possit palam facere; ac etiam a quo eorum

patefactio in meliorem partem tumi, di plus ponderis habere posse videatur. Quod mihi magna fuerit antea occasio de te inquirendi, & nunc merita tua exponendi, facile concedent omnes, qui seient te ab aliquotannis per impudentissimam calumniam absque ulla vel minima umbra ra. tionis mihi summum scelerum, Atheismum scilicet, assingve voluisse, ut patet ex libellis tuis de Atheismo anno 1639 editis, do quibus actum

est supct in fine quartae partis hujus epistolae; iamque librum injuriosum,

quem Philosephiam Carroianam vocas , & cujus ultima folia hoc ipso tempore inter scribendum accepi, si non insolidum te scriptum nolo enim istius gloriae ullam partem adjutori tuo relinquere in saltem tuo jussit& tua cura typis suisse mandatum: Cumque summam in eo libro falsissima & nullo modo probabilia de me scribendi licentiam sumpseritis; mihi saltem, ut confido, libertas concedetur ea hic aperia omnibus exponendi , quae de te vera esse probare potam. Et insignis illa maledicentia tua, qua plerique alii a te aggrediendo deterrentur, mihi nullo pacto est timenda, non modo quia vitam meam ita paravi ac tam multis sum notus, ut nihil veri de me dici possit, quod nolim audire , ac nihil falsi quod non facile calumniae convincatur; sed etiam quia jam ista Philoso

428쪽

Pars Septima. . 1 δlumniandi, consumpsisti, adeo ut pauca illa, quae de te scripseram in epistola ad P. Dinet, comparari possint cum linteo, quod serpentibus cicu randis offerri solet, ut admordeant 3, in illud enim omnes dentes & venenum ita deponunt, ut innoxid postea tractari possint. Denique multae sunt rationes, ob quas ea, quae de te scribo, aliquid fortasse ponderis apud aequos lectores & judices sunt habitura. Nam primo notum est, me pacis & quietis prae caeteris esse amantem, neminem unquam in jus vocas sic, nemini controversiam ullam movisse , ac etiam saepe illatas mihi injurias condonare quam persequi maluisse: contra autem te quam maximo esse contentiosum, acrem & importunum; adeo ut si vel minimum quid hie haberem, quod cum aliquo praetextu posses arguere, statim mihi lites, quas maxime refugio, essent exspectandae, atque ideo me summam curam in eo esse adhibiturum, ut non modo nihil scribam, quod non sit verum , sed insuper quod non sit indubitatum. Notum etiam est, mihi non solere esse ingratum , quod quis opinionibus meis contradicat, sed eos qui veritatis explorandae causa illas impugnant, hoc nomine inter amicos a me numerari, & tanto esse gratiores, quo Validiores objectiones proponunt; eos autem, qui tantum cavillantur aut conviciantur, solere a me contemni. Quod utrumque in multis reipsa jam ostendi: nec unquam ulli alteri ex aperte calumniantibus respondi, nisi uni cui peculiarem ob caul. fana respondere cogebar: unde facile credetur, me etiam nunc injurias Tte illatas persequuturum non fuisse, nisi essent admodum atroces, & carum persequutio cum aliqua publica utilitate conjungi posset. Praeterea notum est, me jam a plurimis annis has regiones ita incolere, ut nemini dubium esse possit, quin aeque bene, atque ullus indigena, erga ipsas sim affectus: ac etiam sorte hoc nomine mihi aliquid praerogativae eme tribuendum, quod non ex sorte nascendi,sed ex delectu in ipsis vivam. Cum enim, ut multi sciunt, satis commode in patria mea ver Arer, nec alia prorsus ratio me ad alias sedes quaerendas impelleret, quam quod propter

multitudinem amicorum & assinium , quorum consortio carere non poteram , minus mihi esset otii & temporis', ad incumbendum studiis, quibus oblector, & quae aliqui persuasum habent ad commune bonum gentis humanae prodesse posse; cumque nulla pars orbis terrarum mihi clavdcretur, atque omnino nulla esset, quam non confiderem me libenter in incolam sibi nec gravem, nec sorte etiam indecorum, esse recepturam, hanc prae caeteris omnibus inhabitandam delegi. Denique notum est, me nee

esse professione Theologum , nec de ullis unquam ex istis controversis , quae Christianos in diversas sectas diviserunt, disputare, atque ideo libe-

429쪽

s . IV meritis Guberti Voetii,

rius, quam Marcsium, aliumve ex Vestris Theologis, omnia, quae de te dicenda sunt, proferre posse; ac fidem meam minus fore suspectam, quam aliorum, qui de rebus ad religionem pertinentibus contra te pugnant: Omnino enim poterit animadverti me nihil de te esse dicturum , quod non eodem modo postem dicere, si essem ejusdem tecum religionis. Hic autona primo agam de virtutibus, quae Theologiae Prosessorem de Eccletiae Pallorem commendare mihi videntur, deinde facta tua breviter recensebo, ac denique de meritis inquiram. Certum est basim & sundamentum omnium virtutum esse Charitatem,illamque in iis potissmtim

requiri, qui publice delecti sunt ad alios erudiendos & ad virtutem incitandos. Nolli quid hac de re scribat Apostolus I Cor. I9. Si linguis hominum loquar o augelorum, Chai ιtatem autem non habuero, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Lisi tabaero prophetiam, o noverim miseria omnia, ct omnems ientiam: ct si habuero omnem fidem ita ut montes transisseram , Hraritatem autem non habuero, nihil sum. Et distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas , .c s Dadidero corpin meum Ita ut ardeam, . ritatem autem non habuero, nihil viola prodest. Ex quibus patet omne aliud

Dei donum, quod in aliquo homine esse potest, nisi cum charitate sit conjunctum, nihili plane esse faciendum. Signa autem , ex quibus Charitas agnosci potest . ibidem ab Apostolo sic recensentur: Charit.ti pallensci, benigna es: Charilab non aemulatur, non agit perperam, non ι0iatur, nanest ambitiosa , non quaerit qua sua sunt, non irrιtatur, nou cogιtat malam , non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Unde sequitur, illos, qui

sunt irae impatientes, maligni, invidiosi, turbulenti, tumidi, arrogantes, litigiosi, truculenti, maledici, conviciatores, & mendaces, nullo modo habere Charitalcm. Cum autem haec Charitas, hoc est, sancta amicitia, qua Deum prosequimur, & Dei causa etiam omnes homines , quatenus scimus ipsos a Deo amari, magnam habet affinitatem cum honesta illa humana amicitia, quae inter viros familiaritate conjunctos esse solet, optiame,ni sallor,utriusque ossicia simul expendemus. Una est tantum summa regula, ut nunquam math,sed, quantum in nobis est, bene amicis nostris faciamus: Et quia nihil melius est, quam vitiis carere, ideo nemo uri quam alteri majus beneficium praestat, quam cum ipsum ab aliquo vitio modis appositis revocare conatur. Sed addo , modis appositis: nam si

quis intempestive alium objurget, si levem ob culpam nimis severe, si aliis praesentibus clim non est opus, si falsa crimina illi assingat, & ita non

tam emendationem, quam ignominiam ejus & gloriam suam , quaerere videatur, odiosus erit & importunus. Sed sere semper licet privatim, nemine

430쪽

Pars Septima. Ἀmine conscio, modeste amicum suum admonere; Atque ii hoc non sufficiat, & culpa sit gravis, licet etiam instare & objurgare; ac deinde curare idem fieri ab aliis ejus amicis, uno, duobus, Omnibus. Quae omnia si non prosint, eiusque peccatum sit tale, ut eum amicitia viri honesti red dat indignum , possumus quidem nos ab ejus familiaritate subducere, ac

non amplius ipsum inter amicos numerare: Sed sine quamdiu amamus, non debemus unquam ipsum publicd coram omnibus etiam extraneis &ignotis reprehendere, neque enim hoc pacto bonum ejus procuraremus, sed potius malum, nempe infamiam. Hocque non ibium de vitiis occultis est intelligendum, sed etiam de publicis: qui enim publice peccant,

solent in peccatis suis gloriari, nec curant quod stiatur se talia committe re , sed dolent quod propterea Vituperentur. Notandumque cst, metum infamiae quam maxime homines a vitiis retrahere, non autem ipsam infamiam , quae postquam alicui illata est, non amplius ab eo timetur: Et idcirco qui privatas amicorum objurgationes non audiunt, non etiam publicis reprehensionibus emendantur, sed contra potius ex iis sumunt occasionem & libertatem in peccatis suis perseverandi, ut frequens experientia ostendit. Atque hae leges humanae amicitiae plane conveniunt cum legibus Charitatis, quas ipse Christus Matth. I S. sic docet: Si peccaverit Πι test uer tuus, rade, ct coiripe eum inter te 2 Vsum solum ; si ta audierit , lucratus eras statrem ituιm. si autem te non audierit, adlube tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testumstet omne verbum. 2Eodsi non audierit eos, dic Ecclesia. si autem ecclesiam non audierit , sit tibi scutethnicus O publicania. Ubi notandum est, non agi de quibusibet proximi peccatis; sed tam una de injuriis nobis ab ipso illatis: non enim tantum habetur si peccaverit stater tuus; sed additum est in te. Cumque habeamus plus juris ad aliquem reprehendendum , cum nos ipsos affecit injuria, quam clim videmus duntaxat illum aliud mali secisse, non dubium

est, quin hic contineantur extrema omnia remedia, quibus uti licet ad proximum suum, cum peccatum aliquod magni momenti commisit, reprehendendum. Nec alio nomine omnia proximi peccata huc revocantur, quam quia supponitur esse tantus zelus in viris piis, ut non minus aegre serant, quod quis peccet in Deum , vel, quia Deo ab hominibus noceri non potest, quod ille qui peccat, & quem amant ut proximum , sibi ipsi noceat peccando, quam si illis injuriam inferret. Si quis itaque in te peccaverit qui sit Christianus, atque ideo quem per charitatem diligere tenearis, primo quidem illum privatim m Cnere dcbes;

Atque si non emendetur, debes secunda vice ipsum monere coram uno

SEARCH

MENU NAVIGATION