장음표시 사용
21쪽
Solis & anfractus varios , Luna unde laboret, Quaeque rotent Coeli momenta volubilis orbes. At nova dum fretus vi tanta , & acumine montis Dogmata propugnans in aperta certat arena ;Abdita tum promit doctae miracuIa turbae,
Collectasque ostentat opes, & septa Lycei Indignans, alta Euclidis Problemata pandit,
Atque arguta novis Systemata diluit ausis. Quae Ptolemaee senex, quae nuper Tycho docebas , . Quaeque Torunnaei deprendit cura Magistri. eum Proceres stupuere, ingensque corona, Υorn is=BPalladius stupuit chorus omnis. εc ipse Senatus sa, Palladii Princeps. Ego Picum audire videbar. Nicolai Picum, aetas sua quem mirans Phoenica vocabat; ερος visi Sie caerem pugna in tali, sic cuncta sine ictu Tela retorquentem in pectu revoluta vibrantum, Dum pariter primae pubescit flore juventae. Talia quae cernens, pulchrum quanquam ad decus ultrδGrassantem, vixque ullius monitoris egentem , Ipse tamen erebris implens hortatibus, ipse
Incendebam urgens, & tendere porro monebam. Ac veluti praeceps effusia e carcere pubes Cum ruit, S. spatii volat ardens aequore Iongo, Increpat & bijuges contorto verbere currus: Nobilis actutum quem palma coronat ovantem.
Clamores juvat, & elausus audire secundos Gratantnm, & crescit laudando mascula virtus: Sic animi Iuvenis felix, & victor ubique, Sie nostras voces prona aure bibebat, & ardor Mollibus exacui 1timulis generosus amabat. Da veniam, Lector, prolixum bla scilicet, at non
Mendacem me fecit amor. Veneranda tenentem
Seita dehinc bis quinque Virum geminique peritum Iuris HUETIADEN, & tot jam dotibus auctum Asserere alma sibi Themis ardet, sive tonantis
Patroni pro Rege foro se prodiga fandi pia diffundat; tandens sive altius, ipse
Inter honoratos premat aurea Lilia Patres.
Parte alia instigat Mavors, haud degener ensem
22쪽
Ut lateri hostilis sitientem sanguinis aptet. At Dea Cecropidum doctas quae temperat Artes, Neutrius hic vestrum, dixit, sed totus & usque Noster erit; studiisque addi cto nobilis oti Non lituum clangor gravis ObstLepet, atque u
Insanusique fori strepitus: nee honoribus emtis, Nec magnis quaerens opibus clarescere, temnet ora salutantis cultum testantia vulgi. Tuque adeo dona exerce, quae contulit AEther
Larra tibi, magnis & te qui destinat orsis :Archia certe opus est moliri, at grandia nusquam Coepta mares terrent animos, & gloria dulcis Sollicitat , fortessique incendit vivida virtus. Audiit innuptae Iuvenis pulcherrima Divae Consilia,& jam alacris veterum genus omneuoIutat Scriptorum, quos Graia, & quos tulit Itala tellus. Nec modus aut requies, placitis ante omnia libris Ineumbit sine fine, nec impallescit eisdem; Nam prohibent vegetae praestanti in corpore vires, Quas vinum, aut vini vulgd asseela foeda voluptas Non fiangunt, vitia infrenae solennia pubi. Nec simiIis Iuvenum, resides quos semper eodem
Stare loco, patriisque focis juvat usique morari ;Is indomum natale sciendi tanta cupidoest
Linquit & immensiam per iter terraeque, marisque, Audet ad extremos hominum penetrare Sue s. Hic tot sive manu perarata volumina, sive Cusa typis optans, aliamque videre Minervam. Quem notum docta ante Omnes Regiua,foensque, Ingeniis retinere sua tentavit in aula,
Ruisiis & ad sese Christina Augusta voeavit Iam melior, Christique sacro iam reddita ovili Usque adeo potuit virtus spectata probari ιGratior hoc etiam virtus, quod rectore ab illo
Invisas tumor omnis abest, fastumque relegans Commendat niveos adjuncta modestia mores.
Visnunc quos habeat successus ille teredeis Tot chartis labor in sumtus cognoscere λ culto Eere Libxo manifesta fides. Viden' omnia reru m
23쪽
Aetius expendens momenta ut praeterit omnes, Queis talem fuit ante labor decurrere Campum ZAspicis ut scite, merixoque notetur eidem
Plurimus Interpres λ vel qui captare lepores Dum studet, excurrit longe, seseque, nec ipsum Exprimit Archetypum: vel euius putida cura Nativo ornatu spolians, quos reddere vultus Nititur assimiles, laedat; nec jam amplius Auctor Se miser agnoscens, velut alter Marsta, pelle udatus. Euid me mihi detrahis, improbe λ clamat Cerne alios contra dignis ut laudibus ornat .
Qui velut in Libyco iaprensi surgite, Syrtes
Has inter gemmas tuti, fluctuique sequaces Evadunt, iiibit & porrus haud naufraga puppis. Qui tamen hic lplendet verbis, & d1 vite rerum Mole tumens, lucem dextro videt alite Codex ;Ille rudimentum, & magni prolusio tantum est Parva operis, summorum inter monumenta Viro
Bibliotheca ingens quod Vaticana reponet, Suprema a suri visurum tempora Mundio 'Nascens interea Regni totius, & Urbis Reginae reseret praeconia justa Volumen: Nuper ubi meruit laudari nobile Carmen, Ad misieras quo dicta redux Pax aurea Gentes, Et Regalis Hymen, amborum &.Julius auctor. Illius & nuper dominam non secius Urbem Detinuit, Flacco non inficianda , politi Menagii in tersas qua mollirer influit aures, Littera. Sed Francis haec claudi pagina metis Impatiens, gelidi primos Aquilonis ad ortus, Palladi & Arctoae regnatas ibit ad oras, Atque Caledonios tractus ; Tamesisque revolves Flavus cam potor, Rhenique, & concolor Istri, Accola, vetiablique Tagi gens fusca rubentis, Romaque Romano mirabitur ore loquentem.
24쪽
a vcobi Praemoniti fratris tui prae-il -i stantia ingenii atque vis, tum' ν -- l'praeclara & libero homine gna cruditio : judicio autem in ra-ctae literis utebatur adeo subtili, ut nemo cautius 2:,
Sciret inurbanum lepido seponere aecto. Ad haec morum candor eximius accesserat,& sacili quadam comitate temperata gravitas, necnon retinendis amicitiis fides propemodum singularis. Mihi autem jam inde a puero ejusmodi cum eo intercesserat familiaritas
25쪽
atque consuetudo, ut & amicitia, & omni voluntate essemus conjuncti, parque omnino esset ratio studiorum: sed ea tamen inter
nos quasi praestituta lege, ut qui me non annis solum major, sed omni etiam doctrina foret instructior & prudentia , praeceptoris locum & magistri, ego discipuli atque auditoris obtinerem. Parebam itaque sapientissimis ipsiu consiliis, quoad poteram; nec ab ejus umquam latere, nisi melior aut doctior recedebam, fierique studebam hac contestata Virtute emendatior. Sic enim a natura paratus accesseram, ut & nimia quadam ingenii
lascivia dissiverem , & juvenilis in me sese
efferret incitatio , quorum alterum mod ratione sua molliebat, alterum monitis r tundebat & praeceptis; sic tamquam silvescentem ramis , ac soliis luxuriantem arborem ars agricolarum coercet. Me ille ad sucatae doctrinae magistros abeunt m primus reprehendit ; nec in viam reduxisse contentus, ad fontes ipsbs, unde sanae eruditionis praecepta haurirentur, digitum intendit : is incondita hac pueritiae protervitate a me abstemsa, animo rudi & aspero primos urbanitatis sensus instillavit. Huic itaque reserre accertum debeo, si quid umquam consequar in literis; quod certe necdum agnosco, & ViX, eo praesertim erepto, sperare ausim. RuLmodi autem hortatore addente animos,& cal
26쪽
car subjiciente, ad magna quaevis aspirare, &fortasse, si huic suppeditasset vita, correpere poteram. Sed profecto a tam excellenti indole
progressus aetatis minita erat expectandus: sic enim comparatum est, ut optima quaeque caduca sint & brevia; deterioribus vero si tentis aevi diuturnitas facile contingat. Nunc
verb ejusinodi destitutus praesidio, quid in
me facultatis esse putem , quoad sublimia eniti, nedum valeam pervenire; Lacrumo, qua posthac futura es vita, quum
Soliturique. Quamquam ea cogitatio me reficit, te viri hujus optimi, non corporis solum filo & natalibus , sed morum etiam suavitate, reliquisque laudibus vere germanum, quasi jacturae huic resiiciendae in patriam revenisse. suam gaudeo,ubi etiam h us generis reliquias Restare videos Nec levis porro spes est, suturum ut necessitudines ab eo susceptas in te recipere, & quasi haereditatem adire velis; teque illius ex ea pante dissimilem neutiquam fore confido, qua te quam simillimum esse decet. Αbs te igiturpem, ut qui fraternae doctrinae ornamenta &praeclaras animi dotes ita resers, ut eas propria virtutum accessione cumularis, ejus etiam adversum me benevolentiam, novo forentem incremento & gratia repraesentes. Sed Λ 1 redeo
27쪽
redeo ad fratrem tuum. Quum pro sua humanitate veniret ille ad me fere quotidie, &siquid adnotaverat, mecum communicaret,
quidquid vero ipse commentatus fueram, sibi praelegi vellet; contigit aliquando, ut me in Bibliotheca multis circumfusum libris offenderet, quaereretque ecquidnam operae tanto apparatu conarer: molas me versare respondi,
ad quas invitus sato nescio quo fuissem destia
natus, Origenemque transferre: tum ipse, arrepto eo , cui interpretationem illinebam, libello, perlectisque versibus aliquot , se monis incuriam demiratus, Hi, opinor, inquit, primi sunt lucubrationis ture tibicines, quos vel detrahes, quum solidae columnae ad- Venerint , vel aliquo certh ornatu convesties. Hic ego, quum quid sibi vellet, non satis perspicerem, Quorsum istuc, inquam, Prae- monti; nec enim intelligo, cur alteram quasi interpretationem postulet haec interpretatio. Tum ille comiter, ut solebat, Alteram profecto, inquit, a te interpretationem non requiram, unam modo, teque, & Origenedignam edas, apta nimirum Verborum comis positione, & aequabili orationis tractu contextam , & sublimia, ac prope divina tanti viri cogitata pari cum dignitate reserentem ;quae sanὸ impolito sermone obscurari, & invenusta stili tenuitate deteri minime decet: neque vero quicquam a te nissi ingenio elabo
28쪽
ratum atque industria prosicisci velim, cuius laudi ita studeo, quasi ipsa cum mea laude conjuncta sit, tuoque nomine utriusque noristrom contineatur existimatio. Ego Vero , inquam, amote, qui ita sentias, scd vide Ne studio nostri pecces , odiumque libellis
Sedulus importes, quos tamen omnibus acceptos esse cupis: vereor enim ne perpoliendo, ut praecipis, se moni huic dans operam, scriptoris fortasse non mali laudem obtineam, boni vero ac fidi interpretis plane amittam; quam tamen, altera nac tantisper omissa, in praesentia potissimum persequi debeo. Sic enim existimo, quicunque Interpretis suscipit partes, in eo praecipuὸ ipsius eniti debere industriam, non ut facultatem dicendi, si qua sorte praeditus est, exerceat, & orationis suavitate auribus sucum faciat ; sed ut autorem, cujus intemptatationem molitur, tamquam in speculo &imagine, sic in verbis suis contuendum exhibeat ; ascititiumque omnem ornatum, quasi integumentum, detrahat, vel quasi inductum nativo colori pigmentum abstergat. Ad haec Praemontius, Novum mihi illud est, inquit , quod statuis, neque tamen de eo tecum pugnare velim, quum ad veri similitudinem , ut loquar quae sentio, videatur esse propensus: aliud est enim, ut acute distinguis, Osenate scribere; aliud accuratὸ interpretari;
29쪽
quod ante sane in mentem non Venerat: at id Vereor ut aetatis hujus hominibus approbare possis, apud quos ea sere invaluit autorum convertendi ratio, quam a te mox requirebam , & tu repudiasti. Quoniam igitur omnium prope usu pervagatum morem, & universis fere calculis receptam sententiam con- Vellere audes, providendum est ne id temere abs te factum videatur. Et vero, si me audies , de optimo genere interpretandi quid sentias, tum & argumenta, quibus adductus ita sentias, brevi aliqua dissertatione conci des, res erit hominibus nostris cum valdὶ jucunda lectu , tum sane vehementer utilis. Postquam enim renafre literae, & a barbarie
Vindicatae sunt, hoc interpretandi studiumviris doctis usque adeo placuisse scimus, ut quum aliquid essent in utriusque linguae facultate consecuti, ad convertendos statim autores industriam suam conferrent; nec quicquam sibi inter literatos laudis viderentur adepti , nisi transerendis antiquorum scriptis doctrinae suae specimen edidissent. Quo magis mirari subit, perpaucis ac prope nullis ea de re traditis praeceptis, duin ingenio suo unusi quisque obsequitur, in diversas partes abiisse omnes, ut tot prope sint interpretandi modi, quot extant interpretum nomina. Quamquam ab aliquot annis, ea serε, ut dixi, obtinuit consuetudo, ut etiam tenui stilo, &scrip
30쪽
scriptura levi usi autores, uberiore orationis filo, &splendido verborum contextu ab interpretibus induantur. Operaepretium ergo seceris, si incertum hoc studium certis quibusdam finibus circumscripseris, in ordinemque redegeris. Faciam enim vero , inquam, quando ita jubes: verum quoniam illud est otii, & alia nos hoc tempore impediunt, tu modo ad certam diem pro missum hocce,quasi debitum ne repetas, dabo operam, ut lentum quidem nomen, certum tamen esse me fatearis. Expectabo, inquit, quae polliceris,essiciamque ut flagitatorem quoque me non incommodum, at memorem tamen & assiduum sentias. Haec ille. Post aliquot deinde menses, quam haec inter nos fuere constituta,
acerba illum, & bonis omnibus luctuosa mors oppressit: At quem virum s quem ego viderim in vita
cujus prosccto desiderium ferre nullo modo possem, nisi ea me sustentaret, quae in animo assiduὶ versatur, vitae cum eo placidistame actae, summaeque studiorum ac Volunt tum consensionis memoria & recordatio; &ni ea me spes aleret, futurum ut tu alter nobis Praemontius existas. Id verbquo mihi magis persuasum esse scias, totam hanc quae ejus r
gatu & consilio suscepta est, quamque ipse δme reposcere poterat, disputationem ad te