Octauii Branciforti ... De animorum perturbationibus subseciuarum cogitationum. Pars prima secunda

발행: 1642년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Frursus ani ma ad actum Amoris.

Obiectum diis esse conaeniens

Hae debri prata

prior autem ipsa anima sit, corpus insermans , atque in numero viventium constituens . posterior in ipsius operatione animae ve se tur , tamquam vitae vita . Cumque certum sit animae essentiam Amorem esse non posse , quando anima , quae anima semper est , amare tamen semper non potest, reliquum fit, ut vitae nomin Augustiniis operationem animae vitalem intellexEriti. Quod ex eo etiam patet, quia Vitam Vocat appetentem copulare, aut copulantem animam , quae amat cum obiecto amato. haec enim , quid est , si operario appetens non est appetens, inquam, 'formaliter, non essective. Quamobrem miror eos , qui contra de Amore sen

tiunt , hunc Sancti Augustini locum pro sua opinione laudare. Scio Augustinum paulo aliter a Sanino Thoma explicari, &

quidem in vita copulante, operationem intelligit I seu unionem assectivam r ut &nos accipimus e sed per vitam copuIare apte tentem , unionem accipi vult essectivam ; non vero animam, ted desiderium ; quae unio consequitur ad Amorem , s. u ad unionem assectivam , dc formalem . nego tamen Sanctum Do ctorem Vnionis affectivae nomine , aliud intelligere praeter operationem animae , quae assectionis plena est, imo ipsa affectio ge qua diximus . Sit igitur Amor voliti O . νε Quod ut luce clarius pateat, exponendus est animae rationalis in Amore eliciendo progressus . Primum etgo obiectum , ut ad sui Amorem alliciat ; appetibile sit, oportet,idest conueniens et , qui sit amaturus. bonum enim , inquit Aristoteles cuique sum, sae quimuid Amore pro equitur , quod sibi bonum videtur . Atque haec conuenien tia, aut congruitas , similitudo a Theologis appellatur, auδ-vn tas similitudinis inter animam amaturam, &obiectum amanndum . Haec similitudo, quae s ut vulgo fertur) ac re apse ita est; causa Amoris est , &fundamentum, debet prius a facultate cor gnoscente, tamquam talis apprehendi, atque Cognosci ; tum votluntati proponi. Ad eam propositionem sequitur actus voluntatis, seu volitio obiecti, & in obiectum propositum tendens, quae unio affectiva amantis cum re amata dicitur, & complacentia eiusdem

Huiusta odi unio pro diuersis obiectorum qualitatibus,& amantium complexionibus, mirabiles in hominum pectoribus ingenerare solet effectus , ut dictum est . Haec ipsissimus Amor est . Hinc illi quam plurima , eaque diuersa, atque etiam aduersa apud scriptores nomina . Fax , Telum , sagitta Vulnus, Vita, Mors, Ignis , Flamma , Incendium , Voluptas , Molestia, Cura , Quies labori Mel , Fel, Insania, Sapientia, Poculum, Ardor, Imber, Deus,

Daemon. Nam ut recte ab Euripide . In Venere multa insint diuersa, nam, oblectat maxime, st plura mum molentat homines.

Quid

12쪽

DE AMORIS: PERTURBATIONE. 9Quid igitur mirii si tot Amor nominibus exceptus Edi Sophoclε.

O pueri , certe Venus non sium Venus eri, Sed omnium particeps nominum . Haec eadem edI Pluto , sist inuicita necessitas tu Haec eri rabies furiosa , haec Cupido i Mera , or luctus ent, denique ei in uni omnia .

Serium tranquillum , vIolentum .

Sed venuste Plutarchus apud Athenarum de Amore disserens carmen illud ex Alexide profert. 1 Mihi quidem quorare videntur flores, ualis Amor sit, it absiluam paucismis quotquot, i

χ r Nec enim mas ille es , ne Emina, ii Nec Deus, nec homo , nec Iutisus ,

at Nec prudens, coagmentatus /i I.- . . in Ex omnibus in uno exemplari multar

M. Ostendens species. Sed definitioni Amoris reclamasse videtur Poeta ille cum dixit.

. Cogor amare magis. sed bene velle minus.

Si enim Amor volitio boni est qua ratione Amor dum augetur; volitio boni decrescere queat Quem Catulli versiam a nemine satis declaratum videre me memini, nisi forte Muretus aliquid tetigisse visus est: nos ei infra lucem afferemus, post quam de Amoris diuisione dixerimus. In Amorem,crgo amicitiae,& Amore concupiscentiae Amor diuiditur inis aute modis uterq, hic Amor explicari a doctis viris solet. ut primo Amor cu velle alicui bonum tit,duos habeat, ad quos te dat,velut sui motus terminosiprimu illu ipsu, ut bonu volumus, qui Amor amicitiae dicitur;secundum, ipsum bonum, quod ei volumus ; qui concupiscentiae amor appellatur. Iacu Amor duos ad terminos supradictos semper feratur; quida existimarunt duplice in omni Amore seper intercedere actione distincta Amatis. una qua feratur in illu, cui bonu vult; altera, Qua terminetur in bonu,quod ei vult. Hoc si de hoc, a uti illo singulari bono dictu velint,quae subinde diuersis temporibus diuersia concupiscimus , ei quem olim amore prosequi occepimus ; veru fortasse esse poterit. Alio enim volutatis actu nuc erga Paulu V.g.feror ama-do cui crastini bonu aliquod peculiari actu concupisco.Sed si de eo actu sermo illis est, qui Amor est nego posse fieri,ut amor ullus,aut amicitiae sine Amore cocupiscetiae,aut cocupiscetiar sine amicitiae amore esse possit.Duo hi simplex actus sunt duos habens terminos, ut dictum est. Etenim vero ex his, inquies sequitur Amorem illum amicitiae,&alterum concupiscentiae unum Amorem esse. Id ipsum aiunt, qui

B Sanctum

Sterius ibid.

ari. q. mor amiciua qualis. Amor concupiscentiae quιs. Scotus a. dict. 6.

nio.

13쪽

ν iis duplis se

de amassis

ne amore amica me.

Sanctum Thomam sectantur, unum scilicet voluntatis motum, de Vnum Amorem, re ipsa esse , duo fuero, non re, sed ratione diuersos, eamque diuersitatem a terminis, ut dictum est oriri. Differentia autem Amoris utriusque in hoc sita est, Pod ille , qui amicitiae dicitur, directo , ac primo intuitu tendat in i l, cui bonum appeto ,& in quo milii complaceo: indirecte autem , &Lamquam ex obliquo in bonum, quod illi appeto. Contra est in.

Amore concupiscentiae .

Porro his positis. Video nodum in hac tela intricatum; nullum scilicet esse Amorem amicitiae, qui erga alterum feratur. Nam si amare neminem valeo , nisi ipsum in bonis meis esse , atque adeo aliquid mei existimaro, sequitur, ut illum non nisi propter me ,& ut ita dicam , mihi amem , ac velim bone , nihil agitur extra me amore eo prosequar, qui amicitiae dicitur praeter me . Sed soliatio in hunc modum paratur . Cum quis semetipsiam amat, Amo amicitiae amat ,& huic Amori praecurrit unitas , non quidem similitudinis, de qua in superioribus, sed alia quaedam maior, atque arctior, quam identitatis vocant, quae sunstantialis est inter se amante,& se amatu. Quemadmodum de Narcisso cecinit poeta. Se cupit imprudens , qui probat Vsi probatur iDumque flent,petitur , pariterque accendit, re ardet, Sed de Narcissi insano Amore alias. Iam vero cum,alter u nia Amore amicitiae amo , non illum considero , tanquam aliquid mei, aut ut quidpiam a me diuersum , quod ego deinde mihi i v sns meos concupiscam ; hoc enim esset Amore concupiscentiae ferri, sed seror erga i lium , tamquam si ipse idem .atuue ego, es set,& tamquam si ipse memet amarem , ad quod explicandu recte illud Zenonis afferre possitimus. interrogatus enim quid re vera CD set amicus. Istre ero, resp6dit, de illud Horatii de Virgilio suo amico.

Dimidium ammae meae,& aliud alterius Urit in gemmis corporibus amma.

Id ipsum paucis, sed expressis verbis Sanctus docuit Thomas;

quaedam inquiens , unis es essential ter Ese Amor ,-haeberi mnio secundum coaptationem abfectus, quae quidem assimilatur unioni substanti asi in quantum amans se habet ad amatum in amore quidem amicitiae ut ad si um , in amore autem concupissentiae ut ad aliquid sui . Atque haec de priore explicandi modo . Alter modus est Amore cocupiscetiae tuc esse cu aliquid volo citordine ad me ipsit,hoc est ad meu como dub& bonu. Amore amicitia: cu aliquid volo alteri, quo amo in ordine ad ipsum , nulla inde mea utilitate, aut commodo quaesito.Ita Gabriel, cui doctrinae visus est adstipulari olim Aristoteles, cu dixit Amor eri velle alicui bonis. i lius caussa d no ipsius videlicet amatis. Subscripsit,&Sactus Thomas dices in Amore concupiscentiae amantem proprie amare se ipsum. Ut qui hanc diuisionem reuocet ad priorem, faciatque Gabrielem

14쪽

DE AMOR Is PERTURBATIONE.

lem re quidem cum alijs sentientem solo distanantem nomino. At ex opinione hac conficitur, Amorem erga nos nostrum, semper esse concupiscentiae, quod ibilum esse, & vidimus :& hoc nunc argumento probamus. Incellectus noster ita videre in nobis

aliquod pulchrum , aut bonum potest, quemadmodum in alio: igitur eodem pacto nos ipsi amare nos possumus, sicut alium; hoc est propter ipsum . Atque adeo Amore amicitiae. Ex hoc credo intellectu , atque affectu prodi jt , quod Aristippus ille Stoicus Philosophus a quodam interrogatus, quare in maxima maris tempestate timuis let, cum ipse minime esset deterritus, respondit . uoniam tu quidem non magnoperesollicitus es pro anima nequissimi nebulonis, ipse autem pro in lippi anima timeo . Ex noc eodem capite ortus est ille Aencae naufragantis timor, & gemitus . O terque quaterque beati ueis ante ora patrum Troiae sub manibus altis Contigit oppetcre . Nam recta virtutis aestimatio, quo se bono ornatum videbat

Aenetas, cogebat, ut indignum se putaret, qui in undis periret ignotus , in glorius , ac non perisset potius prospectante maenibus Priamo pro patria ,& patri; s Dijs vitam protundens ubi mortis pretium , iam a , & gloria sempiterna . Sed alia Seruio caussa visa est cur Troius Heros ingemuerit. Propter mortem , inquit, nam statim ait beatos Use, qui obierunt, istipse obisse cupit ,sidpropter genus mortis . Nam anima, quae igneae tu naturae , contrario perit elemento . Erras Serui, quod paulo post docebo. Melius putasses eamdem Dardanio duci Iruisse tunc mentem, quae Sulmonensi fuit naufraganti.

Non mortem timeo genus at miserabile laeti: Dimite naufragium , mors mihi munus erit.

Nisi forte, & hunc etiam dixeris eamdem ob caussam gemuisse; sed alias praetexit caussas. Eia aliquid fatoque βιο, ferroque cadentem

Insolida moriens ponere corpus hvms .

Et mandasse suis aliqua , 8st 'erare sepulchrum,

Et non aequoreis piscibus esse cibum . Video Serui, dictum arrisisse nonnullis 3 existimasse , scilicet antiquos, animas in mari omnino ititerire, atque extingui, velut

ignem in aqua . Quam ad opinionem , seu insaniam potius multa affert Cerda ad locum Virgilii . ita Nascim benius , Germanus , Detrius, & alij docti viri. Nullum nobis hac de re disputandi otium . Unum assero Virgilium longe ab hoc errore absuisse , neque hac mente Aenetam induisse , quod ex eo colligo, quia postea illum colloquentem facit in infernis sedibus cum amicis, qui imaquis perierint. B L Cernit

mordere. Aenea timor Mufragio ast . Aeneid. I. Styrum

15쪽

OCTAVII BRANCI FORTI L

ostra de ara

Mentia. l. r.Gabrielim

Cernit ibi maestos, mortis honore carentes Leucaspim, diciae ductorem classis Orontem Idy os simul e Troia ventos per aequora Tectoso ruit auctor aqua inuoluens , nauesique, Uiro que . Hoc scilicet est praecipuum cur naufragio mori timerent, nempe quia mortis honore, idest sepulchro caruis Ient , quod Maro retulit, & Palinurus in ipsis etiam undis obrutus ab Aenaea iudipliciter petijt .

Eripe me his inuicte mairs, aut tu mihi terram Injce, namque potes , portusue require Velinos. Et haec pertransennam, nunc ad Gabrielis, aut alterius cuiust que secundam de Amorum duorum definitione opinionem Pe scrutandam reuertamur. contra quem in hunc modum arguimus. neminem amore amicitiae prosequi possvinus, quem prius non agnouerimus nobis similem, atque conuenientem . Amor enim tu aequalitate fundatur. Igitur si contu piscentiae Amor sit, amare quidpiam in ordine ad nos omnis Amor amicitiae erit, etiam Amor concupiscentiae. praeterea amare in nobis ipsis virtutes, redisciplinas possumus, quare autem is Ainor ad concupistentiae Amores referetur , cum easdem in alijs amare ad Amorem a muci tiae reseratur

Amplius ipsum concupiscentiae vocabulum ostendit, Amorem illum non esse sine aliquo desiderio , quo scilicet concupiscamus bonum aliquod alicui, hoc autem tam potest esse dum alium amamus eique bona volumus ; quam dum nos nobis cur. igitur Am rem concupiscentiae in Amore nostri solo ponit Haec de Amoris definitione , ac diuisione secundum diuersas opiniones disserta sunt. Nos sic existimamus , cum definitur. Amorem esse volitionem boni alicui ; superflue apponi illud alicui ; sic enim solus Amor concupiscentiae secundum Sanctum Thomam, & solus amicitiae iuxta Gabrielem definiretur, Amoris ergo definitio eli volitio boni, aut velle bonum. Quamquamis enim omnis Amor sit velle aliquid propter ipsam, aut velle aliquid propter aliud , vel alicui, tamen ab hoc utroque velle, abstrahi potest ratio quaedam uniuersalior, quae sit velle aliquid, quod est Amor definitus ab Aristotele , qui praescindens , seu abs tr hens est ; ut Philosephi loquuntur,ab Amore amicitiae,& Amore concupiscentiae.

Iam qu ndo quis amat cum negatione ordinis ad aliud Amor ille , Amor amicitiae erit, siue se amet, siue alium . Quod si voltiario thaec boni erit cum ordine, scilicet propter alium tunc comsurget Amor coRcupiscentiae . Sive hic alius ipse sis , qui amas; i. ue altera te . Aio. praeterea posse me Amore amicitiae ferri in aliquem , quin serar eodem actu in aliquod tertium, quod a me mis. I prop-

16쪽

DE AMORIS PERTURBATIONE

II propter illum aliquem, nam virtutem amo, & alia huiusmodi multa, quibus tamen nihil concupiscimus ,& Deus damnatorum in Tartaro salutem amat, quibus tamen I seu propter quos, alia non amauit, seu praeparauit. nego autem polle me quidpiam Amore prosequi, propter alium, quin hunc alium Amore complectar, & cum alicui bene volo, amem illum necesse est, & Amor mensura est bene volendi alicui. Cur igitur inquies Catullus Sestiae

suae dixit t

Cogor amare magis, sed bene melle minus. Receperam in superioribus me hunc versum Catulli explicaturum . Stabo promistis, & ut soluam, totius epigrammatis argumentum propono . Sestiam amabat Catullus non ut amicam tantum , qui Amor concupiscentiae est, sibi enim illam concupiscebat . Sed ut Pater filium, aut generum, qui uterque Amor ei similis est , ut vidimus, qui amicitiae dicitur ; itaque dicit.

Dilexi tum te non tantum , it vulgus., amιcam

Sed pater ut gnatos diligit Wgeneros. Peccauit postea Sestia in Catullum , & tacta est illi vilior, o l Hor , quamobrem extinctus est in Catullo Amor illς amicitiae, quo illi bene volςhat, propter illam, & remansit, aut xxarsit Amor conc*piscentiae solum, quo illam tantummodo apri te bat promter suos usus . Nam ut Sanctus docet Thomas Zelus, aut Zelo pia nasileur ex intentione, 'Icruore Amori , er in Amore concupisi nil qui eumque aliquid vehemevtcr concVisiis mouetur ardentissime contra omne .

illud , quod repugnat coη scutioni , vel fultioni quieω eius, quod amatur Hine Catullus ex iniuria sibi indicta impensius uri se asserit. It quq sogitur bestiam amare magis, Amore concupiscςntiae sibi illam optando , sed minu amare Amore amicitiae, ac propterea minora illi bona velle propter ipsam , quia indignam se praestitit, quae tali amore decoraretur, atquhaec est Catulliani c*rminis ludicuIenta explicatio. Alia etiam addi potest non incommoda, ut Sestiam olim hones. tam ,& dicis caussa, pudicam amaret, Amore sensitiuo , & concupiscentiae: diligeret vero Amore.ami cmae propter ipsius scilicet bonam indolem. Cum vero hostea per libi em de sua aestimatione deciderit, euanuit quidem dilectio, qua ulli propter eius vir itutem bene volebat, remansi; autcm solus Amor illam recuperandi . nam v xδ n s Thomi* docet dilectio Inhra Amorem addit electionem praecedentem, ut ipsum nomen sonat, unde dilectio non est inconcupiscibili, sed in voluntate tantum, Amor autem aliquid com munius est, & animalibus etiam competit, atque ita idem erit Catullo bene velle Sestiae minus, atque illam minus diligere; ex electione scilicet a amare vero magis, ex sensu, & concupiscentia.

17쪽

OCTAVII BRANCI FORTI I

AMOR IN DEUM OPTIMUS

Amore dignum obiectum Deus ; caetera Amorem fallunt. Gem plum a Terentio sumptum mirifice tractatur : Amor in vana caecus et creata non vere pulchra ex Fortio : Rei pulchrae hipes posis Tetrus quam parua : Deus pulchri fons: I fa,Lili, H emis, Veris . Autumni , Aeriatis desicri otio e Deus omnium causa ex Vala. Amor res est notitis si abjeitur eruciat A-l rus destribituri Dignitates non beante earum essecta : forma. humaua amabilis videtur: exemplo Adami r Euae prosep peia : forma muliebris ponderatior Bueephali similitudine , , amor tractandus e Equi incessiss descriptio e Amor turpium , an Amor e minime et similisudo aptissima. auctoritates : Resereatae an amandae: Platonis, sist Augustini doctrina: Deus . - di Dominus cur unus riuomodo amandus e voluntas sem- per amat, si noxia , sibi nocet: Mentis Amor qualis . I Deumsidere: An Amorsensibilis huc transferetpote 3 mu i m in hanc rem, di explauantur duo Dauidis loca . .

P Retiosissima res Amor est . In Deum igitur rem certe om

nium opulentissimam, omne exsuperantem pretium , omni mercede quaerendam expendendus.In quem omnis Amor etiam copiosissimus . leue pretium est. Capacissima res Amor es . non nisi igitur ab immenso explwndus Deo; erga quem omnis Amor angustus est. Felicitas, Amo est, vel certae felicitatis eoi lplementum . in re igitur pulcherrima, immutάbili aeterno Deo collocandus. De ludunt enim cetera Amores , quia fluxa; quia 'temporaria . Deserunt: quia mutabilia,decipiunt. audi adolescentem illum Chaeream seruum suum Parmenonem ita apud Comi

cum alloquentem. Chaer . Amo . Par Hem. Cho nune te Parmeno octemta

dei , qui vir si es . sicis te mihi saepe pollicitum esse . Chaerea aliquid inueni

modo . quod ames , in rure, utibiarem ego faciam , Tt cognosias ineam Cum in cellulam ad te plitris earnam omne congerebam clanculum . Pin , agrinepte . Ch. Hor heresi fictum es .faesis nune promisia appareant; siue adeo dignaeses e i, Ut tu heruos intendas tuos . Haud ilis Virdi est Virginum notarum, quas matres sudent demissis huHeris esse, vincto pectorem gnaciles sient. Si qua habitior paulo , parilem esse aiunt. Deducunt cibum Tametsi bona est natura , reddunt 'euratura iunceas . Itaque ergo amantur Par. Quid tua est haec λ Ch. nova figura oris P. Papae G. color verus, corpus sesidum, g succi plenum . Par. Anni λ Ch. annisexdecim Par. Flos se Ch. hane tu mihi vel ii, vel clam, vel precariosae tradas usique dum ρο-

18쪽

DE AMORIS PERTURBATIONE.

Haec illi, S: quidem ludicro. At ego mi adolescens , seu quicumque haec legis , in hunc te modum alloquor , & serio. Amasne Amo , inquies. Hem te miserum , cum In vanis haeres. Heu quanta laboras in Charybdi . digne puer meliore flamma.In amo re isto tuo obstinatus auxilium poscis , ae nunc , inquis, ostendes, qui vir sies, pollicitus enim es amoribus te meis auxilium e praebiturum . Stabo promi si is, de manum praebebo, ut te eruam. Age , inepte , a vili itimis istis amoribus abscede , eripe te morae i& ab hoc igue recipe ; ne te pessum det, ne rogum faciat . Haud similis, inquis, Virgo est Virginum nostrarum, hanc quam amo. Ain vero an haec tua, non de mulieris utero , scd de cerebro Iouis Virgo enata est 'crede mihi, quaecumque illa est , demissis est humeris, quia terrea est. vincto imo anguitissimo pectore , .quia excors est, gracillima est, quia nullis est communita virtutibus. Fucus est, quicquid illa est; fumus, funus. Sed quid tua haec tandem amata csse poterit ρ Noua figura oris color roicus, corpus solidum , succi plenum ianitrin si ore, flos verus, & Ver purum. Pape flos iste , ut aduertas, caducus a morbo , artii rus ab aestu, periturus a morte . Huc age , mi Chaerea. indicabo tibi, quod ames, ubi pascat, ubi cubet in meridie, verus Amor . ne ignarus vagari incipias post greges sodalium tuorum, ostendam tibi, atque oculis subi jciam tuis omne bonum , omne pulchrum, & ex omni parte amabile. Quid tu inter haec ima volutaris inania , exsucca , cx- santuia, emarcida t

uae veri obi ta tonantis Humanum miseris volvunt erroribus aeuum Nemo animum summi memorem genitoris in altum

Excitat ad caelum mittit Fussiria nemo . 'Nec recolens apicemsij natalis ad ipsum Res icit auctorem, nee spem seper vim is brat.

Sed mentem grauidis contentus Hernere curas

Indignos ait Domino perituraque pronus Diligit, ν curuo quaerit terres νιasensu . Circumspice, amabo , oculis, aut animo potius omnem terr rum ambitum peruagare , & quicquid ab ipsius mundi natalibus, ad hoc temporis momentum, in scoenam vitae prodi jt, intentissima acie contemplare cum suadela loquelae disertum. cum mulcedine vocis , canorum . cum dulcedine saporum titillans . cur compositione membrorum , elegans . cum auri fulgore, pretiosum .ivel per Veneres oculorum , illecebrosum . per purpuras Re narum , coruscum . per uniones dentium, hilare : per coralla 4abiorum , flagrans; per omnes charites accendens. Hoc demum

quid est quantulum est Qirantumcumque ipsum sit, terra , i o. qua

19쪽

rillus Panta. Deus unus pia

is OCTAVII BRANCI FORTII.

qualia z oriuntur, educantur, emoriuntur, maior his est, Ac o

natior, & ditior, ae formosior,& pretiosior;& ipsa puncti instar est, imo punctus, si solis ambitum spectes; quod Mathematici probant. Ouid si ad superiorum orbium granditatem, vastitatemque oculos tollas λ quid si ad beatorum domicilia quid si ad

Deum a quo omnia , tamquam ab uberrimo , perennique bonorum sonte dimanant , & suam pulchritudinis guttulam de Oceano omnis formositatis , venustatisque suscipiunt.' De ipso , atque ab ipso Rosa florum omnium Regina purpuris. Κ, violatur, & primum cortice inelusa pudori parcens suo, domi continetur, tum matutinis horis antelucana de fastigiato cortice tamquam de fenestellis rubore plurimo pudibunda respectat,& inspectantium amores verecunde lacessit; demum sui confidentioriri apertam lucem palciactis soribus proditi; si iamque formam evulgat breui defloranda , ac peritura. De ipso lilia rosarum aemula candicant, & languente collo solijs striatis , resuhinis labellis , Ore medio pallentes crochos ostentant. De ipso est quod violae purpurascant, palleant, lurcscant, albescant. De ipso nigre it vaccinium decore ; rubescit hiacintus suaue , pallescit crocus odore caltha suauigrauiter sammescit. Deus est Mundi opifex . Anni Rector. Tcmporum moderator . Naturae Magister, I bertatis fons, Vitae promus , R erum Artifex , Omnium Dominus, Pateri, Imperator , Rex , in summa Deus . Ιpso Astris lumen cum essicacitate partitur, ipse motum eorum ci Ct. Ipse Sol Solis , ipsum incurru suo nitidum prodire , & terras subiacentes inui sere ,& de aquis exhalatos excipere in altum vapores docet, S iubet; ipse horum partim in sulgura, in fulgetra, in sulmina , insam mat; partim in crinitas , comatasque faces incendit regijs capitibus minantes, atque imminentes, & capitalem sententiam ipso poene crine scribentes . partim in rauca, & tumultuosa tonitrua conglutinat, partim in gelu vitreum distendit, partim in niuem sicut lanam, extendit, partim in pruinas infriaidat, partim in grandines conglobat, partim distillat in pluuias, sic una pars anni hyemat, & abunde imbribus saturata tellus tacundatur ad genituram . Ipso verno illam tempore, nunc intumescente utero grauidam uet, nunc parientem adiuuat, proles enatas alit, succum infundit, & matrem cum prolibus frondium vestimentis induit, comit; coronat soribus diuersicoloris, multiplicibus, odorem late spar- sentibus , & hisce veluti blandit ijs nouam excipit puerperam. Ille ipse , tepente anno , fruges maturat in agris in collibus uuas , &in uuarum orbiculis varia vinorum genera discriminat. Ipse poma in arboribus affabre colorat, & eadem s. potibus indulcat. Ille astiuis tandem ignibus, si quid Autumno superfuit crudum , concoquit,

20쪽

DE AMORII PERTURBATIONE

coquit, & inutiles effoetae iam telluris humores exsiccat, emarci da de arborum ramis folia excutit, & telluris noxias tepiditates exugens , arentem eam ad nouas iterum adaptat genituras.Magnifice Vates Isaias .Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet , dc brachium eius dominabitur ;Ecce merces eius cum eo , de opus illius

coram illo,sicut Pallor gregem suum pascet, in brachio sibo con- regabit agnos,& in sinu suo leuabit, fretas ipse portabit.Quis mcus est pugillo aquas,& caelos palmo ponderauit λ is appendit tribus digitis molem terrae,& libravit in pondere montes, S colles in statera Quis adiuuit spiritum Dominiὶ Aut quis consiliarius eius sitit λ& ostendit illi λ cum quo iniit consilium,& docuit eum semitam iustitiae,& erudiuit eum scientiam , & viam prudentiae osten die illi Ecce gentes quasi stilla situlae, & quasi momentum staterae reputatae sunt, insulae quasi puluis exiguus.

Qu cumque igitur res forma dotata , ac ditata ineredibili; non manu laborata Praxitelis , aut Apellis, aut Polygnoti, aut Dα-dali, quid enim mortale ingenium, aut ferro excudere , aut igni conflare ἱ aut ascia, ac securi educere ; aut pennicillo queat efiin- Disi P inr gere, quod vere pulchrum dicatur sed Angelicarum etiam men- rium agmina diuina sapientia, atque virtute pulcherrimum triamo dram efformata, nequaquam adequare poterunt, imo Infinitis

etiam spatiis a diuini aspectus pulchritudine distabunt. Insita summis

Forma bonι lutiore einens, tu cuncta superno mes .f. ,

Ducis as exemplo . Pulchrum, Pulcherrimus ipse Mundum mente gerens similique ab imagine formans , Perfectaque iubes, Perfectum Aseluere partes. Quin igitur eos,ego homines reprehendam ; qui tam nobilem οanimae sua: prolem,qualis Amor est,in haec ima, & angusta dei jci- ab initar. uni P Cumque a natura pennas ad euolandum in aethereas partes sortitus Amor strintervellunt nascenti alas, ne sese erigat, 5 cum . . . oculorum polleat obtutu acutissimo quo, quid amplexandum sit, . i. 'in , per uideat,nanc illi adimunt facultatem,ut in tenebris agens Ixionis instar, ea complexu sito foueat, i 1sque adhaereat, quae pulchritudinis, aut bonitatis oleant poene nihil. illudque ipsum , quo se ia tant boni exiguum , tantis est miseriarum aculeis circumseptum , ut non sine ingenti dolore tangatur. Animus vero dum in amoribus hasce versatur , non quietem nanciscitur, aut satietatem, ad quam inhiat: sed angorem , sollicitudinem, esuriem.Quid Z quantis res humanae malis implicantur An tu in pecunia te beatum

putas O praeclarum bonum , miris habentem mulctans malis 3 ut primum amare opes, atque has venari occepisti, te ipsum eneces necesse est . fame, dum stomacho cibos subtrahis, frigorO , dum corpus vestitu fraudas ; quas ut tu tibi opes adaugeas, tui

SEARCH

MENU NAVIGATION