Horatii logica ad usum studiosae juventutis in quaestiones & responsiones compendiosè distributa, à J. P. de Crosa ..

발행: 1739년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

xv I PRAEFAETIO.hus illico satisfacturum speret , multo minus hunc soppono Discipulum qui, Ordine a me exposito . qua sibi desunt a Doctore qUaerat. Colloquia ejusmodi, inter Magistros atquE Tyronos collocanda

essent inter Enita rationis. Q amobrem qui hic intcrrogat, idem cst cum eo qui reponit. Quj nempe prolixius lecta, & fusius iterum explicata, ad summa Capita revocare quaerit, ille Quaestionibus 1uam solicitat industriam atque Memo

riam

Id vero facit singulariter in Capite de Sermone, ubi per Primam Logicae partem universam dispersa colligit, sub eodemque titulo

reducit, ut sese tanto magis in reis capitulationibus texendis exerceat. Inter Ideas, atque idearum Signa, nexum, qui intercedit, arctissimum minime ille mirabitur, qui attendet Idearum excitandarum

22쪽

PRAEFATIO. XVII rum, augendarum, atque ornandarum, quae in Mentium infantilium recessibus delitescebat, saeuitatem, sermonibus demum in lucem atque in actus adductam fuisse, quae eximia Facultas, talis cultura si abfuisset, jacuisset iners,Mensque humana sibi relicta, quamvis immensum brutis animantibus superior, vitam nihilominus pecuinam traduxisset, solis indulgens sensationibus. His de causis de Sermone perficiendo Logicus solicitus est,r, eum quidem in finem,ut ipsi Veri Compos, Caeteros ejusdem participes commodius praestet, sed praeterea directe & immediate cernit, Vix

unquam Menti occurrere Ideam , quin simul nominis, eam signantis,uestigium, aliqua saltem ex parte, in cerebro renovetur, quo fit ut tarda signa aegre nascentes notiones , nitida nitidae, imperfecta imperfectae, evoluta evolutae Ideae sequantur. η κ

23쪽

Haec non modo cernit oculatus

Logicus , sed praeterea observat

imperfectos conceptus suos, quos tamen accuratos putabant, sermone frequenter homines enunciavisse inaccurato, qui apud suos auctores erroris foetus, apud alios errandi causa, ut saepe fuit, ita etiam foret, nisi emendaretur, & conceptibus limatioribus sermo adhiberetur qui responderet. Quae omnia quantumvis Vera agnoscam, & observatu momentosa admodum reputem, errare tamen mihi videretur, qui Logicae Partem Singularem assignaret Regulis Sermonem emendandis &perficiendis. Cum enim quae Pri cipia accurate percepta, & animo alte infixa, Ideis perficiendis co ducunt, eadem Sermoni, quo cogitata enuntiantur, inveniendo &

dijudicando apprime inserviant , est eodem fonte Regulas fluentes, junctim traditas , videre & com-m odius longe & utilius δc suavia

24쪽

p R AE P A T I O. XIT est, quam easdem quaerere in sedibus diversis positas. Talis quippe distributio rerum affinium, in sedes a se invicem remotas, repetitionibus dat locum frequentissimis, quae, cum in se tardiota sint,

attentionem retundunt & animum alienant.

His inductus motivis, quo ordine, de Perceptionibus ipsis, eodem de Perceptionum Signis egi, Regulasque, Cogitationum nomina emendantes, Regulis cogitationes ipsas dirigentibus statim attexui atque subjunxi. Sed semel perceptas, & in locis sibi maxime con-Venientibus positas, Regulas diversas colligere , & propter tituli

affinitatem intra unum Caput contentas lustrare, non injucundum Lectoribus meis futurum speravi, quos de ratione Finis mihi propositi, operisque a me recenter editi, sufficienter, ut puto, monitos ulterius praefari desino.

25쪽

xx P RAE F A T I o. Et quandoquidem adolescentes atque etiam adulti , ex Libris , quos legunt, & sermonibus, quos audiunt, vix ullos fructus percipere possint tantae utilitatiS , atque est confirmatio Habituum, qui bus Ratio excolitur, viribusque crescit, operae certe pretium mihi visus sum facturus, si, ut meo quasi exemplo, praeirem, in sententiis observandis colligendis , Mavide excerpendis, quarum admiratione , atque amore tanquam convenientissimas alimentis, Ro-hur Mentis cresceret; eum in finem Carmina, numero plurima,

ex Horatio selecta, ceu in gratiam Logicae ornandae conscripta fuissent , in sedes quantum potui , sibi convenientissimas, revocata disposui; memor tali studio, LO-gicarum mearum Lectoribus rem non inutilem nec injucandam huc-cusque fecisse.

26쪽

LOGICAE

QUAE EST DE PERCEPTIONE SIMPLICI.

Logicae Prooemium continens, definitionem , scit. utilitatem, distributionem.

Vin tibi significat voX a. illa Logica P

R. Graecis Logica scit. Logicae λογικη seu τεκνή definitis. ars erat & disciplina , rationem diri

. Scit

27쪽

r. in Sed an directrice, rationi opus esse putas , cujus est potius omnia durigere ZRationis R. Vox illa iterum patitur varias

definitio acceptiones, quarum omissa enum ratione , satis erit notasse, mihi nunc hoc nomule Venire, facultatem veri .

falso discriminandi. 3. H putas opus ego regulis & directice rLogicae R. Omnino , nam ut facultate e necessita nendi donatus , non continuo , nec semper suavissime canit, neque etiam veri a falso secernendi, quae, nobis inest facultas, scopum strum. semper AD sequitur , nimium frequenter contra declinat ab eo.

Et regulas tales dari existimas , aut saltem excogitari & statui posse ,

ad quarum normam sese componens , m*ns a Vero recederet nunquam plagicae R.Haud dubie, nam quidquid recte existentia & secus fieri potest, ejus recte facie di regulae sunt. Erunt qui verum a falso secerni Objςm0- dicent, vi quadam naturali atque ingenita solertia, etiam ab eo qui de regulis nihil audiverit ΤR. Id minime negaverim I neque, arum

28쪽

e m regulae de quibus disputatio nunc est, unquam inveniri potuissent, ni absque regularum adminiculo , vera inveniendi vis nobis inesset ; adeoqus distinguunt inter Logicam sive vim naiaturalem, quae regulis superior, hodquamvis destituta adiumento , sola ingenii felicitate , verum assequitur s& artificialem, quae praeceptis & o servationibus, veri studiosum muniit atque roborat. Quod etsi magnis in- .geniis praediti quidam dicendi copiam

consequuntur, Ars tamen est dux certatior quam Natura.

in Quibus praesertim absolvi putas εdotibus, illam quasi Logicam natur tem ρR. Vis illa quae praeceptorum VL reein supplet, posita mihi videtur, in natum

sincero veritatis amore, mentis sere in quibus. nitate, attentione, habitu non asse

tiendi nisi perceptis. Qui enim vertitatem amat, quaerit , & magnis est prae omnibus ; qui perturbationum aestu , non huc & illuc rapitur , & a vero retrahitur , qui per gravitatem & stuporem ingenii hebetis non impeditur quominus defixa attendere possit, nec per socordiam,

29쪽

4 LOGICAE

inertiam aut levitatem , inconstanistiamque, quominus attendere velit,

hic perceptiones claras, & plenas facile excitabit plurimas, quibus si s lis acquiescat , ab errore se tutum praestabit: Haec sunt, mea quidem sententia, Logicae naturalis capita praecipua , sive indolis illius, quae prae ceptorum vicem supplet, partes potissimae.

. in At vero quid ei deesse dicemus,

cui omnia haec aderunt, a te nunc enumerata, sive quid erit, in quo , ab ea, quam vocas Logicam artifici

lem , adjuvari possit 8

PerficItur R. Scis naturam perfici ab arte, ab artim cujus parens est; nec cuivis insunt culi. eximiae illae, quas merito maximi si cis , praeclarissimae dotes , nec qui iis ornati vivunt, eodem in gradu eas possident; roborantur ergo, & e coluntur , praeceptorum contemplatione & usu.l cuius m Q. Dicis aliquid, sed vellem ut a numeram tificialis Logicae utilitates , plenius &tur utit, distinctius mihi aperires. Mς. R 1. Leges , ad quas mens n0stra suas exigere debet cogitationes, quacque recte cogitantes, natura duce se

quum

30쪽

COMPENDIUM.

quuntur, contemplari, distinguere , demonstrare, praeclarum ducere deberemus , si vel nullus inde, in caeteras nostras cogitationes fructus di- manaret. a. Ubicunque duo pluresve de veritate alicujus sententiae ambugunt , conveniat inter ipsos oportet,

de aliquo principio, ad quod ratiocinium controversiarum exigant; adeoque talia principia, ex Logica artificiali deprompta, & demonstrata, in promptu habere , ad controversias dirimendas utilissimum est, & non modo ad controversias dirimendas , sed 3. &ad tollendam S elimitiandam dubit tionem proficua sunt ; constantiore enim longe securitate fruetur, qui ad omnes regulas , verum a falso discriminantes , cogitationes suas exegerit,& sentiet exactas fuisse, quam si fell-

citati , cujus causae ipsum lateant, Veri contemplationem unice debeat. A que ut illis praeceptis munitus securius acquiescet inventis conclusionibus, sic facilius, 4. demonstrationes, quibus eas fulciet, excogitabit; illae enim regulae mentem velut foecundant, feraciorem reddunt, & vivaciorem. Neque hic subsistet utilitas, nam, s. cum

SEARCH

MENU NAVIGATION