장음표시 사용
411쪽
ΗUngariae Regnum a Septentrione iungitur Regno Poloniae;
ab oriente Transylvaniae & Wallachiae ; a Meridie Serviae& Sclavoniae ; ab occidente demum Stiriar, Austriae ex Moraviae. Longitudine sua aequat fere so. latitudine vero ultra milliaria Germanica. Fluvij in Hungaria celebriores sunt: Danubius, seu Ister. Tibiscus. Savus. Dravus. Rabus. Hemathus. Naga. Hungariam divisere Maiores in Comitatus seu Palatinatus plures, quam septuaginta, quorum nomina etiam hodienum legere est in quibusdam chartis Geographicis. Hodie plerumque Geogr pes contenti diribus totius Hungariae divisae partibus, partem earumdem alteramSuperiorem, alteram InferioremHungariam appellarunt. I. II.
DE URBIBUS HUNGARIAE SUPERIORIS.CUperiorem eamque majorem Hungariam dicimus,quam inter Danubium , Austriam, Morariam , Poloniam & Transylvaniam esse sitam intuemur; in Superiori itaque Hungaria sunt urbes, Possinium. Commorinum. Vivarinum, alijs Neoselium. Leoispoidinum. Timavia. Neoselium. Leuischium. Vetus Soleum. Trenschinum. Nitria. Novi adum. Haduanum. Vacia. Asria. Eperiae. Cassovia. Tocharum, alijs Tock um. Munctatium. Zalmaria. Gyula. Varadisum. Debrrainum. Zolaochum. Pestum. Segessinum. Lenthia Temesearia. Madum. Sala I hemum. hite z ῖν Coqu
412쪽
Hungariae Regni universi. emum. Bathonia. Bathoria. Bistricia. Cremescium. Fre' stadium. Schemnitium. Sigethum &c. g. III.
DE URBIBUS HUNGARIAL INFERIORIS.
INseriorem eamque Minorem Hungariam appellamus, quam i ter Istrum, Stiriam , Scimoniamque comprchensam videmus, urbes in eadem sunt: Sopronium, vulgo Edenburgum. Jaurinum. Strigonium. Vicesradum. Buda. Alba Regalis. Canisia. Fanum S. Goi bardi. Papta. Quinque Eccleuae. Motatium. Colocia. S baria. Titulum. Vesprinum. LIV.
DE FIUNGARLE ET HUNGARORUM DOTLBUS ALIISQUE REBUS.
1 Ungariae Regnum orienti soli obvium, fertilitate sua certat cum quibusvis ut universa Europa Regnis; cum eidem terra sit adeo sicilis atque foecunda, ut etiamsi non colatur fere, ipsa ramen fiuctum ferat copiosissimum ; nimirum omnis generis fiumentum, vinum generosinimum &ta: unde & hominibus & equis imbibuntur spiritus ad audaciam, fortitudinem, velocitatem,& saepe etiam felicistatem maxime idonei. Equis pernicibus miscentur crebro armenta boum & ovium einguissima, quibus accedunt animalia sylvis, pratisci montibus magis, quam praetepibus assueta. Non desunt pisces fluis viis , inter quos Tibiscum copia admodum magna abundare dicunt. Rebus his pretio permagno dignissimis accedit ipsum pretia
um, nimirum , aurum , argentum , Cuprum, serrum, mercurius& uniones in Hungaria velut in matris utero nati. His accensenda sunt commercia, quae Hungaros inter & vicinos circumquaque populos tractantur. Singula haec ac universa, inmetsi Hungarorum 8
gi & hujus populo ferant fiuctus ingentes, nihilominus perexiguum est pretium, quod hodie Imperator simulque Hungaria: Rex lus VI. quotannis percipit: gravissimam namque proventuum sum mam absumunt urbes, arces di munimenta per Hungariam se . Uua que
413쪽
s38 Tabula Chorographica .cuentia, & in iisdem hodie constitutus vigil miles magno numero. Vendicant& sibi magnam redituum copiam Hungariae Palatini, segComites & Status regni. Inter eos, qui multa capiunt di rapiunt, numerandi veniunt collocati per universum Regnum ξraefecti, consiliarij, quaestores & alij v ijs nominibus distincti collectores Regij
haud pauci. Partem non minimam tribuit etiam sibi Status EcclesiasticuS. Quemadmodum natura loci, ita etiam Hungarorum indoles aut genius neutiquam est vituperandus. Sanguis vividus & calor nativus praedominantur ea ratione irr Hungaris, ut perinde ad amdua quaeque suamet natura non sint inhabiles. Id potissimum d lent Hungarorum amici, quod eorundem Regnum nobilissimum eam sibi a perpetuis Seculis impositam sciat necessitatem , ut inter a
ma oporteat nasci & educari. Docuit vero experientia, quod i ter perpetuos armorum strepitus Regiones &Regna consueverint mu-εari adeo, ut haud longo temporum intervallo mores hominum
sensim sine sensu evadant omnino diversi ab iis, qui placebant pacis
empore. Inter arma nimirum silent Leges, Musae & Μerces, quiabus tanquam instrumentis habilissimis finguntur, mantur& ornan tur homines ita, ut ex multis etiam truncis prodire possint multi Mercurij. Cum itaque Hungarorum para magna, praesertim Turca sum finibus propinqua, nunquam non in armis stare didicerit, parum
. ad leges civiles sese adstringi passa, plerumque & Musis & mercia
moniis multo temporum spatio interdixit usum Reipublicae perneces.sarium t inde enati mores Germanorum moribus multum dissimiles, parum probantur fere hactenus Politiae assuetis populis, qui ab Hungaris desiderarunt haud paulo majorem in rebus minimum pa eis modestiam, mansuetudinem, constantiam & obedientiam, pra sertim erga suos Reges ; nullam item amicitiam cum Mahometanis Legis Christianae hostibus pertinacillimis. t Inter Hungaros principem tenet locum Religio, quam Romanam appellamus ; cernuntur tamen etiam plurimi pseudodocto res, qui inter eriticum Zizania seminant; Lutherani, Calviniani, - Ariani, Anapaptista, Mahometavi & Hebraea Agrum Domani in .
414쪽
Hungati. Regni universi misvadere Mon cessant. Cultus in Deiparam eximius a multis omnino Seculis viget in Hungarica Ecclesia, quam in duodecim Dioeceses more Regnorum aliorum Orthodoxorum consentiente Romano Praesule Reges distinxerunt Geysa,& hujus filius D. Stephanus Hun- garorum dictus Apostolus. Episcopis Hungariae universis praesidet Strigoniensis Arcniepiscopus eam inter gentem Primas. Inter intagnia Ecclesiae Hungaricae decora praeter D. Stephanum eminent D. Martinus Turonensitum Antistes in Hungaria natus & e catus i ericus S. genitoris Stephani filius Sanctus, & D. Ladistata Belae
Sceptrum Hungaricum olim eligentium suffragiis est concessum Regibus : hodie vero ob Augusta in Hungariam merita Austriacis haereditarium est factum. Statuum in Regno tres sunt ordines, nimirum Ecclesiasticorum, Nobilium, & Civitatum, quibus incumbit post Regem Regno prospicere. Suus multis temporibus fuit Ilu faris Palatinus Supremus in linae authoritatis ac dignitatis. In urinibus Senatus jura dicit suis civibus , in circulis Iudices praesident Provinciales. Causas leviores in oppidis & pagis decidunt Nobiles. In Comitatibus constituuntur etiam Vesvodae, ut vocant, & C pitanei, a quibus fas est appellare ad Regni Palatinum & Judicem C Iae, atque ab his omnibus ad Regem. Hungaricae militiae tres sunt classes, quas Husserorum, Heid num seu Hieduhorum & Russianorum appellant. Classem primam constituunt equites; alteram pedites; tertia fere mixta, di cum Graecis fere credere docta exiguam spem facit Hungariae Regibus. Vid.
momum, Schererum, Fcirest , naucum m. I. I. V.,
DE ORTU ET PROGRESSU REGNI HUNGARIAE. HUngari originem suam extendunt usque ad Japheti filij Noe
aetatem an. Mundi circiter a ooo. mortui: qua vero author
tate talia dicendi nitantur Hungari, si quaeras, vix inter ipsos virum , qui dicat, invenias. Nos relictis fabulis certiora se -
415쪽
go ' Tabula Chorograph es' In Pannonia seculis nato Christo proximis sibi vise sueresse runt Romani, Gothi, Hunni, Longobardi, Graeci, SIavi, deinnuo Hunni, Francones, tertio Hunni &c. Nomen Regno Hu
gariae inditum est ab Hunnis, qui circa mare Nigrum sedem fixis
quondam : inde vero in Pannoniam, seu Hungariam ex eo tempore etiam appellatam cum Romanis varia fortuna decertarunt. Quam to Seculo contra Hunnos cum exercitu venerunt Romanorum ces Macrinus seu Maternus, Theodoricus & Mammotus, qui re lata de hostibus victoria occisorum Hunnorum II ocio. numer
runt, simili ferme tuorum copia desiderata. Eodem Seculo circa an num 373. Victores evaserunt Hunni, qui victoria longo tempor ovantes, & locorum in Hungaria fertilitate allecti, nulli unquam ho stium cedere una decreverunt: quam ob rem, cum unius supremicapitis imperio sibi opus esse probe intelligerent, circa annum ooia in Regem sibi delegerunt Attilam, cujus hunc aiunt fuisse titulum tintila plius Bendeme, nepos magni Nemrod in Engadi nutritus, Dei gratia Hamaeorum, Medorum, Gothorum Dacoiamque Rex, meria orbis, flagellam Dei.
Attila itaque Hunnorum Rex an. 4 o. conducto quingent rum millium exercitu Theodosium II. Imperatorem eas redesit ita angustias, ut pacem gravissima auri summa emere necesse fuerit. Eadem tempestate cum Attilae frater Buda arcem recens extructam ibo de nomine Budam appellasset, suspicatus Rex Patrem coronae insidiari, eundem mox manu propria percussit. Graeciam deinde adortus plurimum sanguinis fudit. Ex Graecia in Germaniam tra siem, in Provincias Istro & Rheno proximas laviit maxime. Inter urbes solo aequatas numeratam fuisse Argentinam tradunt, quam a suis ruinis Strasburgam appellarunt. Basileam usque ascendisse striabitur , inde vero in Franciam transiit, ut Gothos procul pelleret. verum spem barbari fefellit eventus; Merovaeus enim Francoru meodoricus Gothorum, Gotharus Burgundorum Reges, & Aetius Romanorum Dux, conjunctis armis an. I. in campis Catala hicis centum octoginta Hunnorum millia partim occiderunt, par
tam ceperunt. Theodoricus in pugna cecidit, cujus filius Thurisi
416쪽
. Hungaria: Regni universi mundus victoriam prosequi statuit eo prosectu, ut Attila hac de re audito nuncio equorum ephippia unum in cumulum congeri ma darit, cui superimpositus ipse concremaretur, ne vivus Hunnorum Rex veniret in hostium potestatem. Verum dum Aetius a Thuris- mundi proposito diversus victoriam pluribus prosequi intermisit.Attila sugae locum impetravit: quae res adeo commovit Valentini
Eum III. Impetatorem, ut an. 633. Aetium Hunnorum victorem non dub1tarat suamet manu trucidare.
Attila ubi vires collegit, in Germaniam & Galliam instar in remis rediit, per Campaniam maxime depopulatus universa. Inde expeditionem adornavit in Italiam, ubi primo stre impetu superauit Mediolanum, Mantuam, Brixiam, Bergomum, Ducatum Ferrariensem, Ravennam dcci unde Superioris Italiae populi ingentium malorum metu ac terrore perculsi, vicinas Esulas petiere, & extrue dis Venetiis initium dederunt in medio aquarum expectaturi hostem. Sola Aquileia tam sortiter Hunnis restitit, ut horum Rex de obstadione solvenda deliberarit. Tandem tamen auSurio ciconiae cujus dam fretus, eam etiam urbem superavit, & occius 37ooo. hominum stlo aequavit. Hoc rerum succenti laetus Romanis minitatus est e trema; verum dum D. Leo Pontifex obviam venit tyranno, hic velut ex lupo in ovem conversus, & Romae & Romanis vim inserre lum D. Leonis latus stipantem, & Attilae interitum minitantem, si Romae Attila non parceret. Quare in Hungariam reversus in urbe Sicambria dum secundas nuptias celebravit cum Pactriana sponsa,
rima connubij nocte apoplexia, vel alio haud absimili morbo sus.
catus, annum Christi vivere coepit aetatis suae, ut nonnullis
placet Ia 4. Reliquit Attila duos filios legitimos Adalricum & Ch bam , quorum prior in pugna adversus fratrem adornata cecidit, aba vero a Dicterico Veronensi pulsus in Graeciam auffugit, ubi annis I 3. delituit. Post Attilam tenuerunt Hungariam populi s . perius relati usque ad Imperium Caroli M.
417쪽
DE STATU FIUNGARIM TEMPORE CAROLI M. ET SUCCESSORUM.
CIrca annum 8os. cum Carolus M. contra Thassionem Bavarias Ducem fortissimum bella gereret, hanc ob causam Hungaricum Bavaris leto foedere Imperatori fortissimerestiterunt: is tamet Budam Ioo ooo. suorum arctissima obsidione pressam denique i cxpugnavit , ut devicti per annos centum Carolo & hujus Successoribus obtemperarim. Eorundem unus Amulphus Imperaror suis principium Seculi X. haud prospera sertuna Romanorum Imperium moderabatur, cum subito seditione exorta Hunni Thuringiam maaxime invaserunt,feritatis barbarae relictis monumentis quam plurimis. SuccessorArnu hi LudovRus ΙV.Hunnoruin impetus aditu prohibeare pro viribus equidem laboravi propeAugustam tam Vindelicora bis ad internecionem iure deletus, victoribus Hungaris grandem p cuniae summam in annos solvit singulos. Conradus I. dein Imperatore ex Austria atque Bavaria bis expulit veteranos hostes,qui tamen cum permultis aliis in Imperio hostibus Caesarem eas in angustias compua Iere,ut coactus fuerit pacem verius petere abHunnis,quam postulares Tanti mali causam partim miratus,partim miseratus Henrisus Auceps,lprovide in annos novem inducias cum hostibus est pactus, ut nem ape interea moenibus ac vallis urbcs cingeret, & conductis strenuisimilitibus Duces strenuissimos praeficeret: hac enim arte bellica Huncinos denique superari & penitus enervari posse confidit prudentissume. Elapso novem annorum spatio tributorum loco strigosum mia sit hostibus canem; qui igitur audito nuntio, ut nunquam magis exa spcrati, in Germaniam cum exercitu validissimo rediἡrunt, sed &proripe Me eburgum in Saxonia oooo. suorum cladem acceperunt.
Sub otione M. Hunni cum Ludolpho Orionis seditioso fili,eonjunctis copiis per Bavariam penetrarunt in Sueviam, ubi prope Augustam in campis Lyceis Imperator periculoru comite D.Udatricol Augustano Episcopo copiosimmos hostes penitus prostravit, tribus eorumRegulis ex arbore suspensiS.Interea ultimi Hunilarorum Reges
418쪽
- . . V Mimgariae Reges universi. g saut verius mere regn runt his descripti nominibus: Aisus, Arph dus, Mithan, Toxus&Geysa, quorum postreinus circa annum se . Romanis Aris accessit, omnium hactenus Regum in Hungaria rite credere, pugnare & virtutes armis sociare doctus, nepos ex Attilae stemmate nonus aut decimus m. 999. defunctus. S. VII.
DE REGIBUS HUNGARIAE CHRISTIANIS NATIONE HUNGARIS. ANnis fere sexcentis AttiIa, fiIii AttiIae & seri nepotes nondum
Christianis Legibus imbuti, Hungariam, & non tantum vi, cina , sed etiam remotiora Regnae turbarunt. Tandem ex eodem stemmate prognati Reges Pannoniae orthodoxis Sacris & mori bus exculti, per trecentos annOS Hungariam & remotiores quoque Provincias multas exornarunt, si tamen non paucos ex vigin ai duorum Regum Serie excipias. Primus post Geysam genitorem eorundem fuit D. Stephanus an. Ioo I. R Hungarorum coronatus;ultimus veroAndreas III. an. I 3 o I. mortuus; quamvis stirpe Attilae annumerare nefas non sit Kencestaum I. Kencestat I ohem tum Regis filium, Annae Hungaricae aviae nepotem ς imo si sexum se mineum attendere lubeat, ad Carolum VL Imperatorem nostrum simulque Hungarorum Regem gloriosissimum oportebit descend re, & nunquam attilae semen aut sanguinem penitus extinctum j vabit dicere, quod si . sequenti demonstrabimus. Nomina Regum ex patre Attila per annos trecentos descendentium sunt sequentia:
419쪽
X. Bela II. coecus Colomanni ex fiatre Almo nepos. XI. Geysa Belae II. filius. XII. Stephanus III. Geysiae II. natus. XIII. Laclislaus II. Geysy II. Dater. XIV. tephanus IV. Geyis Dater secundus. XV. Bela III. Geysae filius secundus.
XVI. Emericus Belae III. natus.
XVIII. Andreas II. Hierosolymitanus Emerici fiater. XIX. Bela IV. Andreae II. natus.
XX. Stephanus V. Belae IV. filius. -- XX. Ladislaus IV. Stephani V. filius. XXII.Andreas III. Andreae I l. ex Stephano filio nepos. Atque ex hac Regum Serie simulque dictis loco superiori al- Iatis abunde liquet, Regni Hungarici sceptrum primis & mediis a sui exordio seculis non electorum suikagiis obnoxium, sed haeredit tis juri fuisse adstrictum : provide igitur factum , quod & nostris temporibus pergant Hungari majorum suorum hac etiam in parte insistere vestigiis Regiis.
Caeterum optimorum in hac Serie Regum pauca eaque notiora Herita paucis exprimimus, tacituri de Regibus minori nominis
floria disnis. D. Stephanus quantus sit futurus in Hungaria Rex, jam matri
Sarollar uterum ferenti praedixitD. Protomartyritephanus de nascit to filio. Natus iraque & optimis moribus instructus Princeps, dum matrem morte abreptam in adolescentia doluit, novercam matre meliorem sortibus est : Adelhaidia eadem fuit Mici stat Polonorum Ducis soror, quae Christianis Dogmatis instructa, docuit rite crede re G sam suum conjugem; unde felicissimum in universa Hung ria accepit Doctrina Romana exordium. Eadem aetate Romanum Sol uin tenebat Sylvester II. Pontifex, qui dum Micistin, aut limius filio Boleslao Polonorum Ducibus coronam Uungaricam mittere paravit, ex Angelica voce in ellexi coronam hanc Stephano Hui gariae Duci a Regum Rege esse servatam Coronatus itaque m. I oo I.
420쪽
Hungariae Regni unsversi. ' 343 Iungarorum Rex Stephanus, Giulam Transylvanis Ducem avunculum suum maxime ob Romana Sacra extremum expertus est ho-stcin, quem tamen anno Iooa. victum eo selicissimo rerum eventu
coepit, ut jam tum Transylvaniae Ducatum conjungere licuerit St. phano cum Hungariae Regno e Giula etiam majori felicitate sua via eius , O uam victor, nepotis sui ac Reeis Religiosissimi doctrina de
Xemplis commotus, sacramentum una cum universa Familia dixit
Christo & Pontifici. Pari propemodum sorte superavit Ceam Mugariae Ducem, maxime vero perduelles Hungaros, qui idololatriae& polygamiae pertinacius adhaerebant. Sancto e6que perpetuo amia citiae vinculo Imperatorem Henricum cognomento Sanctum sibi arctissime sungere nunquam non studuit Stephanus ι qua de causa Gi'selam Henrici sororem in Regiam Sponsam sibi delegit, & Imperatoris augusta exempla tum in plantanda Ecclesia, tum in augendo Regno constanter eu aemulatus. Nec satis erat Regi Apostolico Striagonium urbem natalibus suis illustratam Archiepistopali pallio momnasse, Albae Regali Episcopum solius Pontificis potestati subjectum dedisse, decem alios Episcopos per totidem Dioeceses distribuisse,
amplissima templa per universum Regnum aedificasse,& iisdem omnibus munificentissime providisse &; nam in Italiam praesertim &Palaestinam usque Rex manum suam largissimam simulque longissi- .mam extendit, dum Romae ac Hierololymis ardes sacras ta his propinquas, dictas pauperum domos extruxit; quare brachium ejus dextrum fatentibus ipus Heterodoxis permansit post fata integerri
Bela I. ut D. Stephani gesta suis fere similibus in subditorum
memoria renovaret, creatus Rex criminosis quibusvis etiam Regiae laesar Majestatis reis veniam concessit, monasteria & templa con didit, Regum omnium in Hungaria primus aureas & argenteas monetas uiui publico idoneas cudi mandavit, nundina um morum
introduxit, & commercia emolumento Reipublicae maximo inmatuit , unde Regi anno Regni q. jam mortuo plurimi parentarunt lacrymis sane copiosissimis an. IMI.