장음표시 사용
491쪽
is Tabula Chorographica . .: Ietinentem & insulanam. Continens sua longitud ine aequat facile Ieto.
latitudine vero nunc 8o. nunc To. nunc pauciora longe milliaria Germanica. Est ipsa hodie secundum maximam partem Turcarum traranno subjecta. Di, i litur continens in sex Provincias, scilicet in I. Macedoniam. II. Albaniam. III. Epirum. IV. Thessaliam. V. Livadiam & VI. Moream. In Macedonia sunt urbes Thessalonica, Salonichi. Janitra o- im Pella, aliis Zuchria. Amphipolis. Mons Sanctus, Athos. C vita, aliis Bucephala, Cavalia. Sinica, aliis Heraclea, Bagna Bebusto. In Albania sunt urbes, Dyrrachium, Durarao. Scodra, Scutari. Albanopolis. Lissus, Alessio. Antibarium, Antivari. Croia. Doueinium, Dolcigno. Drivastum &c. Drivasto. In Epiro sunt urbes, Chimera. Jannina, aliisJoannina, olim Cas. siope, Janna. Antigonia, Argiro. Arta, Laria. Achrida, Oerida. Panormus, Pator mo. Nicopolis, Prevela. In hac Provincia fuit
In Thessalia sunt urbes, Larissa. Scotusa. Tricata, Τricca. Ziatonia. Urbibus accedunt montes Stilon. Olympus. Pindus. Pamnassus. Helicon, & montium angustiae Thermopilae. In Livadia seu Achaja, olim Graecia proprie dicta sunt urbes, Athenae, Settine &Athen. Megara. Thebae. Delphi. Sinus C rinthiacus, Dardanellen. Naupactus, Lepante. Pegasa, Volo. S lona, Amphisa. . In Morea urbes sunt, Corinthus, Corantho. Patrae, Patrasso. Clarentia, aliis Cyllene, ChiarenZa. Elis, Belveder. Vicus longus, olim Olympia, Longavico. Pilus, Zunchium & Dipolis, Navarin. Methone, Modon. Corone, Coron. Megalopolis, hodie pagus Megalopoli. Castrum Maina, Maina. Misitra, olim Lacedaemon. Epidaurus Limera&Malvasia, Napolidi Malvasia. Naupalia, N poli di Romania. Arcadia. Castrum Tornesum, Castes Tor se.
Chiuleis. Zarnata. His urbibus accesserunt Promontoria non pauca nimirum Criatos. Malea. Taenarium. de Sapientia. Scyllaeum dic.
492쪽
INsulana Graecia commode dividitur in duas insulas majores, sciliacet in Candiam seu Cretam & Chalcidem, quam Negroponte hO- dic appellamus : item in insulas minores, quarum aliae in mari Ioniaco prope Italiam ι aliae in Archipelago sunt versus Asilam. Candia haud procul Morea insta Archipelagum sita 7 o. circiter coemanicis milliaribus longa, sed non nisi Io. & multis in locis vix
. lata an. I 669. a Mahometanis Venetorum Reipublicae post multorum annorum arctissimam obsidionem & superatos insultus plurimos est denique erUta. Urbes in eadem lunt Candia cum promontorio & portu. CD donia cum portu, Canea. Rhytimna, aliis Rhytimum, Retimo.Cytaeum, Setia. Castra in Ditione Venetorum: Corycus, Carabusa. Spina lo ga. Suda. Crium, de Crio. Promontoria: Samnonium, Salomone. Cyamum, Spada. C restum, Geresto.
Chalcis seu Negroponte, olim etiam Euboea appellata, separatura Livadia augusto maris spatio. Longitudo insulae est milliarium Germanicorum 3 o. latitudo vero circiter 8. Urbs unica hoc ipso nomine appellata est hac in insula. Insulae minores circa Graeciam sunt multae; harum aliae distinguunt mare Ionicum, sub potestate Venetorum omnes r uti L Corcyra, Corsu. II. Leucadia, S. Maura. III. Cephalonia Ceselonia. IV. Zacynthus, Zante. V. Echinades Cur-zolari. VI. Cythera, Cerigo. VII. Sapientia, la Sapienata VIII. Strophades, Strivali. ., Insulae aliae minores Mare Abgaeum exornant sub jugo ψα mannico pleraeque constitutae; harum L Cyclades Candiae sunt propinquae. II. Sporades ab Asiae finibus non sunt remotae. III. In Archipelago sunt Lemnus Statimene. Lesbus seu Mityi ne, Miluvio. Chius, Scio. Scyrus, Schiro, Salamis, Colo uri. . - .υ. ' 1 .
493쪽
Samus, Samo. Icaria, Nicaria. Delus. Tenos, ne. Andrus, Andro. Parus, Paris. Naxus, Nascia. Melus, Myl Pathmus, Palmosa. Tenedos, Tenedo. Corpathus, Scarranto Tot Provinciae & insulae Europaeae Achmeti III. Turcarum Imperatori hodie subjeme permultis sane sunt obnoxiae coactionibus a gentariis & aureis: Camerae enim, uti dicimus, seu aerario Turcicolobveniunt quotannis florenorum milliones facile et O. Tantam jam summam augent fere 8. florenorum milliones a Christianis extorta
ob praestandam sibi securitatem Accedunt quatuor missiones ex bonis libertate donatis. Totidem milliones dicuntur solvere Respublicae variae & Viri Principes diversi, aut horum Legati Majus pretium pariunt gabellarum, vectigalium & tributorum aliorum varia nomina. Ingens item thesaurus ex mercatorum navigiis postulatur. Cumulum denique auri adaugent bona mortuorum nec testamentorum privilegiis exempta, nec haereditatum juribus tuta, sed a rigidis exactoribus supremo Domino exim solita, portione crebro modica ux
ribus & liberis relicta. Mos aviae Princeps c ut exemplis hic sit locus dicitur numerare I 8oo oo. Wallachiae Ia oooo. Respublica Ra- sana 3 oo oo. an vero aureorum, an Philippeorum, an denique forenorum Imperialium, uti vocamus, incertu in habetur.
DE STATU ANTIQUISSIMO GRAECORUM.
amvis Regna Graecorum dudum ante Persarum Monarchiam
suum nacta sint principium, nihilominus exordium Graeco rum Regno aut Monarchiae faciunt Historici multi ab Alexandro M. ut servarent ordincm inter quatuor Monarchias Principes in s cro Codice variis imaginibus descriptas. Venturum itaque Alexandrum M. multa eaque varia anteces.serunt Graecorum Regna : vetustissimum omnium erat ab urbe Sycione dictum Sycionicum m. I966. jam fundatum, cui praeerant Reges et . Idem Regnum vocatum est dein Achaja. Alterum inter Graecos Regnum fuit Amivorum in urbe Argos. m. M. aacio. circiter exortum tempore Iacobi Patriarchae.
494쪽
totius Graeciae. 6 423 rtium dixerunt Atheniensium circa annum a so. tempore
Moysis inchoatum, in quo Rex omnium primus Cecrops fuit author plurium Deorum. Quartum appellarunt Thebanorum ab authore Cadmo inco
pium circa annum 2 8O. Quintum vocarunt Mycarnarum a Perseo in Peloponeso an. 27 Ia. forte extructum.
Sextum in Graecia Regnum dictum est Spartanorum circa an. conditum,quod appellant etiamLacedaemoniorum a conditore Lacedaemone, & Spartanum a conditoris conjuge Sparta nomine. Septimum suit Corinthiorum a principe Regni urbe Corintho hoc nomine dictum, & fere cum Spartanorum Regno natum. Octavum Lydorum Regnum appellatum esse novimus circa annum 29sq. institutum in Asiae finibus, cujus Regni Reges ex sanguine Herculis se natos esse non minus, quam Reges alij gloriati
Nonum Regnum fuit Macedonicum, cujus Rex primus Caraunus cum sociis multis ex Peloponeso venit in Macedoniam an. M. 32 o. Regnum hoc ante M. Alexandrum numeraVit per annos ΜαReges I9. quorum ultimus Philippus circa annum 37I8. a Pausania Duce in nuptiis Cleopatrae filiae Regiae Alexandri sororis est ex imsidiis occisu&s. IV.
DE CLASSIBUS VARIIS CLARISSIMORUM IN GRAECIA VIRORUM.
Prima Classis sit Ducum, quos, eosque multos inter nominati fimi fuerunt sequentes: Pisistratus, qui ingeniosissimis stratagematis Atheniensibus non raro illusit. Miltiades, qui Periarum exercitum 6oo oo. militum numera tem paucis suis copiis superavit sub Persarum Rege Dario Hystaspe. Cymon Miltiadis filius navigia 3so. devictis Persis eripuit. Aristides a totius Graeciae populo aestimatus maximi, Themistoclis invidia victus, in exilium abire jussus est.
495쪽
adi Tabula Chorographim Themistocles Persarum gloriosis victor audito nuntio, cum, qui Themistoclem Persarum Regi captivum sisteret, insentem auri summam pro munere esse reportaturum, ultro se Regi stitit. Agesilaus Themistoclis filius patre navali praelio Persas supera te, in apertis campis Persarum copias fudit, minime veritus in castra hostium advenire, & Macedonium Ducem, quem Regem esse auspicabatur, sternere. Pericles pacis tempore eloquentia consuluit patriae, belli tempore gladio. Propter eximias virtutes dictus est Olympius. Idem
rogatus, ut pejeraret, moX respondit: amicus ustae ad aras.
Alcibiades Periclis filius patria Atheniensis ad Spartanos hostes
transiit a popularibus vbtutum invidentibus id facere compulsus tinter hostes tamen patriae prodesse plurimum perrexit strenue. Epaminondas hostium Graeciae potentissimorum victor, dum ab aemulis cleeius est in Elearchum, seu in praesidem plebejorum homianum, qui plateas urbium a sordibus mundas servarent, amore patriae hocce vilissimum munus non respuit. Timoleon ut assereret libertatem Corinthiacam, occidit se trem hostem libertatis patriae publicum : factus dein insulae Siculae Praefectus, Dionysium Siciliae tyrannum exauthoratum constituit Corinthi ludimagistrum. Meunda Clasti sit Legislatorum, quorum primus Lycurgus cir ca annum M. 3 ao. Coronam Regiam sibi serio oblatam non admisit. Lege publica consormitatem simul & aequalitatem tum in emtruendis domibus, tum etiam consuendis vestibus ad vanitatem &mala alia tollenda instituit. Juvenem petulantem Alexandrum n mine ob leges publicas legislatori vehementer iratum, & oculum eudem cruentem, sed ob hoc ipsum crimen a senatu traditum sibi famulum conduxit domesticum obstupescentibus cunctis, praesertim ipsemet Alexandro. Draco rem minimam furto ablatam morte per Ieges suas vim dicandam ratus, leges sanguine, non atramento aut colore dictus
Solon circa annum M. 3so. oblatam sibi ab Atheniensibus su
496쪽
premam dignitatem non admisit: severas Draconis Ieses mitigavit, suas vero probatas primo omnibus in Areopago deposuit. Has ipsasse denique leges a Graecis oppido neglectas vendicarunt sibi Romani fiuctu suo maximo Zaleucus Locreiisium legislator adulteros ocuIorum eruendorum iaciura puniri praecepit lege, quam S. Hieronymus probavit ob gra-- vissimum scandalum ex adulteriis sequi solitum. Cum vero filius Zaleuci reus adulterii fuisset probatus, & cives rosarent, ut saltem'. filium haec lex non tangeret, precibus tandem id tribuit, ut alterum λ oculum filio, alterum sibi erui juberet. Charondus in Calabria legislator inter leges complures eam posuit, ut nemo pugione armatus ad concionem diceret, qui secus fecisset, morte facinus lueret. Verum gladii sui ad latus pendentia. immemor, paulo post in publico comparuit orator; delicti igitur sui admonitus, ut legem tervaret integram, se occidendum obtulit. ι judici. -
Tertia Classi sit septem Virorum, quos septem GHentes dixerunt, qui circa annum M. 3- . rara prudentia simul& concordia - Graeciam illustrarunt. Concordiavi maxime prodidit tripus aureus in piscatorum retibus una cum piscium copia inventus, & ab Apollinis oraculo Gracia sapiam limo adjudicatus. Tripus igitur ad hos viros a sapientia summi aestimatos ea ratione & ordine est missus, ut a nemine eorundem fuerit admissias, sed Reipublicae restitutus; a qua itaque Deorum maximo tanquam omnis sapientiaesonti in anathema perpetuum oblatus tripus factus est pes idolo, supra quem positum dixit oracula: unde ex tripode loqui dicimus eos, qui sententias suas instar oraculi vendunt. Inter Graeciae Sapientes primo loco collocatus est Talas, qui pro tribus beneficiis grates diis dixit maximas, quod nimirum esset homo, non vero brutum; vir, non foemina; Graecus, non barbarus. M intimonii vinculo alligari noluit caelibariis aestimator constantissimus, dicere auditus creberrime in juventute &senectute, se pro matrimonii lege fuisse nimis aνeneis, O num esse nimis senem. R. P. Asia. Coin M. - γ Hhb i. Pit-
497쪽
a Tabula Chorographica Pittacus tametsi belli Dux strenuus, Marti tamen valedixit, Musis se totum consecraret. Veniam dedit filii sui scario. Oblatum a Croeso aurum non accepit. Dicere auditus est non raro r
Bias Thebanus urbe patria ab hostibus occupata, & civibus bona in securum locum transferentibus, suas hostibus divitias reliquitti abiens dixit: omnia mea mecum porro. Iram & praecipitata conlisa - et in rebus vitare suadebat maxime, dicens: festina lante. Cleobulus inter alia monere solebat puberes: si vis nubere, nube
Periander mundum muliebrem moderatum toleravit, nimium damnavit. Gabellarum&vectigalium consuetudinem admisit, tr buta alia remisit. Factus est denique tyrannus. Chilo Spartanus interrogatus ab Absopo, quid Deus ageret, re spondit convenienter sacro Codici r deponit superbos ct exaltar humiles. Alias rogatus, quae sint instr difficillima Prespondit tria, nimirum
Fecretum flere, rempus apte collocare, O injurias pati. Dixit etiam, aurum . probat lapis Lydius, Pirum probat aκrum. .
Solon Atheniensis capta ab hostibus patria in Lydiam auisugit, ubi Croeso Lydorum Regi venussissime vestito respondit, pavones &phasianos Croeso magis excellere Venustate I horum en plumas esse pro ρrias, Oras ver, alienas. Interrogatus a Craeso etiam, quanti duceret felicitatem suam Regiam, reposuit: neminem nisi mortuum inter felices esse censendam. Author creditur esse Areopagi.
I. VIII. DE GRAECIAE PHILOSOPHIS, MEDICIS, MATHEMATICIS HISTORICIS, POETIS ET ARTIUM PERITIS AVIS.
Prima Classis fit Philosephoram, inter quos ordine temporum multis aliis prior extitit Zeno Eleates, inventor Dialecticae. Zenoni proximus erat
Pythagoras inventor Philosophiae Symbolicae & magiae natur clis, a Chaldaeis instructus Magistris. Amator sobrietatis & casti Graecorum sceminas oratione sua tantum commovit, ut mundum '
498쪽
4 uliebrem anathematis loco Iunonis altari consecraverint. Annis ae Pythagoram audiebant discipuli, antequam ipsis praesentero loqui verbum licuit: dum vero inter sese vemis certarunt discipuli, responsum supremum& ultimum in authorithate Magistri sui positum esse credentes dicebant: ipse dixit. Anaximander didicit formare chartas Geographicas & horologia seu clepsydras arenarias. Anaxagoras coelum suam dixit patriam, quam elevatis oculis
Socrates relicta Physica sormandis moribus se totum impende bat. Interrogatus, an satius esset nubere, an liberum manere, respondit: utrumque di ultate magna non carere : homines quippe perquam fmiles esse piscibus in retibus ct extra retia. Mercatores avaritiae, J
risperitos injustitiae, Poetas stolidae vanitatis insimulavit. Delatus ipse ad Areopagitas judices, quod deos contemneret, non negavit: interrogatus igitur, quam poenam mereretur deorum contemptor 8 respondit, se promereri in Prytaneo, seu loco Athenis nobilissimo communibus Reipublicae mediis lautissime haberi; quare ducentis 3e octoginta Areopagitarum calculis condemnatus, veneno est Occisus, sed & mox ardentissimis votis desideratus di desiderii testis & index erat statua aerea in foro publico Athenis in honorum Socratis erecta. Laudatus saepe propter scientiam reponebat: scio me nihilsise D. Justinus M. Socratem in Beatorum numero collocatum asserit. D. Cl mcns Alexandrinus & Eusebius Anselum tutelarem adstitisse Socrati affirmant. Xenephon est, nec quicquam dixisse, nec secisse co rarium honestati. Vixit an. 366o. Plato cognomento divimis, audito Socrate de moribus, carminum suorum magna parte Vulcano consecrata, Socrati sese subdidit discipulum. Eloquentia adeo excelluit, ut Graeci dicere consueverint, si Iupiter idiomate Graeco loqueretur hominibus, imitaretur
Antihhenes jam in arte Magister, audito Platone se parvulum dixit, discipulis suis dimissis omnibus, factus ipse Platonis auditor; ubitantum hausit profectum, ut Stoicorum princeps multos denuo nu-Hhli a mer
499쪽
as Tabula Chorographaea meraverit discipulos, quibus praescripsisse perhibetur passiam, bacaliam
Diogenes Cynicus Antisthenis discipulus invitatus a Platone dia vite ad epulas, lutulentis sui edibus mensam foedavit, inter cachinnos dicens, sese cauare luxum ae fastum Platonis: at Iespondit Plato , I flvm Platonis rideri a fastu Diogenis longe majori. Idem Diogenes ab Alexandro M. in dolio conspectus, & cominus ab eodem interr gatus, an nullam Regiam gratiam rogaret, reposuit: ρ petere hanc gr
tiam, at folis radios umbra Regia non impediret Diogeni.
Aristoteles Stagirae in Macedonia natus, & ex prodigo milite , cum numerarct annos aetatiS I 8. factus Platonis discipulus , annos totidem audiendo Magistro consecravit, per annos II. ViX contra-ηicere ausus Praeceptori, tanti ab hoc est aestimatus , ut cum forte deesset Aristoteles, Plato cum gemitu diceret: inea, des. Elapsis vero annis I . non veritus discipulus tantus verba verbis Magistri o ponere, recalcitranti & adversus dominum suum insurgenti equo ea
comparatus. Constitutus deinde a Philippo Macedonum Rege filio Alexandro Praeceptor, discipulum Regium docuit Rhetoricam, Philosophiam, Ethicam & Politicam. Gratitudinis ergo Philippus Rex Aristoteli statuas erigi, & urbem Stagiram bellis maxima ex par te destructam restaurari imperavit. Memoratis artibus & scientiis r sponderunt totidem libri Aristotelici iisdem fere nominibus signati, quibus accessit denique liber, cui nomen Historia animalium, magna si ne sumptuum summa comparatus : octingenta namque auri talenta Aristoteli ex aerario Regio soluta esse feruntur. Romam post varios casus translati Aristotelis libri nacti sunt propusnatores DD. Hieronymum , Augustinum Sc. Seculo Christi VI. a D. Boethio ex idiomate Graeco in Latinum conversi placuere Doctoribus omnino mutitis. Seculo VIII. D. Joannes Damascenus instar solertissimae apis ex Aristotele decerpsit optima quaeque, & Plutosophix aestimatoribus libanda & gustanda obtulit. Seculo reparatae Salutis XI. cum in Graecia literae aliquot seculis scdultae coepissent reviviscere, ingentiliteratorum certamine Aristotelis Philosophia est explanata & par
tium studiis propugnata. Ex Graecia in Africam transmissos libros iam
500쪽
um famI notissimos Alsarabius, Algaetetus, AviZenna c& Averrore comendare amplius laborarunt. Ex Astica in Hispaniam in libris redia vivo similis Aristoteles primo Cordubae & demum in urbibus pluribus est explicatus. Verum Parisiis cum Philosophus Amoris nomia ne lustratis Aristotelis libris haeresin docuisset, partus Aristotelici h etenus plurimis pretiosissimi in soro publico ardere sunt jussi. Ins mes hos ignes haud vituperarunt Gregorius IX. Pontifex & Philippus Pulcher Gallorum Rex, deprehensis, ut ajebant, Aristotelicis filiis ab haeresi vix remotis. Hoc maxime modo Aristotelis Philosophia eclypsin passa, denuo instar solis coepit splendere, cum eandem in Acaciemia Lutetiae publice interpretari jussus Alexander de Ales ad sui
imitationem pertraxit Doctores maximos B. Albertum M. D. Thomam Aquinatem, Doctorem subtilem aliosque multos. Placuerunt plurimum haec Doctorum studia supremae totius orbis & urbis Sedi ;Nicolaus enim hujus nominis V. Pontifex Rom. ad emolumentum totius Ecclesiae Aristotelis libros novis inprimi typis, litterariae juven- . tuti omni meliori modo commendari, & in Orthodoxis Academiis explanari mandavit. Xenocrates Aristotelis condiscipulus donata auri 28. talenta quamprimum remisit cum dictis et non Philo ubis, sed Regibus υρι esse
Anaxarches Aristotelis discipulus tempestate maris in Cyprum insulam delatus, & a tyranno in mortarium missus, simulque contusus respondit identidem : tunde, tunde Anaxnubi sacculum , Anaxarchum non tandis. Linguam inde suismet dentibus demorsiam expuit in f inem tyranni.
Polemon juvenis Venereus cum sociis venit ad scholam Xenocratis, cum hic forte de sobrietatis & castitatis praestantia loqueretur ardore tanto, ut Polemon a priori totus diversus disciplinae se impenderet, & Magistrum in cathedra sequeretur Magister. Crates Thebanus Diogenis discipulus misit opes in mare his diamS 2 mergam vos, ne mergar a νοbis. Adversus Venerem distipulis impuris tria praetcripsit remedia, nimirum sobrietatem, seriam occuparitionem, & si haec non sufficerent, restim.
