Sancti patris nostri Athanasii archiepiscopi Alexandrini Opera omnia quæ extant vel quæ ejus nomine circumferuntur, nova latina interpretatione donata multis aucta præfationibus, & notis illustrata nova sancti doctoris vita, & copiosissimis indicibus

발행: 1777년

분량: 307페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

IN UNIVERSA

QUAE IV. HOC VOLUMINE CONTINENTUR

JActenus in Latina operum D. Athanasii Interpretatione excudenda Editionem a Monachis Benedict. adornatam, ac Paris. An. MDCXCVIII. evulgatam fideliter in omnibus sequuti sumus. Atque in hoc quidem ita nobis nihil licere existimavimus, ut ipsas etiam Emendaxwnes, quas illi absoluto iam Operi apposueriint , suis locis insertas exhiberi noluerimus ; ut nostra haec Volumina legentibus illud etiam appareat , quid Illi primum , quid postea cogitaverint , & ne Viris doctissimis eam laudem quodammodo eriperemus , quae ex posterioribus curis quae sapientiores esse solent ) proficiscitur . Cum vero ex quo eadem Editio selicissime absoluta fuit ad nostram usque aetatem per industrios Antiquitatis indagatores non pauca S. Doctoris monumenta e Bibliothecarum tenebris eruta in lucem venerint, plurima vero ad esus scripta ac gesta illustranda , ac majus in lumen collocanda ab eruditissimis viris subinde suerint elucubrata; ideo nos, qui in id studium omne ac dili sentiam impendimus, ut nostra haec & exacte omnino claborata, &, quantum in nobis est, numeris omnibus abibluta prodeat, quaecumque post ea tempora Μagni Athanasii scripta, & απωππασμάται vulgata sunt, accurati sume collegimus, & in unum quasi corpus congessimus; ex Eruditorum autem opusculis ae Dissertationibus ea tantummodo selegimus, quae & magis necessaria ,& gratiora legentibus iudicavimus, ne si omnia coacervaremus , & levioribus i cux esset, & Volumen ipsum in nimiam magnitudinem excresceret . Neque vero hujusmodi S. Athanasii Monumentorum, quae typis nostris commisimus collemonis laudem nobis tributam volumus; iis enim iure optimo debetur, quorum doctrina&consilio id praestitimus. Ea vero laus , ac gloria propria in primis est JO: HIERONYMI GRADONICI Archiepiscopi Utinensis, qui ad Ecclesassicae dignitatis

amplitudinem in hoc praecipue studiorum sacrorum genere singularem quandam ,& exquisitam eruditionem adiungit. In hujus etiam societatem venit Congregati innis oratorii Presbyter, Andreas Gallandi qui, quantum studio, doctrina, Criticae Artis peritia, ac rerum Ecclesiasticarum cognitione praestet, Nova Patrum Bibliotheca ab ipso Venetiis edita satis luculenter ostendit In iis vero , quae Η rum consilio collegimus non eum ordinem sequuti sumus, quem in sua ad Rerum Sacrarum, praecipue SS. Patrum Studiosos Admonitione anno proxime elapso edita Typographus noster indicavit; neque enim ad id fide obstri os nos duximus;& cum hic ordo ex libero clijutque arbitratu potius pendeat , quam ea rerum ipsarum convenientia, eum demum praetulimus , qui magis arrisit. Quid igitur a nobis praestitum suerit, breviter indicemus, ac sngula, quae rostremo hoc Volumine comprehensa sunt, sub unum quasi conspectum quod munus eorum est qui praefantur) subjiciamus. I. Principem itaque locum XXII. Animadὐersionibus ' in D. Athanasi vitam& scripta attribuimus, quas statim excipiet Diatriba de causa Marcelli Ancyra-ni : egregium utrumque opus praestantissimi P. Montiauconii , quo nemo in excutiendis & illustrandis D. Athanasi operibus, ae rebus ad ejus vitam & scripta pertinentibus impensius ac felicius infudavit. Atque in priore quidem cum nonnulla 1n Parisiensi Editione in transcursu agitata accuratius , ut i Ple fatetur, excussit λ. tum praecipue Cl. Tillemontium strenue refellit , ubicumque Ille aut in gestorum

recensione, aut in temporum supputatione sibi adversatur . In posteriore vero rem in Ecclesiastica Historia perobscuram, ab eruditis magna animorum contentione in utramque partem agitatam, de Marcelli nempe Ancyrani doctrina, disquirendam aggreditur, eaque assert, ex quibus nova Marcellianis rebus lux oboriatur, ut sin minus in omnibus, in multis saltem quaestionis admodum implicatae difficultas enodetur II. Neque minus oblatira, atque difficilis quaestio est de anno, quo D. Athanasius tantorum laborum pro Ecclesae utilitate exantiatorum praemia recepturus e vivis excessit. Ut enim de iis taceam, qui elux interitum' ad M. 37S. reserendum m. m. b pu-

' Animadversonibira taurea praemismus Cl. Meat faueonii Praefationem ; iisque sub xuimus ex Pristatione ςia: isti, in sinae Egyptii Topiumpluam Christianam Caput VI. D. Epistolia Festalibita Atta si, qua in declare Cosin. libro exirint.

5쪽

Ui putant, nonnulli magni nominis Scriptores, & Chronographi Sanctissimum Patriarcham An. 37I. decessisse arbitrantur: contra vero Ecclesiasticorum Annalium Parens Baronius pro An. 372. acriter pugnat: maxima tandem Eruditorum pars insequente An. nempe 373. eundem obiisse contendit . Postrema haec opinio cum

jam vulgo recepta esset, totius Antiquitatis peritissimus Vir Iustus Fontaninus AN chiepiscopus Ancyranus Historiam Litterariam Aquileiensem conscribens , ut certo statueret quo anno Rufinus, & Melania in gyptum venere eodem autem anno venisse constat, quo D. Athanasii interitus contigit o quaestionem de anno emortuali S. Doctoris iterum ad examen revocavit peculiari Dissertatione ad calcem Historiae Litterariae Aquileiensis adjecta. In ea Vir & ingenio & eruditione 1 ummus

multa, eaque gravia ex omni serme antiquitate testimonia congerit , quibus Baronia calculos longe accuratissimos caeteris fideliores ostendat . Gratum igitur Lect

ribus nos facturos putavimus, si post Animadversiones ac Diatribam Cl. Montiam conii hanc quoque Dissertationem adjungeremus, ut in re adeo in ancipiti posita, pro qua summa ingenia haud segniter inter se decertarunt, quid ad veritatem accedere propius videretur , clarius dispicere ac dignoscere possent. Haec nimirum solummodo ex Eruditorum lucubrationibus ad scripta, gesta , obitumque Athanasi spectantibus nobis seligere visum est; de Cl. autem Scipionis Masseii Animadversionibus in insigne Historiae Ecclesiasticae Saec. IV. Fragmentum ab eo Veronae repertum editumque paulo infra dicemus. III. His in antecessiim praemissis ad ipsus Athanasii opera devenimus, quae nunc primum collecta typis nostris evulgamus. Ex his, quae primo loco occur ni, quaeque secundo supra vigesimum numero censentur, e Bibliothecarum latebris primus eduxit, ac publici juris secit Cl. Momsauconius, duobus contra Novatianos Fragmentis exceptis, decimo octavo numero comprehensis, quae ex Codice LVIII. Bbbliotlictae Collegii Novi Oxoniensum prodierunt cura , ac diligentia IO: Christ phori Wolfii '. Insignis siquidem ille Benedictinae familiae Monachus , atque inde-

sessus Antiquitatis pervestigator lustratis , excussisque summa cura ac studio Galliae,& Italiae Bibliothecis quotquot ad manum venerunt Codices evolvit , ut si qua adhuc laterent Athanasii scripta in lucem emitteret; tantique laboris ac sollertiae fructus fuere quae supra innuimus opera. Ac Fragmentum quidem ex Sermone de Fide in Cois liniana Bibliotheca edidit, reliqua vero in nova Patrum, & Scriptorum Graecorum Collectione . Neque vero omnia ut genuinos Sanctissimi Antistitis scelus venditat, de pluribus tamen nihil esse ambigendum statuit. Quid vero de 1llis sentiendum si, ex ejusdem Praesatione potius, & ex Monitis singulis operibus praefixis, quam ex nobis ediscendum. Nihil enim pro ea, qua pollebat, eruditi ne ac doctrina praetermisit, quod ad rectam eorum intelligentiam atque judicium

necessaritim videretur.

IV. Inter Athanasiana vero, quae collegimus, Scripta suum etiam habere locum putavimus Monumenta aliquot Ecclesiastica a Cl. Masseio in lucem emissa tum Tom. III. opusculorum , quibus titulus Ossem a Goni Leiteraris, tum in fine ejus Operis, quod inscripsit Storia Teologica . Non omnia quidem a Magno Athanasio conscripta sunt, sed duae tantum Epistolae, quarum altera ad Mareoticas Ecclesias missa fuit, ad Clerum altera Alexandrinum ac Parembolam. Verum cum .ex illis quoque, quae Athanasium auctorem non jactant, non pauca eiusdem vitam ac scri- Ita propius attingant, nullum duximus omittendum. Ac primum quidem ex hisce Monumentis historicum quoddam fragmentum est ad Meletiani Schismatis primordia pertinens, in quo duas habemus Epistolas perraras eorum temporum reliquias , quae Nicaenam Synodum praecesserunt. Sequitur deinde Sardicensiς Concilii ad Mareoticas Ecclesias Epistola , itemque D. Athanasii duae , quas paulo ante commemoravimus. Ac Sardicensis quidem Concilii Epistola eo magis summo in pretio, atque honore habenda est, quod , ut recte animadvertit Q. Massejiis, licet multae ab eodem conscriptae suerint, paucae admodum iniuria temporum ad nos Pervenerunt; ex priore vero D. Athanasii, etsi in ea subscriptiones scede alicubi depravatae appareant, Episcopalium tamen aliquot Ecclesarum nomina ediscimus, quas apud sacros Geographos frustra reo uiras ; nonnulla etiam Uirorum, ac Locorum nomina nondum emendata rectae lectioni restituuntur , ex posteriore demum praecipuarum in Historia Ecclesiastica gestarum rerum veritas evidentius demonstratur, firmiusque stabilitur. Hujiisnodi tres Epistolas Historia Mephala consequituri ad

6쪽

ad Alliariasium potissimum , ac res Alexandrinas pertinens, in qua nonnullae rerum προσάσεις priuς ignotae asteriliatur , quaedam explicantur enucleatius, quaedam etiatam aliter enarrantur, singula vero temporibus exaEte prorsus di itincta sunt : quae utinam amanuensium Incuria non vitiail et Verum quia eit notatu praecipue dignum, annus eli emortualis N. Athanasii, quem, si Euius Historiae Scriptori di

benda eli fides, An. 373. decestilli: comperimus; ex quo celeberrIm I Montiaucianii, caeterorumque hac de re lententiae non parum roboris ac firmitatis accedit . Qui vero pleniorem de illis Ecclesiallicis Monumentis cosnitionem desiderat, is Iaat, quas simul edendas curavimus, Cl. Scipionis Masseti in eadem Animad sones, leu potius Commentaria, in quibus omnia pro mira intenti sui selicitate sagaciter evolvit, & exquisitae eruditionis luce perfundit, quin etiam obiter aliqua Eruditorum errata callistat V. Extat Tom. I. pag. 3 . Catalogi Codicum Manuscriptorum Bibliotheeae M diceat Laurentianae, q in diligentissimus aeque ac eniditissimus Vir Ang. Mar. Bandinius Florentiae edidit An. I 76 .; extat , inquam , interpretatio Tituli Ral. 77. quae Magni Athanasi nomen praesesert . Desumpta est ex Plui. V. Cod. XIV. in

tuli ejusdem Psalmi interpretatione disserat , ne quid videamur omittere , placet hoc loco eius versionem nunc primum proferre . Psalmus 77. Buellectus Asaph. Restis iis Me Psalmo quae is libris modi , Numerisum , er Deuteronomii narrantur,

Psalmum vero eauit -- populo , admonens Me lega Gangelicae attendat . Cum autem veterem Iudaeorum populum tanquam insipientem accuset, qui beneficia nulla gratiarum actione rependerit, nosque excitet ad inreuigentiam eorum , quae asseruntur , ideo Intellemis ii iam prae fuit. VI. Reliquum tandem est, ut de Interpretatione Psalmorum , sive Libro de titillis Psalmorum, quem ut genuinum D. Athanasii opus edidit Nicolaus Amonet- Ius Romae An. MDCCXLVI. quique licet postremam , maximam tamen hiatulae Voluminis partem conficiet, pauca dicamus. Librum itaque de ritulis Halmorum a Sanctissimo Doctore tuis te conscriptum nos dubitare non sinit D. Hieronymus de Script. Eccles. cap. 87. S. Athanasiit Librum interpretationis Psalmorum Syn dus quoque H. Nicaena commemorat aet. o. Fragmenta quaedam Athanaliana Lxpositionum in Psalmos latina Interpretatione donaverat Politianus; quaedam etiam Daniel Barbarus, & Balthassar Corderius in Catenis Patrum ad Psalmos protulerant: Petrus item Felchmannus ex Catena Nicetae Heracleotae fragmenta commentariorum Athanasii in Psalmos evulgaverat. Postea Monachorum Benedicti norum studio ac diligentia locupletiores in Psalmos Expossitiones D. Athanasii prodi runt. 8c quamquam ii scriptionem non satis commode Libro de titulis malmorum ab Hieronymo laudato convenire ultro fateatur Montis onitis, eas tamen genuinum S. Dodioris laetum asseverat. Uerum enimvero non desuerunt Viri Eruditi . qui re attentius explorata easdem Magno Athanasio abiudicarunt. Tandem quod Cl. Montiauconius in Praelatione ad Opera S Athanasii ab se in nova Patrum Colialectione evulgata perlualum sibi esse ammaverat, nimirum praeter ea, quae tunc temporis in vulgus primum mittebat S. Doctori, scripta, alia Insurer ined ta δ litescere , eruditus Vir Nicolaus Antonellus inter manu exaratos Bibliothecae Ba

berinorum Codices Expositionem Psalmorum . sive Librum de titulis Psalmoriat , quo de aqImus, silicIter detexit. Id germanum esse D. Athanasii opus omnino non

ambigit, idemque elle ac Librum de titulis Psalmorum a D. Hieronymo recens tum . Ouod ut sibi persuadeat duorum doctissimoriim Virorum Andreae Scotthi Lucae Holstenti auctoritate praecipue movetur; multa praeterea , eaque non levia argumenta affert, quibus idiplum mani leti e evincat; quaedam etiam , quae In contrariam partem obiici possent, ingeniose non minus, quam erudite refellit. Legenda

omnino ejusdem Praefatio, quam operi a se edito praemisit, ubi rem totam docte admodum, ac fusiori itylo persequitur. Utra istarum in Psalmos Interpretationum Α- thanasio tribuenda sit, eane, quam Benedicti ni Monachi, an vero quam Antone Ius detexit, definire ipsit nos non audemus: litem hanc Eruditorum iudicio dirimendam relinquimus. De soc uno, quod ad nos attinet, admonendus est Lmor, post editum nempe ab Antonello Psalmorum Commentarium Athanasii nomine insignitum in Bibl otheca Vaticana repertum fuisse Codicem inter Palatinos n. 44. in quo Psalmi, idemque Commentarium continebatur, unde Ille plurimas Variantes lectiones, ac

7쪽

supplementa deprom sit , eaqtie omnia addita latina Interpretatione Appendicis I eo sua, Editioni adjecit. Ut igitur labor ac taedi iuri Lectori imminueretur, Variantium lectionum, & Additamentorum interpretationem suis locis interuimus , Coditicis tantum adiecto nomine , vel ut plurimum nulla Codicis mentione fasta , si quasdam Variantes Textus Psalmorum lectiones excipias, quas perspicuitatis gratia Vaticani , vel Palatini Codicis nomine indicavimus. Neque vero verba singula ab Antonello in Appendice adscripta retulimus, sed ea duntaxat, quibus constat lecti

nis varietas; quin ipsam interpretationem omisimus, quotiescumque alteram ab altera minime disserre deprehendimus. Haec nos de D. Athanasio loquuti, summam tandem

Iaudem Nicolao Anionello deberi certe fatemur, cujus doctrina cum ex omni eruditionis genere floresceret, fuit etiam Sancti hujus Doctoris operibus sortunatissima. Ille quidem amplissimam Dignitatem consequutus Romanae Purpurae splendorem auxit; editis uero luculentissimis operibus sui nominis immortalitati consuluit. Nos, quam Viro huic honoris gratique animi significationem debemus, eam non aliter explebi, mus, quam ea subiiciendo quae ipse scripsit, quaeque Christophanus Amadutius earum litterarum, quas Romae profitetur, Graecarum scilicet, scientissimus Cl. Ioanni Lamio a. d. v 1. Cal. octob. An. MDCCLXVII. per Epistolam commemoravit '. Haecisitur nos praemonuimus; haec illa sunt, quibus nostra haec D. Athanasii operum Dditio prae caeteris, quae ad hanc diem prodierunt, aucta & locupletata publicae luci se se committit; quae si Eruditorum sussragio, ut nobis pollicemur, comprobabitur, majora etiam, quae animo volvimus, in posterum aggrediemur.

n ovo Compendio della Somma di S. inmaso stampato ultimamente in P,Mausa pet usu duli Alvani di Coll io, Io distingueranno iamne pet in egregio Miletato, e per ua degnissimo Caesiti is

8쪽

ELE N CHUS

Eorum quae in hoe Volumine continentur.

PRAE LIMINARIA.

ΡRRFATio in opera Athanasii quae nune primum taliam mblicantur. Animadversiones in vitam & scripta Athaliasu.

Prooemium.

Animadv. I. Num Athanasius a ΜartyribJs instituitu sit. Animadv. II. De titulo in vitam Antonii, & num Athanasius aliquandiu cum Antonio vixint. Animia.. III. Li,4 contra Gentes & de Incamatione quo tempore scripti. Animadv. IV. Quae sit dia - - - ab Athanasio memorata. Animadv. V. De rebus Arianismi exortum & condemnationem speruntibus. Animadv. VI. Quid sit, sive Tomus ille, quem Episcopis per orbem subscribendum Alexam det Alexandfinus misit. Animadv. VII. Quo tempore Athanasius in Thebaidem profestiis Pacto um viserit. Animadv. VIII. Quo tempore Antonius Alexandrum venerit. Animadv. IX. An vera historia mulierculae, quae Athanasium in Synodo Tyria illati sibi stupia insi.

mulaverit.

Animadv. X. De significatu vocis Animadv. XI. Ad quem missa Flavii Hemerii Epistola. Animadv. XII. An libro de Decretis Nicaenis Epistola Eusebii Caesariensis recte subjungatur. Animadv. XIII. Quo anno Synodus Alexandrina celebrata fuerit; an an 3 αAnimadv. x V. Probatur Epistolam Synodalem Iulii Papae, scriptam esse anno 342. Animadv. XV. An πυκ- σῶν γρα - , quae Constanti Augusto Athanasius misi , idem sint quod Synopsis Scripturae sacrae: & an Synopsis illa sit vere Athanasii. Animadv. XVI. An Osi in Fabrica Hadrianopolitana Ecclesiastici Laiesve fuerint. Animadv. XVII. Theodulum Traianopolitanum tempore Sardicensis Synodi defunctum esse probatur. Animadv. XVIII. De significatu vocis ανιξ αδ . Animadv. XIX. Num in hist a Manorum ad innachos, illud, ris artus, sive membra, vel panes exprimat. Animadv. XX. An LibeAi contra Athanasium Epistola germana sit, necne. Animadv. XXI. An Epistola Catholi ea Athanasii fit, necne.

Animadv. XXII. De aliis dubiis Athanasii operibus, & de quibusdam s mentis, &e. . Praelationis innisauconii in Cosmae 2 yptii Topographiam Christianam Caput VI. De Epistolis Festalibus At nasi, quae in decimo Cosmae libro exstant.

ω eausa Marcelli Ancyrani.

Pst, inium & Diviso operis.

Cap. I. Compendiaria de vita Maneth narratis Cap. II.-fuerit error Marcello asser prius . I. De Marcelli sententia varia traduntur. II. Quid Basillus de Μarcelli errore dicat. III. Quid Epiphanius . IV. Quid Chrysostomus . U. Quid Theodoretus. VI. Quid Eusebius Caesariensis. VII. Summa doctrinae Marcellianae. p. III. Marcello adfer plus error in eius eoinfra Amrium libra donebendi pesserit. I. Asterius pro Arianis scribit: eontra Asterium Μarcellus, quem resutat Eusebius. II. An inrcellus dicat Patrem & Verbum istis nominibus distingui. III. An dixint Verbum ἀγένν-- esse, & Filium non siisse ante Mariam. IV. Cur dicat Verbum post Incarnationem tantum esse imaginem Dei &primogenitum omnis erraturae. V. In libro Μarcelli nihil aperte erroneum fuisse videtur. p. IV. μην Mareelrus errorem de Verbo er Filio Dei voce via fer pro tradideris. I. Marcellum P . tini discipuli haeresis in se icionem adduxit. II. In colloquiis ipse errorem sparssse nutatur. III. Athanasius eum pro suspeεto, Basilius pro haeretico habuit. Iv. mreellus & Μarcelliani in fidei Consessicinibus Catholice loquuntur.

p. V. Num . alba sus Marcellum umram a communisue sua rem erit. I. Athanasius Marcellum a communione sua non removerat ante annum 338. II. Nec instigante postea Basilio id egit. Cap. VI. De Marcelli Ecclesiae Amyranae M Athanasium legatio e , quam nune primum M M.

I. Huius Iesationis exemtiar utvli mdeat. II. Qua occasione & quo anno facta legatio fiterit. III. De fidei professione Marcelli nomine recitata. IV. De subscriptionibus aegyptiorum Praes Ium. V. Qui fuerit negotii exitus. Tam. In ELEN. i

i Dissiliaco by Corale

9쪽

INDEX.

ELENCHUS

Operum Athanasii nunc primum estim eduntur.

Liaconum 2. Sermo Maior de Fide contra Arrunos Dimirisas.' 3. Haementulis ex Seremone is Fide. 4. Fragmentum de Paulo Samosate .

6. Dissola ad Monaebos , an preeandum eum Arianis. 7. Commentaria sive Sermones Albanasi tu Matthaeum , opus millum. 8. G C-mentarsis in Lucam. q. -- I a is Canticum Canticorum. Io. Sermo de Patisntia in calamitaturus Λἰ temporis . . II. Hamilia in ramos palmarum. ra. Opustulum in dictum Ammui , Novi hominem raptum usque ad tertium calum. Ia. Opustulum in dictum ., nsoli, Datus est mihi stimitus carnis meae. q. . Legumentum siti προθεωρία in Psalmos. is snsementa in PDIM M.

Io. Fragmenta contra Macedonianos IT. Fragmenta contra Metat anos. 38. Item duo alia contra eodem. I9. Frumentum de Amuletis . . 2o. Fragmenta alia.

ibid.

ibid.

ihi Libid. a.

10쪽

IN OPERA S. ATHANASII

quae nunc primum collecta publicantur .

VI a primis adolescentiae annis ad decursam usque aetatem, frangendis tum talamotam opera haereticorum conatibus & consiliis strenue advigilavit . Athanasius; qui totis sex & quadraginta annis Alexandrinae Ecclesiae praesul , non plebis modo regium ini , sed etiam fovendae per orbem rei Catholicae totus incubuit ; infinita prope scripserit necesse est. Nam quanta putas edidisse eontra haeret leos, nee tantum illos qui sua aetate ingenti numero prorupere, Arianos, Pneumatomachos, Photinianos,

Dimaeritas, Apollinaristas; sed etiam eos, qui pridem exorti, sanae fidei oppugnandae nondum finem secerant, Μanichaeos, Novatianos, inrcioni si Quot epistolas ejusdem fidei eis. si ultro citruque missas penes se habuit, qui de rebus solum Sardieensis synodi quadringentorum Episcoporum literas ad se missas, servare se testificatur: quibus remisisse, silente licet Ath nasio, indubitatum videtur ita homilias ad populum edidit ille, dum praesens Alexandriae conside. ret, itemque dum profugus per otium solitudinis, populos ad pietatem de rectam fidem, missis lit eis, informaret Τ Non mirum ergo si nova in dies redeant s. Doctoris opuscula: ae etiamsi, lustratis Galliae & Italiae Bibliothecis, summa eura studioque quotquot ad manum venerunt Codices emuverim, ut Athanasii eruerem, publicique iuris iacerem, bene multa adhuc latere nihil ambigo, eruditosque, nec sae spe amplae segetis, investigandi laborem adire peropto. Quamquam vero ad singula opera praeviis Monitis, quid de quolibet sentiendum sit, aperuimus: Iibet ea quae jam diximus paucis retraetare, dc quae nobis notitiae aecesserint , Lectora benevolo p

tefacere .

I. De legatisvs Ecclesiae An rana ad Athanasium pro causa Μarcelli , peculiari Diatriba pluribus infra agitur, ae eximii opusculi occasione, Marcelli causa pro virili expenditur. II. Sermo Μέω de Fide, opus a Theodoreto Iaudatum, egresia est eontra Arianos aliosque Α- thanasiani aevi haereticos disceptatio: ubi syllosismis de dilemmatibus lucifigarum errores protini de

refellit S. Doctor. Et primo quidem cum Ariani deitatem Uerbi minuentes, ελαττι ι, dicerent, Uerbum esse rem factam Fc creatam' iis ille strenue obsistit, evinestque , non posse rem ereatamesia eum, qui omnia creaverit, tam visibilia, quam invisibilia e nee vere dici posse omnia ereasse Deum Verbum, si vel aliud quidpiam ab ipso non creatum , vel ipsum Verbum creatum esse remperiatur: hine ipsum filii nomen 'metatemque , quominus sit creatus Filius officere : nam etsi multi filiorum Dei nomen nacti sint, quin vere δc natura filii essent non parem esse de Filio Dei rationem: etenim, ut alibi ait, ideo sive unigenitus ille dicitur, quod solus Filii ratimnem vere 3c proprie obtineat. Conlequenter vero Arianos alguit, quod dicant Filium esse mutabilem: eum enim rito natura sit immutabilis; Filius qui naturam & essentiam Patris aecipit; alias enim non vere filius esset, natura immutabilis sit oportet. Quoniam autem Ariani, Scriptuta ad libitum usurpantes, multa de Christo ut homine dicta, ad Verbi deitatem minuendam in medium adserebant, acturatissime Athanasius, quae a Christo ut homine gesta sunt ab iis , quae ab ipsis ut Deo sunt edita distinguit 3c segregat. Nec minus illos adortus est, qui de incarnatione Verbi Alsa proserebant, Dimceritas maxime aliosque, in quos ad Epictetum scribens invehitur. Quia enim non. nulli hoe Joannis dictum interpretantes, Et Verbum earo factum es , ita explicari volebant , ac si Verbum ipsum in carnem 3c ossa mutatum suisset; eam ille opinionem ut insanam explodit , aerepetitis exemplis probe commonstrat, in usu esse ut ex aliquo extrinsecus adjuncto, dicatur homo, verbi gratia, tale quidpiam factus esse, quin naturam mutaverit. Cum autem ii , qui Verbum in earnem vere conversum fuisse dictitabant, humana opera, & ά ..d. ipsi Verho, ut Verbum erat, adscriberent; compinat ille, non Verbo adscribi posse, quatenus scilicet Uerbum dc Deus est, quod postulet pro nobis, quod passum fuerit, dcc. Licet autem Christi, ut Deus est, opera, ab iis quaut homo raperatus est distingui velit, negat tamen Uerbum umquam deseruisse quod semel adsumserat, adfirmati ae empus Christi incorruptum mansisse post mortem propter Ver m mbabisans , quod a comoro numquani discessiit. Ex iis fortasse, quae e tra Dimceritas adseruntur , non abs re credati et, tune ab Athanasio editum fuisse Sermonem maiorem de Fide, eum jam Dimaeritae erumpe rent di blas hema dicta contra Christum efferrent, anno circiter 36m vel 37 III. In Fragmento ex Sermone de Fide agit de jejunio. IV. In Fragmento de Paula Samosatens, ait Paulum Zenobiae patrocinio nixum fuisse dum eramres spargeret; sed nihil ips proseis, ejus patrocinium, nee obstitisse, quominus is ab Episcopis in

Synodo coactis damnaretur.

V. Fragmentim de se bono MMioebeno, est pars historiae cujusdam ab Athanaso conscriptae, ubi de eonspiratione Stephani in Legatos Synodi Sardieensis Euphratem δc Vincentium structa, quam in historia id Monachos orptim tetigerat, pluribus agit ille, remque memorat accuratius. VI. Epiuola ad Mona ebor, brevissima licet, pulcherrimas de Arianorum consortio declinando princentiones offert: nam quia multi Catholicorum erant, qui Arianorum eomentibus interesse , tum iis ciue precari solebant, a tali consuetudine eos, qui rectae fidei haererent, absterrere conatur Athain natius. Qua de re vere auream ejus sententiam hic ad ponere libet. Ne quid igisse isti eo--gat , i vobis in propinio si , Dilecti, iat res , sui palam impie Ientiunt a-Gemini, eos autem se se cum Ariouou sentire putans, sed euis impiis tamen communicant , eaveatis uam quorum fiententiam aversamur, eo

SEARCH

MENU NAVIGATION