장음표시 사용
221쪽
retur. Quare natura cum esset ad iracundiam pronus, tam acri, ac diuturna Contentione iacum ea pugnavit , ut non domuerit modo, adique subegerit, sed omnes radicum ejus fibras convulserit, idque solum ex ea manserit, quod erat necessarium ad exercitationem virtutis. Legem quoque membrorum legi mentis repugnantem , atque obsistentem jugi carnis amictatione, vitaeque asperitate ita compressit , ut non soluma noxiis , sed a concessis quoque delectationi. bus se se iacile contineret. Corpus denique ita in servitutem redegerat, ut jam adversus spiritum rebellionem moliri non auderet, parsque animi superior inserioris motus a ratione abhorrentes in ossicio contineret. Internis deiunetum pugnis exteriores luctae exceperunt; neque levia, nec pauca fuere, quae virilem ejus animum exercuerunt certamina . Dies prope nullus in utroque Episcopatu illuxit , qui non angoris ei aliquid, molestiae, atque acerbitatum attulerit. Ut primum ad disciplinam restituendam, pravosque mores res r- mandos adgressus est, velut in altum, aestuosumque mare delatus , variis pulsari fluctibus coepit , ventisque adversis jactari: Gravissimam in eum tempestatem excitarunt non laici modo,
sed sacri quoque ordinis homines, & qui Pastoris optimi zelum, atque solicitudinem susten
222쪽
Barbadici Lib. II Cap. XIII. 1ρς
tare in primis, ac tueri debuissent. Obtrectationes, maledicta, Calumniae , VeXationes adversus illum non variae modo, sed graves etiam, ac diuturnae fuerunt, sic ut illud Pauli ad se referre non dubitaret: Foris pugna, intus timores.
Quamquam a litibus , εἴ controversiis vir placidi ingenii vehementer abhorreret, infixumque sibi animo esset cum nullo de re sua judicio contendere ; ad vindicanda tamen jamdiu perturbata Episcopalia jura, causam dicere, &sui juris argumenta commonstrare coactus est. Si de privato dumtaxat, quod ad se pertineret, negotio aetum esset, causa cadere, ac de jure suo voluntarie decedere maluisset, quam forensibus tricis implicari, atque animum a divinis rebus abstrahere : Sed cum perspiceret de auctoritate, ac jurisdictione agi, quae res ad succetares quoque suos pertineret, decrevit Omnia potius dispendia, atque incommoda obire, quam Ecclesiae, atque Episcopatus jura deserere. Ita tamen cum acerrimis, obfirmatisque adversariis agendum putavit, ut omnem ineum
dae concordiae viam quaereret, & ipse primum Gerret, si privato posset res ossicio componi verum recusantibus illis, coercendos demum judicio, ac persequi jus suum vel invitus existis mavit. Cause interea bonitate , ac divina ope N a confi-
223쪽
eonfisus gravissimas vexationes sorti animo, sedato, & tranquillo serebat; interque se, ac personam, quam gerebat, distinguens, non ad Gregorium, sed ad Episcopum ea pertinere dicebat ; Cumque tantis confli staretur incommodis, nihil eorum praetermittebat, quae ad O dinandam , componendamque Ecclesiam suam
In obeunda cum primis, atque Ius ruda Dioecesi, locisque adeundis magis abditis, vel
inaccessis nullo viarum incommodo, nulla tempestatis, imbrium, torrentium, aestus, aut frigoris, inedita, ac laborum vi deterritus umquam filii, aut retardatus. Ubi de gregis salute, ac pastorali cura ageretur, non intuebatur molestias, contemnebat dissicultates, pericula,
ac detrimenta nulla exhorrebat. Addebat hos animos firmiter concepta divinae opis fiducia. quam praesentissimam sibi in omni sere eventu sentiebat; Huic uni propterea innixus, ere sto, sortique animo ardua quaeque, ac dissicillima
adoriebatur, ac de optimo rerum exitu tune melius sperabat, cum attenuata maxime spes humano judicio videretur. Ea cogitatione . e que praesidio inter duros rerum antactus, inter quotidianas molestias, acerbitates, & curas mirifice recreatus ad vim animi proserendam, ac sustendandam accendebatur, eamdemque in prosPe-
224쪽
. Barbaries Lib. II cap. XIII 1ρν
prosperis , eamdem in adversis praeserebat oris tranquillitatem . Hanc animi celsitudinem miratus aliquando Magnus Etruriae Dux Cesimus III. hominem rogavit , qui fieret , ut in summas conjectus angustias, dum coeptis plerumque suis gravissima obiicerentur incommoda , atque impedimentarnon tamen animum desponderet, seseque desideret, sed ne commoveretur quidem' Cui Carridinalis , primum quaerere respondit se , an res ad incrementum divinae gloriae, publicamque utilitatem conduceret, tum omnia in id studia,
ac diligentiam conferre: Quod si ob injedias dissicultates ad exitum perduci non posse intelligeret, tum se indignum fateri , qui Deo hanc
gloriam afferret: Utcumque demum res cederet , imperturbatam servare mentem , animum
que ad alia pro Dei gloria capessenda compara tum. Ita nimirum divinae voluntati se totum commiserat , ut quo illa duceret , lacriter sequeretur, nec aliud vellet ipse quam quod Deo
In repentinis casbus, atque in ipse vitae discrimine trepidantibus aliis solus ipse timoris eXpers videbatur, atque ad erigendos dejectos
animos plurimum voce, & exemplo valebat. Multis rem expertis, ut malis ne Cederent, ne ve periculis examinarentur, fatis suit eum ha-
225쪽
here ducem, atque hortatorem, cujus rei exempla suis locis antea narravimus; Sed & pericula , & mortem ipsam ultro oppetere non dubitabat , si gregis salus id postularet. Invaserat
finitimas Italiae Provincias epidemica lues , ac Patavio impendebat ejusdem calamitatis pertiaculum . Id sedulo reputans amantissimus Pastor Caroli Borromaei charitatem in omnem mali impendentis eventum emulari constituit. Itaque adjuncto sibi delectorum Sacerdotum manipulo
ita se comparavit, ut si civitatem morbus invaderet, curae insisteret animorum, corporumque gregis , eique juvando operam , ac vitam
quoque suam impenderet . Amicis porro , ac familiaribus eum a proposito avocare nitentibus, cum alias ob causas, tum quod ministrorum inopia , vit jam Mediolanensis sub Carolo, tunc Patavina non laboraret Ecclesia , reponebat Gregorius , boni Pastoris non esse gravi in discrimine gregis curam, atque custodiam in alios transferre .' propositum sibi ad imitandum divini Pastoris exemplum, qui usque adeo oves suas dilexit, ut pro earum salute mortem obire non dubitarit. Avertit divina clementia , quod metuebatur , malum , sed quamquam Barbadico defuerit extremi periculi subeundi occasio v
226쪽
De Cita asperitate , ct colimisu. ΡAr constantiae, ac sortitudini temperantiae
laus fuit , qua corpus in servitutem rediis gere studuit , ut extenuatis hostis externi viribus facilius interiorem subigeret, & domita, ac debellata caro jam nihil adversus spiritum
concupiscere auderet . Nemo Certe eorum ,
qui voluptati, & corpori serviunt , tanto illecebras omnes Consectatur studio, quanto eas defugiebat Gregorius , quantoque sensuum Cainstigationes complectebatur ardore . Ad eam, quam saepe commemoravimus, laborum tolerantiam, animi anxietates, & curas asperrimam addidit quotidianae Vitae rationem, quam mitigata nunquam severitate ad mortem usque retinuit. Cibi, & potus abstinentissimus fuit; nam semel tantum reficiebatur in die communi triclinio coenans cum domesticis suis . Sub meridiem prandentibus aliis, paucis exsiccatae Vuae acinis , tenuique panis frustulo vires coi poris instaurabat, seu verius naturae hecessitatem fallebat : hujus porro abstinentiae eam obtendere rationem, causamque solebat, ut liberiorem ad pomeridiana negotia mentem afferrer, aC pastoralibus curis vacare posset impensius
227쪽
aoo De Uita 'B. Gregorii Quotidianus ad ejus victum sumtus quindecim
non excedebat as,s : raro carnes , viliores interdum pisces , olera identidem , ac legumina edebat. Dum iter ageret, unum ei ovum pro Coena erat; pomo , ac frustulo panis diei reliquum transigebat. Nullum paullo exquisitioris Ierculi, aut condimenti genus unquam indixit, communi cibo , eoque vulgari contentus. Nihil inter edendum conquerebatur , & si famul rum inscitia, vel oscitantia male cocta, conditaque pulmenta apponerentur , & vinum alia quando acescens praeberetur. Cinerem persarispe, clam omnibus cibo ingerebat, gustumque
ex abstinentia jam fere habebat obtusum. Sacris Adventus, & Quadragesimae diebus, quamquam jam gravis aetate, ac laboribus fractus, rigidiore corpus extenuebat jejunio, atque a plicibus quoque abstinebat. Pridie vero 1estorum Deiparae Virginis, aliorumque pervigiliis Sanctorum sicco pane, dilutoque vino j junium destiniebat. Si quando mensae lautius
instructae conviva adhibitus interesse ingeretur, ita se cohibebat, ut, quod de Nepotiano scribit Hyeronimus Epist. 3. Et supersitionem
fugeret, ct continentiam servaret; Nam pane vindegustato, diuque versatis, ac tantummodo libatis dapibus , ne abstinentiam ceteri animadverterent , a mensa sere jejunus discedebat. Ne
228쪽
Barbadisi Lib. II cap. XIT aox
haustum quidem frigidae arentibus saucibus concedere extra mensam , vel in magnis caloribus selebat. Somnus ei semper brevissimus suit. Multas, priusquam cubitum iret, horas orationi dabat, ac plerumque genibus nixus , quae cohsuetudopmminentes, durosque callos poplitibus obduxerat . Diu ante lucem ad orandum surgebat, saepe etiam totas noctes vigiliis , & precibus extrahebat, cumque sessis membris somnus Obrepe ret , vel scamno innixus, vel capite in genua acclinato modicam quietem raptim carpebat. Mira omnino inerat ei frigoris , aestusque patientia. Tum Bergomi, tum Patavii degens sub caelo utique frigidiore, summa etiam hyeme saeviente, omnem hypocausti usum sibi interdixit , nec chirothecas, aut villosas manicas ad frigus arcendum, mitigandumve adhibuit , quo demum ita est conflictatus, ut manum utramque Contractam habuerit. Ubi vel exiguus prunae batillus a familiaribus afferretur, rogarentque algentem ac trementem, ut lecti frigus vel leviter temperari permitteret, recusabat omnino, dicebatque sibi satis esse lucernae ignem, missumque inde calorem cubiculo tepefaciendo lassicere . In magnis aestivis caloribus vel sub ipsum meridiem cheundae Dioecesis causa itineri se committebat. In urbe vero, quo catechesim
229쪽
aoa De Vita B. Gregorii in templis haberet , hora ipsa meridiana nullo
praetento ad splis radios arcendos obice domo prodibat. Muscas molestissimum animal a se abi gere non solebat, cumque ejus manibus morbi, quem indicavimus , Causa unguento perunetis confertim insiderent, insenses earum aculeos ,
dissimulato doloris sensu,patientissime tolerabat. Cubiculo habitabat pauperrime instrueto ut caenobitae magis cella, quam Episcopi, o Cardinalis sedes videretur. Nudi parietes, paucisve ornati Sanctorum imaginibus: angustum, durumque cubile, rudi culcitra, & cannabinis linteis 1lratum: brevis ad scribendum abacus straminea sedes , scabellum ad genua fleetenda,& librorum pluteus: Haec universa Cardinalis supellex, praeterea nihil. At neque in vestibus mollior . sibique indulgentior suit. Interioribus obsoletis, attritis, suisque plerumque manibus
reconcinnatis, ac sartis delectabatur. Sericas numquam, novas perraro admisit, & Cardinalitias, quas primum induit, ad mortem usquae retinuit. Domi quoque S. Caroli exemplo almuneris, personaeque dignitatem Episcopali lineo , ac superhumerali tectus incedebat. A voluptatibus ita abhorruit, ac se continuit , ut ne honestis quidem ad animi levamentum uteretur. Quidquid temporis curis vacuum,
ac laboribus esset, id omne aut lectioni dabat ,
230쪽
ae studio, aut religiosorum hominum consuetudini, deque vita spirituali collocutionibus . Sirus aliquando concederet, non id recreandi se causa , sed secedendi , ac Deo vacandi faciebat; Naim ibi ne domo quidem prodibat, sed mentem colligens externis curis distractam, in caesestium
rerum commentationem se totum conserebat.
Nullo oculos speetaculo, objectisque rerum pulcherrimarum illecebris , nulla rerum novarum aures notitia oblectabat, cumque musicen ab adolescentia coluisset, seque in eam natura propensum sentiret, postea neglexit omnino , ac ,
ne ullam ex ipsa caperet oblectationem , a sacris quoque modulationibus, de cantilenis abstinebat. Nec delicias tantum sibi interdixit, ac vo-Iuptates , sed inflictis ultro poenis, & crucia mentis durissime corpus exercebat. Crebris intempesta noete flagellationibus terga caedebat; setoso pectus, & scapulas contegebat cilicio; ferrea acutis hamulis catena lumbis adstricta ita se quotidie torquebat, ut ex doloris sensu animi deliquio interdum laboraret, cujus rei causa dein mum a familiaribus comperta, medicorum jussu ab eo cruciatu abstinere compulsus est. Et quain quam dum viveret, quam posset, diligentissime Celaret haec omnibus, detecta est tamen in defuncti corpore, dum curaretur , ejus vitae asperitas, vestigiis in eo apparentibus flagellorum ,