장음표시 사용
191쪽
Moriens quoque eximium reliquit modera. tionis limus exemplum . Supremis enim tabulis, non unum de gente sua , sed Patavinae Fcclesiae Seminarium ex as. haeredem constituit ,
ac ne praeterire omnino fratrem videretur,xpiscopalem ei annulum amoris, ac benevolentiae suae pignus legato reliquit: Consangui. ceis suis dum viveret dicere consueverat: Murum vobis relinquam moriens, propterea quod nihil omnino relinquam: Nam quae Ecclesiae bona sunt si in propinquos deriventur quantocyus dila-huntur , atque in nihilum abeunt , rem qu que domi bene partam absumere selent, ac veluti flamma vorax in fumum redigere. Ex Dei tamen benignitate multo plura sperare jubebat, quam quae ab ipso expectare , vel consequi potuissent: Et vero promissorum fidem rei eventus probavit. Nam Barbadica Gens jampridem divino favore insignis , atque clarissima, eo eX-tineto cum privatis opibus si quae alia , tum,
summis in Republica honoribus floruit, ut viX ulli s unda habeatur. A Gregorii obitu Antonius ejus frater Adium S. Marci Procurator , quod secundum Ducem amplissimum est in Re- Publica munus , institutus pro meritis fuit tJ hannes Franciscus ejusdem filius semel, a que iterum ad Christianissimum Regem Ludovicum XIV. desisnatus Orator, florenti adhuc
192쪽
Barbadici Lib. II Cap. VIIIaetate magnus , ut vocant, in continenti ditione Sapiens electus, honoribus , quos in Republica summos jam obtinuerat, repente posthabitis, in Ecclesiae militiam tranuit, ac brevi post tempore Veronensem Ecclesiam ab Innoiacentio XII. gubernandam accepit, mox a Clemente XI. ad Brixiensem translatus , & paulo post S. R. E. Cardinalium Collegio adjunctus, ab Innocentio demum XIII. Patavinorum Ept- scopus designatus patrui sui Gregorii in ea Sede successor vestigia pressit, eamdemque Ecclesiam sanctissime administravit. Gregorius vero alter fratris filius Senatoria , ac Equestri dignitate auctus, atque conspicuus magnis in Republica muneribus naviter , ac feliciter gestis clarissimus vixit . Sed de propinquis satis . Quam vero familiarium , ac domesticorum curam gereret, qua eos solicitudine, &ςharitate complet heretur, paucis exsequemur . Familiam suam, quod alio loco indicavimus , ita
ordinaverat , atque instituerat , ut religio rum hominum coetus, probitatis , modestiae, continentiae, pietatis , omniumque virtutum
schola videretur . Mensa , lectio , dc oratio communis omnibus , designata singulis ossicia. distinista aetionibus tempora , constitutae Vestiendi, loquendi, agendique leges , praepositus universae familiae morum inspector, ac re-
193쪽
156 De Vita B. Gregoriirum spiritualium institutor. In munus quique suum intenti , atque in sanetissimi Cardinalia
mores tamquam in speculo intuentes , eosque in se transferre studentes, erant veluti filii sub patris disciplina mutua Charitate concordes: Cardinalis autem in illis regendis , traetandis. que patrum adversus filios amorem imitabatur. Ne quid eis ad vietum, ceterasque necessitates deesset, diligenter curabat, neque persolutis
dumtaxat in tempore stipendiis, sed praemiis quoque pro cujusque meritis , ac laboribus benevolentiam , ac liberalitatem iis suam probabat . Quin & ipsorum , quos habebant, assinium , propinquorumque commodis, aut necessitatibus aliquando prospiciebat. Copiam sui faciebat omnibus comitate mira , infimis quoque famulis ad sui alloquium non admissis modo , sed interdum vocatis; cum iis ita agebat , ut sere se parem illis praeberet. Singui rum ingenia, ut fert hominum natura, suis as. persa vitiis , sine quibus nascitur nemo, aequis.sime serebat, leviora dissimulabat, benigneque excusabat, dicere solitus , ne se ipsunt quidem facile in omnibus placere sibi , ac satisfacere posse , multo autem dissicilius esse Malienum arbitrium , voluntatemque viVentes
nihil offendere, nusquam incurrere, ac labi cIn reprehendendis eorum erratis exaggerata
194쪽
Barbadici Lib. II. Cap. VIII 16 numquam, vel acerba oratione , sed lenissimis utebatur verbis; & si quid ipsis praecipiendum esset, ejus jussa vix a precibus differebant. Eorum obsequiis adeo parce utebatur, ut vix admitteret, nisi quae ritus, aut ossicii causa recuseri non possent: quare non servire illi, sed filiorum instar amantissimo. patri obsequi , ac gerere morem Videbantur, cum alia re nulla isse Dominum inter eos ostenderet, quam Charitatis praestantia, atque excellentia virtutis . Praecipua tamen morbo aliquo implicitis, atque jacentibus benevolentiae, & charitatis suae argumenta praestabat . Suorum neminem in publica Nos comia aegritudinis Causa amandare , ac domo sua efferri nisi mortuos voluit . De ipsorum, tamquam de propria salute, vehementer solicitus , medicos, sustodes , ac sa-
mulos , medicamenta, remque Omnem , Operamque ad curam necessaria liberaliter impendebat . Frequens eos adibat, & si quando i strandae Dioecesis causa abesse contingeret, eos visendi impatiens excurrebat in urbemi, assidebat te stulo, verbisque suavissimis recreabat . Curabat autem in primis , ut anteactae vitae maculas poenitentiae sacramento accurate detergerent, seque ad vim morbi, doloresque omnes sortiter , constanterque perserendos Christi,
Sanctorumque exemplis propositis compara-L Tenta
195쪽
' Dὸ Vita B. Gregoriirent. Ubi vero post adhibita humanae artis r media morbo tandem interiissent , nec reliquisissent unde efferrentur, curabat ipse eorum s nera, animasque Ecclesiae suffragiis levabat. Relictam ab iis familiam in fidem , atque tutelam recipiebat suam: Filios vel arte aliqua, velliteris aere suo instituendos tradebat: Filias conis lata dote viris collocabat, viduas uxores alebat, ut hae maritum , filii patrem vix se amisisse sentirent', ac levior ea videretur jactura, quam heneficentissimi Cardinalis liberalitas multo cum
De Charitate, ae Beneficentia in adversarios' quoque , ae mi infenses. AD suorum dilectionis metas non haesid- Barbadici charitas , sed altius, longiusque progressa in omne proximorum genus sequam latissime effudit, & quae dissicillima, ac summa est christianae disciplinae persectio, inimicos quoque , sibique infensos homines amMe, ac beneficentia complexa est singulari. Multos ille , dum pro munere Pastorali gregis mores componere , disciplinam restituere , jura sua tueri adgrederetur , nactus est adversarios, qui non modo is copo obsisterent, ac repugnarent,
196쪽
Barbarici Lib. II cap. IX. 16'
sed famae quoque , vitaeque ipsius insidias , exitiumque molirentur. Qua in re, ut in aliis , Caroli Borromaei vivam se imaginem praestitit. Cum pares ob causas paribus sere sit conflictatus molestiis , lacessitus injuriis, controversiis ve-Xatus, atque ad necem ipsam quaesitus. Mitto quae Bergomi, dum Cleri, populique reforma tionem urgeret, in ipsum conflata sunt odia. iactata convicia , institutae criminationes , ab iis nimirum , qui, ut aegri insanientes medicianam , ac medicum odisse solent, sanctissimi Pastoris zelum aversabantur, & iniquo serebant
animo inveteratas oppugnari corruptelas, ac novam induci morum , vitaeque rationem, ac
disciplinam. Hoc scilicet optimis, sanetisque Episcopis usuvenire solet, ut dum Pastorum
Principis Iesu Christi exemplo vitiis, ct pravis
moribus lisllum indicunt, multorum invidiam subeant, variisque aerumnis , obtrectationibus. atque injuriis cum ipso excipiantur; enimen discipulus super Magisrum Luca c. 6. s. nee esservus major Domino sιο Iob. cap. I s. p.a O. Ad Patavinam sedem translatus gravem subiit adversus Episcopalia jura controversiam. De sua in visitando Canonicorum Capitulo potestate apud laicum Magistratum, qui ejus rei cognitionem ad se pertinere arbitraretur,acti Ne postillatus rationem omnem referre coaetus
197쪽
I o De Vita, T. Gregorii est, ut perturbationes, quae publice excitari possent, quoquo modo impediret. Causae suae aequitate, bonitateque confisus omnia potius incommoda perpeti, ac serre , quam de jure suo decedere constituerat, quod sine dignitatis.&sacramenti Episcopalis injuria fieri abs se non posse intelligebat. Concordiam tamen aliquam
cum suis adversariis non modo non refugiebat , sed vehementer optabat, & vero ejus ineundae viam omnem quaerebat. Iis autem in sententia obfirmatis, atque omnia priorem in partem trahentibus , patientiae, modeitiae, ac gravitatis suae locum Cardinalis tenebat, nulla umquam indignatione commotus. Quotidianis interea ad Deum precibus, omnique ossiciorum genere ad meliora eos consilia perducere, sibique adversos animos Conciliare nitebatur , At ii durius obsistentes, a novis machinationibus ,
technis , atque molestiis inferendis sibi non temperabant. Peraetis solemni quodam die in Cathedrali Templo Pontificalibus, cum ad Episcopales aedes Cardinalis deduceretur, en subito apparitorem, qui Veneti Magistratus
decreto eidem denunciat, Canonicorum visitationem sibi omnino interdictam. Rei insolentia.
atque indignitate commoveri omnes, aC frem
re . illatamque sanctissimo Antistiti injuriam detestari. At is gravissimo ac publico cum di-
198쪽
Barbadici Lib. II. Cap. IX. I Ignitatis suae contemtu eum in modum acceptus, tamen ne subirasci quidem , aut verbo Conqueri offensae acerbitatem. Re postea ad Senatum delata, dies Canonicis dicta , iique cum apparitore in crimen vocati justa pro delicto poenamulictati sunt. At mitissimus Pastor veniae pro reis apud Iudices interpellator, ne qua in re plecterentur , multis precibus impetravit. γExcitatae litis antesignanus , dissidiorumque fax praecipua erat Paululius Canonicus Episcopalis Curiae jampridem vicarius a Barbadico constitutus , qui procuratione a Capitulo accepta gravius ceteris Cardinalem exer-Cuerat. Accidit, ut inter candidatos, quos
Venetorum Respublica Romano Pontifici pro- Ponere Consuevit, quo ex ipsis unum in sacrae Auditorum Rotae collegium adsciscat, Paulutius quoque describeretur. Pro summa, quae erat Gregorius apud Clementem X. prudentiae , ac probitatis existimatione, sententiam rogatus est a Pontifice Μaximo, ecquem illorum Ceteris ad id muneris gerendum aptiorem , dignioremque arbitraretur. Is autem Paululium Ceteris praehabendum videri sibi rescripsit. Datis Praeterea literis ad Fabium Cardinalem Chisium
multis hominem ornatum laudibus omni ossi Ciorum genere commendavit, quae salutaria in
199쪽
I a . et e Gregomiudicio Pontifex detulit, ut candidatis aliis
eumdem praetulerit magna omnium admirati ne , Chim Cardinalis cum primis, qui praeteritarum rerum probe gnarus, praeclarum vindictae genus effuse praedicavit, facilem, expriditamque viam esse dicens ad comparandam Barbadici gratiam, si quis homini adversatus in
ejus offensionem incurreret. Sed cum permulta alia in ejus vita occurrant admirabilis hujus charitatis exempla, singula persequi, ac memorare longum, ac dissicile est. Unum addam, quo afferri non potest: il lustrius, ac plane nescio.
an alias umquam Carolum Borromaeum, cujus erat Gregorius aemulator eximius, atque perpetuus, luculentius expresserit. Nobilis vir , cujus nomen ob familiae clari: tatem silentio premimus, indigne adeo, acer be, ac servilem in modum uxorem habebat sitam, ut tanta hac asperitate defatigata, metu,
ensque sibi a saevitie mariti peiora. Cardinalem adierit consilium, &opem imploratura. Ab straxit statim Gregorius ab inhumani mariti latere miseram , ejusque saevitiae ereptam tutum in locum traduxit. Haec odii causa, ac furoris , quo percitus nefarius ille horrendum cepit deperdendo Cardinali consilium . Scelus omnium teterrimum machinanti nec animus patrandi defuit , nec loci, ac temporis opportunitas oinc
200쪽
occasionem nactus , dum Cardinalis in rheda sedens ab Essensi oppido ad Thres ense veheretur collegium , ex insidiis subito aggressus breviorem scio mineum laxavit. At sacrum illud caput Deo servare volente, in irritum cessit parricidae ictus; nam emissae , jaculataeque νPlumbeae glandes transmisso curru Gregorium ne leviter Midem attigerunt. Repentino casu exterriti primum . tum sceleris atrocitate vehementer commoti Cardinalis comites, ac fa miliares , sacrilegi aggresibris nomen deserendum , persequendumque judicio tantum crimen statuerunt. At Cardinatis in ea omnium Perturbatione immotus , ac plane tranquillus, ne Verbo quidem, aut signo concitati aliquo iracundiae motu animi, ad ulciscendum paratos coercuit, horrendumque facinus non modo in
judicium adduci, sed in vulgus efferri, enunci rique prohibuit., - Nobilis alter vir Cardinalem supplex adi xat nescio quid momentosum ab eo impetraturus . Negavit Gregorius id praestare se posse, addiditque justas negandi causas ; At ille : Nonne hoc ipsum alteri postulanti quem nominavit jam pridem facile indulsisti p ita sane , Cardinalis respondit ; at debebam. illi plurimum ,
eramque adeo obstrictus , ut negare quidpiam xoganti non possem ; Nec enim ignoras, quod