De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

184 Gregorii

studia, ac verae pietatis cultum egregie instituerentur adolescentes; quae cum alio in loco commemorata a nobis sint, necesse non ast eadem hoc loco redintegrare, ac persequi. Ad Ecclesiae porro gubernationem quod a tinet, ut probe noverat Episcopos multis & manibus , & oculis indigere , negotia, & curas ita partiebatur, ac sejungebat, ut gravissimum pastorale onus varias tributum in partes levius redderetur. Et rei quidem familiaris administrationem probis , idoneisque hominibus commendavit ; spiritualis vero regiminis curas ita distinxit, ut graviores sibi, atque praecipuas

Totineret, in reliquis Vero eorum uteretur ministerio, quos in solicitudinis suae partes adsciverat. In eorum autem dele stu incredibilem ,

prorsus diligentiam adhibuit, nec enim nisi viros pietate, literis, disciplina , rerumque usu probatissimos sibi adjunxit, quorum opera , dccqnsilio uteretur . Res sere omnes ad Ecclesiae regimen , utilitatemque spectantes in Congregationibus , ac coetibus ab ipso institutis proponebantur , reque in omnes partes diligenter versata, quid potius, meliusque foret ad eligendum itatuebatur . Singulorum judicia, ac suifragia diligenter excipiebat, ct quamvis eo polleret judicio, ut per se omnia eXpendere, aC deliberare posset, in sententia tamen sua haud

212쪽

Barbadiei Lib. II cap. XI. r8spertinax erat, sed in alienam facile ibat contri id , quod menti primum sibi insedisset, si ex rationum momentis ea viderentur meliora , quae

ab aliis in medium afferebantur. Animo scilicet a praejudiciis. 3c perturbationibus vacuo ad consultationem accedens , in id unum intendebat, quod rei tum, quod e publica utilitate, quod Deo gratissimum fore existimaret. In sententia dicenda libertatem amabat cum, aliorum , tum suam, eratque in omni sermone, faehoque apertus , ct candidus, nihil eorum seredissimulans, quae sibi non probarentur. Lingua, oculis , vultu, tota demum agendi ratione sin-Cerae, ingenuaeque mentis indolem praeserebat. In quo genere cum multa afferri possent exem-Pla , hoc unum Commemorabimus , quod dum Romae in Cardinalium coetu de reformandis christianae Reipublicae moribus ageretur, ac quisque eam . quae sibi in mentem venisset, ejus rei conficiendae rationem in medium afferret,ubi sententiam rogatus Gregorius fuit, senator a quadam libertate ita respondit: Resemet unus

quisque nostrum se ipsum, tum expedita, ac facilis

erit ad aliorum reformationem via. Hanc autem sinceritatis laudem cum summa jungebat moderatione, ac prudentia, ut satis appareret, alteram detrimento non esse alteri,

sed Gnamento, atque praesidio. Sed quamquam

213쪽

185 De Vita BP Gregorii

veritatis cultor esset eximius, ut mendacium nec dicere , nec serre posset, in aperiendis tamen animi sui sensibus erat apprime cautus , tantaque verbis ejus prudentia inerat, ac Circumspee io, ut numquam nisi cCnsulto, ac meditate loqui videretur nihil proferens quod

tempori, loco, ac personis accommodatum non esset, modum denique in omnibus tenens. atque decorum.

Suspiciosi non erat ingenii, nec tamen iacile omnibus, neque contra, nulli credebat. Ε terna rerum hominumque specie, vulgique rumoribus haud temere movebatur, sed suis singula momentis aestimabat, omni praejudicio re moto , ut non facile ei quispiam imponere posiset. Quare cum Romae, Innocentio XI. Summo Pontifice, veterator ille, ac tortuosi ingenii Michael de Molinos simulata modestiae, ac pietatis specie doetrinae, ac sane itatis famam a cuparetur, ac plurimos subdole,. doloseque circumventos , erroribus involvismet suis , sucum facere Barbadico non potuit. Cum enim in ejus familiaritatem, atque consuetudinem omni arte,& versutia se insinuare studeret, qua erat Camdinalis in discernendis hominibus sagacitate, latentem sub ovina pelle insidiosum lupum agnovit , seque adire tentantem constantissime repulit , nec ad colloquendum vel semel admisit. Quam

214쪽

Barbadici Lib. II. Cap. XI. Is

Quamdiu Romae versatus est, tantam doeius prudentia opinionem ceperant Summi Pontifices, Innocentius in primis XI. tum XII., ut de gravissimis rebus ad eum referrent, ejusque consiliis in arduis, implicatisque negotiis pluri,

mum fiderent, ac niterentur. Nam quae discue tienda ei proponebantur, momentis, atque rationibus accuratissime librabat suis, tum quide christianae Reipublicae usu fore sibi videretur , libere, ingenueque aperiebat. Quare probatissimae ejus fidei, integritatis, ac sapientiae, responsorumque a liberali, & candido animo proficiscentium maxima ab iis ratio habebatur. In dirimendis quoque privatis litibus, atque dissidiis dexteritate valuit, ac prudentia sing lari. Inerat illi ad persuadendum, emolliendamque duritiem quamlibet animorum vis mura, atque essicacitas, qua vel repugnantes flecteret, & distraetos conciliaret. Exstant in illius schedis, S adversariis nonnullorum syngraphae, qui longis, ac gravibus controversiis desessi, ejus arbitrio, ac judicio rem totam permiserunt. Eo enim sequestre, Ec arbitro, quascumque CO cordiae teges facile recipiebant, dabant invicem manus, nec amplius in posterum dissidebant .

Fuit denique prudentiae ipsius non ultima laus , quod Ecclesiae, ac dignitatis suae jurium assertor, ae Propugnator assiduus sic ea defenderit, ut in

laico

215쪽

189 De Vita T. Gregorii

laicorum Magistratuum ossensionem nullam inis Currerit ; nec pacem modo, & concordiam cum

potestate seculari servaverit, sed gratiam quoque , ct amicitiam inierit , ac retinuerit. Ea nimirum de Barbadici fide , integritate, & candore Reipublicae administrorum animis opinio insederat, ut nihil ab eo , nisi quod aequum, re-yumque esset, postulari, aut fieri posse arbitrarentur . Quare cum hominis sapientiam, ac probitatem plurimi facerent, non eam modo , quae sacrae potestati debetur, reverentiam, Verum etiam praecipuam in eum benevolentiam omni ossiciorum genere testabantur.

CAPUT XII. τε Iustitia deIO . QUAE ad christianae Iustitiae sive privata ,

sive publica ossicia pertinent, cumulate -- adeo Barbadicus praestitit, ut ea non minus quam ceterarum virtutum laude clarissimus fuerit. Ac ea quidem parte , qua suum cuique tribuendum justitia praecipit, debitum in primis Deo cum animi, tum corporis Cultum , Ecclesiae legibus obedientiam, Superioribus obsequium, propinquis benevolentiam, domesticis curam , subditis vigilantiam , amiscis fidem, inimicis gratiam, miseris opem ,

216쪽

Barbadiei Lib. II cap. XII. 189

sinceram denique omnibus dilectionem impendit . In Ecclesiae vero suae procuratione, quod spiritualia sibi cum primis administranda, atque curanda intelligeret, quae ad forensem justitiam pertinent, aliis delegarat. Aquitatis tamen studiosisI1mus id potissimum curabat, ut ministros haberet non minus doctrinae , quam probitatis laude commendatissimos, quorum in judiciis fides , & integritas omni suspicione

vacaret. Tum Sancti Caroli exemplo externos plerumque homipes, quorum opera in episse pati Curia uteretur, indigenis praetulit, ne scilicet vel propinquorum, Civium, amiC rumve Consuetudine , semiliaritate, & studio, vel potentium gratia , metuque , a re sto, justoque abducerentur . Deinde ut ab omni quaestu . N avaritiae studio abstinerent, certa ipsis constituta mercede ,- nihil vel minimum quidem accipere eos dono permist . Muneribus enim perverti judicia cum intelligeret, illud Psalmi xxv. Io. usurpare solebat: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repletaeri muneribus. Id quoque memorare consueverat, quod de se ipso affrmabat Carolus Bora maeus . Si munusculum a quopiam accepisset, propessorem in ipsum sentire mi Sideri voluntatis is

esinationem. Quare cum intemeratas a muneria

laus manus semper ipse servasset, ab iis quoque aliel

217쪽

1ρo Te Uita B. Gregoria alienos voluitjustitiae administros, tum semili res , ac domesticos omnes suos. Si quem eorum accepisse quidquam ab ullo deprehendisset,graviter objurgatum ab se dimittebat. Rcstitui aliquando donatoribus jussit ultro ab ipsis conlata , multamque ab eo gratiam inibat is, qui oblatum sibi donum continuo rejecisset. Sadisciplina id est consecutus, ut jam nemo il- Iius ministros , familiaresve tentare donis auderet , suamque propterea, Curiae , familiaeque existimationem, & famam constanter tueretur. Quo autem judicia non integerrima solum, sed expedita essent , Curiae administros identidem convocabat , ut causarum, negotiorumve

seriem sibi diligenter referrent. Si quid n ligenter, aut remisse actum intelligeret, solicite Providebat , eorumque operam , atque selertiam quasi admotis stimulis concitabat. Pa Perum causas ad se vel maxime pertinere ratus, Iuo potissimum expendebat judicio, ac patrocinio tuebatur. Omnibus diei horis , ac pene momentis facilem patere illis ad se adivum voluit , ac nulla taedii significatione eorum qu relas , atque rationes, quibus niterentur , audiebat . ac si minus re , amantissimis saltem Verbis recreatos, erectossiue dimittebat Delictorum poenas , ii judicio res ageretur,

ne jura dissesvereatur, ac disciplina enervare

218쪽

Barbadisi Lib. II cap. XII. Ior

tur, non omnino remittendas putabat , sed dum' illas decerneret, vim magis afferre lenitati suae, quam alienae contumaciae videbatur.A multandis pecunia sontibus plerumque abstinebat; at siquando id fieri omnino oporteret,eam ipse multam aut templis, aut pauperibus attribuebat. Quaerat lenitate, & clementia quidquid monendo, corrigi poterat, id nulla animadversione puniebat: Mitioribus, autem ac sere salutaribus poenis graviores temperare, & commutare solebat. Et sacerdotes quidem, praesertim , qui animarum Curae praeessent, non aperta animadversione , sed spiritali, privatoque in Seminarii aedes ad certos dies secessu , ne quid de eorum crimine populo suboleret, punire, stique emendare malebat. Aliquando ab ea, in qua deliquerant, ad aliam transferebat Ecclesiam , quo sublata peccandi occasione, nec imminuta eorum fama , atque existimatione, resipiscerent, atque ad bonam mentem reverterentur. Ita fiebat, ut justitiae zelum cum lenitate temperans, ne que in delictis conniveret, neque ad Vivum Vulnera resecaret, quo prudenti remedio, a que temperamento tamquam peritissimus an, marum medicus complures in gravia prolapsos

flagitia ad sanitatem, &disciplinae cultum

vocavit.

Jam vero in ea justitiae parte, quam distri-

219쪽

butivam appellant, vix quidquam incumbere Episcopo gravius existimabat, quam Ecclesiae beneficiorum dispensationem, ac ministrorum institutionem. Tanti in primis Parochorum delectum faciebat, quanti commissam sibi

Deo Ecclesiam , animarumque pretium de manu sua a Pastorum Principe exquirendum . Itaque etsi neminem, nisi idoneum, integrisque ornatum moribus in Clerum admitteret, quem Praeterea optimis studiis, ac severiore disciplina instituendum curabat ; tamen ex eo ipso genere, nonnisi probatissimum quemque anima-xum regimini praeficiebat. Nulla apud eum personarum acceptio: non favore , non gratia, non humana ulla auetoritate , aut ratione ab

ea mente dimovebatur: Instituti retinentissimus sui, nec aliena admisit umquam ossicia, neque

sua apud alium Episcopum interposuit, quo li- hera omnino in deligendis sacrorum ministris effet collatori potestas. Illud Bernardi monitum : Pro quo rogaris, sit tibi suspectus, animo

ejus infixum adeo haerebat, ut qui aliena Con mendatione ad sacerdotia adniteretur, hoc ipse repulsam ab eo serret, atque haberetur indignus . Quod ita vulgo compertum omnibus erat, ut Cum commendatitiis ad eum jam nemo adiret epistolis, quod eam rem sibi quisque impedimento sere magis, quam subsidio intelligem

220쪽

ligebat, idque unum sibi reliquum esse statue-hat , ut apud aequissimum meritorum aestimatorem, ac iudicem aditum sibi ad ecclesiastica munera vitae integritate, do strina, ac virtute

muniret.

CAPUT XIII.

De animi eonstantia, ct sortitudine. JUstitiae zelum , ceterasque Barbadici virtutes ea sustentabat animi firmitas, atque constantia, qua praeditum, animatumque est oportet Episcopum, ut Ecclesiae leges custodiat, jura defendat, diseiplinam promoveat, licentiam Coerceat, Clerum, Populumque in ossicio contineat. Gus praesidio ita se ad labores assiduum, ad dura, & aspera fortem, ad pericula impavidum, ad injurias patientem, ad illecebras voluptatum invictum praestitit, ut ejus animum nec mollia, & blanda di luerent, nec ulla adversa delicerent. Ac primum, quod est diScillimum, adversus perturbationes animi, cupidi tatesque omnes pravas summa vi diu est colluetatus, quo eas non sedaret modo, sed subigeret, ac veluti inje seaeno coerceret. In tanta rerum gerendarum varietate homo in diversa distractus, in id continenter vigilabat, ne ab

iis veluti a domesticis hostibus ex insidiis cape-N retur.

SEARCH

MENU NAVIGATION