De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

174 Gregorii compertum est omnibus , quantum is mihi in .sei,sus moles usque jam fuerit: quare acceptas ab eo injurias christiano more ulcisci cum vellem , ac porro deberem , benevolentiam, ac voluntatem in ipsum meam, quando ires ita imiit , omnino declarandam putavi. Tum ille: Atqui res ita cum sit, jure quoque meo id ego abs te contendere posse videor ; Nam, si probe , memineris , insensus ego quoque tibi aliquando fui , illatasque homini offensas, quas , uti Gregorius solebat, oblivione presserat, ac deleverat , in ejus memoriam revocavit. Quid plura pHoc uno quod voluit impetravit, & quod precibus extorquere nunquam potuisset , injecta obtinuit maleficii, injurieque recordatione . Ita nimirum prestabat Barbadicum aliquando laesisse , quam numquam; cum meliore apud ejus benevolentiam loco essent aliquando insensi , qu m semper inoxii, eorumque malitiam non compensaret modo beneficiis , sed vinceret ,

oneraret, ac prorsus obrueret.

CAPUT X.

Eiusdem in omnes Ienitas, ac mansuetudo .

SPlendida haec in hostes ipsos beneficentia ab eo proficiscebatur lenitatis, ac mansuetudinis spiritu, qui vel charitas ipsa est, patiens

202쪽

tiens nimirum ia benigna, omnia ferens, omnia sustinens , vel fructus est charitatis praecipuus . Et ceterarum quidem virtutum a Carolo Borro. maeo sumsit Barbadicus exemplar, ad quod se

Teserret, atque Componeret,pastoralis vero mansuetudinis formam cum ab ipso divino Pastore, tum a mitissimo hausit Francisco Salesio , quem feliciter adeo expressit, ut ejus suavissimam indolem dulcedine charitatis perfusam in suos cmnino mores transtulisse videretur. Erat Gregorius, quod de Salesio quoque memoriae proditum est, natura paulo magis irritabili, subitisque concitationibus obnoxia, quod ubi mo.

Iesti aliquid ineidisset, erumpens subito in vultum flamma statim indicare solebat. Sed quo

insurgentes animi motus frangeret, atque Comprimeret , a prima adolescentia diu, multum que secum ipse ludiatus, id demum contentione virtutis , quod paucis contingit, est assecutus, ut iram in potestate habere videretur. Quare nullum ferme ejus vestigium in ipso postea apparebat , ut habitudine cum esset ignea, atque hiliosa , frigidus , atque phlegmaticus Vulgo haberetur. Qui cum eo familiariter viXere, hominemque proxime observarunt, non aliud in

eo commotae aliquando bilis se indicium vidisse testati sunt, quam quod manus sibi leviter pe Dicaret . Cum dissicile sit famulis, ac ministris

203쪽

indiligentibus , tardis . ac saepe errantibus non subirasci aliquando, ac succensere; quotidiana tamen eorum errata mitissimus Cardinalis non dissimulabat dumtaxat, atque serebat, sed munuere identidem, atque excusare solebat. δε ιObriguerant ei vi frigoris manuum nervi , ut nullus jam esset digitorum usus,incalamuin ad scribendum tenere vix posset. Medicorum consilio calida adhibenda erant ad sementum vinacea. quo fieri posse sperabant , ut motus , ac vires recuperarentur . Attulit cubicularius ea non calida modo, sed servida, ac plane ebul lientia, quibus utramque manum cum injecisset Cardinalis , ustillatas , ac serme excoriatas Tetraxit, magno certe doloris sensu , quem tamen admirabili patientia tulit, 'atque ta dissimulavit, ut ne verbo quidem imprudentis , ineaut, que famuli oscitantiam, pudoremque oneraVerit. Omni tamen cruciatu corporis graviora fuere , quae ob tuenda Ecclesiae , dignitatisque suae jura per annos supra viginti ab adversariis tulit incommoda, inse stationes. injurias , incredibili

semper moderatione, animique tranquillitate imperturbata. Fuere nonnulli, qui dum Contentioso judicio res agerentur, modisse, aC reve mentiae erga sanctissimum virum obliti, malediactis , Conviciis , atque calumniis proscindere

non sormidarent , eumque non obscure , sed pa

204쪽

Barbadici Lib. II. Cap. X. II lam velut imprudentem, pertinacem, illusum traducerent, ac sugillarent. At ille furentium hominum vicem dolens magis quam suam , illius

exemplo , qui cum malediceretur, non maledicebat , erat ficut homo non audiens, nec habens in ore suo redargutiones ; Ps. 37. Cumque malignos obtrectatores pro sua posset auctoritate comprimere , patientiae maluit, ac lenitatis exempla ,

quam rigoris, & potestatis argumenta proferre. Citra ted oris stomachum, atque fastidium recenseri ea vix possunt, quibus ab ad versariis indigne habitus, ac lacessitus , ne levissimum quidem edidit exasperati animi indicium . Operae tamen pretium erit, quasi ad speciem tantae virtutis , ex multis rebus, quae in hoc genere acci

derunt , unam, atque alteram Commemorare.

Dum palam, multisque praesentibus, ut quotidie solebat, ad se adeuntes audiret, accessit ex improviso Cathedralis Ecclesiae Archidiac nus , qui fremens, atque a mente dejeisto similis impudentissime quascumque voluit in sanistissimum Cardinalem contumelias conjecit . Immotus ille, atque imperturbatus vesanun hominem silentio excepit: Ttun paulisper loco digressus in suum se cubiculum recepit, ubi ante Crucifixi imaginem in genua provolutus, Redemptoris sui probra mente recolens, ad omnes

ejus exemplo injurias sorti, animo perserendas

205쪽

1 8 De Vita, B. Gregorii

se communivit. Mox in auditorium serena , atque exporrecta fronte revertens, hilarem perinde se exhibuit quasi nihil molestum accidisset. Monachorum Ecclesiam jure , ut quidem arbitrabatur, suo visitaturus in sacrarium progrediebatur, ubi Pontificalibus indueretur. Restitit progredienti Monachus, adituque prohibitum publica in via sacras sub dio induere sibi vestes coegit. Illatam sibi, ac personae quam sustinebat injuriam mitissimus Praesul sine querela dissimulavit, ac tulit, & paulo post ad se adeuntem Monasterii Praesidem, nulla injedia offensae mentione , benignissime excepit. Par exhibuit lenitatis exemplum , cum edita a se decreta publicis assixa locis Canonicorum jussu revulsa, ac discissa sunt. Temerarii usus executorem clericum non alia multatum voluit poena, quam paterna admonitione, qua benigne correptum impune dimisit. Peracerbum aliud offensae genus Calumnias, ac sparsos in vulgus libellos placide adeo, moderateque pertulit, ut quod toleratu gravissimum est, ne sentire quidem videretur. Delatum est , impudentem , malignumque Parochum, 'Doemonis impulsu atrocem in ipsum satyram publicis in locis assixisse, quo ab omnibus legeretur . AEquissimum erat de indigno sacerdote Poenas exigere , & vero expectabant omnes , l

206쪽

Barbarici Lib. II. Cap. X. 179 quo justa erumperet Cardinalis offensio. At ille nec in auctorem libelli inquiri voluit , nec severius in illum animadvertendum putavit, sed compellatum ad se maledicum , objectaque criminis gravitate , ut facti salubrius poeniteret, tantummodo per aliquot dies in Seminario pias exercitationes obire ussit. Nec alia fere in delinquentes Parochos,aut Sacerdotes animadve sone utebatur. Sceleri, ac vitio cum esset quam qui maxime insensus, de illorum tamen fama, atque ecclesiastici ordinis existimatione erat cum primis solicitus, Peccato itaque obnoxios ad se Caute remotis arbitris arcessitos, gravi primum sermone, sed paterna suavitate resperso, objurgabat , ac commonebat; tum, si res postularet, spiritualium exercitiorum secessu . aliisve salutaribus poenis emendatos dimittebat. Ita porro aliena vulnera leni manu con stre stans Cum misericordia judicium, cum mansuetudine zelum, cum lenitate rigorem temperabat & quod minuebat Gregorius Ecclesiae Pastores, se subditis pietate matrem, disciplina autem patrem exhi- -t . Majorem vero amantissimi Patris lenitatem , henignitatemque sentiebant, qui eum vel consilii, vel auxilii, ac praesidii causa continenter adibant. Cum omnes peramanter eXCi

207쪽

18o De Visa 'B. Gregorii querulos, intempestivos complectens, nemunem repellebat, neminem non patientissime audiebat. Pauperes in primis . infimaeque fortunae homines statim admitti jubebat ossicii sui esse ducens eas maxime oves juvare, ac so- Vere , quae pastoris ope , & auxilio magis indigerent . Eorum querelis, atque necessitatibus laxabat paterna viscera , seque totum tribuebat : Erigebat timidos, recreabat afflictos,opitulabatur egentibus , agebat cum illis, sicut pater cum filiis; neminom, quod a spe obtinendae rei dejeetus esset , tristiorem quam V nerat abs se dimittebat; Nam si postulantium votis annuere, atque indulgere non posset, justam repulsae causam tristitiae, ac moeroris sui testificatione declarabat, ut non quidem se Iiol-

le, sed omnino non posse plane intelligerent. CAPUT XI. In suis, atque Eeclesia rebus gerendis

prAdortia. AD animarum regimen, Ecclesiaeque gubernationem , quae ars est omnium dissicillima , vocatus a Deo Gregorius actionum , Virtutumque omnium moderatricem prudentiam attulit Episcopo dignam , & gravissimo muneri parem. Ingenium cum a natura acce

pisset

208쪽

parbadici Lib. II. cap. XI. I 8 Ipisset acutum , ac perspicax , acre , re fili que judicium, indolem vero sedatam, atque tranquillam , a prima adolescentia maturitatis , ac prudentiae indicia praetulit fere senilis. Accessere paternae institutionis praecepta, &exempla , bonarum artium, divinarumque rerum i udia , legum , historiarumque notitia, sapientum virorum Consuetudo , rei denique publicae administiatio , usus , & experientia; quibus alumentis, atque praesidiis se ipsum. ceterosque regendi, gubernandique scientiam mirifice auxit , atque perfecit. sublimioribus tamen , atque tutioribus quam humanis ea in nitebatur rationibus, atque subsidiis: divinis enim actiones omnes mel atur principiis, a

que ad selas christianae disciplinae leges omnia sua consilia, & opera exigebat. Eam in primis aversabatur prudentitan , quae camis dicitur , estque Deo inimica, quod quaerat quae fila sunt,

atque humanis ad id artibus assequendum connitatur. Eam vero consectabatur unam , quae, aeterna in omnibus , ac divina speetans, non

alium sibi agendorum finem constituit, quam Dei gloriam , ac sempiternam hominum felicitatem. In quacumque igitur deliberatione,atque sonsilio illud primum considerando , ac prOVidendo cavebat , ne quid religio, aut animarum salus detrimenti caperet, tum cetera di nebat. M 3 ' N

209쪽

18a De Vita B. Gregorii

Negotia omnia cum privata, tum publica accuratis precibus antevertebat , metuens ne aberraret in multis , ac laberetur , nisi prius consuluisset, ac propitiasset Deum, cujus ductu, atque consilio gubernaretur. Illud deinde christianae prudentiae munus esse intelligens, ut primo se ipsum, tum alios ordinaret, atque' componeret, certas sibi rerum agendarum regulas constituerat, quas, ut ad vitae usum traduceret. atque ad manus haberet, scripto consignaverat. Inter ejus adversaria diae quas adscribo repertae sunt. I. Nihil auspicandum, moliendumve, nis praeonsulto as propitiato accuratis precationibus Deo.

II. Sibi ipsi semper se dijdere oportere, nec quidquam me prudentum consilio adoriri. III. Exhibere in omnibus debere se ipsum fr-mam Gregis, ut monet Apsolus, hoe es itanes ordinare omnes, ut quaυis exei Iar esse subditis possi , ad quod se referant, atque componant. IV. A semel incoepto numquam desidere ob injectas disseritates, sed illud aquabiliter persequr, atque omni ope conniti, ut ad exitum perducatur . V. In suscepto negocio ut ut lente , semper tamen aliquid conandum , sciendi que, nam quia1sdue praerediatur, eum denique iter conficere,

210쪽

Barbadisi Lib. II. Cap. XL a 83

ri Mandum esse aliquid tempori, atque cunctis in rebus captandam Opportunitatem. Et temporis quidem, quod saepe viris quoque occupatis male disperit, eam semper rationem habuit, ut ne particula quidem diei ulla vacua sibi, atque otiosa difflueret. Certas propteris,&statas horas altionibus singulis designaverat, sicut omnibus rebus, sive quae ad Dei cultum, sive quae ad lanetionem muneris, sive quae ad gubernationem animi, vel ad naturae necessitates pertinent, spatia sua tribueret. Itaque fuit iurebus agendis accuratus, vigilans, & intentus, ut quamvis jugiter cum Deo versaretur , nihil tamen quod ipsius stet muneris vel praeteriret, 'vel oscitanter faceret, sed ita partes omnes impleret, ut nullo umquam tempore, nec ullis in rebus illius praesentia , diligentiaque . desideraretur. Ut vero suam, ita & domesticorum, ac familiarium vitam optimis legibus instituerat, religiosaeque disciplinae sermρm in Episcopales

aedes induxerat , ut in gregem inde universum

promanarent eXempla ,& documenta Virtutum.

Nec minoris consilii, ac prudentiae filii amplificato Clericorum Seminario, & cxcitatis a se nobilium epheborum Collegiis, eam constituere regiminis sermam, qua magno Reipublicae, atque Ecclesiae bono ad omnium scientiarum

Μ 4 studia,

SEARCH

MENU NAVIGATION