De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3 ir ornmulis , pietatisque studio incitatos videbat. cum laicis, tum Clero addictis hominibus, coetum quemdam , ac sodalitium instituit, quod Poenitentiae oratorium vocavit; Qui in ea societatem admittebantur , his sere institutis una simul exercebantur. In subterraneum principis Templi sacellum Festis diebus sub vespe- Tas conveniebant. Sacra primum lectio habebatur , quam excipiebat de aeternis rebus secreta mentis cogitatio. Tum Episcopus ipse, aut qui Conventui praeerat Sacerdos ad divini judicii, supremique numinis metum, ad expiandas poenitentia, lacrymis praeteritae vitae noxas brevi sermone eXcitabat; concepto demum de illatis Deo offensis dolore, vitaeque emendatione pr posita,ac constituta,certo temporis spatio voluntaria se quisque flagellatione pleistebat.Coeptum vero in Urbe institutum late quoque in Provincia magno pietatis incremento propagatum est

CAPUT VII.

urbis , ac Diaecois visitationem in lituit, O

quam in Ma obeunda methodum , ratisnermiue iahrberet.

HAEc pastoralis solicitudinis quasi initia

fuerunt, atque praeludia. Iam probe intelligens quantam ad salutem Ecclesiae procu-x ndam , ejusque mala avertenda Pastoris oculi habe.

62쪽

Barbarici Lib. I Cap. VII. 3ς

habere vim soleant, universum gregem inspic re, vultumque pecoris Cognoscere maturavit. A publicis itaque, privatisque precationibus, ut decet rerum omnium initia, visitationem, auspicatus, ipsam primum CiVitatem, ac princeps ejusdem templum rite lustravit: Multa in eo disciplinae capita restituit, multa emendavit , ac saluberrimis decretis, vel ipso reniten te Capitulo , servanda constituit. Certis leguhus divinae Psalmodiae tempora descripsit, Festa discrevit, & sua cuique diei, ac singulis h Tis dii ributionum, ut unt , compendia, Vel dispendia statuit, & sacrorum rituum, atque Caeremoniarum observantiam sancivit . Inter missam diuturna desuetudine certis diebus ecclesiastico ritu designatis parvi officii Beatae Virginis Mariae recitationem, Canonicis frustra obtendentibus inveterati moris possessionem, redintegravit, pleraque alia ad divini cultus incrementum , rerum sacrarum dignitatem, &Cathedralis ips1us decus saluberrime instituit, atque ordinavit. Ceteras deinde Ecclesias, tum Parochos, Sacerdotes, clericos, sacras Virgines , Xenodochia, laicorum Sodalitia, loca denique omnia ad Episcopi curationem Ecclesiae lege , institutoque spectantia accurate C gnovit , opportunisque decretis pro rerum , acie oris necessitate communivit.

C a . Non

63쪽

D De Vita B. Gregorii

Non multo poli ad visendas exiit Dioecesis

Ecclesias , quarum visitationem qua obiret ratione non abs re fuerit hoc loco explicare , ut inde Lector intelligat quantum in eo munere diligentiae , curae, ac laboris optimus Pastor

impenderit. Praescripserat ipse sibi ex Triden tini Concilii, & Provincialis Mediolanensis Ec.,

clesiae Synodi decretis certas visitationis regu las de comitatu , de itinere , de victus ratione, de adventu ad Ecclesiam , de locis , rebus, perri sonisque visitandis , deque omnibus, quae ad

eam rem pertinent, accurate obeundis . horum

nonnulla per literas Ecclesiarum Reetoribus an, te visitationem ipsam edicebat, monebatque, ut futurum Episcopi adventum Populo denunciarent, atque hortarentur , ut quae pro eo strum salute initituenda erant accuratis ad Deum precibus adjuvarent e Tum Ecclesiae suae sta. tum , oviumque singularum describerent: Scri-Pto quoque referrent , qui Cleri, Populique mores, quae vitia obtinerent, quae potissimum corruptelae irrepsissent. Indicarent num publici agerent ibi peccatores, blasphemi, ra Ptores, adulteri, scortatores, odiis, inimicitiis, aliisve flagitiis impliciti; num a sacris jamdudum alieni; num coniuges thoro disjuncti tNam alia. quae Episcopi cognitionem , ct medicinam postularent . Praemonitos demum faciebat.

64쪽

Bu8badici Lib. I. cap. VII. nciebat, quae sibi, comitibus ex Ecclesiae instituto paranda essent ad vietum, ea nimirum frugalitate , ac temperantia , quam sibi , &familiaribus usu quotidiano praescripserat. Exigua deinde supellectili instruehus in viam se dabat , iter omne psallendo , atque orando conficiens a

Bergomensis Provincia ad sexaginta pas suum millia protenditur in longitudinem, tressere partes montibus, jugisque praerupta , &quartam vix partem planities occupat . Qui

montes incolunt plane rudes , numeroque frequentes pastor ilia exercent, laeteque , & castaneis vivunt: Ferro effodiendo in subjeetis fodinis multi, lanificio nonnulli occupantur. Aia perrima igitur , ascensuque dissicillima loca adire cogebatur Episcopus, ut corpore imbecillo , ac valetudine plerumque infirma, incredibili sane incommodo , ac labore . Occurre-hant identidem , ut est locorum natura parum idonea ad recreandum hominem inedia, & lassitudine consectum, diversoria, seu verius monticolarum gurgustia, pastorumve mapalia, nec alibi diversabatur jucundius, quam ubi rerum Premeretur inopia . Ut ventum erat ad designatum locum de via fessus, ac viribus fractus, sudore diffluens, vel imbre aliquando perfusus, ne momento quidem temporis respirans , i

65쪽

3s De Vita B. Gregorii

cram aedem primum adibat, Dei , Sani horumque praesidium multa prece rogaturus. Mox ad consertam populi multitudinem sermonem habebat , utque ineundae visitationis fruetum caperent, serventissimis verbis ad poenitentiam omnes exhortabatur. Templum deinde ipsum

per partes lustrabat , sacra omnia cognoscebat, quae neglecta essent restituens, quae comfusa ordinans, quae sarcienda, ac renovanda praescribens. Diei horas ita partiebatur, ut tempus Omne populi institutioni, commodo, ac saluti , seque ipsum cunctis tribueret. Rem divinam ita templo primo mane faciebat, mox divinae legis rudimenta , ac praecepta rudi populo declarabat : Brevi deinde cohortatione infixis in

Corum animos aeternarum Veritatum aculeis,

monebat singulos, ut qui ejus opera, consiliove indigerent, libere omnino quavis hora ad Parochiales aedes ipsum adirent praesto omnibus semper futurum. Dabat subinde poenitentibus aures, tum vel sacram ipse suis manibus Eucharis iam , vel nondum consignatis, inunctisque Confirmati nis sacramentum ministrabat. Ita matutinis horis assiduos inter labores traduehis ad novos a

Prandio repetendos in hospitium se recipiebat. Cibus meridie parcus , aliquando nullus Vel

66쪽

Barbadici Lib. I. Cap. VILadeuntium causa persaepe intermissus. Vix enim ad mensam constiterat, Vel aderant Condis L hora rebus , animisve dissidentes eo conciliatore usuri, vel ab ipso arcessiti veniebant flagitiosi homines, contumacesve a Sacramentis in ipso Paschate alieni , quos ille non antea dimittebat , quam amantissimis verbis ad saniore nia

mentem revocasset.

Α prandio rursus in Templum redibat, eademque sedulitate ac labore catechesim, concionemque instaurabat. sub noctem domum repetebat magna obsessus hominum frequentia, quae vix ullum quiescendi spatium relinquebat, quos ut ille ad multam noetem patienter audierat, in cubiculum incoenatus se abdebat. Quod reliquum erat noctis orando magis, quam dormiem do magna ex parte transgebat. Brevis vero quies non detractis plerumque vestibus, aliquando nec in te stulo capta, cubile siquidem non ali-.ter ab ipso relictum persaepe deprehensum est, quam primo advenienti constratum fuisset. In omni quemcumque viseret loco de pauperibus , de aegrotantibus studiose inquirebat, quibus & ipse opitulabatur largiter, & aliorum quoque opem exemplo, atque hortatu procurabat . Inter visitandum de Cieri, populiquα vitiis diligenter sciscitabatur, tum referebat in

67쪽

4o De Vita B. Gregorii

portune emendabat, ac Convellebat: quibus auo tem prompta, ac subita profutura non essent remedia , quod maturiore indigerent consilio , ea diligentius expendenda , atque statuenda in id tempus rejiciebat, quo in Urbem reversus accuratiorem de iis consultationem institueret. Clero seorsum vocato, quae necessaria ad ejus emendationem videbantur, gravi , amantissimaque oratione inculcabat: Ecclesiae vero Rectori visitationis decreta scripto consignata tradebat , quo ea rebus ipsis, atque usu perfici curaret : Populum denique universum in Templo convocatum ad Dei timorem, ad mutuam charitatem, ad sacramentorum , & catechesis frequentiam , ad omnia christianae pietatis opera amantissime cohortatus , atque omnibus omnia fausta a Deo precatus discedebat. Perfunctus unius pagi visitatione , recta, acceleriter in alium contendebat : discedentem

Vero effusa populi moltitudo, & circa ipsum stipata omnium aetatis hominum turba contineri vix poterat quin lacrimis prosequeretur , atque in voces erumperet tristitiae , & amoris plenas .

Sic inter publicas doloris, pietatisquc significationes ad alteram proficiscebatur Ecclesiam non minora viarum, curarumque incommoda subiturus. Cum enim vel ultimum lustrare vellet Dioecesis suae pagum, ac vicum, nunc abrupta

68쪽

Barbadici Lib. I Cap. VII 4r

montium, nunc abstrusos Vallium recessus per angustos , atque impervios calles adire pedibus

cogebatur, ex quo intelligi potest quae pericula obierit, quot labores iis itineribus sustinuerit,

praesertim cum ubique eamdem agendi, visitandique rationem nullo vitae , commoditatis, aut, valetudinis studio constanter retineret.

Quem vero coeperit ex iisdem laboribus studium aestimare facilius est, quam brevi narratione complecti. Id primum est assequutus, ut christiana institutio adminiculum fidei, magistra religionis, & fundamentum salutis, jam pridem neglecta ubique locorum restitueretur: Tum ut dispulsa divinae legis ignoratione sensim

quoque exigerentur flagitia , comprimeretur vivendi licentia , pravaeque amputarentur Consuetudines peccandique occasiones tollerentur. Concionum , & sacramentorum usus, quo nihil est populo christiano salubrius, vel inductus

vel auctus; redintegratus sestorum dierum cultus , restituta templorum reverentia , Clerus ad ossicia sua revocatus, exercita ab omnibus christianae pietatis opera , mutata demum E clesiae, ac Dioecesis universae facies, & quam veluti agrum spinis consitum, atque occupatum acceperat, purgatam adeo , frugiferamque reliquit, ut quodammodo antiquorum temporum disciplinam , & sanctitaxem praeseri videretur. C Α-

69쪽

De Vita B. Gregorii CAPUT VIII. Pelaginorum sectam ab Ecclesia sua

exterminat.

SEd dum agro sibi commisse optima inger

rei solertissimus cultor fidei, morum , ac disciplinae semina , quae in uberrimae spem mes, sis jam adolescere coeperant, non defuit inimicus homo, qui eidania superseminare tentaVit. Per ca tempora Iacobus a Sancta Pelagia laicus Mediolanensis vitae sanctitatem ementitus, si mulatae virtutis ostentatione multorum animosita occupaverat, atque seduxerat, ut spiritualis vitae ac sublimioris contemplationis magistrum ac ducem se iis praeberet. Clandestinos virorum, steminarumque coetus cogebat, in νquibus instauratis Gnosticorum , Beguardorum ,

Beguinarumque illusionibus , atque spurcitiis exitiosa dogmata late propagabat. Pulsi e Briaxiana dioecesi opera ac zelo Petri Cardinalis Otthoboni ejus civitatis Episcopi, qui deinde Alexandri VIII. assumpto nomine in Romana cathedra sedit, impurissimae sectae prosetares , qui a praesermatore suo Pelagini vulgo dicebantur , in proximam, ac finitimam Bergomensem Provinciam commigrarunt, ibique pravi dogmatis luem clam diffundentes incautos nonnullos

70쪽

Barbadici Lib. I. Cap. VIII. 43los amare jam coeperant. Quod ubi Gregorio

renunciatum est, exhorruit animo gravi metu commotus, ne late serpens Venenum gregem univcrsum inficeret, atque corrumperet. Quo ergo vehementer ardebat religionis tuendae et e-lo mali exordio occurrere statuit, collatisque

cum Fidei Quaesitore Vincentio Maria Rivoli

Ordinis Praedicatorum consiliis, ac studiis , obtentaque ab Urbis Praetore Aloysio Mocenico auxiliari manu , quo ab ipsa radice malum convelleret , in exitialis sectae propagatores inquirere coepit: Tum suo, ac Fidei Quaesitoris nomine edietum vulgavit, quo tenebrosae , ac subdolae genti larvam detraheret , Veteratorum fallacias explicaret, conventicula prohiberet , ac profanos coetus ditatueret. Oves in primis suas paterna commonebat selicitudine, ut ab iis diligenter caverent, qui ore habituque formam habentes, sed virtutem ejus abnegante eo facilius simulatione virtutis seducunt plurimos, quo se in angelos lucis transfigurant, Cum satanae

sint, docentes qua non oportet, seque apud imperitos , & credulas in primis foeminas earum rerum magistros venditant, quarum vix esse queant discipuli. Falsis enim imbuti, illusique praejudiciis , dum nova obtrudunt spiritualis vitae documenta , miseros auditores in varios secum errores abripiunt, atque in aeternae damnationis discri-

SEARCH

MENU NAVIGATION