De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

αψ . Gregorii

tutem fingeret, amantissimisque cohortationubus ad ossicia religionis, ac pietatis accenderet. Tenues porro, angustique quum essent Seminarii reditus, tribus Clericalibus, ut vocant, eidem perpetuo adjunctis ita cumulavit, & auxit, ut centum deinde, & amplius ingenti Be gomensis Ecclesiae commodo, & ornamento suis

stentari, ac institui in eo possent alumni. Quo vero pluribus aliis , quibus pro sua amplitudine ea Dioecesis abundat , Clericis idem pateree

Commodum, eademque institutio, de novo Seminario constituendo consilium cepit, idque Apostolicae Sed is decreto sub die xxII. Septem. hris anno ΜDC . ut constituere posset, impetravit . Sed quo minus egregium , atque utilissimum opus persecerit, in causa fuisse arbitror non multo post consecutam ipsius ad Patavinam Sedem translationem Tantae solicitudinis, ac beneficentiae memoriam, quam nullo unquam monumento Consignari, quamdiu Bergomi sedit, Barbadicus permiserat, eo ad Patavinam sedem translato Seminarii Curatores his verbis sub

52쪽

Iam vero ut invectias in Cleri mores, ac di sciplinam corruptelas, abusionesque convelle-Tet , vetera , ac recentiora Ecclesiae instituta, quae hominum oblivione , & incuria sere concuderant , in memoriam, & usum revocare Cor

stituit. Ergo quae de vita, &honestate Clericorum sive ab Oecumenicis, aut Provincialibus Conciliis, sive a Praedecetaribus suis sancita suerant, urgere identidem coepit. Liberiores cum laicis alterius praesertim sexus consuetudines, & familiaritates, negotiationes , aleas, choreas , lamas, theatra , atque profana iagenus spectacula vehementer instetari. Breviores vestes , capillorum cultum, & quae secula vanitatem praeseserrent , omnino interdixit iContubernales sceminas aut nullas permisit, aue

53쪽

α6 De Vita B. Gregorii

eas dumtaxat, ' quas Vel aetas, vel proximet sanguinis conjunetio omni suspicione liberaret. Ne quid demum , ut alia mittamus , in Ecclesiasticis vim s minus decorum , aut a sacra pro fessione alienum Conspiceretur, neminem in

laicorum familia, vel obsequii, vel rei procurandae causa versari ferebat. Improbabat in Sacerdotibus alie stionem, neque hac in parte vel erga se ipsum obsequium cujuspiam, aut famulatum , nisi charitatis titulo, gravi aliqua in necessitate admittebat, id magime speetans , ut ecclesiasticus ordo quo ei debetur loco atque

honore ab omnibus haberetur , cum eumdem ipse exemplo suo reverenter observandum , e

cipiendumque doceret. Neque satis eorum saluti, ac dignitati consultum putavit, si nihil turpe , aut flagitiosum admitterent, nisi ad omnem quoque probitatis, virtutisque sermam compositi Christi bonus odor essicerentur, & quantum laicis amplitudine honoris, & gradus excellentia praestarent, tantum iis praelucerent splendore vitae , & sa.-ctitatis; atque ut tales essent praeibat ipse vitae plane Apostolicae exemplis, ut haberet quisque sproposita in Pastore, atque Antistite suo quae icaperet documenta virtutis: Praeibat quoque Verbo, nec paternis cessabat monitis, jussis , precibus , obsecrationibus hortari, ar-

guere se

54쪽

Barbarici Lib. I. CVἰ V. a

guere , urgere, ut Clerum suum Deo acceptabilem redderet, bonorumque operum sectatorem : Literis demum, ac scriptis id assequi studuit, ut ad optimam vitae, ac disciplinae rationem unumquemque formaret. Edidit enim

de Ecclesiasticorum vita libellum , in quo desi- gnata diei partitione, quid singulis sere horis

ab unoquoque praestandum , quod orationi, studio , leAioni tribuendum tempus, quae vitanda, quae agenda Clerico, ac Sacerdoti, compendio inescabat, ac viam omnibus eXpeditam praemonstrabat, qua facile omnino, si vellent, ad Evangelicae vitae persectionem Contenderent Verumtamen quia neque qui plantat est aliquid , neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus , enixis ab eo precibus jugiter flagitabat , ut daret voci suae vocem virtutis, qua excitati Ecclesiae suae homines ad propositas sanctitatis regulas aliquando conformarentur. Cumque intelligeret ad concipiendum , Avendumque melioris vitae studium prodesse cui is primis, si exterioribus curis aliquando sepositis, brevis aliqua solitudo captetur , qua rerum

aeternarum meditatione christianus homo se contineat , omnemque in eas vir i conserat mentis.

pium hoc , saluberrimumque institutum ab universo Ecclesiae suae Clem semel ut minus in annos singulos usurpari jussit. PrimM itaque se

55쪽

28 Vita B. Gregorii gomensium Episcoporum edixit, ut Ecclesiasti

Omnes in delignatum locum . certis anni diebus secederent, ac pio aliquo sacerdote exercita-' tionum duce, ac magistro, aeternarum , divi narumque rerum Contemplationi operam daiarent, tum Contractas e mundano pulvere sordes animi earumdem confessione detergerent, ecclesiasticum spiritum renovarent, veterem denique hominem expoliantes cum actibus suis novum induerent , qui creatus est in justitia , &sanistitate. Tanta inde consecuta est inplerisque morum , Vitaeque ad meliora Converso, ut brevi omni corruptela, ac deformitate sublata restitui coeperit Cleri universi disciplina . quam eo saluberrimo instituto deinceps retento mirufice auetam florentissima pietate , ac literis ad hanc usque diem Bergomensis tuetur Ecclesia A

Ad Apuli mores instituendos eatechismo. ct concionibus pergit.

REstituta, ut fieri poterat, in ipso fere uia

scopatus exordio ecclesiastici ordinis disciplina ad corrigendos gregis universi mores studia operamque convertit. Cumque ingemtem malorum partem ex divinarum rerum, quae ad salutem aecesimae iunx, inscitia plerumque is oriri

56쪽

oriri animadverteret, in id mali getius a suis depellendum curam , industriamque omnema Gregorius intendit. Augebat hane boni .Pastoris solicitudinem haud leve, quod ex vicinis haersticis orthodoxae fidei periculum impendere i telligebat; Nam qua parte Bergomensis Protavincia ad septemtriones vergit, Vallitellinae Rhaetorum Provinciae finitima , ac contermina est , in qua Catholici Calvinianis commixti

agunt, aC mutua utrinque commercia intercedunt . Pronum autem , expeditumque erat, ut

ex illorum consuetudine rudis populus, & C tholicorum dogmatum imperitus haereticorum hominum', quorum sermo, ut ait Paulus,serpit ut cancer fallaciis caperetur, pravisque erroribhus , ac doctrinis quasi contagione quadam in siceretur. Facile enim contingit, ut quorum consuescimus moribus , religione quoque, ac uitiis imbuamur.

Ea porro cogitatio Gregorii gelum , & anidium Vehementer anxium , ac solicitum habuit ne quid in gregem suum serperet morbi, idque sibi curandum existimavit, ut non modo erroris labe , sed periculo etiam ac suspicione libera-Tetur. Quare omnes vigilantiae, industriaeque nervos intendit ad oves sibi creditas christianaedoetriniae praesidio communiendas, ne proximae pestis afflatu , incautae , ae improvidae soni

57쪽

De Vita B. Gregorii

minarentur. Ac Dioecesis quidem loca sere uni- .versa ab ipso administrationis suae exordio nonnullis apoholicis viris e Congregatione , quam vocant Missionis, Roma deductis lustranda commisit, qui divini verbi semen ubique sererent,& christianae catechesis documenta traderent , seque brevi ea loca aditurum populis denunciarent. Universos interea Civitatis, Provinciaeque Curiones edicto monuit, ut singulis festis diebus hora pomeridiana discretos per cla1ses pueros, puellasque suae Curae Commissas Catho. 1icae Religionis praeceptis , ac rudimentis imbuerent , neC tamen adultos praeterirent. Magistros in unaquaque Paroecia disposuit, quibus ad Parochorum auxilia adjungi clericos voluit, eorum Ecclesiae adscriptos. Concionatores, &poenitentiae administros salutare institutum urgere jussit. Laicos viros, quos Piscatores appellabat , tum Parochos ipsos circumire vias, plateas , ct compita, Vagosque pueros, atque infimam plebem sedeso conquisitam non invitare modo, sed ad templum deducere catechesi imbuendam . Parentes ipsos , tutores, magistros, dominos, vel opifices , ut filios , servos, discipulos, operarios ad christianam institutionem compellerent, hortabatur ipse cum Voce e suggestu , tum literis amantissimis . Conflata praeterea piorum hominum sodalitia, quorum cura, . dc in

58쪽

Barbadici Lib. I. Cap. VI. 3Ire institutum in explicanda Religionis nostrae disciplina sedulo versaretur , quae varia deinceps in loca propagata manent adhuc cum pietatis laude , ac religionis emolumento. Ad Episcopales aedςs confluentes mendicos , antequam

stipem acciperent, divina lege erudiri, quam publicis quoque in plateis circumfusae multit dini a concionatoribus explicari jussit . Qui eam ignorasset a Sacramentorum participatione

arcebatur. Ut una demum, eademque omnibus esset docendi methodus, jam pridem statu-t s a S. Carolo Borromaeo catechismi tradendixegulas ubique servandas vulgavit.

Nec suum desiderari passus est studium, qui

alienum tantopere urgebat. Continenter ipse magno ceteroxum exemplo nec bruma , nec

aestu deterritus , perincommoda semper hora eas scholas adire, de praecipuis religionis capi tibus copiose , dilucideque , atque ad audit Tum captum ingeniique mensuram accomodate disserere, de divinae legis praeceptis, fideique elementis rudes interrog re, audire patienter, animos addere, ornare laudibus diligentes, e citare secordes : Pueros, puellasque prima s crorum nostrorum notitia imbuere , praemiis , di munusculis allicere, saetus cum Apostolo v Iuti parvulus in medio eorum , & tamquam si putrix foveret filios suos, ut omnes quasi modo. genitos

59쪽

sa De Vita Gregorii

genitos infantes purioris do strinae laeste enutriret . Audiae propterea insignem in modum cum in Urbe, tum in Dioeces hujusmodi scholae, ut nulla jam aetas , aut sexus magna eas non adiret frequentia, ac turpe quisque putaret christianum hominem in voluntaria ejus, quam profitebatur, legis, ac religionis ign

ratione versari.

Cum vero intelligeret, divini verbi praedicationem praecipuum Episcopi munus es. , quod tanti secerunt Apostoli, ut viduarum munulario operi Deo gratissimo anteferrent, in hanc quoque curam non alieno tantum ministerio, sed opera ipse sua continenter incubuit. Nam sestis plerumque diebus , solemnioribus ero semper. ambonem conscendens ad coiis sertam non vulgi solum, sed nobilium, optima' tumque Civitatis cum Laicorum , tum Ecclesiasticorum multitudinem tamquam pro Chri- to legatione fungens concionem habebat nouan persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus , & virtutis. Sermo ejus vivus. & essieax ex imo petitore erumpere via labatur pleno magis pietatis , divinorumque sensuum, quos ex assidua cum Deo consuetudine hauriebat, quam do strinae laetione , ac si dio comparatae, quam etsi minime negligebat, non ostentabat tamen, sed ita chaxiigito ardὐ δε

- . . tempe

60쪽

temperabat , ut ejus robur , & nervi penetrarent ad mentem , animosque auditorum,

quos propterea in partem quamcumque velletiae ite inflectebat . Eum e suggestu dicentem cum sacris Pentecostes diebus aliquando audis. set Lambertus Episcopus Eporediensis divinam hominis eloquenti m ita est admiratus, ut ad Cardinalem Colloredum scribere non dubitaverit , visum fuisse sibi non alia ratione Apostolos post acceptum Spiritum Sanctum adIudaeos,& Gentes verba fecisse. Ardens, aC Vehemens erat in iis vitiis exagitandis, in quae fere proniorem esse populum intelligebat. In pravas cum primis consuetudines, quae frequentes, ac faciles labendi peccandique afferunt causas,

invehebatur , amores videlicet, choreas, Com-

Potationes , ganeas, obtrectandi ciurandi, blasphemandique licentiam, disc0rdias, ac simul--tates, atque id genus flagitia , 8c scandala reprehendebat acriter . , atque inse stabatur. Et quamquam unius plebis , rudisque populi inst,

tutionem ejus omnis spectare videreturoratio , apposite tamen ad omnium statum conditionemque dicebat, & singulorum ossicia ita persequebatur, atque explicabat, ut omni auditorum generi christianae vitae documenta suppeditaret.

Ex iis autem, quos acrioris poenitentiae stu, C mulis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION