Casti Innocentis Ansaldi ... De authenticis Sacrarum Scripturarum apud Ss. Patres lectionibus libri duo ..

발행: 1747년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

que formulas: nec enim alia de caussa ponendum du-Σerunt Nicaeni Patres Ouoi moν in Decreto , ni si quod

ex Eusebii Nieomediensis Epistola id Adversariis esse formidini viderent; uti ex D. Ambrosio patet Libro

de Fide III. Cap. 7. Immo , ne ab argumento nostro in praesentia recedamus, cum de diversa punctatione veterum Latinorum Scripturat Codicum, & Sacrarum apud Patros Lectionum scripserit Simonius : On doli Ucme se precautionner en Issant ter Ecriis der Anciens Peres , principalement lors qu' iis disputent contre les reliques de leur temps , des queis iis s' eloignent lepitas qu' il leur est tosille I. Part. Hi st. Crit. Nov. Test. Cap. XXXIII.) haud video dubitare qui pol Iis,

ita in Ioannis Lectione eveni e potuisse; ea praesertim de caussa, quod Initium illud eiusdem Evangelii, vel in uno commate,quatuor diversis legeretur punctationibus, quod videre palam est apud Augustinum . Ut D mittamus , inquam, istud quod sexcentis illustrari potest factis atque exemplis quae cum apud Simonium, Erasmum , tum apud Exegeticos etiam prostant ac Polemicos Scriptores; iit verum etiam certumque stoppositum Adversarii enatum, Ecclesiam videlicet universali quadam ac recepta lege, seu agendi oeconomia suas numquam, ut Haereticis adversaretur, elegisse Lectiones , nullam elegisse umquam prae ceteris exprimendi rationem , Codicesque adeo incorruptos adiervare potuisse, ut nullus umquam fuerit libertati locus: At id tamen falsum proseelo fuit relate ad privatos homines atque Correetores, qui pro libertate , imo temporum licentia , Lectiones deperibant , uti suis faventes , ita Heterodoxorum principiis quam ma-Aime oppositas. Ceterum in hac quaestione , arbitraria sunt multa quae Barganus adtulit, tum etiam Plurima quae dissero. Illud unum ex hoc in Capite dictis

erui

262쪽

249 erui tantum volo; quacumque seu idonea , seu sortuita ex caussa ortum habuerit Lectio natus est; credendum semper tamen, nonnisi Exemplarium ductu eam Patres recitasse, quum ad rem infiniti momenti inculcandam ea in usurpaverint: Irenaeus ad aeternam Verbi essentiam eiusque cum humanitate unionem vindicandam : Tertullianus ad ostendendum , nativitatem Domini in Evangelio ex concubitu negatam : Ioannes Damascenus ad Incarnationis Mysterium intime enucleandum: Auctor Dialogorum de S S. Trinitate adessentiam Patris adversus A nomaeos in Filio evincendam : quod ut ex principiis semel positis liquet, evidentissime evincit, Patres non solum Lectionem ex Codicibus eruisse suis , sed etiam idonea de caussa hanc in illis contentam arbitratos.

Ex Lectione antiquuhssimi Veronensis Evangeliorum MF. Codicis, quae cum citatione Patrum consonat, idoneum sumi fundamentum, ut Evangelisae verba eos ex Co- . dicibus recitasse saluamus .

DE Veronensi Evangeliorum Codice , de antiquissimo scilicet illo Evangeliorum exemplari, quod I ectionem exhibet Tertullia noeam , dicturus, paucis me expediam . Operam enim me perdidisse priori in Dissertatione aliqui suspicari poterant, qui tot ratiociniis, tanto circuitu atque adparatu, ex Lectione reperta apud Patres evincere sategerim, aliquam fuisse olim in Ecclesia ita legentem Versionem. Cur

263쪽

Cur enim labore tanto possibile exstitisse ostenderem , quod re ipsa exstat adhuc lum apud Veronenses λ No.

tum imo etiam , quantam tribuant illi MS. antiquitatem, quantum eius integritatem depraedicent celeberrimus Marchio Masteius, Blanchinus, & Campagnota. Itaque iure ac merito, simili ex Codice aut Exemplari, Tertullianum praesertim , Lectionem natus es

apud Ioannem, desumsisse suspicabar. Quidni ita demum non suspicarer modo, verum etiam decernerem λEos inter, qui in sententia Adversariorum versantur,

C minere videtur certe Ludolphus Icusterus in Praefatione ad editionem Novi I cstamenti Millianam, qui Virum magnum deceptum etiam suspicatur, quod cr- rores partim Scribarum, partim Typographorum , in Codicibus inventos, Variantes crediderit Lectiones. Ille adhuc tamen in illa ipsa Praefatione, si intimius perpendatur, ea statuit principia , quibus nostrum de

Tertullianaea citatione cogitatum adstruere ac stabilire postimus. Quatuor Variantium Lectionum statuit genera : r. falso ita dictarum, si ve quae tales videntur quidem, at revera non sunt: 2. Dubiarum: 3. Vere quidem talium, sed nullius momenti: Vere itidem talium, sed alicuius aut maXimi momenti. EX plicata autem primi generis natura, ita in rem nostram aptissime, prosequitur: Quod ad secundum genus Varian- ,, tium Lectionum , id est DVbiarum, adtinet; eo prae- ,, cipue reserendae sunt citationes illae Patrum , de qui is bus exploratum non est, utrum fide & auctoritate

se Codicis alicujus veteris nitan ur, an vero concepta is tantum sint verbis, quae memoria sorte citanti sugis gerebat. De talibus ergo caute sententia serenda est, is ut neque illico pro variis Lectionibus habeantur, ne-

, , que e X earum numero temere CX cIudantur : donec o-

mnibus rite ponderatis, liquidius de illis iudicari pos-

264쪽

23 I, , sit. Caeteroqui dubium non est, quin Patres antiquiis loca Sacra Scripturae scipissime ex memoria tantum, , , nec inspecto ipso Textu Authentico, citaverint: quari de re nobis constare potest , si Lectio aliqua nuspiam is alibi, neque in Codd. MSS., neque in Versionibus

M veteribus, neque in ullo alio Patrum, vel Scriptori rum Ecclesiasticorum, imo ne apud eundem quidem, , Patrem alibi, ubi idem locus citatur, reperiatur.

is Quod si vero Lectio, de qua quaeritur, apud unum

is quidem vel alterum ex Patribus exstet, non autem se suffragio ullius Cod. M S. vel Versionis veteris confir- , , metur; eam inter Lectiones variantes dubias referen is dam est e censeo. Hucusque Icusterus. Itaque,vel ex

Hominis inter Adversarios praecipui Canone, inter Variantes veras Tertullia nata Lectio recensenda est ;utpote quae non apud plures modo Patres e X stat, praesertim iterum iterumque apud Septimium, & Irenaeum, sed Veronensis etiam antiquissimi Codi eis su D ra' is fulta. roborata . ac evidentissime confirmata est.

Cl. Barranus, ut meam negare valeat consequutionem, ex Simonio primum statuit, ut de vetustate ac veritate alicuius Lectionis recte iudicetur, adiungenda Graeca Exemplaria Novi Testamenti diversis Exem plaribus cum Latinis, tum aliarum ex Graeco Versonum dissicile arbitratur quippe, cuncta smul aeque

in Archetypo ac in Versionibus eodem modo esse coria rupta r ita facilius futurum veras falsasque Lectiones internoscere : Rogatum vero doctissimum Blanehinum, an novam Leetionem alia MSS. praeter Veronense tuerentur, in hoc uno eam se deprehendisse se Cfum . Subdit Adversarius, non unum fuisse salsarium eos inter qui Codices Sacros olim describerent: Veroianensium Apographum eisdem ipsis temporum vicissi. tudinibus, quibus cetera, facile obnoxium fuisse: suspicari Disitigod by Coos e

265쪽

2sa cari se a Tertulliano, tamquam capite & fonte, Lectionem in alios Patrum Codicumque rivos esse derivatam : ut de M,S. recte iudicetur, aliqua neceste esse praesto sint, diversis in regionibus, inter seque invicem

dissitis, scripta : incredibile denique videri, Lectionem instar validissimi teli retinendam adversus Ebionis haeresim, in quam Evangelista insurrexerat, Lectionem aliquorum praesidio fultam Exemplarium, ita succumbere dein debuisse, ut nullam fui volam neque vestigium in Graeco usquanta textu relinqueret. Ex istis omnibus inseri, nullam fuisse olim uti suspicabar, probatam in Ecclesia Evangeliorum Editionem quae reapse legeret: Dii non ex fanguinibus, neque ex voluntate

carnis , neqtae ex voluntate viri , sed ex Deo natus et . Haec autem omnia ut labuntur statim ex demonstratis in priori Commentarii parte supponunt enim,SS. Patres incinnis genuinas citasse Leetiones, nonnis unica usos editione; supponunt Variantes omnes sat in- Praesentiarum esse notas ac vulgatas; supponunt imo

quod cogitatu impossibile est, tempus edax in Codices

nullos saevit se, & Exemplaria Veterum omnia adhuc esse reliqua ut inquam, labuntur hisce de caussis ea omnia, accedit citam valere sortasse potuisse Adversarii argumcntum, si vulgatissimam receptissimamque Leetionem emendandam ex Veronensi Codice docui csem; si communem Editionem vitiatam in loco est econtendi siem; si scripssiem , Codicem unum anteponendum ceteris. Verum nec tale quid umquam volui, & oppostum ex Mabillonianorum a uetoritate Canonum decrevi. Unum adhuc tamen illustrare placet; nempe, ita res suisse olim comparatas, ut magno veris faretur in errore qui sentiret, veram esse aliquam Le.

Etionem , quod in omnibus reperiretur Codicibus, talissam, quod in aliquo, aut etiam in nullo. Adnotat Au-Diuitiaco by GOrale

266쪽

as Igustinus Lib. II. de Doctrina Christiana, Iabes nonnullas tam muItos praeoccupasse Latinos Codices, ut vix suo tempore aliter inveniretur scriptum; cum opposita tamen sententia manifestissima esset, quod antecedentibus claresceret, Consequentibusque verbis. Ait siquidem: Hinc es etiam illud, quoniam μοσχος graece vitulus dicitur, μοσχεωμα is quidam non intellexerunt

esse plantationes, oe vitulamina interpretati sunt. Qui

error tam multos Codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; θ tamen sententia manifesis ars , quia clarescit consequentibu1 verbis. Non semel idem admonet Augustinus, probatas sibi Lectiones in Codicibus paucioribus esse, sed veracioribus. Nec ossicit sane, Lectionem Tertullianaeam nonnisi in unico prostare Veronensi Manu scripto. Scribit Simonius optime in Dissertatione de MSS. Novi Testa menti pag. 61. Ce n est pay agir contre te bon fens, deprendre quelque Dis pour une diverse Lecon ce qui ne se

trouve, que dans queique Exemplaire: car ij n' est su-vent seul, que parce que nous ne sommes pas riches en Exemplaires bien anciens δε Νοuveati Testament . Hanc

vero doctrinam ut non unius esse Critici percipiat diligens Lector , sinat, obsecro, me sat prolixum quidem , sed opportunum prorsus hic describere Viri ha

rum rerum peritissimi testimonium. Coutantius in Vinis diciis veterum Codicum confirmatis Parte V. Cap. 9.sibi ostendendum sumit, eam aliquando recte anteponi Lectionem quam ex pluribus Codicibus perpauci,

vel etiam unus asservet. cui veterer Editiones, inquit Cl. Scriptor, ad quamplurimos MSS. Codices non india ligenter exigunt, detegunt non raro, qui aut cujus fidei sint MSS. quorum Leritionem Editiones antecedentes reis praesentant. Id ipse loquor quod sum expertus. Nam cum ab aliquot annis in variis Disolarum Pontisiciarum mistio-

267쪽

morum recognoscendas defudem , ex qua descriptae fuerint quae in vulgatis Libris obtinent Lectiones, comperire mihi persaepe contigit . Ubi vero exploratum habetur, Lectionem , quae in Editionibus praelata est, ex uno levioris notae Coisice exscriptam esse, aut fi plure1 in eandem conveniant, hos omnes ex uno mendoso Archeopo v. g. ex IV

ri Mercatoris compilatione prodiis', numquid hujusmodi restimonium, etiamsi multiplex sit , vel unius Codicis qui omnibus longe si antiquior , praeponderare debet e An unius Uriri Mercatoris quantumvis multi Codices, plurimi censendi sunt tesses inter se consentientes Θ In hoc judiciorum genere in quo de Codicum, seu Lectionum ceritate decernendum es , suffragia non semper numeranda , sed ponderanda esse jam monui . Unum Proisto pum Edinis sexcentis anteferendum esse nemo dubiis ravit . Earim pene es praerogativa Codicum qui ex imo Protorno a diligenti manu sunt descripti. Hincae ceteris, proportione habita, esse debet judicium. Quo propius a fonte absunt , eo etiam puriorer esse solent. Interdum ipsa evsentia Lectionis, quam unuν , vel perpauci asservavi , animum sic ad se rapit, ut ceteras , quas alii multo plures exhibent, repudiandas esse nuLIo pacto ambigat . Huius rei luculentissimum adsere nobilissimus Scriptor exemplum ex Epistola Siricii Pa. pae ad Himerium Tarraconensem Episcopum ; post

quod ita subiicit: Uud forsian paulo fusius tractatum

nonnullis videbitur e sed unum hoc exemplum tria nos perspicue docet: i. vetusissimorum Exemplarium non omnino spernendar esse etiam mendo 1 Lectiones; squidem ad detegendas ct firmanda tenuinas non raro coninducunt : a. interdum accidere, ut plures Codices misnuscripti nequisquam plure1 teser repraesentent, sed u

268쪽

1ssnum ct idem testimonium in pluribus, ut ita dicam, foliis consignarum; ut videre est in Exemplaribus Udori Mercatoris quae cum Auctore suo concinere solent; θ

n exemplis Collectionis quae Carolo Magno ab Hadriano I. data es, quorum vulgo non minor est inter se consen-μ : 3. Lectiones quas perpauci MSS. asse/vant, iit aliquando anteferendas esse quas longe plures exhibent. Haec autem omnia solidissima principia commodum aptare quis posset antiquissimo Evangeliorum Codici

Canonicorum Veronentium. Nec id tamen nos volumus qui haec tantum retulimus, ut obieeta Bar Zani solveremus: namque solum iure optimo contendimus, ex eius Lectione, quae cum citatione Patrum consonat, idoneum sumi fundamentum posse, ut Evangeli. stat verba eos ex Codicibus , uti Lectionem hanc, recitasse statuamus. Abest enim adeo, ut M S. vitium inserat illud esse novitium, ut potius antiquitatis eius esse videatur certissimum indicium . Auctor Bibliotheacat Antiquae ac Hodiernae Tomo XX. de Alexandrino agens veteris Testamenti Exemplari, edito a Crabio, optime scribit pag. 6 r. Au rese, les fautes memes sonides preuves de la grande antiquite de ce MS. ω l' Orthographe irreguliere oe bigarre , que l' on F volt, mon-tre qu'il a cie Drit par la main de queuun qui sawitia langue Greque, par l' age, ct non par les Regies :d'ou l'onpeut recueillis , qu 'il n F a pardes corre Iions des Critiques, qui fous pretexte de faire parier les Avis reurr plus regulierment, changent quelque Dis mal a propos des expressons qui ne lausent par d' erre bonnes , quoiqu elus ne solent pas si exactes , par ranori a laGramma ire. Quam equidem doctrinam infinitis repetit in locis Critices Parens aeutissimus. Quod igitura Vulgata dissonet Lectio M S. Veronensis ; ex eorum

numero Codicem illum fuisse suspicari iure possumus qui

269쪽

qui si non ante Hieronymum exarati , ad eius emendationem saltem exacti minime fuerunt. Quum vero & corrupta interpolataque aliquando Exemplaria Patres , uti vidimus, optima fide sequuti sint ; inserendum est , vel non integram adhuc Veronensis Codicis Leictionem ex simili deri vasse Ecgrapho. Hoc utique inficiari non deberet Cl. Barranus, qui Clericum presse adeo sequi maluit, quique eiusdem Epistolam laudavit super Milliana Novi Testamenti Editione, publici iuris faetam MDCCVIII. Siquidem ,

cetera inter illius Ducis hoc de argumento effata ac principia, illud procul dubio observandum ab Ad verissario erat quod ita Amste laeda mensis Scriptor effert Tomo Bibliothecae Selectae XVI. pag. gat. Intelligere

licere, non esse vitio memoriae, aut negligentiori citationi tribuendas varietates quae apud Veteres occumrunt ; nisi postquam vidimus , Codices nullos antiquor, neque Interpretes ullos veteres iis adstipulari: Quo nullum in universa Elucubratione nostra validius inveni ri poterit ad universam evertendam Barzani machi

Scio Ueronense M S i . verisimiliter in Africa non suis. se ; attamen, uti ex Codicibus qui nunc modo in Anglia , vel in Gallia, aut in Hispania adservantur, Gra-bius, Simonius, Dupinius, Calmetus , Waltonus, seX-centi alii Clarissimi Viri arguunt, similes olim fuisse, ex quibus Ambrosius puta, Hieronymus, Augustinus, Leo, Graecique Patres suas hausere citationes; ita αnos ex Italico hocce M S. recte suspicamur, simile apud Tertullianum, simile fuisse apud Auctorem Dialogorum de SS Trinitate , & aliquod fui sie Graecum quod viderint Irenaeus, Chrysostomus, Damascentis. Cur , obsecro, id aliis in citationibus verum erit shoc quippe ex principio derivantur omnia , quae apud Simonium

270쪽

2s monium legimus Capp. 32. 33. Historiae Criticae Textus Novi Testamenti; ubi de variis agit antiquissimis ΜSS. Codicibus eiusdem. in Lectione vero nostra du-hium aut falsum p Eadem ubique ratio, eadem conditio: itaque iisdem ex legibus sane iudicandum . Neque enim cuipiam difficultatem facessere potest solitudo ΜS. Veronensis ; quum eadem sors sit hominum , ac

librorum . Una via, nonnisi conatu maximo in auis ras prodeunt ; mille modis, mille casibus ac periculis facillime pereunt. Utinam in utrisque , sanioribus reliquis, deteriores tantum raperentur.

CAPUT V ΙΙΙ.CI. Natalis Argonensis, ejusque Interpre

tis de Patrum citationibus sententia , quibus in utraque Commentarii parte disputata majori in luce collocantur, con-srmantur Pebementer, atque propugnantur .HAud multos ante annos vulgatus est Lutetiae Parisiorum Liber, de optima legendorum Ecclesiae Patrum methodo pertractans, quatuor in partes tributus, quarum secundae ac tertiae Auctor fuit Natalis Argonensis Vir Cl. qui Carthusanum deinde Institutum amplexus, Bonaventurae sibi nomen a scivit; primae ac postremae Petrus Bethestrus, Franciis scanorum Parisiensium Bibliothecae Praefectus, nullo licet Religiosi Instituti adstrictus vinculo. Pulcherrimum hunc Tractatum e Callica Lingua in Latinam convertit,& adnotationibus locupletavit Augustae Tau-R rinO-

SEARCH

MENU NAVIGATION