장음표시 사용
231쪽
III talem ostendere prosequitur; scut etiam adversus Alexandrum quemdam , peccatricem non fuisse carnem Christi, & etiamsi non ex semine, veram tamen. Proinbat ex Scripturis Christum ex Virgine nasciturum ;non competere enim ex semine humano Dei filium nasci, ne si esset totus filius hominis, iuxta Ebionis opinionem , haud Crederetur filius Dei: Valentino non favere quorumdam Codicum I ectionem, Non ex sanguine, neqIe ex carnis voluntate, nec ex viri, sed ex Deo natus es. Porro, adversus eosdem , non per Virginem, sed ex Virgine natum Christum Iatissime ex Scripturis demonstrat: omnes Haereticos, qui circa Christi Carnem peccaverunt, sugillatos olim a Spiritu Sancto, praedictosque e X Scripturis. Epilogo concludit Librum. Sunt haec deducta ex Pamelio Traeta. tus de Carne Christi argumenta; quorum ex animadversione plurima, ut arbitror, in rem deduci possunt nostram manifestissima conse flaria. Primo nempe, non obiter tantum, sed data opera adversus Ebionem digladiatur illo re ipsa in Libro Tertullianus, quum universum Caput XVIII. ex reis censione Panaetii, in eo consumat oppugnando. Haeretici quos obiter impetit hoc in Libro Septimius, in- nominati, ut ita dicam, sunt, qui adfirmabant, carnem Chrisi in Caelis vacuam sensu, ut vaginam , e
empto Christo sedere; de quibus ipse Cap. 24. & Pa-
melius in Notis: Hunc absurdissimum errorem qui adfirmaverint, quaerat diligent Lector. Ii sunt, qui carnem oe animam rantundem, aut tantummodo animam, carnem vero non jam caesos ascendisse dicebant. Passon istarum , Seleucianorum , ac Hermianorum proprium fuisse hunc errorem asserit ex Philalirio in adnotationibus Pamelius. Adversus in nominatos hosce, similesque, dici potest obiter sumsisse arma Tertullia is
232쪽
nus, qui quum magno adparatu Scripturam ipse sacram jaculatam in fugillatione 4mereticorum ipsorum ostensurum se iactaret, nonne maximum debuisset ipsis Haereticis ludibrium, si de verbis deque Scripturae textu nullo modo sollicitus fuisset ρ Num sti-
Pites erant, num cautes esu scemodi Haereticis an potius veteratores de verbis atqueuellabis parati etiam
cavillari e Capite XXII. eiusdem Libri, Christit ira non per Virginem, sed ex Virgine nascendum, ex ipsis Evangelistarum ae Apostolorum verbis statim ostensurum se significat; & tamen cum Versione nostra haud convenit cius Lectio. Matthaeus, inquit , elusimus Evanstetit Commentator , ct comes Damini, non aliam ob caussam, quam ut nos originis Christi carnalis compo-
rex faceret, ita exorsis es: Liber geniturae Chrisi fili David, filii Abraham Retexens Apostolus promissin m benedictionis nationum in nomine Abrabam: Et in femine tuo benedicentur omnes nationes. Vel recitat tunc textus verba Tertullianus, vel verba verbis substituit ζ bi primum; itaque ex textu disputat, sed versione utitur, quae non sensu, sed exprimendi modo Lectionem habebat a nostra dissonantem . Si alterum; quomodo ita exorsum dicere poterat Matthaeum, ita Apostolum loquutum p Quo tamen adhuc in casu a nostro diversissimo non culpandus Tertullianus, sensum Scripturarum persecte exprimens; secus ex opposito, ubi sententiam continentem adoptivam filationem verteret in sensum exprimentem generationem Verbi sempiternam. Alteram interpretationem suam in medium profert humanissimus Barzanus, scribens Tertullianum diversa nonnumquam miscere Scripturarum loca, quorum ex verbis tertiam aliquando compingit sententiam, unius verba loci per alterius verba explicans; quare
233쪽
quare nil vetare debere subdit , quominus dicantur verba, Non ex sanguine, neque ex carnis, o viri voluntate, ex Ioannis I. 33. ducta esse ; sequentia vero,
ex Deo natus es, ex eiusdem Apostoli Epistola I. v. I. Omnis qui credit, quoniam Jesus es Chrisus , ex
Deo natus es; in tertiamque sententiam utraque coaluisse. Ab istiusmodi autem Scripturae admixtione Patres, Tertullianum praesertim, & Irenaeum, minime abhorruisse, exemplis confirmare contendit , ipsos animadvertens diversis ex Evangeliis unam aliis quando contexuisse sententiam; quare concludit, nulla ratione sequi, ipsos in locis, de quibus agimus, a. liqua de Lectione reserenda sollicitos fuisse, sed disi seminata Bibliorum verba in unam coire secisse periodum ac sententiam. Quum nos vero de admixtionibus Evangeliorum Q. tis dixerimus, ut arbitror, diligenter, de Lectione tantum Tertullianaea in praesens disceptabimus. Tametsi autem concedere vellemus, SS. Patres aliquando ex diversorum locorum Scripturae verbis tertiam sentenistiam compinxisse , haud ideo inserendum tamen cre deremus, eadem ac simili ratione Lectionem , qua de agimus, contextam. Hanc ratiocinandi legem. num. Dissertationis suae U. me probe docuit Barzanus. Siquidem probatur ipsi mirifice animadversio Simonii ad Origenis testimonium de Exemplaribus Sacris olim vitiatis: It dit seulement en generat, qu' il es consant,
c Hist. Crit. N. T. P. III. Quuod ratiocinium Quaesti ni nostrae ita Adversarius accommodat: EX quo diversa fuerint aliquando inter se sacra Veterum Exempla-
234쪽
eratus fuisset Tertullianus)Ne, rogo, non necessarium concedamus hoc Socinianis nimis etiam insolescentibus solatium . Sane, quae superiore Libro diximus de Sanctorum Patrum vel erga sacrorum Codicum apices diligentia, deque eorum adversus Scripturarum corruptores que rimoniis, quaeque inde deduximus pro accurata eorum methodo in citandis Scripturis argumenta , peculiari quodam modo aptantur Tertulliano,& Lectioni praesentis Quaestionis . Scilicet, vix elucidatis verbis, Non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex volun- rate viri, sed ex Deo natur es; statim , inquam , litem maximam movet ipse adversus Valentinianos aliquos, ceu Scripturas fa cras immani ausu corrupissent, quod legerent, quod in ea natum es, non vero uti legebat ipse, quod ex ea natum es . Vacat eius referre verba , vim ut debitam nostrum accipiat argumentum . Sic
igitur Cap. XX. illius Libri de Carne Christi : Qualis autem es tortuositas vora , ut ipsam Ex Bllabam praepostionis ossicio adscriptam au erre quaeratis, ct alia magis uti quae in hac specie non invenitur penes Scripturas sanctas. Per Virginem dicitis natum , non ex Virgine , ct in vulva, non ex vulva ; quia ct Angelus insomnis ad Joseph : Nam quod in ea natum es, inquit, de Spiritu Sancto es; non dixit ex ea I Nemperamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat: in ea enim erat quod ex ea erat. Tantundem ergo ct cum dixit, in ea, oe ex ea consonat: quia ex ea erat, quod in ea erat. Sed lene, quod idem Matthaeus, originem Domini decurrens ab Abriabam usque ad Mariam , facob, inquit, generavit Iosepb virum Mariae ex qua nascitur Chr/sus.
Sed oe Paulus Grammaticis sis silentium imponit. -- fit, inquit, Deur filium suum Disum ex muliere. Nunquid per mulierem, aut in muliere Θ Hoc quidem im-
235쪽
mpressius, quod factum potius dicit, quam nutum. Fis
Elum autem dicendo, ct Uerbum caro factum est, consignavit, o carnis veritatem ex Uirgine faciam adseveravit. Nobis quoque ad banc speciem Psalmi patro. cinabuatur , non quidem apostatae, oe haeretici , O PIa
tonici Ualentini, sed fan i mi , oe receptissimi Propheotae . David ille apud nos canit Chrsum , per quem se cecinit ipse Chrisur. Accipe Chriyttam, oe audi Domi num Patri Deo colloquentem: Quia tu es qui avulsissime ex utero matris meae. Ecce unum. Et spes mea ab
uberibur matrii meae , super te sum projeci ut ex vulva . Ecce aliud; oe ab utero matris meae Dcus meus es tu. Ecce aliud. Nunc adsensus ipsos decertemus . oportebat exanimes esse Valentinianos omnes; sed iam adhuc clamasset caesum dc terra, si tanta impudentia , tanta usus suisset Septimius licentia, ut sine verecundia , ac timore Scripturae verba temere futi esset in Adversa riorum sententia I tumultuario, arbitrario, memori. ter, hoc ipso in Capite citaret, locum imo est ingeret sibi, nulla in Versione, nullo in Codice inveniendum; tot tamen inde de particulis ex & in tragoedias, totque tumultus contra Adversarios excitaret suos: eos
Codie ibus, imo Codicum apte ibus , syllabis, ac litteris
stare debuisse contenderet, ut de sensu verborum posset cum ipsis deinde certare; ipse autem nullam modo verborum , modo phrasium, modo etiam sensus atque
sententiarum, nullamquem textus, in illa ipsa Quaestione, illo ipso in loco, illo ipso tempore, vel decori caussa , inque speciem , haberet rationem. Ad haec , videbit Leetor per se, ex verbis Tertulliani , an syllabae Scripturarum Patribus fuerint adlaphora: . Tertium argumentum Numero est pulcherrimae Epistolae humanissimi Bargani III: ex Frichii coniectatione derivatum, qua veris milius iudicat, multitudi- Dissiligod by Corale
236쪽
tudinem Versionum, ut ait, vitiosissimarum, quae in sedibus privatorum propemodum sine numero reperiebantur, ab Augustino designari potius, quam triti nominis Italam, quae omnibus praeferebatur, publicique usus in Ecclesia erat . quo ex principio consequi ait Adversarius, nullum fuisse probatum in Ecclesia Codicem, ex quo Tertullianus ac Patres ceteri, Lectionem natus es potuerint mutuari. Quo quidem argumento, seu principio, haud video quomodo mecum certare contendat qui Lectionem, non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo natus es, in Itala profecto fuisse non dixi, aut illis in Codicibus, qui publici usus in Ecclesia erant; sed in aliqua contendi fuisse solum ex
innumeris versionibus, quae ante-hieronymianis temporibus , aut antequam vulgatissimus hodiernae usus ceteras antiquasset plurimas, circumferebantur Ceterum, si praecipua quae in altero de Cristiana Doctrina Libro edocet Augustinus, examussim perpendamus, multa facile poterimus eruere, cum adversus opinionem Frichii, tum in rem nostram Optima coniectaria. Abest enim adeo, ut Interpretationes omnes laistinas Bibliorum vitiosissimas duxerit Sanctus Pater, ac tales, ut ex iis, quod Frichius autumat, oriretur abusus plurimus, ct confusio foeda; ut eorum nonnullas, quod iam vidimus, adiumento potius, quam impedimento fuisse voluerit rectae Scriptoris Sacri sensus intelligentiae. Itala certe publici in Ecclesia usus erat;& tamen eam etiam emendatione indiguic se aliqua ostendit Augustinus, dum laudato in opere quereretur, multa corrigi s ne infirmiorum hominum offensione non posi e , nec auferri, ut optabat, de ore cantantium populorum. Italam ceteris praelatam quidem docet, quod verborum esset tenacior cum perspicuita ia
237쪽
22 cultate sententiae; Latinos adhuc tamen Novi Testa menti Codices non ex Itala emendandos existimavit, sed qui scopus totius Orationis erat ex Graecorum potius Codicum fide hominumque auetoritate, qui apud Ecclesias doctiores , ct diligentiores reperiuntur . Hoc autem fieri praesens haud sinit aetas , ab Apostolicis Codicibus , ab Autographis nimium remota ;nempe omnium prorsus Criticorum, & hac in re doctorum hominum sententia, non ea integritate,nostra gaudent graeca Exemplaria , qua Hieronymi & Augustini temporum graeci Codices gaudebant non ea, qua olim, Graecorum Ecclesiae doctrina ac sanctitate florent; non ea utuntur diligentia : quare ad Codices confugiendumesiet potius, quibus usi sunt vetustiores, diligentiores ,& doctiores Patres; ad Codices videlicet Tertulliano ac Irenaeo familiares, si quid occurreret, quod haberet opus emendatione; exque ipsa Canonum Augustini auctoritate ac sententia, Lectionem natus es apud Ioannem , sanus nemo inter vitiosissimas numeraret. Sane, si partium studiis meus ageretur animus quod absit semper ex et satis Criticorum possem aliquo modo contendere, Leectionem natus es, non authenticam modo, sensu iam exposto, sed veram etiam esse , sin Ceram, atque genuinam ; sicque argutari: Verior illa censeri debet Lectio , quae antiquior videtur , & apud vetustiores recepta Patres; atqui Lectio hujusmodi, ceu Codicum Irenaei, Tertulliani, & Veterum aliorum propria , antiquior eli Lectione Codicum, quibus in praesentia gaudemus : itaque illi Lectioni standum videretur . Rursus: Verior illa censeri debet Lectio. quae cum serie orationis, Scriptoris mente, eiusque scopo magis consonat ac consitio; atqui, vel concedente Bar-Zano, post Toletum, Lacerdam, alios, huiusmodi videtur laudata Patrum Lectio ergo verior, ergo sincera ac
238쪽
genuina. Nec officeret profecto, quod nil tale Correctionibus, Hieronymiana aut Clementina, ostende. retur . Hieronymus si quidem , Praefatione in Evangelistas, de eorum emendatione abs se facta loquens, scribit Ne multum a Lectionis Latime consuetudine discreparent, ita calamo temperavimur, ut, hi tantπm quae fensum videbantur mutare correctis , reliqua manere pateremur, ut fuerant. Idoneo id quoque confirmat M illius ratiocinio , quum de Doctore Maximo in Prol egomenis agens, num. 862. Cerinis te, inquit, universum Novum Testamentum le- is vi brachio, & quasi currente calamo ab eo casti. gatum fuisse, clare fatis arguit praecipitata operis,, Editio. Nempe per triennium ferme , quod RO-
mae agebat Hieronymus, cum variis negotiis du-- biisque districtissimum eum fuisse constet Iam e-
,, nim Psalterium Latinum cursim, magna tamen eXis parte a se emendatum edidit; Responsiones scripsit E- pistolares, nomine Damasi , ad Synodicas consultatio.
, , nes Orientis & Occidentis; Epistolarem Tractatum, , de custodia Virginitatis ad Eustochium; Epistolasis ad alios, libellum adversus Helvidium; Dialogum I uis ci seriani & Orthodoxi; imo, si Baronio fides, etiamis Appendicem ad Tractationem de Seraphim ; Sermo, , nem prolixum de filio prodigo; Translationem dua- rum Homiliarum Origenis in Cantica &c. quan- tillum temporis relictum fuerit necesse est huic No- ,, vi Testamenti recensionii Haec, inquam, Millius,
qui num. 837. unum animadvertit, quo facillime cognoscas, haud certe mirum , quod iuxta Veronensis Co-dieis aut smilium Lectionem Ioannis comma non emendaverit Hieronymus. Post relatam enim Hieronymianam quandam in Evangelio correctionem, subiicit: Certe s ceteris etiam in locis pro Graecis adhibuisset in Ρ consi
239쪽
eonsilium Latina Exemplaria quae in Bibliothecis haud pauca exstabant; pro pauculis quibusdam hic illic, nec
semper recte, mutatis, universam Versionem resiluere licuisset originariae suae integritati. Ex Hieronymiana. igitur praetermissione Latinorum Exemplarium vel ortam suspicari nonnulli possent consecrationem, ut ita dicam, vulgaris Lectionis; aut consequi maiore saltem iure, nullum esse posse contra Veronensem Codicem ex Hieronymiano silentio argumentum. Qui Clementinae vero Emendationi praesuerunt , Hieronymiano se processisse more testantur his verbis: In hac tamen pervulgata Lectione, sicut nonnulla
consulto mutata, item etiam alia, quae mutanda videbantur , consulto immutata relicta sunt; tum quod ita faciendum esse ad os sonem Populorum vitandam Sanctus Hierondimus non semel admonuit ; tum quod oec. Consilium hocce confirmant luculenter Epistolae Bellar mini, qui correctioni praefuit, ad Lucam Burgensem , &Dandini ad Muretum, quarum fragmenta adfert Cal-
metus Dissertatione in Vulgatam. Inde apparet, tantam demum fuisse nonnullorum Orthodoxorum in Sacras Litteras reverentiam, ut quae menda, quamlibet
dilucida , semel irrepserant, religio fuerit attingere, ne quo scandalo Plebs alliceretur, longa iam habitudine Lectioni alicui adsueta. Quantum vero adlata caussa, sive ratio magis militet in priore illo Capite Ioannis, videt quisque per se. Iosephus Catalanus Libro de Co. dice Evangelii, atque servatis in eius Lectione, & usu vario Ritibus I. Cap. XI. haec scribit: Porro potiora f.
dei Chrisianae mIsteria S. Joannes tam admirabili brevitare complexus es, ut propterea ex praecepto S. Pii V.
hoc fidei Breviarium legatur in fine Musae, qucd olim
multi religiose quotidie avebant, curabantque. Iam Vero quum millies quocumque die recitaretur audire turisque
240쪽
que in Lectione Evangelii In PrIncipio θα phrasis na- sunt, cur qui emendandis postmodum Bibliis prae-
ruere, mutarent , legendumque edicerent natus es ima-
Almo fortasse infirmiorum scandalo 3 Quia Psalmi canebantur; et iam post Hieronymum, Itala eorum Veristio retenta. Hinc prudentissimi cosilii fuit, restitutionem
Potius, quam novam Evangeliorum, utpote vulgatissimorum, editionem cudere; quum arcanum novi ritus
tit ι mago antiqui. Quare, tametsi Veronense M S. aut alii maIoras antiquitatis Codices Clementinis Correistoribus innotuissent; haud crediderim perinde, talem eos Inducturos mutationem. Ubi enim de re a turn On necessaria, aedificatio Populi esse suprema lex de-ti uiti Πς sempe prudentioribus Ecclesiae Praefectiq. xllet haec ex Criticorum principiis rectissime deducta consequutio. Verum haud adeo incautus sum, ut Heligionem meam e Criticorum e statis pendere velim. a umquam enim cogitavi, Vulgatae textum in loco corrigendum; numquam Lectionem nati funt fallam esse non recipiendam , aut mutandam. Priori in Dissertatione mentem ita meam aperui, ut nemo non intelligeret, putare me, ita, uti apud Patres, Iectum olim in aliquibus Codicibus fuisse, sicut hodieque in Exemplari legitur siue recte, sue perperam Canonicorum veronensium. ui vero factum si, ut ita legeretur quandoquidem, existimandum est , Vulgatam Lectionem esse genuinam in non alia nunc arbitror de caussa , nisi quod ita nonnulli, privato olim consilio, veluti e-Zigentia loci ducti, proprie magis legendum Iudicarent. Non igitur volui unquam, ita nunc debere legi, aut hodiernos Codices esse ad Lectionem Tertulliani e- igendos; quod perperam illustris Adversarius me sen-ιue credidit: Quare sne caussa laboravit maxime, ut vulgatam tueretur Lectionem. Sed ut idonea in lucem P a ad seis