Synodus dioecesana ab illustrissimo, & reveredensissimo Patre, ac Domino Fr. Felice Leoni Sanctae Abellinensis, & Frequentinae Ecclesiae Episcopo, Solioque Pontificio Assistente. Abellini in Cathedrali Ecclesia celebrata die 11., Frequenti die 15. Au

발행: 1749년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

les ante Communionem admoneant, qua praeparatione , & quanta animi religione , ac pietate , humilique etiam corporis habitu accedere debeant: insuper ut quantum in ipsis est, &ipsa temporum, Personarum, ac locorum com ditio patitia , caveant, ne in administrando hoc admirabile Sacramentum contra Domini praeceptum dent sanctum canibus ; sancta enim sanctis tradonda sunt , inquit Chrysostomus Hom. xVII. in Cas. s. Epist. ad Hebraeos. Quare arcendos praecipimus Ecclesiasticis censuris rimnodatos, notorie interdictos , publicos usur,rios, blasphemos, concubinarios , meretrices,

magos , sacrilegos , aliosque hujus generis publicos peccatores, nisi de eorum poenitentia, &emendatione constet, & publico scandalo sa- ltissecerint. Illum autem dicimus: peccatorem publicum, cujus crimen , aut per evidentiam νfacti, quae nulla tergiversatione celari potest, inotorium est : aut per judicium vel seculare, yel Ecclesiasticum in publicam notitiam venit: ita in cap. Tua nos.& cap. sis tum es de cin habitat. Cleric. lue Infantibus usu rationis carentibus haud Sacramentum hoc ministrandum est, licet olim a Patribus suisse ipsis distributum legatur; quia nulla salutis necesitate id eos secisse docet Tridem btina Synodus se sis.xxI. cap. . cum Vero ad aeta- , tem pervctiunt, in qua idonei sunt ad Corpus i

Domini dijudicandum, & Divini Mysterii ma-

42쪽

gmtudinem percipiunt, eos sive pueri sint, JubpueIIae.in Parochialem Ecclesiam congregent Parochi, per totamque Quadragesimam eos doceant , quae ad sancte & devote Sa m Communionem suscipiendam necessaria sunt,&quos in fine Quadragesimae instructos , & dispositos invenerint , in Paschate ad Sacramentalem Co poris Christi participationem admittant; numquam tamen ad eam recipiant ignorantes doctrinam Christianam , & praesertim principalia Fidei Mysteria; secus facientes, aut puerorum

instructionem omittentes poena sex ducatorum piis usibus applicandorum multabuntur. Haec autem puerorum institutio, ut facilius executioni mandetur, in Appendice huius Synodi Instructio practica adnectitur. 6 Sanctissimum Eucharistite Sacramentum summa cum veneratione in singulis Parochialibus Ecclesiis servetur: ante Tabernaculum diu noctuque lampas ardeat. sub poena sex ducatorum a Parocho, vel Sacrista negligente , quoties fuerit lumen extinctum, solvenda. Sint in Tabernaculo duae Ρyxides argenteae, vel saltem Cuppas argenteas habentes, intus auro delinitas, quarum altera deserviat ad Salutarem Escam infirmis deferendam , altera cum SacriSParticulis in Tabernaculo pro adoratione maneat, utraque tamen semel in hebdomada pu-rincetur.

Eucharistia, quae morituris administratur,

43쪽

tis Viaticum hodie dicitur; imo nomine Viatici unuce ipsa venit et apud Veteres tamen quidquid

poterat poenitentes , vel Cathecumenos morti proximo ommunioni Ecclesiae restituere, aut Deo reconciliare , nempe Baptismus , Confirmatio, a peccatis Absblutio, Extrema Unelio, imo & Sanctorum merita ipsis impertita, & communicata, Viaticum appellabantur, quamquam necessaria ad salutem non esset, nili absolutio a peccatis respectu poenitentium, & Baptisinus respectit Cathecumenorum: postremis hisce temporibus , quia poenitentibus collata supponitura peccatis ab1blutio , & Cathecumenis Baptis, muS , consuetudo obtinuit, ut Eucharistiae , latio duntaxat Viaticum nuncupetur ; neque

quaecumque Eucharistiae delatio , sed tantum Eucharistia infirmis prope morituris admin,

strata.

8 Parochis praecipit Rituale Romanum, ut infirmos ad Sacram Communionem hortentur, etsi graviter non aegrotent, praesertim cum culebratur aliquis magnus dies Festus , ut Natalis Domini, Pentecostes , vel alius similis , aut Praeceptum Paschale urget, cui satisfacere tenentur etiam infirmi.s Dum infirmus est morti proximus, & E charistiam sumit per modum Uiatici, non est necesse ut sit jejunus ieiunio naturali, cum i iunuS nequeat perseverare : secus vero dum

eam sumit ex devotione; ideoque duplicem

44쪽

-mam administrandi Eucharistiam praescribit

Rituale Romanum, unam pro Viatico, alto ram pro communione ex devotione. Si autemper multos dies in eodem mortis periculo vem

setur,& petat Christi Corpore iterum refici , post diem septimum , vel octavum eodem modo, rituque simili administrari potest. Io Cum Parochus Eucharistiam ad infirmum deseri, si illum ita vi morbi affectum imVeniat, ut Sacram Synaxim commode suscipe Te non valeat, cum aliis, qui adsunt, pro eo sancte & devote oret; &ii infirmus optet ape in Pyxide Eucharistiam adorare, eam adorari iaciat, ipsumque doceat quo paAo Sacrame tum spiritualiter sumere possit, ejusque fructum, & utilitatem percipere , desiderio nempe , & Voto , ac fide viva , quae per dilectionem operatur Crede , inquit Augustinus , o

manducasti. L

II Ρarochis omnibus praecipimus , ut Emeharistiam omni possibili pompa & sacrorum, Rituum observantia ad infirmos deferant; inquit enim Honorius III. Cap. Sane x II. Decr talium tit. I. deferendam esse a Sacerdote, seu Parocho in derenti habitu , supposito mundo vel

mine , bonori pectus cum ovisi reverentia oltimore semper cum tu me maeredemi r decentem

45쪽

inina , quae praecedere debent, sint adminus

quatuor in laternis cum hastis inclusa, ne a Vento , Vel a pluvia inopinato superveniente extinguantur, sub poena decem carotenorum piis usibus &c. Frequenter populum hortentur, ut Divinum Sacramentum a que vanis cons

hulationibus, aliisque actibus, quibus Christiana

modestia deturpatur, Vel laeditur , comitetur, S qui poterunt etiam cuna candelis accensis: Dent signum Campanae quo Eucharistiam im firmis deserendam esse significetur di Fideli bus, qui Processioni reverenter , & devote imterfuerint, praeter indulgentias amplissimas a Summis Ρontificibus Urbano IV. Martino V.&Eugenio IV. concessas, quadraginta dies de vera Indulgentia elargimur ; & legitime imp ditis, dummodo in domibus suis pro salute comporali , vel spirituali aegroti Dominum deprescentur , dies Viginti. -- Ia Quando in Ecclesia i Sanctissimum Em charistiae Sacramentum , per Plateas solemni pompa circumgestari coeperit, est incertum, id unum certissime liquet, sub initium seculi xv. Processiones .huiusmodi usitatas fuisse ι Siquidem Martinus V. in Bulla , quae incipit in a. bile Sacramentum a , post duplicatas indulgemtias, quas Urbanus IV. dederat IIS, quI in mlemnitate Corporis Christi ossicio Divino mi Tessent, subdit: Illi praterea, qui Proces e 1 in

46쪽

sibus et λγψk- Saer enimn dicto Festo iuxta n latarum Eccinarum risus defereur , cmtimo secuti fuerint, centum dies singulis annis de injunctis eis

paenitentiis misericorditer relaxamus . .Et hunc lain.

dabilem morem ut suo tempore in Latina Eoclesia receptum & confirmatum laudat & amprobat Tridentinum. Concilium sest. XLII. cap. s. Quocumque tamen tempore instituae sint , pr positae sunt, ut debitus: honor venerabili S. cramento exhibeatur 3 ac erga illud Fidelium devotio magis excitetur . Quare praecipimus ut nihil in hujusmodi Ρrocessionibus admisce, tur , quia debitum hula Sacramento .cultum imminuat vel in eius contemptum Iendati, aut oculos Fidelium offendere, Vel eorum me, - tes ab hoc excellenti Religionis ossicio avocare possit. Viae item omnes, quas Rex Regum ius regali Majestate lustrare dignatur , mum dentur , aptentur, floribus, odoribus, aliisque pretiosis rebus ς non tamen supellectili vesti, etia mulierum ornentur, ne in ipsa regali aetemni Iudicis praesentia lasciviendi praebeatur occasio ; & in Processione generali Corporis Chri- si tam Dignitates, quam Canonici nostrae C thedralis , sive Venerabile. Sacramentum deserat , sive aliquo legitimo impedimento detem

tus, non deserat Episcopus, inverveniant. 413 Laudabilis quoque & religiosa est commetudo Eucharistiam publicae Fidelium ador tioni exponere ; sed in nulla omnino Ecclesia C a etiam

47쪽

etiam Regularium publice exponatur . nisi erapressa nostra accesserit licentia ; cum munus sit Episcoporum , quic id ad publicum Dei cui, tum attinet, praescribere: & dum exponi comtigerit, Altare decenter ornetur, S sex Ceret adminus circa ipsam ardeant. Saci amentum hoc, inquit Antonius Albergatus Nuncius & Visit,tor Apostoliciis in Instructione Parochis; & Ρ, soribus Civitatis & Dioecesis Leodiensis data

anno I 613. numyuam Populo adorandum e ponatur,

si in sint accessa adminus sex luminaria circa istinum ;miato melius eji , ut non ita frequenter exponatur , ,rtine cum debita reverentia , quam frequentius , ω μεe debito obsequio, oe reverentiae aerifcatione id farrquam Instructionem & Nos a Parochis nostrae Dioecesis memoria retinendam Praecipimus. . . Iq. Quoniam plurimum consert ad excitamdam populi devotionem, si Parochi sedulo eum instruant, quomodo & qua de caussa Vener, hile hoc Sacramentum exponatur, ut nimirum Christus ibidem sub speciebus panis vere &re diter praesens , ut verus Deus pro nobis homo factus cultu latrias adoretur, atque specialis memoria . Passionis ejus recolatur , majorique fiducia , praesente nostro Advocato , ad thromum gratiae accedamus : Rectores omnes an, marum hortamur , ut id in Cathechisino sim gulis diebus sestivis habendo nullo modo omi

. .. Is Sepulcra Feria.V. in Coena Domini non

48쪽

stra

condantur , nisi in Ecclesiis cum Secularium, tum Regularium , Monialium etiam , & COm servatoriorum , in quibus toto anni tempore Sucra Eucharistia servatur : in illis vero, in quibus jugiter non custoditur, nullo modo fiat sub poena viginti ducatorum in pios usus erogam dorum , & in subsidium Sacerdoti eodem die celebranti, ac Venerabile ad Sepulcrum dsse, renti, atque aliis etiam Ecclesiasticis ministram tibus , & Missam canentibus suspensionem a Divinis ipso facto incurrendam & nobis rese vatam indicimus : si vero Regulares sint, qui in Ecclesiis hujusmodi Missam celebrant, vel

ministrant, intelligantur ipQ facto a Divinis suspensi , S etiam a consessionibus audiendis, s sint Consessarii. 15 Eadem Feria v. in Coena Domini, Feria VI. in Ρarasceve , in Sabbato Sancto, & in Nocte Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi nullus omnino Sacerdos iis tantum exceptis, qui Majorem Missam celebraturi sunt Missam

celebrare audeat sub poena decem ducatorum piis usibus applicandorum. o -I7 Praedicta Feria v. in Coena Domini Ec clesiastici omnes cujuscumque sint ordinis & dignitatis, nisi legitime fuerint impediti, Sacram Synaximi de manu Episcopi , vel alterius ejus loco celebrantis suscipiant, & id in universa nostra Dioecesi observandum praecipimus, sive Parochus celebret, is ue eo impedito, quicum-

49쪽

que alter Sacerdos ; plurimum enim EccIesi,sticorum exemplum ad totius populi aedificatim

Mem consert.

i. 18 In die Sabbati Sancti nullus omnino S, cerdos , sive Secularis sit, sive Regularis S, crum facere audeat, vel alio quovis modo ministrare iis in Ecclesiis, in quibus Sanctissimum Sacramentum non servatur, neque Depositum, seu Sepulcrum factum est ut supra sub poenis. eisdem suspensionis a Divinis, & ducatorum viginti piis usibus M. nisi alicui Ecclesiae fuerit id a Nobis specifice in scriptis indultum, & comcessum ex aliquo ejusdem Ecclesiae peculiari Imre per Nos recognito & approbato.

De Sacramento Poenitentiae.

1 e Ignoscens Misericordiarum Deus fise a mentum nostrum , illis , inquiunt Tri, dentini Patres , -- remaedium emolit , qvi se in peccati servitutem, oe Daemonis pote statem tradidi Irait, Sacramentum videlicer Poenitentiae , quo opsis post Baptismum beneficium mω tis ciristi appliaeatur . Uariis nominibus Sacramentum hoc stalet appellari , videlicet secunda post naummum tabula a Ρatribus , laboriosus Baptismus a Tridentina Synodo Stas. Vn e . I . eo quod ad viata nomitatem integritatem in Baptismo acquisitam, oeper

50쪽

ω per peceatum amisam, per Sacramentum P itemtia sne magnis noseris seribus oe lac mis ,

tina adjuvante gratia , divinaque id exi ente luistitia pervenire nequaquam possumus . Usitatius tanten&olim , & hodie Poenitentiae Sacramentum dicitur & vocatur a contritione , quae primum in. ter poenitentis actus locum obtinet, estque anismi dolor de peccato commisso egm proposito non peccam di de caetero, ut Sessi. XIV.. cap. 4. inquit eadem Tridentina SynoduS. -

et Et sane duo complectitur Poenitentia , consilii nempe, sive sententiae mutationem; &intimum animi sensum, Quo aliquem ducti poenitet: ex quibus tertium dimanat, nempe cautio , ne poenitens postea idem consulat, aut exequatur ; Vix enim concipi potest , .ut aliquem iacti sui serio & deliberate poeniteat, Sserio ae deliberate sibi non proponat ab eo facto, cujus poenituit, in posterum non abstinore , & incommoda ex priori consilio & facto exorientia: non impedire , S a se propellere .

Hinc sequitur Vere peccatorum morum non poenitere eos , qui postquam peccata sua Comsessario nianifestarunt, & abilutionem acceperunt, repente, eadem peccata committuntiit,

Ii enim vero poenitentes dicendi sunt, qui de peccatis efficaciter &universaliter dolent, pro' positum habent non peccandi de caetero, ac in se puniunt , quod male admiserunt: a verbo unis inquk Isidorus poenitentiam derivare quo

SEARCH

MENU NAVIGATION