Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

stianae doctrinae depositum efficaciore ratione custodiatur atque proponatur Attamen cum nobiliore hoc Concilii proposito illud quoque coni UnXisti, quod pastorale appellant, quodque in praesentia magis instans VidetUr et salubre quam primum. Etenim admonuisti: Neque Opus Nostrum, quasi ad finem primarium, eo spectat, ut de quibuSdam capitibus praecipuis doctrinae ecclesiasticae disceptetur, sed potius ut

ea ratione perυEStigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra Insuper in iis, ex quibus magisterium ecclesiasticum constituitur, Opinionem confirmasti, doctrinam christianam non eSse sol Ummodo Veritatem ratione, quam fides illUfirmerit, investigandam, sed etiam Verbum, Vitam et operationem gignens; neque tantum Ecclesiae auctoritatem eo Spectare debere, Ut errores coargueret, qui eam polluissent, Sed docUmenta etiam pronuntiare debere directa et vitalia, quorum eadem est ferax. Cum igitur magisterii ecclesiastici munus neque dUmtaXat Spectati VUm Sit neque solum negans, necesse idcirco est, ut illud in hoc Concilio magis magisque vim virtutemque demonstret doctrinae Christi, qui dixit: Uerba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt Nos igitur neutiquam obliviscemur normas, qUae a Te, primo huius Concilii Patre, sapientissimo consilio impertitae sunt, et quas iuvat hic

in montem rCVOCare: ... noStrum non est pretiosum hunc thesaurum

doctrinae scilicet catholicae solum custodire, quasi uni antiquitati studeamus; sed alacres sine timore operi, quod nOStra exigit aetaS, nunc inSistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit.

QVapropter ... eae inducendae erunt rationes res exponendi, quae cum

magisterio, cuius in Ies praesertim pastoralis est, magis congruant Neque a nobis illa magni momenti quaestio neglegetur, qUae Omnium unitatem spectat, quotquot in Christo credunt et ad Ipsius volunt pertinere Ecclesiam, quam Tu, Ioannes, indicasti tamquam paternam domum omnibus patentem; ita qUidem ut altera celebranda sessio Concilii Oecumenici, a Te statuti et inchoati, viam fideliter terat a Te patefactam, ac proposita, quae flagrantissimis optasti votis, iuvante Deo, assequi possit. Ouaenam sint initi Concilii principium, via et finis Quamobrem, Venerabiles Fratres, SUSceptum pergamus iter. Hoc autem manifestum consilium ad aliud considerandum Nostrum movet

182쪽

SESSIO PUBLICA II

187animum: id e tam gravis momenti est tamque praeclarum, Ut NOS impellat ad illud vobiscum communicandum, quamvis totus hic consessus de eo certior sit factus, eiusque quasi lumine perfundatur. Undenam, Venerabiles Fratres, iter Nostrum initium sumet Θ Praeterea quaenam Via terenda est, si magis quam ad rationes modo eXpositas, ad leges divinas attendamus, quibus obsequi oportet Θ Denique itineri nostro quinam est praestituendus finis p Qui quidem finis, dum his in terris degimus, quamquam ad mortalis huius vitae tempora et adiuncta accommodantas est, nihilominus Semper spectare debet ad supremum hominis finem, ad quem post terrestrem hanc peregrinati O-

nem perveniamUS oportet.

Hae tres qUaestiones, quae quamquam intellectu facillimae sunt, maXimae tamen Sunt gravitatis, nonnisi Unam habent responSionem, quam hac ipsa sollemni hora et in hoc consessu, repetendam esse nobismetipSi SputamUS et Universo mundo nuntiandam: scilicet Christum, Christum dicimus, principium nostrum esse, Christum ducem et viam eSSe nOStram, Christum esse spem nostram nostrUmque finem.

Utinam hoc Concilium Oecumenicum vinculum illud plane perspec

tum habeat, unum et multiplex, firmum et incitans, arcanum et manife-Stum, arCtUm et SuaViSSimum, quo nos cum Iesu Christo coniungimur, qUo haec vivens ac Sancta Ecclesia, hoc est nos, copulatur cum Christo,

a quo procedimus, per quem vivimus, ad quem tendimus. Non alio lumine praesens hic consessus noster fulgeat, nisi Christo, qui est lux mundi; non aliam veritatem quaerant animi nostri, nisi verba Domini, qui unus est magister noster; nihil aliud studeamus nisi Eius praeceptis prorsus fideli obsequio obtemperare; non alia fiducia nos suffulciat, nisi ea quae flebilem roborat infirmitatem nostram, cum Ipsius verbis inni

tatur: Et ecce ego vobiscum sum Omnibus diebus usque ad conSumma-

Utinam hac grandi hora ad Dominum Nostrum Iesum Christum vocem Ipso dignam Nobis liceret extolleret Hic usurpamus Sacrae Liturgiae verba: Te Christe, solum novimus - te mente pura et simplici 'endo et canendo quaesumus - intende nostris sensibusi' Dum haec verba proferimUs, ante oculos noStros, mirabUndos ac trepidos, Iesus ipse Ob-Versari Videtur, et quidem tanta insignis maiestate, quanta in UeStriSBasilicis, Venerabiles Ecclesiarum Orientalium Fratres, atque etiam in occidentalibus, Pantocrator refulget. Nosmetipsi quodammodo videmur

' Matth. 28, 20. ' Hrmnus ad Laudes, seria IV.

183쪽

personam gerere Decessoris Nostri Honorii III, qualis in abside Basi licae Sancti Pauli extra moenia splendido musivo opere essingitur, Christum adorans. Ille Pontifex statura pusillus et corpus quasi eXinanitum humi prosternens, Christi pedes osculatur, qui immensa magnitudine praestans, instar magistri regali praediti maiestate, multitudini in Basilica congregatae, hoc est Ecclesiae, praesidet atque bene precatUr. Iam-Vero spectaculum huiusmodi Nobis repraesentari videtur, non iam per imaginem in pariete lineis et coloribus descriptam, sed re ipsa, hoc

nempe consessu nostro, qUi Christum agnoscit ut principium et fontem, unde humanae redemptionis opus et Ecclesia manant; qui pariter Ecclesiam agnoscit tamquam eiusdem Christi terrestre idemque arcanum spiramentum et continuationem; ita quidem ut mentis nostrae oculi

quasi ea Apocalypsis visione percellantur, quam Ioannes Apostolus his verbis describit: Et ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam C Stallum, procedentem de sede Dei et Agni. Τ' Nobis prorsUS opportunum esse videtur, ut hoc Concilium ex huiusmodi imagine, immo vero ex mystica hac celebratione initium capiat. Haec enim celebratio Dominum Nostrum Iesum Christum esse Verbum incarnatum proclamat, Filium Dei et Filium hominis, mundi Redemptorem, hoc est humani generis spem eiusque Unum ac summum Magistrum, PaStorem, Panem Vitae, Pontificem nostrum noStram Ue Hostiam, unicum Mediatorem inter Deum et homines, Servatorem terrae, Regem VentUrUm aeterni SaecUli; ac praeterea eadem celebratio declarat nos esse a Christo divinitus vocatos, eiusque eSSe discipulOS, apOStol OS, teSteS, administros, legatos; itemqUe Una cum ceteris fidelibus vita ipsius membra, quae in immensUm illUd atque unum mySticum Corpus coaleSCunt, quod Ipse, fidei et sacramentorum ope, per humanas, ContinURS aetates sibi format; ipsius Ecclesiam dicimus, quae spiritualis et aspectabilis

societaS eSt, fraterna et hierarchica, nunc temporalis, aliquando autem

Venerabiles Fratres, si id attento animo perpendimus, quod summi

momenti est, scilicet Christum esse Conditorem nostrUm noStrumqUeCapiat, non Ocialis cernendUm Sed Verum, ac nos ab Ipso omnia recipere,

ita ut cum Eo essiciamur: Christus totus, de quo apud Sanctum Augustinum legimus, et quo tota doctrina de Ecclesia perfunditur, tunc sine dubitatione clarius patebunt praecipui huius Concilii fines; quos fines,

brevitatis et claritatis causa, ad quattuor redigimUs capita, qUae Sunt: λ' Apoc. 22, t.

184쪽

SESSIO PUBLICA II

notio vel, si magis id placet, conscientia Ecclesiae, eius renovatio, Unitatis redintegratio inter Christianos universos, et Ecclesiae collocutio cum nostrae aetatis hominibus.

Notio Ecclesiae plenius definienda

In primis dubium non est, quin id Ecclesia egoptet, immo necessitate et officio cogatur, ad dandam tandem de se ipsa plenam notionem. Ac nobis omnibus plane compertae sunt pulcherrimae imagineS, Dibus in Sacris Litteris natura Ecclesiae describitur; ea enim variis in locis appellatur aedificatio Christi, domus Dei, templum et tabernaculum Dei,

CiUSque populus, greX, Vinea, campUS, civitas, ac tandem Sponsa Christi et Usque mysticUm Corpus. QuarUm pulcherrimarum imaginum ubertas causa fuit cur Ecclesia, earum consideratione permota, Se ipSam agnosceret ut societatem hisce in terris constitutam, aspectabilem, Sacra praeditam hierarchia, pariterque arcana Virtute intus animatam. Per

praeclaras Encyclicas Litteras Decessoris Nostri Pii Papae XII, quibus initium M'stici Corporis, factum est, ut partim implerentur Ecclesiae optata, tradendi plenam de se ipsa doctrinam; partim vero eadem acriuSimpelleretur ad sui ipsius definitionem dandam propriam atque SatiSplenam. Concilium Oecumenicum Vaticanum primum iam sibi huius modi argumentiam proposuerat, ad quod pertractandum docti viri, Sive

intra sive extra Catholicae Ecclesiae saepta, pluribus externis cmSiS movebantur, cuiusmodi erant: socialis vitae incrementa, quibus huius temporis civilis cultus distinguebatur; aucta commercia inter homines; necessitas varias christianas professiones iudicandi iugia veram uni Vocamque notionem, in divina revelatione contentam; et id genus alia. MirUm non est, si fere exactis viginti saeculis, postquam Christi religio condita est, ac post tot incrementa ab Ecclesia catholica ubique SUScepta, a ceterisqUe religiosis communitatibus, quae a Christo nomen ducunt et Ecclesiae appellantur, mirum non est, inquimuS, si Vera, Suprema ac plena notio Ecclesiae, quam Christus condidit et Apostoli aedificare coeperunt, adhuc accuratiore enuntiatione indiget. Nam Ecclesia mysterium est, scilicet arcana res, quae Dei praesentia penitus

periunditur, ac propterea talis est natUrae, quae novas semper altioreS-que SuipsiUS eXplorationes admittat.

Mens hominis cogitando et inveniendo natura sua progreditur. EX VeritatibUs enim, qUas experimentis percepit, ad concipiendas cognitioneS ascendit ratione et via magis conspicuas et elatas. Ex aliis veritatibus alias dialectice infert; et cum in conspiciendo consistit, rem Dandam multiplicem et prima praeditam certitudine, unum aliumve eius proSpeC-

185쪽

tum considerat; ita ut illa investigantis animi industria explicetur, de qua humani generis historia enarrat. Nobis prorsus videtur advenisse nunc tempus, quo circa Ecclesiam Christi veritas magis magisque explorari, digeri, exprimi debeat, fortasse non sollemnibus illis enuntiationibus, quas definitiones dogmaticas vocant, sed potius declarationibus adhibitis, quibus Ecclesia clariore et graviore magisterio sibi declarat quid de seipsa sentiat. Conscientia Ecclesiae sibimetipsi clarescit, dum firmissimo obsequio verbis et sententiis Christi adhaeret, dum reverenti memoria sacrae Traditionis probata praecepta complectitur, dum interiori lumini Spiritus Sancti obsecundat, qui videtur hoc ab Ecclesia nunc eXquirere, ut omnibus viribus nitatur, ut qualis ipsa sit ab hominibus plane agnoscatur. Putamus hoc auspicato fore, ut Spiritus veritatis in hoc Oecumenico Concilio sacris Ordinibus Ecclesiae docentis radiantiorem lucem asserat, et evidentiorem proponat doctrinam de eiusdem Ecclesiae natura; atque perinde contingat, Ut qUasi Sponsa Christi in Ipso imaginem suam inquirat, et in Ipso, flagrantissimo mota amore, studeat propriam detegere formam, pulchritudinem scilicet, quam Ipse vult in Ecclesia sua

elucentem.

Hanc ob rem argumentum princeps, quod in hac altera sessione Oecumenici Concilii proponetur, ad Ecclesiam ipsam spectabit. Cuius propterea intima natUra penitus indagabitur, ut, pro humana fandi facultate, eius definitio idcirco exhibeatur, ut vera et primaria constitutio

Ecclesiae altius ediscatur et eius multiplex salvificumque mandatum clarius pateSCat.

Potest inde theologica doctrina magnificas accipere e licationes plane dignas, quae etiam a seiunctis Fratribus attenta consideratione perpendantur; quae quidem eXplicationes, Ut flagrantibus eXoptamus votis, ipsis facilius usque iter demonstrent ad consensionum unitatem efficiendam. Inter varias diversasque quaestiones, de quibus in Concilio pertractabitur, primas habet quae ad vos attinet, utpote Episcopos Ecclesiae Dei. Haud dubitamus asseverare Nos magna spe ac sincera fiducia huiusmodi disceptationem exspectare. Enimvero, salvis declarationibus dogmaticis Concilii Oecumenici Vaticani Primi ad Romanum Pontificem attinentibus, altius investiganda erit doctrina de Episcopatu, de

eius muneribus, deque eius cum Petro necessitudinibus. Exinde rationes Nobis e onentur, quibus, ad doctrinam et usum vitae quod spectat, in

apostolico munere Nostro obeundo utamur. Hoc namque UniverSale mUnus, quamvis a Christo instructum sit plenitudine et iusta Virtute potestatis, quam quidem scitis, poterit tamen auxilii et praesidii maiores

186쪽

SESSIO PUBLICA II

191 vires sibi adiungere, si dilecti et venerabiles Fratres in Episcopatu, modis

et rationibus opportune statuendis, Nobis validiorem et suscepti oneris magis consciam praestabunt adiutricem operam. Postquam doctrina declarata erit, aliud caput eam enodationem subsequetur, qUod ad compositionem pertinebit Corporis visibilis et mystici Christi, Ecclesiam scilicet militantem et peregrinantem in terris, hoc est sacerdotes, religiosos sodales, fideles, itemque seiunctos a nobiSFratres, qui et ipsi ad ei plene adhaerendum vocantur. Neminem praeterit quodnam momentum et pondus habiturum sit hoc Concilii theologicum munus, eg quo Ecclesia conscientiam Sui haurire poteSt, Suae nempe virtUtis, llacem, laetitiam et sanctimoniam gignentis. Utinam has spes Nostras impleat Deus lCatholicae Ecclesiae renovatio Quae spes ad aliam quoque primariam causam indicti Concilii pertinent; ad sanctae Ecclesiae videlicet renovationem, quam Vocant. Nostra quidem sententia, huiusmodi renovatio proficisci debet pariter e conscientia necessitudinis, qua Ecclesia cum Christo coniungitur.

Vult, uti diximus, Ecclesia in Christo imaginem suam inquirere. Si quid umbrae, si quid vitii post hanc contemplationem in vultu suo, in SUa

veste nuptiali animadverterit, quid sponte et strenue ei est agendum ΘUti liquet, nihil aliud spectet opus est, nisi Ut se renovet, Se Corrigat, se ad eam congruentiam referat cum divino archetypo suo, quam Sequi ex praecipuo officio SUO tenetUr. Verba Iesu Christi memoriam repetimus, quae in prece sacerdotali protialit, cUm eius Supremi cruciatus et mors imminerent: Et pro eis Ego sanctifico meipsum, ut Sint et ipsi sanctificati in veritate. 'Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum ut Nostra sertopinio hanc certam vivendi disciplinam, quam Christus voluit, probare et amplecti debet. Tunc solum, cum interioris sanctimoniae tantum opus perfectum erit, Ecclesia vultum suum universo mundo ostendere

poterit, talia fundens dicta: Qui videt me, videt Christum; quemad modum divinus Redemptor de se dixit: Qui videt me, videt et Patrem. 'Ad hanc rationem, Oecumenicum Concilium veluti novum Ver habendum est, quod immensas animorum vires et virtutes, in Ecclesiae sinu quasi occultas, eXcitet. Concilio enim, ut aperte patet, eSt propo-

187쪽

situm, ut sive interiores Ecclesiae opes, sive normae, qUibus eius canonica instituta et rituales formae ordinantur, in pristinum redeant vigorem.

Scilicet universalis haec Synodus in id nititur, ut Ecclesiae augeat Venustam illam perfectionem et sanctimoniam, quae nonnisi Iesu Christi

imitatio atque mystica cum eo per Spiritum Sanctum coniunctio eidem tribuere poSSunt. Sane quidem Concilium ad florentiorem spectat Ecclesiae renovationem. Attamen caventam est ne, eg eo quod haec assirmamus atque optamus, qui S pUtet Nos concedere Ecclesiam catholicam nostris his temporibus accusari posse, quod mentem Conditoris sui in re magni momenti violaverit. Quin immo ex explorata planius sua fidelitate erga Christum quoad summas res, eadem grata atque verecunda assicitur laetitia, atque alacritatem studiumque sumit emendandi labes, quae humanae sunt infirmitatis. Itaque renovatio, ad quam Concilium spectat, neque praesentem Ecclesiae vitam subvertere ducenda est, neque eius traditiones interscindere, in iis quae sunt potissima et venerabilia, sed potius his ipsis traditionibus honorem habere, caducis et mendosis formiseXUtis, atque eaSdem sinceras feracesque essicere velle.

Nonne ipse Iesus dixit discipulis suis: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferatῖ ' Quae Evangelii verba satis superque sunt ad ostendenda praecipua capita perfectionis, quam nunc temporis appetit et persequitur Ecclesia. Cuius perfectionis caput eiusdem interiorem exterioremque Vitalitatem attingit: Christo enim vivo Ecclesia viva respondere debet. Si vero fides at e caritas Sunt principia eius vitae, plane liquet nihil omittendum esse, quod fidei laetam firmitatem novumque conferat alimentum, quotque christianam eruditionem et educationem essicaciorem reddat, ad eas reS ConSequendaS. Non esse omittenda dicimus neque studium impensius neque deditior divinae veritatis cultus, quae profecto uti iundamenta sunt habenda huius renovationis. Deinde caritatis disciplina nobilem obtinebit locum. Ecclesiam caritatis nempe appetere debemus, si Volu-mUS, ut ea poteStatem habeat se penitus renovandi atque - quod perquam arduum et dissicile est mundum universum instaurandi. Praeterea caritaS, ut omnibUS notUm est, regina est et veluti radix aliarum

christianarum virtutum: hoc est humilitatis, paupertatis, pietatis, Sedevovendi voluntatis, fortitudinis in veritate profitenda, iustitiae exqui

188쪽

SESSIO PUBLICA II

Qua super re Oecumenici Concilii munus ad latissimos spatiatur campos: quorum Umm, praeStanti SSimVm Sane et caritate florens, sacra Liturgia occupat. De qua cUm in prima sessione longe fuseque actum sit, fore speramus, Ut nunc ad felicissimos ea perducatur exitus. Ad alios quoque campos eodem certe studio eademque diligentia Patres animum intendent; quamvis timendum sit ne, ob temporis angUStias, omnes quaestiones, proUt reS POStUlat, eXplorari queant, ita ut quarUndam disquisitio ad aliam futuram sessionem sit disserenda.

Unitatis redintegratio inter univerSOS Christianos Tertia est causa Oecumenico huic Concilio a Decessore Nostro Ioanne XXIII praestituta, quae in spiritualium rerum ordine gravisSima sane est eXi Stimanda: causam dicimus, quae ad si alios christianos spectat, hoc eSt COS, QUOS, QVamvis in Christo credant, nequimus - o abreptum Nobis gaudium t - inter eos numerare qui sunt NobiS- cum vinculo perfectae unitatis Christi coniuncti. Haec UnitaS, QVae per

se vi Baptismatis ipsi participare deberent, ab una catholica Ecclesia illis offerri potest, et ab iis vi naturaque sua perCupitur.

Etenim ea quae recens in sinu christianarum communitatum a Nobis seiunctarUm contingunt, quaeqUe maiora in dies incrementa suscipiunt, duo perspicue demonstrant: Ecclesiam Christi unam esse et Unam esse

debere; et arcanam hanc et aspectabilem unitatem in rem deduci non posse nisi una fide, nisi participatione eorumdem Sacramentorum, niSi apta cohaerentia unici ecclesiastici regiminis, quamvis admitti possint alibi alii sermones, sacri ritus et a maioribus accepti mores, locorUmpropriae praerogati Vae, investigationes de rebus spiritualibus, legitima instituta, actionis vitae formae, Das qUis praeoptet.

Quid sentiat, quidve agat Concilium, quod attinet ad haec ingentia

agmina seiunctorum a Nobis Fratrum, et ad possibiles varietates in unitate Θ Res prorsus patet . Etiam hanc ob rationem singularis evadit huius convocatio Concilii. Contendit nempe hoc ad oecumenicitatem, ut aiunt, plenam nempe et universalem: saltem in votis, in precibus Deo admovendis, in praeparatione. ΗΟdie assulget spes, cras fortasse res. Enimvero dum Concilium Vocat, numerat, claudit in Christi ovili oves, quae illud iusto plenoque iure constitUUni, aperit interea portaS, Vocem eX- tollit, atque trepidanter praestolatUr tot Christi oves, quae unici ovilis Saeptis adhuc non continentur. Quocirca hoc est huius Concilii proprium, Ut Vocet, ut eXSpectet, ut confidat fore ut in posterum plures fraterno

animo veram Oechamenicitatem SVam participent. Omni cum reverentia nunc alloquium Nostrum convertimus ad de-

189쪽

legatos christianarum communitatum ab Ecclesia catholica seiunctarum, ab his idcirco missos, ut personam gerentes ObservatorUm, QUOS appellant, sollemnibus hisce coetibus intersint. Suave est Nobis iis salutem ex animo impertire. Gratias iis agimus, quod hUc advenerunt. Per eos nuntium, amoris Nostri paterni et fraterni interpretem, mittimus ad Venerabiles Christianas communitates, quarum ipsi hic personam SVStinent.

Tremit Vox Nostra, cor Nostrum palpitat, propterea quod, quemadmodum praesens earum propinquitas Nobis inenarrabile solatium et spem dulcissimam assert, ita diuturna earum separatio animum NostrUmperqUam acerbe assicit. Si quae culpa ob huiusmodi separationem in nos admittenda sit, veniam humili rogatu a Deo petimus, ab ipsisque Fratribus Veniam petimus, Si iniuriam a nobis se accepisse putent. Ad nos quod attinet, animo parati sumus ad condonandas iniurias catholicae Ecclesiae illatas, et ad relinqUendum moerorem, quo confecta est, diuturnarum dissentionum et SeparationUm CaUSa.

Utinam caelestis Pater hanc nostram assirmationem benigne eXcipiat, nobisque universis pacem Vere fraternam restituat. SupersUnt, ut probe novimus, quaestiones eX rei natUra grmes atque

implicatae, quae perscrutandae, tractandae atque dissolvendae sunt. Velimus sane, ut id statim fiat ob caritatem Christi, quae Urget nos; persuasum tamen habemus multas condiciones requiri, ut causae huiusmodi componi ac dirimi possint; quae quidem condiciones nondum eo pervenerUnt, Ut reS pOSSit eXpediri. Verum non piget aequo animo faustum eXSpectare tempUS, QUO perfecta reconciliatio tandem contingat. Interea autem Observatoribus, qui hic adsunt, qUasdam praecipuas rationes confirmare Vol Umus, quibus innigi Unitatem ecclesiasticam cUm Fratribus seiunctis essiciendam esse putamus, ut eas ad Suas quiSDe communitateS christianas referant; itemque ut vox Nostra ad alias etiam venerabiles communitates christianas perveniat, a NobiS SeiUnctas, quae invitantibus Nobis ut huic Concilio, quamvis sine mutuo ossicii onere, adessent, renUerVnt. QVi qUamquam rationes illas, Ut opinamur, iam compertas habent, eas tamen posse hic salutariter declarari opinamur. Sermo, QUO COS alloqUimVr, est pacificus et sincerus omnino. Nullae in eo insidiae, nulla utilitatis terrestris studia occulta latent. Nos, ut oportet, fidei nostrae, quam divinam esse plane credimus, apertissime ac firmissime adhaeremias. Attamen pro certo habemus eam minime impedimento esse, quominus ad eXOptatam consensionem inter nos et Fratres a Nobis seiunctos deveniatur; agitur enim de divina veritate,

190쪽

SESSIO PUBLICA II

quae est principium unitatis, non discriminis et separationis. Ceterum nolumus fidem nostram esse causam ob quam cum illis concerte S. Deinde debita, quae par est, reverentia religiosam hereditatem prosequimur antiqui rus acceptam omnibusqUe communem, quam FratreS seiuncti servaverunt et ex parte etiam bene excoluerunt. Libenter sane eorum studia probamus, qui honeste in sua luce et honore ponere nituntur germanos Veritatis vitaeque spiritualis thesauros eorundem Fratrum Seiunctorum, ea mente, Ut rationes, quae inter nos et illos intercedunt, in melius mutentur. Fore autem confidimus, ut et ipsi pari voluntate permoti nostram doctrinam altius cognoscere velint et perSpicere, quam rationaliter e divinae Revelationis deposito ea proficiscatur, atque etiam nostrae historiae nostraeque Vitae religiosae uberiorem notitiam sibi comparare conentUr.

Praeterea, ad rem quod attinet, dicere libet Nobis, qui conscii sumus praegravium difficultatum, quae optatissimae unitati etiamnum officiunt, suppliciter Nos fiduciam Nostram in Deo collocare. Quapropter ei ad-mOVere preceS pergemUS, Operamque omnibus viribus dare, ut luculentius praebeamus testimonium vitae vere christianae fraternaeque caritatis. Quodsi eventus spei et eXspectationi Nostrae non responderit, haec

verba Christi, solacii plena, meminerimus: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.'

Ecclesiae collocutio cum nostrae aetatis hominibus Denique Concilio propositum est, ut humanam consortionem noStrae aetatis, quodam quasi ponte instituto, attingat. Rem sane mirami Ecclesia enim, dum, internum vigorem suum Spiritus Sancti ope magis magiSque animando, a societate profana, qua circumfunditur, distinguitur atque secernitur, interea apparet ut fermentum vivificum et instrumentum salutis eiusdem humanae consortionis; itemque munus miSSionale sibi praestitutum detegit et confirmat, quod est potissimum ossicium S m, eo pertinenS, Ut humano generi, quaecumque eius est condicio, angelium, pro accepto mandato, alacri frudio annuntiet. Ceterum Vosmetipsi, Venerabiles Fratres, hoc prodigium experiendo novi Stis. Etenim, primae sessionis initium facientes et auspicali sermone Ioannis XXIII veluti inflammati, statim vestras esse parteS MXistis fores aulae huius consessus, ut ita dicamus, patefacere et illico ad omnes homines nuntium salutis, fraternitatis, spei e valvis apertis magna

Luc. 18, 27.

SEARCH

MENU NAVIGATION