Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Voce mittere. SingUlare sane factum, sed admirabilel Prophetiae donum, ut ita dicamus, Ecclesiae datum, tunc de repente erUmpere Vi SUm eSt; et quemadmodum Sanctus Petrus Pentecostes die impulSUs est, ut sine mora verba faceret et orationem ad populum haberet, ita et vos confestim, non de rebUs vestris agere voluistis, sed de iis quae ad humanam spectarent familiam, non inter vos colloqui voluistis, sed ad ho

mines VOS ConVertere.

Ex quo colligitur, Venerabiles Fratres, peculiarem notam huius Concilii esse caritatem, eamque amplissimam et vehementiSSimam, caritatem, quae potius de aliena quam de sua ipsius Utilitate cogitat; caritatem dicimus universalem Christit Quae profecto caritas animum erigit nostrum. Nam, CUm Vita hominum, ut nUnc eSt, OCUlis obversatur nostris, sponte fit ut metu magis assciamur quam solacio, dolore magis quam laetitia, atque ad periculum arcendum et ad errores damnandos quam ad fiduciam et amicitiam mo-

Res ipsas spectare oportet, nullo modo vulnus celantes quod pluribus de causis huic ipsi universali Synodo illatum est. Num adeo caeci SUmUS, Ut plUra loca in hoc consessu vacua esse non videamus p Ubinam sunt nostri Fratres ex iis Nationibus, ubi Ecclesiae bellum indictum estpAtque in quanam condicione religio ibidem versatur Θ Quae dum conSideramUS, graViora eadem videntur, si mentem intendimus ad ea quae noVimVS, multo magi S autem ad ea quae noscere non licet, de sacra Hierarchia, de religiosis viris et sacris virginibus, ac de ingenti filiorum Nostrorum multitudine, qui ob invictam suam erga Christum et Ecclesiam fidelitatem timoribus, veXationibus, aerumni S, oppreSSiOnibus sunt obnoxii. Ob huiusmodi dolores quanta asscimur tristitia, et qUam Vehementer dolemUS, cum cernimus in quibusdam territoriis religiosam libertatem, sicut alia praecipua hominis iura, opprimi eorum principiis et artibus, qui opiniones a suis diversas de re politica, de hominum stirpibus, de cuiusvis generis religione non tolerant. Dolemus praeterea tot adhuc iniurias alicubi iis illatas, qui religionem suam honeste ac libere profiteri velint. Attamen in hisce malis deplorandis, potius qUam acerba Verba, sinceram humanamque adhortationem iis iterum adhibere placet, in quos tristis huius condicionis culpa recidit; ut tandem desinant animum gerere catholicae religionis sine causa insensum. Catholicae enim religionis assectae non inimici vel infidi, sed potius honesti et operosi cives nationis, ad quam pertinent, sunt habendi. Catholicos vero, qui propter suam fidem doloribus premuntur, hanc etiam occasionem nacti, peramanter salutamus et pro ipsis peculiaria a Deo solacia precibUs imploramus.

192쪽

SESSIO PUBLICA II

197 Nec satis hic tristitiae Nostrae. Dum hominum familiam aspicimus,

summa aegritudine angimur ob plures alias calamitates quibus conflictatur; ob atheismum potissimum, qui ad humanae consortionis partem pervasit, ita rerum ordinem pertUrbans, qui ad mentis culturam, ad mores et ad socialem vitam pertinet, ut inter homines germana eiusdem ordinis recta notio pedetemptim deponatur. Etenim dum clarior fit lux,

quae e naturalium rerUm scientia oritur, passim - proh dolori obscurior evadit scientia Dei, ac propterea vera etiam hominis scientia. Quare dum progresSae artes mirum in modum cuiUSvis generis instrumenta

perficiunt, quibus homo utatur, magis in dies ipsius occupant animum solitudo, tristitia, desperatio. De impleXis atque multas ob caUSas tristibus nostrae aetatis hominum condicionibus, plura a Nobis dicenda sunt; sed de iisdem hodie

loqui non vacat Nobis. Nunc, ut modo diximus, caritate flagrat animus Noster, sicut flagrat Ecclesia in Concilium coacta. Aetatem hanc no- Stram eiUS e Varias et pugnantes Significationes summa benevolentia prosequimur, itemque summo afficimur studio, ut amoris, Salutis et Spei nuntium, quod Christus attulit mundo, nostrorum temporum hominibus deferamus: Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, Sed ut Salvetur mundus per ipsum' Probe noverit mundus se peramanter ab Ecclesia aspici, quae in ipsum sincera fertur admiratione Sinceroqiae propOSito movetur, non ei dominandi, sed serviendi, non eum contemnendi, sed dignitatem ipsius augendi, non eUm damnandi, sed solacium et salutem ei asserendi. Ex hoc Concilio, unde in universum terrarum orbem proSpectUS

patet, peculiari animi Sollicitudine ad quosdam hominum coetus Ecclesiae suae mentis oculos refert. Scilicet contuetur paupereS, egenOS, maerentes, eos qUi fame et dolore premUntur, qui in vincula sunt coniecti; hoc est eam humani generis partem peculiari modo aspicit, quae dolet et luget, cum sciat hos homines ad se iure evangelico pertinere; quare gaudet iisdem adhibere Dominica verba: Venite ad me omnes' Oculos praeterea Ecclesia conicit in viros doctrina excultos, qui litterarum studiis, rerum naturae investigationi, optimis artibus sunt addicti; hoc quoque Ecclesia summo in honore habet, incensissimoqUe ardore Studet eorum eXcipere eXperimenta, confirmare ingenii nisus, libertatem tutari, eorUmque animis perturbatis et commotis aditum patefacere ad supernas divini verbi divinaeqUe gratiae regioneS.

193쪽

Respicit ad opifices, ad eorum personae et laboris dignitatem; ad eorum legitima optata; ad necessitatem, qua ipsi tantopere adhuc affic-

tantUr, Ut in meliUs mUtentur eorum rationes socialeS, OorUmque spiritualis vita proficiat; ad munus denique quod ipsis committi possit, recto

tamen christianoque animo absolvendum: munus dicimus noVUm condendi rerum ordinem, in quo homines liberi sint seseque fratres agnoscant. Ecclesia, Mater et Magistra, ipsis praesens adeSt. Respicit ad populorum rectores. Pro gracibUs monitis, DibUS eOS saepe appellare debet, Ecclesia hodie haec verba hortationis et fiduciae plena iisdem adhibet: Bono estote animo, Nationum moderatorest Complura bona, quibus hominum vita indiget, hodie Vestris gentibus Suppeditare potestis, nempe panem, doctrinam, ordinem, dignitatem, liberorum et concordi Um civium propriam, dummodo tamen noscatis quid sit

homo; quam rem VOS Sapientia christiana tantum plene valet edocere. Coniunctis consiliis agentes ad iustitiae et amoris normam, UOS paCem donare potestis, boniam omnium praestantissimum, quod tam sitienter omnes exoptant et Ecclesia tam strenue tuetur ac promoVet; atqUe adeo ex omni gentium familia potestis civitatem unam efficere. Deus vobis- Cum siti

Catholica Ecclesia etiam longius respicit, ultra christianae familiae fines; quomodo enim certis terminis circumscribat amorem suum, inmimitari debeat amorem Dei Patris, qui omnibus bona sua dilargitur,'' et sic dilexit mundum, ut pro eius salute unigenitum Filium suum daretp '' Ultra igitur christiana castra oculos suos dirigit, et ad alias religiones respicit, qUae servant sensum et notionem Dei, Uni US, creatoriS, providentis, SUmmi et rerum naturam transcendentis; quae Dei cultum exercent Sincerae pietatis actibus; quae ex iis usibus et opinionibus morum et socialis vitae praecepta derivant. In his quidem religionibus catholica Ecclesia cernit profecto, nec sine dolore, lacunas, defectus et errores; facere tamen non poteSt, quin ad eas quoqUe mentem suam convertat, ut easdem certiores faciat, catholicam religionem debita aestimatione iudicare quidquid veri, quidquid

boni et humani apud ipsas reperiatur; itemque ut moneat, ad tuentam in hominibus huius temporis religionis sensum et Dei cultum quod civilis cultus necessitas et ossicium poStulant - se in prima acie Stare, utpote quae Dei iura in homines validissime defendat. Denique Ecclesia respicit ad alios eosque immensos humanae navi

194쪽

SESSIO PUBLICA II

199tatis campos: ubi nempe novellae iuvenum aetates adolescunt, Vivendi et excellendi studio incensae; ubi recentiores nationes conScientiam SVO-rum iurium, libertatem ac civilia instituta sibi vindicant; ubi innumeri homines solitudine laborant, etsi inter tumultum humanae societatis Vivant, quae ipSorum animis nullum salutare verbum proferre potest. Ad hos singulos universos Ecclesia vocem suam spei plenam dirigit, atque lucem Veritatis, Vitae et salutis omnibUs optat et praebet, quia Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire Venerabiles Fratrest

Munus ministrandae salutis nobis commissum, grande et graVe CSt. Quod ut dignius sustineamus, nunc in hoc sollemni conseSSU Una congregati sumus. Nostrorum animorum concordia, firma atque fraterna,

nos ducat et roboret. Communio cum Ecclesia caelesti sit nobis propitia; adsint Sancti caelites, qui in variis dioecesibus peculiari veneratione coluntur et in religiosis familiis; adsint Angeli Sanctique omnes, ac praesertim Sancti Petrus et Paulus, Sanctus Ioannes Baptista, ac peculiariS-simo modo Sanctus Ioseph, qui huius Concilii Patronus declaratus est. Assideat nobis, maternam et validam serens opem, beatissima Virgo Maria, quam incensissimis precibus invocamus; Christus praesideat; atque omnia cedant in Dei gloriam, in honorem Sanctissimae Trinitatis, cuius benedictionem vobis omnibus audemus impertire, in nomine Patris

et Filii et Spiritus Sancti. PlausuS .

χριστιανικῆς σκεUεως.

195쪽

Allocutione Summi Pontificis finita, secretarius generalis nUntiavit prΟXimam congregationem generalem: De mandato Summi Pontificis, Sacrosancti Oecumenici Concilii praesidis: crastina, die J0 septembris, habebitur, hora 9, in hac Basilica, tricesima Septima congregatio generalis, in qUa, post praesentationem et illustrationem schematis de Ecclesia, incipiet disceptatio in universum de eodem schemate. Di Xi. Deinde Summus Pontifex sollemnem impertitus est Apostolicam Benedictionem Summus Pontifex: Sancti Apostoli Petrus et Paulus, de quorUm potestate et auctoritate confidimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum l Amen. Precibus et meritis beatae Mariae semper Virginis, beati Michaelis Archangeli, beati Ioannis Baptistae, et sanctorum Apostolorum Petri et

Pauli, et omniUm sanctorum, misereatur vestri omnipotens DeUS, et dimissis omnibus peccatis vestris, perducat vos Iesus Christus ad vitam

aeternam.

Amen. Indulgentiam, absolutionem et remissionem omnium peccatorUm Vestrorum, SpatiUm Verae et fructuosae poenitentiae, cor Semper poenitens et emendationem vitae, gratiam et consolationem Sancti Spiritus, et finalem perseverantiam in bonis operibus tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus la Amen.

Et benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti

descendat SVper vos, et maneat Semperi

Amen. P. D. Alfretas card. Ottaviani, primus diaconus arilatens: Sancti S- simus in Christo Pater et Dominus, Dominus Paulus divina Providentia Papa VI, dat et concedit omnibus hic praesentibus, et Omnibus qui, Operadiophonica, Vocem ipsius benedicentis pie perceperunt, indulgentiam plenariam in forma consueta Ecclesiae. Rogate igitur Dominum pro felici statu Sanctitatis Suae, et Sanctae Matris Ecclesiae.

196쪽

SESSIO PUBLICA II

201 P. D. Albertus card. Di Iorio, secundus diaconus adsistens: La Santita di Nostro Signore, Paolo per divina Provvidenna Papa VI, da e concedea tuiti i fedeli qui presenti, ed a quelli che avranno piamente ascollato a meggo della radio la sua voce elargiente la benedigione, l'indulgenZa plenaria nella forma consueta della Chiesa. Pregate tanque Iddio per ilfelice stato della Santita Sua, e della Santa Madre Chiesa.

Deinde secretarius generalis reposuit S. Evangelii codicem, et Summus Pontifex discedit, dum chorus cantat Tu es PetruS..., auctore Bar- tolUCCi. Durante sessione Patribus distributa sunt: opusculum cui titulus:

Deuxieme Concile incumenique du Vatican, Typis Polyglottis Vaticanis1963: Relatio super schema constitutionis dogmaticae de Ecclesia, Ty-pis Polyglottis Vaticanis 1963: Emendationes a Concilii Patribus scripto exhibitae super schema constitutionis dogmaticae de Ecclesia, Pars I, Typis Polyglottis Vaticanis 1963.

198쪽

CONGREGATIONES GENERALES

CONGREGATIO GENERALIS XXXVII

30 septembris 1963

200쪽

CONGREGATIO GENERALIS XXXVII

30 septembris 1963

tarius sante Missae celebrationem in Humanissime rogantur Patres ut Sanctae Missae liturgiae choraliter seu lente et graviter, intervallis Vel punctis mediis rite servatis, reSpondere faveant. Incipit Missa de Spiritu Sancto, celebrata ritu ambrosiano ab CXC.mo D. Ioanne Colombo, arch. Mediolanensi.

EXc .mias P. D. PERICLES FELICI, arch. tit. SamsSatensis, secretariuS

generalis S. Concilii Venerabiles Patres, consilium praesidentiae proponit Patribus huius almi coetus mittere ad Summum Pontificem hunc nuntium: si Beatissime Pater, initio huius congregationis generalis, liceat nobis sensus filialis devotionis promere erga Illum qui in hesterna huius Concilii sessione nobiscum in laboribus conciliaribus partem habuit et

e nostro coetu a Spiritu Sancto electus est ut Ecclesiae Catholicae summum obeat ministeriUm. vi Beatissime Pater, sermo tuus anno elapso fraterne ad nos dirigebatur. Hesterna die, cor Patris ad nos patuit. Dignetur Sanctitas Tua gratias nostras accipere quam maXimas ac laetabundas pro via nostris laboribus dilucide indicata, fervide commendata. Orationibus nostri S, operibus nostris, tecum sperabimus, tecum ministrabimus ut Ecclesia sancta Catholica universo orbi appareat tamquam mysterium Christi, tamquam vita ipsius Christi in terra praesentis n. Placetne ut mittatur hic nuntius p Plausus . Nunc, antequam initium habeat haec tricesima septima Congregatio generalis, perutile Vi SUm est indicare Patribus, atque peritis atque iis

qui in Concilio partem habent, praecipuas immutationes inductas in Ordinem Concilii celebrandi' Indico praecipuas: Pag. 18, art. q. Quoad praesidentiam et moderamen Concilii, hae sunt

in Cf. supra p. 2I.

SEARCH

MENU NAVIGATION