D. Caecilii Cypriani Carthaginiensis episcopi; ... Opera. Iam denuò quàm accuratissimè recognita, collatione facta editionum Pauli Manutij & Guilielmi Morelij ... in tres tomos nunc primùm distincta. Adnotationes Iacobi Pamelii ... toti operi sparsim

발행: 1643년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

186 De duplici Martyrio.

aecidere iis qui persistunt in charitateDei. Neque tamen statim Martyr est, qui occiditur i occiduntur de sicarij dc piratae: φ no supplicium facit martyrem , sed causa. Q od si qui leguntur tibi fortiter consci

uisse necem,aut infirmitas erat morte querens dolorum finem, aut ambitio, aut dein mentia. Nec hoc est testimonium praebere Deo, id facere quod & Deo displicet,& gentium etiam legibus prohibetur.

Plurimum interest inter barbaricam immanitatem, te Martyrum modestissimam constantiam in se imbecillem, in Christo fortem. Sunt qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiunt cruciatust hoc modo se quidam malefici muniunt ad uersiis carnificum manus. Suut Sc affectus impotentes , qui sensum adimunt animo, ita ut vel mortem impavidi perferant. Sed placidum illud ac mansuetum,

illud humiliter sublime de sublimiter humile, non videmus nisi in Christi Martyribus. Non obtuentur trucibus oculis cara nificem, i' non minitantur tyranno: mavgis dolent de illorum caecitate, quam de suis afflictionibus. Scilicet clamat & in il- Iis Christust Patet ignosce illis, quia ne sciunt quid faciunt. Non aliud spectant,

quam in caelum, ubi spem omnem habent repositam. Sic ipse Dominus velut agnus sine voce ad mactationem ductus est & si quam edidit vocem, ea magis declarauit animum mitem ac placidum, quam ullum potuisset silentium. Quam blanda oratione compellat Iudam proditorem quam placide respondit caesus alapa quam nihiI ferocius loquitur Annae& Caiph ε quam tranquille respondit Pilato Denique cum

Pharisaei veluti victores mouerent capitasia, amati is mis conuicijs in illum debacchantes, ille mitissimus clamat : Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Non igitur mori per se, testimonium est, sed lic mori est testimonium pretber Deo Stephanus iuuenis inici homicidas,agnus inter lupos, stabat placido angeli coque vultu de ad Domini exemplum orat pro Iapidantibus, nec alibi habet oculos quam in caelum. Illic videre meruit, Cuius praesidio superior erat persequentibus. Qui vero timet Deum, non metuit hominum saeuitias. Qui ex animo diIigit vitam coelestem, facile vilem habet animam; atque illi cum beato Paulo, Vivere Christus

eli, mori lucrum. An non ingens iustum cst, hane & breuem & innumeris malis contaminatam vitam cum sempiterna felicitate commutare Ηie Dominus quemadmodum Ec in caeteris omnibus se. se formam nobis exhibuit. Quum enim instaret extremus actus martyris, quem aiunt in fabulis oportere esi e optimum, secessit, abiecit se in terram, prolixe at-ue etiam frequenter, ac sanguineo su- ore madescens, nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium, ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in desperationem caderemus, si elim omnia mortem praesentem intentant, horrorem natura senserimus.

Nisi enim adesset sensus dolorum, nihil haberet admirabile martyrium: sed superare dolorem, corona dignum est. Horrere mortem, naturae est: vincere naturam

animi fortitudine, gratiae est: omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corrobo rat. Sed quibus praesidiis vincitur naturae infirmitas si nos totos humi prosterna. mus, hoe est, si nihil omnino tribuamus viribus nostris ; si vigilemus Be oremus Instanter; si nostram voluntatem diuinae v Iuntati submittamus, dicamusque illa ex animo, ex toto corde: Transeat hic calix si fieri potest, sed stat non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Novi ego ac fleui quosdam magna animi fortitudine praeditos; qui iam coronae proximi defecerunt, Zc quem diu professi fuerant 1 abnegarunt. Quid suit in causa. Dimouorant oculos suos ab eo qui solus robur dat infirmis: intermiserant orationem, ac coeperant ad humana praesidia respicere. Contemplabantur suae naturae viriculas, considerabant aculeos ,unguIas, candentes laminas, ferrum ερ ignem, reliquumque carnificinae apia paratum , etiam aspectu horrendum, de Eruciantum uroci tabem cum suis viribus conferebant, Bc ideo victoriam amiserant ἡ manibus. Ubi quis ira cogitat , hoc possum , illud perpeti non possum; nunquam feliciter peraget martyrium. Sedui se totum tradit diuinae voluntati, nonio spectans quam ad illius opem, is demum firmus eis de inuictus. Hoc autem fieri non potest, nisi adsit vera ac vivida fides, nihil lis sitans, nihil disquirens: ne cogitaris quanta sit turanni saeuitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit

Domi ni virtus, qui certat ac vincit in mem

bris suis. Ergo ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum: quem admodum Domini mors potentior erae quam vita , ita voluit Martyrum suorum mortem eme potentem. Quid enim infirmius

692쪽

De duplici

infirmius quam vinciri damnati,cqdi, cruciari, occidi . & ad carnificis arbitrium praebere corpus λ Haec species intcidum misericordiam mouet etiam saeu i lii mi, tyrannis. Velum ubi iam ad monumenta Martyrum pclluntur morbi, rugi une daemones , terrentur Monarchae , coruscant miracula, concidunt idola, tum apparet quam sit efficax ac potens Martyrum languis. Praesentia infirma, Epistolae graues quod ait beatissmus gentiumdoctor; hoc

Ee ad Martyres recte accomodabitur; vita infirma es contempta, mors grauis ac potens. Iam non est par omnium Ma tutum in tormentis alacritas, quemadmodum nec Omnes eodem genere mortis defungantur. Tres illi beati pueti in mediissam mi, imie ne te refrigerium , de septi innocuo Uemenio, velut in conclaui ca-nc bant hymnum Domino. Danielitem citra noxam , iconum sodalitio est vias. yeatus Andreas, ut habct humanaquidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. Alii diutinis ad vari s cruciatibus subinde

moriuntur, nec tamen morte dat ut finire dolorem. Est igitur & illud veri Martyris, hoc quoque totum arbitrio Dei eo m- mittere. Nouit ille quid expediat nobis, de quid ad i psius gloriam maxime conduiscibile sit. Tantum illud assidue cogitan . dum est, siue vivimus .fuc morimur, Do mini sumus. Nec sibi quisquam displiceat, si corpore pariter de animo sentiat grauem ac diutinam molestiam : tantum fidat ei cui certat, is non patietur quenquam tentari supra id quod potest ό sed

faciet etiam cum tentatione prouentum. Quosdam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut cognoscant imbecillitatem suam, atque eo idem post fortis smos reddit in certamine: Hac dispensatione Petrus ter abnegauit Dominum, ut

edoctus quam nihil posset suis viribus,

confirmaret stat res tuos. Quo modo autem confirmare: ut sibi diffisi, fiduciam omnem collocarent in Domino. Sed iam tempus est, ut de altero martyrii genere differamus charitati tuae, de quo etiam ac . curatius est disputandum, quod occultum

sit de omnium t cmporum Commune: ne

que enim semper saeuiunt N eroncs, ' Dio cletiani , Decii, ac Maximini: nunquam tamen cessat diabolus exercete Christi militiam professos. Et fortassis erunt post hac donante Christo tempora, quibus nullae tyrannorum persecutiones a fili.

D. Cyprian.

Martyrio.. 38 I

gent Eccle am i nunquam tamen desu rura sunt certamina, nunquam martyri

quibus homines pii glorificent Deum. Ecciosa quid citi adhuc in hoc exilio miolitans, peculiaribus gaudiis applaudit iis, qui in professione nominis Iesu animas suas fidelitet deposuerunt, de ad horum

mc morias magna cum alacritate concuse

ritur: sed coeleste theatrum , Angelorum myriades de iustorum cumChristo regnan tium innumerabilis populus applaudunt omnibus, qui sinceram fidem: de es inrita tem inuictam, quam habent erga Domi num Iesum, , integritate & innocentia viistae testificantur. Nec sollim professione fidei , quae iuxta Paulum ore fit ad salu

tem, glorificatur Deus: verum etiam con fessione coni missorum. Haec ne temer ex

nobis ipsis loqui videamur , adducenda sunt scripturarum testimonia. Ergo nisi piorum vita cederet in gloriam Dei, Chri uus non diceret in Evangelio 1 Ut videant opera vestra hona, de glorificent patrem vestrum qui in coelis est, ' Nec Paulus Apostolus scriberet G . latis. Et in me glorificabant Deum. Confirmat ut hoc de per repugnantiam ex his quae diximus. Etenim si nomen Dei polluitur, ac dehon statur impia vita lui populi: utique bona illius vita cohonestatur. Damnatur apud nos Aurologorum de philolophorum impias, pientia, qui cum Deum cognouissent;

non tamen eum ut Deum glorificauerunt. sapientiam profitebantur, &sum. mam exhibebant stultitia in . Itaque eum Deum esse profiterentur, tamen turpiter

viventes de idolis sacrificantes. falio te simonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec iustus csset nec uti rax: aut quasi non unus csset, sed inulti: aut uasi saxis esset adsimilis. Id autem euientius etiam testatur beatissimus Pau lus, scribens ad Corinth. Empti, inquit, estis pretio magno, glorificat c& portate Deum in corpore vestro. Ideo Deus redemit nos pretio sanguinis sui, vi semesa peccatis expurgati, deinceps vitam ipso digna in agercinus. Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. quid si getens signum Christi, praeis stet opera Belial, nonne dedecorat ut ille cuius ins gnia gerimus Contra sicut imperator sibi placet de milite prae strenuo, se existimans illius virtutem ipsi dedecori dae ornamcnto esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lauit, quos san

ficauit, quos spititus donatiuo dignu

693쪽

1d1 De duplici Martyrio.

tus est si vitae sanctimonia deeIararinti Domini gratiam in ipsis non fuisse vacuam. S i Paulus gloriatur in discipulorum Pietate , gaudium & coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi dispensator alieni muneris i an non Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est 3 Iam quod in libro Ion ad hunc mo M , dum Satanae loquitur Dominus r Numanimaduertisti seruum meum Iob , quomodo non sit ei similis super terram , homo simplex Ec rectus ac timens D um, re recedens a malitiat nonne sermonem proinfert de suo cultore gloriantis Beatus au tem Paulus splendidiore etiam verbo usus est, scribens secundam ad Corinthios Epi- .m . I. stolam . Deo autem gratia , qui semper triumphat nos in Christo Iesu, de odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo. I. γ. Melius cst nomen bonum super unguen. ea pretiosa. Scriptura gloriosam famam appellare solet odoramenta. Non tamen Deus gloriatur hominum more, sibi placens ac gestiens , sed nostram salutem

suam ducit gIoriam. & ideo subiecit Apo stolusi in his qui salui fiunt, & in his qui pereunt. Quo modo glorificatur Deus in his qui salui fiunt quoniam in illis illustratur illius misericordia. Quomodo in his qui pcrcunt i quoniam in his

ι με. . declarare t illi is iustitia. Nunc ipse seim nis cursus nos eo deduxit, ut doceamus depeceatorum confessione glorificari Deum. Hic occurrit protinus ex libro IesuNaue I Achan, qui quoniam contra diuinum i edictum sustulerat ex anathemate pallium coccineum insigne, ac ducentos siclosaria genti, ae linguam auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga vertit hostibus. Itaque Iosue dixit Achan: Fili mi da gloriam Domino Deo Israel, de confitere, atque indica mihi quid feceris,ne abscondas. Confessus, dedit pcenas, oc auersus est furor Domini. Ea confessio clarifica uit Dei iustitiam ac sapientiam. Sapientiam , quod illius oculis nihil esset abstrusum i iustitiam, quod non sine causa passiis esset hostes aduersus Israelem inualescere, quodque leges ipsius nullus hominum impune violat. Nihil erat magni quod sunsuratus erat Achan: magnum tamen erat 'd umentum uniuerso populo, quantum

periculum sit Dei iussa negligete, eique velle imponere quasi quidquam illum sugeret, aut quasi faueret praeuaricatoribus.

Atque ille quidem cum esset Iudaeus ob unicum peccatum, quod ipsi leue videri

tur, seuerissimas poenas dedit, lapidatus ab uniuerso populo, corporis interitu salutem animae redimens. Non enim tu adicat Deus bis in idipsum. Sed quae poena. .

manet illos, qui post tantam Euangelii ludem & gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coele te, N participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt aeque bonum Dei verbum virtutεsque saeculi venturi, in multa

atque immania crimina relabuntur, cruci.

figentes sibimetipsis filium Dei, de ostentui habentes tini hoc sunt etiam miser biliores , quod cum tales sint, asperna tur tamen poenitentiae salutaris rem dium, contemnunt Ecclesiam maternum gremium offerentem , de ad sanitatis in stautationem inuitantem. Eiusmodi deia

sectio quantam putas ignominiam inurit Ecclesiae λ nee ea ignominia non potest pertinere ad Chrillum, qui est caput E clesiae, & per omnia suum esIe dueit, quod est corporis ac membrorum ipsius E diuerso, quanta totius Ecclesiae exultatio, cum qui lapsus est, per poenitentiam Ecclesiae reconciliatur Ac ne putemus hoc gaudium apud nos tantum eise , Dominum audiamus in Evangelio χν Lu I. cam loquentem a Ita dico vobis , quod gaudium erit in caelo super Vno peceato in re poenitentiam agente, quam super no naginta nouem iustis , qui non indigent oenitentia. Nam haec clausula finit para-olam de pastote , qui relictis nonagintanouem ciuibus, unam quae a grege aberrauerat multo labore quaesitam, ac tandem inuentam, imposu thumeris luis, de

caulae restituit. Simili sententia claudit parabolam de mulicre, quae dragmam perditam inuenerat. Ita dico vobis, gauis dium erit eoram Angelis Dei super uno

peccatore poenitentiam agente. Necta.

men hoc sic accipiendum est, quasi Deo Ec eius angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem , quam citra lapsum perseuerate in innocentia: sed scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse volens, Deo gratissimam este peccatorum Conuersionem. Non enim quaerit mortem peccatoris, sed is magis ut conuertatur Ec Vivat. Atque interdum piorum hominum lapsus quamuis enormes , diuina dispensatione vertuntur in summum Ecclesiae profectum.

Sie lapsus est Apostolorum princeps: sic Paulus gentium doctor. sic blaria Mag

694쪽

De duplici Martyrio.

dalene , quibus nunc Ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt insta bilimentum ac solatium domus Dci. Praeterea non hic loquitur de vere iussis, sed de iustitia Pharisaica, quemadmodum alibi diciti Non est opus sanis medico, sed male habentibus. At non erant sani qui . bus hoc dicebat Dominus; sed legis qualicunque obseruatione tumidi . sibi videbantur sani, de ideo non desiderabant medicum. Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater,conemur assiduis exhortationibus excitarc fidelium ani mos, ut tota etiam vita martyrium , hoc

est, testimonium reddat Deo ; quod adeo negligendum non est, ut nisi ea praecesserit, mat tyrium quod sanguine perhibetur, non sit martyrium. Frustra enim ceruicem praebueras carnifici, nisi prius oeci deris membra quae sunt super terram, hoc est , asse eius qui militant aduersus spiritum, odium, inuidiam , auaritiam, super biam, libidinem i quibus quicunque seruit, Deum quodammodo abnegauiti de Christumore profites, vita Satanam Deum consitetur. Nec hic termo debet cui quatri videli durior, cum sit verax ae salutaris:

quidquid homo quivis Deo anteponit, tibi Deum facit, nec possumus ducibus

seruire domi nisi unus enim est Deus ex toto corder ex tota anima, de totis viribus

diligendus. Q si quis igitur ore dicit ι credo in unum Deum ,& seruit auaritiae, aut

libidini, aut luxui, sibi mentitur, sibique repugnat ; aliud lingua sonans, aliud animo celans , voce tantum testimonium perhibens Deo, eum vita satanam colat.

Essicacius autem est vitae, quam linguae testimonium. Non omnis qui dicit: Domine Domine , intrabit in regnum, sed qui facit voluntatem patris coelestis. Hahent he opera suam linguam, habent suam facundiam , etiam tacente lingua. Ideo Dominus in Evangelio in Ioannem ita loquitur: Opera quae dedit mihi pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. inem admodum igitur hona opera profitentur Deum i ita mala quodammodo loquuntur: non est Deus, nec cst scientia in ex celso. Quis non eo itrentiscat, quis non inhorrescat quis non laceret vestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales voces audiat ex Christiano Quantus hora ror , quantus dolor occupat animos no stros: cum quis victus tormentis, iussus ab .

negare Christum , abnegat, de ad Iouis D. Cyprian. saluam thias adolet 3 Quam ei epidamus

nactuentes ne Deus iratus fulmen in nos vibret irae sue, ne terra dehiscens nos ah sorbeat' ut interdum unius impietas , supplicii consortio multos inuoluati desunt sceleratam immania, ut vidisse quoque aut audisse sit detestabile. Sed cur alias in si initi crimine tam sumus conniventes:

Cur de nobis adeo blandi mut& aliis 3 At vide quid de talibus loquitur Apostolus Tib. cscribens Tito l rofitentur se nosse Deum, factis autum negant. Idem in priore ad Ti. motheum de vidua quae negligit famia crim, si iam: Si qua autem suorum, maxime do me uicorum, curam non habet: fidem ne

gauit, de est infideli deterior. Si fidem ne gauit; quς negligentius habet suam familiam di quid dicturum putas de his qui se

totos dediderunt mammonae fle ventri

De Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus cum ait i Quo. Hid,

rum finis, interitus, quorum Deus veniater est. Quos eosdem taxat scribens Romanis: Huiusmodi Christo Domino ns stro non seruiunt, sed suo ventri. Servire; iuxta scripturarum consuctudinem di. xit, pro colere. Ventrem colunt eum quem habent pro Deo. Iam do auaritia manifestius etiam pronunciat scit bens ad Colossenses. Mottificate, inquit, membra Og , vestra quae sunt super terram, fornicatio nem, immunditiam; libidinem, concupiscentiam malam de auaritiam, quae est simulachrotum seruitus. Exccramur cosqui procumbunt ad Dianae simulachrum, quanto iustius eos execramur qui toto pectore seruiunt mammonae , qui illi quotidie sacrificani γ Et si auarus est idolola tra, qui pecuniae studio tenetur, qui quod haereditate obuenit, aut industria partum est recondit, nec erogat in egenos

quid censendum est de his, qui lenocinio,

quis aenore, qui rapto , qui fraude, qui ca lumniis, pro opprimendis pauperibus rem accumulant 8 Atque tiare idolorum serui tus non solum inuenitur inter Christianos, verum etiam, quod gemendum est, inter Episcopos . M Porro temulentia a decieommunis est Africae nostr , ut prope modum non habeant pro crimine. An non videmus ad Marturum 'memorias Chtillianum a Christiano cogi ad ebrietatem An hoc leuius crimen etae ducimus , quam hircum immolare Baccho εMihi videtur multo grauius, si rem recta ratione velimus expendere. Clim tyran

nus dicit: Abnega Christum, S immola

695쪽

184 De duplici Martyrio.

Iovi, de esto amicus noster, aut morere: tapae lingua negat, corde reciam ante: Ecmanus adolet thus, cum animus intus adoret Christum: quanquam hoc quoque gra. uissimum est crimen, tamen aliquam impietatis culpam elevat humanae naturae

imbee illitas. Ibi Satanas tibi loquitur voce tyranni: at quid tibi diciti dein per tuam concupisccntiam 8 Abnega Christum, de ello diues: Sacrifica Mammonae, de Christo nuncium remittito. Quid est quod pol

licetur γ aurum N argentum, inutilem materiam nisi exerceas. Nec dicit morere,

sed oblecta oculos; imino potius hoc dicit r Lucrare pecuniam ad breue tempus habiturus, de perde in aeternum animam tuam. Et tamen hoc sponte submittis genua Satauae,& abnegato Christo, te totum illi mancipas. Quid autem Christus3Meus esto, de viue in aeternum: Contemne

diuitias temporarias, & ego tibi centuplum reponam in hoc saeculo, de vitam aeternam in futuro. Relinque terram, de accipe coelum. Ac Deus ista pollicens de seritur, de diabolus tam nihil res, easque ' falso promittens adoratur. O foedam defectione nuo turpem idololatria mi O ini quam permutatione mi Quo picemio solli citauit humini generis primos auctores rostendit pomum, id dedit mortem. M cniadacio fefelliti Non moriemini, sederitis sicut dij, ientcs bonum Ee malum. Atinque illi delusi, qualem dominum deseruerunt, de ad quem defecerunt ZA qua felicitate exciderunt, Zc in quas aerumnas mei coniecerunt i Sed idem ille tenebrarum princeps, qui Euae locutus est per se pente m. nobis loquitur per satellites suosae ministros, per i nas 3c lenones, per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae, ad ambitionem, ad voluptatem, auocantes 1 sinceritate quae est in Christo Iesu. Idem ille loquitur nobis per concupiscentias nostras, quae vivunt in membris nostris. Nec dicit quod homo tyrannus: aut mihi

obtempera aut morere, nec ost latat ' caria C res, catenas, Vnc in S, sartagin f, aut caminos in consedis, non cruces, laqueos aut gladios , sed tantum di Contemn Deum, renuncia vitae coelestis haereditati, de committe adulterium, dc capies voluptatem. Sed qualem Momentaneam Ec corporis tantum, quot autem amaritudinibus conditam' infamia, periculo, super omnia ve-χ-, ι - secreto conscientiae cruciatu. Haec est' esca diaboli, hoc auctoramentum. Stipendium porro quale est λ Dicaa maiore cum fide beatus ApostoIus ; Stipendium

peccati, mors est. Quae mors Corporis, quam totam minitantur de inferre potest tyrannus homo Non, sed mors gehennae, quae finem nescit. Plus potest homo tyrannus, quam diabolus. Ille quodam mo. do cogit nominis naturam, hie nihil aliud potest quam sollicitare. deiicere non potest, nisi assentiaris, contempsisse vicisse Est. Maior itaque venia debetur, Christum in tormentis abneganti, quam spon-re asscntienti diabolo; cui creat disse, est Christum abnegasse. Ille mendax est, ecomnis mendacis pater, de illius promissa, quantumcunque fronte blandiantur , nihil aliud sunt quam praestigiae pellicientes in exitium. Ne quis itaque sic sibi blandiatur : Sum peccator, amo pecuniam, seruio libidini, itudeo honoribus, indulgeo vindictae, deditus sum voluptatibus1 sed Chri- .stum non abnegaui. At reclamat tibi Paulus: Factis abnegasti; reclamat tibi Dominus ipse: Non potes duos Dominos Col re. Et interim horres abominandum ' thuistificati aut libellati cognomen, ipse for- talle thurificatis aut libellatis deterior. II-los humanus metus violentior , quam re hominis natura possit vincere, eo compu lit, ut impias voces promat lingua, reclamante Conscientia: tu tam vili mercedula sollicitatus, sponte deficis ad eum, a cuius tyrannide te Christus suo sanguine redemit: cuius iam totus es factus, quem admodum ait Apastolus: Empti et iis pretio magno, de iam non estis vestri. Huius I militiam professus es ad salutare lauacrum, huic dedisti nomen , huius sacramentis initiatus es , accepisti donatiuum de pignus spiritus ne quid dubitares de promisso stipendio , limulque diabolo dein

nunciasti perpetuas inimicitias, renunciasti omnibus illius pompis ac voIuptatibus, ex sumasti , exsibilasti, iurasti in verba redemptoris: cumque tor vitiis seruias, tibi places quod nondum sis thurificatus aut libellatus. Si quis miles iuratus in verba Caesaris profugeret ad Turcam, se ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari ; nonne comprehensus ad

supplicium, raperetur Vt desertor, ut peris iurus, ut perfuga Quis autem audiret eum ita sc defendentem: non sum deseriator, non abnegaui Caesarem An non mox

audiret, quid te seri si lingua tacuit Z re ipsa abnegasti , de plusquam abnegasti: qui non solum deserueris militiam, verum etiam ad tyrannum & hostem imperatoris

696쪽

De duplici

tui Irteeoneiliabilem transfugeris. Merito fidelium aures abominantur apostata vocabulum : vetum hoc non ibi tantum execrandum est cuna incenso thusculo aut

scripto libello renunciatur professioni no minisChristi; sed ubicunque contemptis Christi legibus, obtemperatur Satanae. Nec enim rcfer quid sonet lingua: quae si sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio, sed hypocris si abnegatura Christum si metus urgeat, qui premit thurificatos aut libellatos. At que in his rebus quae sic inter se pugnant,

ut neutra ferat alterius con ritum : quotiens hanc amplectimur, illam abdicauimus quotiens unam reiecimus, alteram

agnoseimux Cuiusmodi sunt lux Ze tene. brq, bellum iu pax , mors & vita, Deus de Belial: quemadmodum testatur le beatus

Paulus in secunda ad Corinthios : Qua enim rarticipatio iustitis cum iniquitate, aut quq societas luci ad tenebras Qus autem conuentio Christi ad Beliab Adticassid Belial est abnegasse Christum et 1 utcunque lingua aut habitu Christum profitearis. De hoc s quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum de eui dens. Fingamus tyrannum ita loqui Cliti-siano: Incende thus Ioui : nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget si adoIeuerit, nonne cunctis manifestum

erit, illum hoc ipso Christum abnegasse, quod Ioui fecetit thymiama, etiam si nihil proferat impium in Christum/Quemadmodum qui magicis altibus utuntur Maquo modo nos Domini misericordia liberauit, sicut a cetteris omnibns , quibus iuxta veterem hominem quondam ambulantes tenebamur J tacite Christum abneis gant, dum cum ciae monibus habent ne dus. Iam si 17 Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari quam carne suilla vesci, se existiarnantes, eum Deum legis auctorem negare, quisquis sc iens ac volens legis praecepta violat: quo pacto sibi blanditur, qui in

luxu, temulentia, auaritia, rapinis, adultetiis aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt esse impunitar Et chin tot modis Christum abnegent, cum toties immolent daemoni

bus ; pro Christianis habeti postulant 3 Atque in his sunt, qui palam ista committunt, ac propemodum etiam gloriantur in rebus pessimisi adeo non pudet aut piget admissbrum , de tamen audent venire in Ecclesiam sanctorum, audent misceri gre-

Martyrio 38s

gi Dominico . Tales interdum tolerat E clesia, ne provoc ii magis etiam pertur

bent populum Dei: scd quid prodest non

elici cartu piorum, si merueris eiici Nam eiici remedium est; le gradus ad recuperandum sanitatem: eicctionem meruisse, summa malorum est. Ac frustra miscetur cartui sanctorum in temeto manufacto, si submotus est a consorrio Dei te ab uniuerso corpore mystico Christi: oportet autem At illud considerare, quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis de ab ingressu fanorum, atque ab ipsis etiam simulaetis. Cum Beatus Paulus cIamet, I. or. 7. neque idolum esse aliquid, neque idolothytum ; multo minus fanum ex lapidibus constructum, est aliquid: & tamen plurimorum animus ea religione leuetur, vemortem oppetant citius , quam gustent idolis immolatum; de inexpiabile piaculum esse ducant, si ingrediantur fanum Iouis aut Apollinis aut Dianae: seque putent contactu simulacri vehementer contaminari. Equidem probo talium religi nem, si sibi constet in omnibus. Nunc, prct dolor, videre est quosdam in his pene superstitiose trepidos, in aliis, ubi grauior

erat metuendi causa, nimium esse securos. Per se non inquinat animam eontainctus idoli, nec ingressus fani, nec esus idolothyti : sed per se polluit conscientiam

amor Pecuniae, incestus, rapina, hypocri-ss, 5c liis similia monstra. Quam vero con gruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo sancto Spiritui consecrato victimas immolare .lgilaoni Clamat sanctus Paulus scribens Cotinthiis: Nescitis quia r. GL ς,

templum Dei estis, de Spiritus Dei habitat in vobis3 Si quis autem templum Dei violauerit, disperdet illum Deus. Ruisus in eadem Epistola: An nescitis quonia mem bra vestra templum sunt sancti Spirit qui in vobis est , quem habetis a Deo Ee non estis vestrit Quod si Christianorum pectora sibi consecrauit Deus, ut in illis inhabitet per spiritum suum 1 illic deliaciatur de inabulat, illic amat sibi offerti vi ctimam puram in omni Ioeo. Et qui in hoc templum Deo sacrum, eiecto sancto Spi ritu, inducit abominationes quas in mystica visione conspexit Ezechiel; qui illic sedem facit Mammotis, Veneri Como, Baccho, aliisque portentis; qui ibi daemo.

nibus immolat spurcissimas hostias, veretur ingredi fanum gentium, ne Contaminetur Proinde nemo sibi frustra bIau G c. diatur. Deus non irrideturi constet sibi

697쪽

186 De duplici Martyrio.

nostra religio , nee alios detestemur, ipsi grauioribus obnoxii criminibus: nec alibi Lmul religiose timidi . alibi impudenter impii. Sed Christum semel propess, tota vita reddamus illi testimonium, &vndi. que glorificemus illum, obediente, illius praeceptis: ut in hoc cognoscant homines quod vere fidimus illi , quod ex animo di ligimus illunx, & quod non simulate ad a. crum latra crum addiximus nos illius militi t. Beatus Apostolus praedixit, nulli pie vivere volenti in Christo Iesu defuturam

persecutionem. Si deest tyrannus, si tortor, si spoliator: non deerit concupiscen tia , martyris materiam quotidianam no- his exhibens. Postremo iis c ipsa mala quae secum defert vita mortalium, quaeque piis cum impiis communia sunt, martyrii coronam nobis parabunt i si placide, si eum gratiari m actione pertulerimus. Neque 3riuati sunt martyr ij gloria quicuque vio-ciata morte consummati non sunt. Quis autem ausit vel Abraham Patriarcham ,

vel huius filium I saae, vel beatum Iob exi

mere e Martyrum numeror Quae carnis. cinae grauius torserunt corpus quam Pa triarchae mentem torquebant naturae anfectus: cum incumstanter ad Dei iussum appararet immolare filium unicum & vni-Cecla arum, in quo tota spes erat illi vosteri tatis/Quid defuit Isaac martyrio, qui nihil obmurmurant, passus est se colligati Et imponi busto nec expauit in ceruicem vibratam machaeram J Cuius autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus

est Iob γ Quod si quis adhue diffidit sermo.

ni nostro, certe Beati Pauli verbis non poterit dissidere. Is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque ad Gedeonem, ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte violenta : immo pauci sunt qui se mortui sunt:& tamen de omnibus pronunciati Et hi testimonio fidei probati inuenti sunt: perspicue declarans etiam vita bona peris agi martyrium fidei. ' Eeclesiae quidem vias discernit illos eognominibus. Martyres appellans eos, qui violenta morte decesserunt , Confesscires, qui constanter in erueiatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Iasu, parati mollem oppetere, vel potius martyr ij supremam

coronam ambientes. Apud Deum tamen quicunq. carnem suam erucifixerunt cum vitiis & eoncupiscent ijs, quicunque Chri sici vere commortui sunt, eique in baptismo consepulti sunt, yt iam non sbi yiuant,

neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei, qui pro ipsis est mortuus: Mart3res tanti nec Martyrum corona fraudabuntur : in primis autem Monaehi,qui vere Monachi sunt, ac virgines quae vere virgines sunt. VNeque enim locus desertus; saccus pro velle, legumen pro cibo, neque ieiunia, neque chameunig Monachum absoluunt

sub his inuolueris interdum latet animus valde mundanus. Quod ita deprehendi tur, si ad munus aliquod Ecclesiasticum vocentur: ibi videas quosquam ex illis fa cillime vinci deliciis, impatientiores intu riarum, appetentiores vindictς quam quiuis alius si media plebe. Quid causae

est 3 inoniam corpus exercuerunt magis quam animum : cum beatus Paulus d ceat, quod exercitatio eorporalis ad mo

dicum utilis sit, pietas ad Omnia valeat. Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis eastigant corpus suum,& in seruitutem redigunt, sed quod Sata. nas mille instructus artibus nonnunquam illudit incautis, transfigurans se in Angeis tum lucis , de ex huiusmodi corporsi e ver citam entis inducit illis falsam sanctimoniae persuasonem: cumque intus madeant

spiritalibus vitiis & sibi, eu alijs. habenturpit. Talis erat iustitia Phatisaeorum , euipta lata est iudice Christo publicani iniu stitia. Ita sunt de virgines fatuat qus solidam existimant pietatem, corpus habere viro intactum , elim animus auaritia, superbia, inuidia & obtrectatione sit corruptissimus. sunt hil falso vidue, quς dum vivunt in deliciis, Christo mortue sunt. In summa tamen, quisquis vere Christia

nus, cuiusque status aut ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter tollit, si eonstanter sustinet, te stimonio suo glorificat Dominum , tantum ne sibi vindicet laudem bonorum operum di hoc enim non est glorificate Deum, sed clarificate seipsum. Habet unusquisque fidelium agones suos, habet aduersarium diabolum , habet agono the tam Deum , habet theatrum non solum Ecclest de Angelorum, sed fit infidelium, quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios di Spectaculum facti sumus mundo de Angelis Si hominibus. Si vincimus, gloriantur Angeli , gloriantur & fidelium Ecclesiς , gloriatur &ipse Christus in me in bris suis. Sin vincimur ignauia nostra, triumphat Satanas cum Angelis suis, in sultant nobis increduli, ac Deum contu. meliis assciunt, dicentes: Ecce qui iactant

698쪽

De duplici

se redemptos a tyrannide satanae, qui pret-

dicant se mortuos mundo,nihil minus vincuntur acupiditatibus suis quam nos, quos Hieunt adhuc teneri sub regno satanae.

Quid prodest illis baptismus, quo dicunt

exui verctem hominem cum actibus sui si& indui nouum qui secundam Deum

creatus est rid prodest illis Spiritus

sanctus, cuius arbitrio dicunt se temperari ν Cur semper in ore habent Euangelium e cum tota vita discrepet ab Euangelii prae copiis Quando, creditis, pudore suffunditur Ecclesia, cum fisc ingeruntur ab hostibus, nec habet quo refellat

opprobria Nonne videmus totum Eccl sae coetum V demittere vultus atque eruisbcscere, quotiens aliqua virgo quae Christo nupserat, dilapsa ex Angelico contubernio defecit ad stuprum,aut coniugium

Quantus moeror oscupat omnium no

strum animos, sed praecipue pastolum, si quando Christi miles tormentis inferior

renunciauit imperatori suo Quantus autem ex aduerso satanae triumphus Itaque . fratres dilectissimi, si vere diIigimus

Deum,si quotidie petimus exanimo: Samctificetur nomen tuum , summo studio ad uigilemus, necubi polluamus nomen ilia Mip.r. Iius, sed de morte M vita glorificemus it Ium, iuxta beati Pauli monita: Viventes

sine querela, ut simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis prauae Ee peruersae, interquEsluceamus sicut luininaria in mundo verbum vitς continentes

ad gloriam Christi Iesu Rcgis & agono theis nostri, qui suum esse ducit quidquid in membris ipsius geritur. Fateamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. Nos hic illum clarificemus apud

homines, ut ille nos clarificet claritate suas. ci. coram Angelis suis. Cum, ut inquit bea a. Tim. i. tus Paulus , venerit glorificari in sanctis 1. . . suis. Nemo eoronatur nisi legitime ceriarauerit. Et hi, qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus te abstinent, nihil non facientes quod ail victoriam condu cit i quid nos facere conuenit, ut assequamur illam immortalis vitae coronam iniscortuptibilem de immarcessibilem in caelisa Hic si quis roget, quo pacto quis potisit esse Martyr sine sanguinis effusione: quisquis hoc animo sequitur iustitiam, ut mollem citius admissimis sit, quam veIita iustitia deflectere: huic prompta Volumias pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex eventu rerum, sed ex affectu. Cur enim ille fraude-

tur triartyrii gloria, per quem non stetit

quo minus martyrium peregerit Vt contra, mercedem apostatae feret ; quisquishoe animo vivit, ut Christum negaturus sit, si iactura bonorum, aut corporis cruciatus , aut mors sit accipienda. Qui ob paululum pecuniae peierat: an is verebiatur abnegare Christum, si tota res pericli. tetur, si intentetur infamia, Career demors, Qui ob febriculam ad incant tricum remedia confugit; an is malit cruisciatus morte tristiores perferre, quam Christo renunciare Immo qui totiens obbreuem carnis delectatiunculam, ob mois

mentaneam gloriam deficit a Christo; vitam habet vilem pro Christo;Nec huna tyrannus fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. Ut autem est similis certandi ratio, ita iisdem armis se trum animi communiendi sunt ad has pugnas, quibus ostendimi s confirmandos ad martyrium. Fides est , quς pugnat de superat in Martyribus: nec quisquam defecit in tormentis, nisi fidei defectu. Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobisau geat; est enim Dei donum, Si illi debetue

omnis victoriae gloria. Ingeramus illorum animis it infigamus , quam horrendum crimen sit omnis idololatria , quam seuere punita sit a Deo sub lege veteret quot millia trucidatit Moyses ob vituIum aureum. Deinde proponatur comparatio manifestae idololatriae, cum immolatur si mulachris : Ec occultae , clim contempto Deo obeditur per concupiscentiam sata nae. Deinde conterantur inter se Deus fons omnis boni, fic diabolus omnis ma.

Iitiae princeps. Ostendatur de inaequalitas contubernii, in altera parte sunt filii Dei, conciues Angelorum . Et haeredes beatae immortalitatis ι in altera fili j Belial, societas omnium daemonum, de haeretes ge-haennae. Conferatur de impar malitiae genus, comparentur diuersa stipendia. Haee

si prius fuerint persuasa , & intimis infixa

visceribus, facilis erit victoria. Nunc fides multis natat in Iabijs, cum in corde aut nulla sit , aut vehementer langueat. Quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus3Audi, Dominus Dous nω. Miuus, Dominus unus est Eti Dominum o- io. Deum tuum adorabis, Se illi soli seruies. Qui non quotidie recitat ore i Credo in Deum patrem omnipotentem At non creditsin Deum, qui non in eo solo collo cat totius felicitatis suae fiduciam di nec unum habet Deum ac dominum , qui

699쪽

188 Dc duplici Martyrio.

per scortationem , per luxum de auaritiam Satanae facit imperata, nee illi soli seruit ut fetuit ventri qui deditus est huic muno, qui totus in prauo positus est. Ethnici putant plures esse Deos de hoc tibi videris perfectus Christianus qubd persuasum habes unum esse Deum quid magni facis

Idem credunt Iud si qui quotidie blasphemant filium Dei in Synagogis suis: idectedunt det mones & contrem istunt. Si vere credis in Deum, crede iustum N veracem: iustum in remunerandis piis, de puniendis impiis: veracem in promissis. Crede non esse spem salutis, nisi pet filium eius, quem pro nobis omnibus tradiditiqmortemi crede nihil accidere mali posise iis, qui se totos illius voluntati tradiderunt & in illo perseuerant, Hoc est credere in Deum, patrem hoc est credete in si Itum eius, hoc est credere in S piritum sanactum, unum Deum, fle Ecclesiam sanctam mysticum Christi corpus ; extra quam n nest salus,&in qua non est pernicies. Qui siquis in tali petra pedes animi fixerit, ad uersus omnes tentationum incursus stabit immobilis. Ex emuli gratia: Lacessitus es conuieto, suggera tibi caro vindicti cu piditatem, prius quam respondeas; se coagita tecum : Hunc maledicum hominem subornauit diabolus, ut me deiiciat, ac deiectum perdat, sed ausculta quid sua. deat imperator tuus eui militast beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et r Mea est vindicta,&. ego retribuam. Quid suadeat fortissimus ille Chii sit dux Paulus: Non nosmetipsos vinis dieantes charissimi, sed date locum irae. Diabolus dicit: Fruere vindicta, Ze perde

vitam aeternam. Deus dicit: Vince in bono malum, Ac noli resistere malo, &acci

e cum filio meo possessionem regni coele .is. mox dispice, viri potius expediat

obtemperare. Dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: Moechare,&fruere temporaria corporis voluptate, de esto meus seruus, de cohaeres gehennat. Audi potius quid dicat tibi Deus: Sperne te m. porariam voluptatem , dc accipe centu plum bonae conscientiae, gaudium in hoc eulo, Ad vitam a ternam in futurni Sc expende viri potius sit auscultandum. Sug. gerit tibi per carnis affectum veluti per Euam Sathanas: Vive genialiter. Ex aduerso dieit Christus Beati qui lugent ,

ouoniam ipsi consolationem acci lent. Ad eundem modum de caeteris tentatio

nibus, obiice tentatori clypeum scripturarum, in quibus tibi loquitur Deus, non minote fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. Ex his montibus sume tibi . lapides, quibus deiicias superbum Go liath. Habes exemplum a Domino tuo sic ille prostrauit diabolum, nec deiicias animum si saepius inuadat, ae subinde maioribus machinis aggrediatur; nihil potest aduersus eum qui tecum est. Die illud Ioannis: Maior est qui in nobis est, quam ''- γ' qui in illo mundo. Succurrat illud Domini dictum: Confidite quoniam ego vi ei mundum. His orationibus si Christi miles fuerit excrcitatus ad conflictum: in dies comperiet suum antagonistam debilio-

Iem. Nec tamen remittendae sunt ex cu

biae , si quando hostis simulabit tranquilli . tatem; sed obseruans illius insidias, dieat

cum beato Abaeue, Super custodia meam sabo, & gradum fgam super petram, omni custodia seruans cor meum, ne qua pa . teat aditus obambulanti quirentiq; quem

deuoret. Tuti lsimum autem cordis munimentum est sobrietas cum instanti oratione, iugique scripturarum meditatione. 1. τλ. .

omnis enim scriptura diuinitus inspirata ut illis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei. ad ymne

opus bonum instructus Ex liac igitur colia ligendae sunt scintentiae , quas ad manum Ee vellit in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem deiicias. Nullus est enim animorum minbus , cui non praesens remedium diuina scriptura suppeditaret. Hinc comparanda sua exempla piorum , scd prscipue Christi, quibus

se quisque vel animet vel consoletur. Venio nutic ad illa mala quae vcl ipsam natu ram hominis comitamur, vel f Oituitu videntur inferti. Hec quoque pius animus, de ad pugnandum inlii uetus, sibi ucti et in materiam coronae, exemplo faciam, quod dico, ebrius. Excutitur aliquis facultati. bus suis. sue bello, siue naufragio, si uera pina. Ne protinus hic cogitet laqueum, aut rationem malis artibus sarcie ui quod

petiit; sed ita secum loquaturi Dominus est qui tentat me, an diligam ipsum ex toto corde. Ipse dedit, ipse abstulit, si nomen Domini benedictum. Gratias agat quod acccpctit ex Domini benignitate: De r. c. agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. Si lite dixerit eo animo, quo dixit . isanctus Iob; eum illo mercedem accipiet. 'Nee enim dominus aestimat, quantum quis perdat, sed quam patienter: quem admodum

700쪽

De duplici

admodum non respicit, quantum aliquis largiatur egentibus, sed quo animo. Η bet aliquis filium unice charu, eo te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te charissimis, sponsa, liberis, amicis: ferto patienter, de dice Domino ita vitum, disic fortassis & nobis expediebat, & nostris: Sit nomςn Domini benedictum. Sunt &morbi qui non minus atroces habent cruciatus, quam ulla potest inferre tortorum saeuitia V veluti pleuritis, ischiasis, pod gra, paralysis, Calculus, renum de vesicae exulceratio. Tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam , ne Iingua erumpat in voces blasphemas, sedunt s. cum beato David Ec Heli sacerdote dicati Rus. Dominus est , faciat quod bonum est in oculis ipsius. Ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem, vertemus nobis in coronam , Ac Christo in gloriam. Ac fiet fortasse, ut Dominus nostra tolerantia propitiatus, aut auferat assi ictiones , aut mitiget: quod si non fit, tamen hac ratione taciemus , ut quod animo impatienti fuisset intolerabile, fiat patientia mitius. His atque huiusmodi argumentis non dein sinemus nos inuicem exhortari, ad illustrandam Domini floriam, cuius titulum&insignia gerimus. Praestemus illi martyrium in suo quisque statu Ec ordine . non solum in aduersis, verum etiam in prosperis. In aduersis agnoscamus amorem patris flagellantis nos ad correctionem, &gratias agamus charitati qua diligit nos, ut filios, quos abdicare non vult,sed emendatos recipere. In prosperis aeque gratias agamus illius bonitati, qua consolatu i nos ut tentationum pondus possimus sustin re: ita fiet ut tota vita nostra nihil aliud fit ruim testimonium, declarans apud creentes N incredulos sapientiam, bonitatem, misericordiam ac ueritatem Dei P.

tris, & Fili j illius Iesu & Spiritus sancti

Amen.

ADNOTATIONES.

I Quod mei Fortunati pium desiderium bene t- tu nauit J Quami m ke , Copriam esse pers H

Martyrio. 189

11 Rudimenta fidelitet tradamus Salas Maasia.

is Vt habet humana quidem historiaJ. Ηώ qaasad

SEARCH

MENU NAVIGATION