장음표시 사용
91쪽
diacis non stimulantibus, inter quae Cortici Peruviano, mollibus tamen obvolvendo remediis, primaria laus competere videtur; neque vituperandae sunt Aquae Martiales cum lacte, debito sub reginaine potae. Si autem via penitus sit occlusa, nihil ingeri per superiora possit, unicum remedium, quoJλ- per est, consistit in applicatione Clysmatum nutrientium , ;quae nimis negliguntur, aut saepe male sano pudore , aliave de causa, quemadmodum a nostra Egrota, plane respuuntur in talibus casibus, quum certo saepe multum boni ab hisce exspectari posset b). Quum vero infra collum haerens mali sedes, semper dubium de sua natura in medentibus movet, mihi videtur, nisi manifesta paralysios adsint signa, semper a stimulantibus, abstinendum esse medicamentis, imo nisi aliquid corpus eterogeneum protrudendum versus ventriculum esse
novimus, ipsam explorationem ope stili balenacei periculosamessis opinor, quid dicam de ejus motione versus inseriores superiora, quam nonnulli suaserunt in ipsa oesophagi ipsius degeneratione interna.
Atque ex illis, quae de fabrica sana oesophagi diximus non
92쪽
minus quam ex specimine in ultima observatione allato concludi facile potest, qui rem non ex opinionibus sed ratione contemplatur, a resolventibus blandioribus in iis casibus ubi ipsum oesophagum, sive excrescentiis internis, sive excoriationibus, sive induratione tunicarum affectum putamus, optimum esse praesidium, aeque in initio ac in progressu malorum; exulare ergo multa debent remedia ab aliis commendata, quae stimulando aut rodendo partes adeo sensiles plus damni quam molumenti adferunt, aquam calcis, aluminis solutiones lati ejus generis nunquam exhibeo, salia ipsa alcatina dum necessaria judico, involvo ne directe partem adsectam irritent, succum inspissatum Cicutae cum Gum Arab. Syr. Altheae Cochlearibus parvis saepius propinatum forma linctus, diu ad partem adsectam haeret, demulcet atque sua vi resolventeis antispasmodica, de qua postea videndi nobis erit occasio, lente agendo multum boni praestat, dum Mercurialia optimum praestant
effectum, si glandulae induratae, absque ipsius tali substantiae degeneratione, in causa depulsionis impeditae sunt.
93쪽
CONTINENS UATUOR G SE ROTIO NE S PROPRIAS. NEC NON FIGURARUM EXPOSITIONEM.
L lulier trigesimum octavum annum agens, habitus corporis modici, temperiei cholericae, sex infantum mater, quorum bis gemellas pepererat, bis unicum enixa suerat, prospera fere semper valetudine fruens, anno 777. incepit queri de summis in ventriculo doloribus, ingrato derasionis sensu sese manifestantibus,, ad transitum cibi potusve valde exacerbatis. Cujus mali solatium a Celeberrimo Medico quaesivitis tum feliciter quoque obtinuit per aliquod tempus libera dissi-eilibus hisce symptomatibus. Anni vero proxime subsequentis mense Junio, obstaculumbolo per oesophagum propellendo, ad palmae supra cardiam altitudinem percipere coepit, cibos in ventriculum modo transituros saepe multo muco mixtos dicere in genere quidem omnia dissiculter transibant solida, sed inprimis tamen farinaceis, ut pani dabin quas eo anni tempore copiose come- obferyatio .
94쪽
dure solebat, ulteriorem descensum negabat obsticulum. Malo hoc sensim adaucto molestias jam tuac simὶmas patiebatur, ita ut iterum ad cum lem Medicum confugeret, qui resolVentibus remediis actionem ubi alimentarii tantopere e ne dacit, ut, sine magnis conaminibus, facile cibos assumere .: dissicinam digestoriam transferre posset. Rusdem iterum anni autumno nostra alio morbo egrotavit cujusnam autem ille fuerit indolis, mihi non constat, quum alius tunc Medici consilio fuerit usa, ipsi Foemina ejus symptomatum fuerit immemor, hoc tantum sibi in memoria inrevocans, quod post ejus anationem per aliquod tempus oes phagus promptius suo ossicio fungebatur, multo acilius cibos versus ventriculum ire permittens, ita ut molestum malum pe-
nitus eradicatum esse crederet. Verum postea caput iterum efferre pristinum malum coepit, majores Miserae creare molestias, ita ut postquam ejusdem Medici consilio sine fructu satis diu fuerat usa, jam tortia vice sese Clarissimo Praeceptori, AN DOEvEREN, qui hanc Observationem faciendi mihi ansam suppeditavit, obtulerit. Multo deterior quam olim nunc erat Egrotantis status nulla enim nunc supererat sollidos cibos depellend sacultas, continua eum multo humore spumoso mucoso assumtorum rogurgitatio post pra gressas summas anxietates, cum solitis signis, qua Dysphagiae facilem sistebant diagnosin. Unde praeter romedia
95쪽
nonnulla ex urgente indicatione ipsi praescripta, necesse erat 2Egrae suadere, ut solita sua corpori non prosicua, maloque suo potius adversa, omitteret alimenta, atque usu lactis justulorumque carnis tenuium cum farinaceis mollibus coctorum vi res & vitam sustentare tentaret. Quamvis maxime debilitata, tot & tam diu symptomatibus pressa, valde cacochymica a facta parvam vel nullam sanationis spem relinquere jam tum videretur, Indicationem tamen secundam, antea propositam, sequi placuit, tum opedietae Diaetae, tum Resolventium remediorum tentare, num Vita aegrotantis, quamdiu liceret, protrahi posset. Itaque praescriptae in his rerum angustiis fuerunt parvae Pilulae ex succo in- spissato Cicutae, Sulphure Antimonii aurato, alique Calomela dosi, ut salivatio a Mercurialis remedii usu haud facile metuenda esset, jussumque, ut vel integras, vel lacte aut jusculo solutas, deglutiret illas Pilulas, sic emum, ut in
corpore retinerentur, atque Ventriculi cavum attingere, ejusque actionem subire eae possent. Interposita quandoque, prout symptomata inuerelae dictabant, fuere analeptuca, leniter cardiaca, antispasmodica, palliando potius quam morbum sanando destinata. Licuit mihi ab hoc tempore cum l. Praeceptoris Venia AEgram nostram coram examinare, domi suae visitatae, deque ejus statu saepius renunciareis sermones cum Eo conserre.
96쪽
Dicta sub diaeta debite memoratis adhibitis remediis, alia quamdiu satis manserunt vegetae vires ad tertium usque mensis Martii diem, a quo tempore violentia mali maximopere increvit, & in pejus abierunt quaecumque morbi symptomata tunc nempe multo aere distentus ventriculus magnas creabat anxietates, inque flatuum eructatione acerbissimos producebat dolores invadebatis tunc simul febris cum pulsu parvo valde contracto universali corporis summa debilitate si quid ingerere conaretur, hoc jam transitum dissicilem in collo ostendebat, quo in loco antea nullum perceperat angustationis sensum praeter hunc autem, etiamsi quiesceret ab actione tubus, continuo ibi loci aderat pressionis sensus, quem a muco inspissato atque in oesophago haerente produci illa credebat, dum extus ad oculum vel tactum nullus detegi poterat tumor. Proxime insequentibus diebus omnia remittebant symptomaria, vires erant constantiores, sed fames insignis aegram ex
bat unde ad solidos cibos appetitu ferebatur, Clamsi frustulum panis, quod magnis moliminibus' corpore prono deglutire coacta fuit. Unde non tantum maximopere fuit fatigata, sed partibus affectis tantam quoque intulit vim, ut postmeridiem cum copioso muco etiam quamdam sanguinis quantitatem evomeret, postque vomitum febre ac animi deliquio corriperetur: utebatur porro resolventibus, inprimis prudens usus fiebat Cicutae cum Calomela Sulphure aurato Anti-
97쪽
monii Mercurius deinde, ob dissicilem depulsionem , praescribebatur urit methodum PLENcKI cum G Arab QSyr. Artem. Omnia autem haec neque salivationem, neque optatum levamen, multo minus sanationem exhibuerunt, ita ut sensim illa alsumere repudiaret, molestiarque inde natae cogerent ab eorum usu fere abstinere. Sensim itaque adeo fuerunt imminutae hujus foeminae vires, ut ex sola debilitate in quasi animi deliqui versaretur, neque fere loqui, neque sese movere posset, compos tamen mentis rerum peractarum conscia, per inediae essicaciam in sceletum quas vivum redacta
Simul ac nunc lactis aliusve suidi paulo majorem sumeret copiam statim illud revomuit, commixtum particulis grisei coloris, odoris obscuri, subacidi, qui odor in rejecto muco, cui interdum intermixtus erat sanguis, magis percipiebatur manifestus .caseo corrupto similis; si quid assumtorum parva simul quantitate ingereret, hoc perveniebat nequaquam ad
ventriculum, sed restabat ad locum aifectum, ibique summos cruciatus excitabat, cum anxietatumis deliquiorum continuo incremeuto omnia denique mortem instar certissimam indicabant, quam clysmatibus nutrientibus, quantum fieri posset, differre tentatum fuit sed eorum applicationem repudiabat AEgrota , mortem praeserens miserrimae vitae conditioni. Dolor intcrim quoque per totum corpus erat Iausus, inprimis.
98쪽
vero in femore dextro tam dolorifica sui sensilitas, ut adtactum integumentorum sine clamore non ferret misera, dum extrinsecus nihil appareret, nisi quod magis esset emaciatum quam sinistrum femur. Perrexit nunc continuo eructare materiem caseo corrupto similem, cum dolore magnois laetore molesto, putansque pulmonum suorum substantiam sic excreari hisce ipsissimis ver-
bis mortem instantem indicabat, in oel dat th non long reeritvtDuine nihil nunc amplius assumens, cum leviuscula febre, per triduum adhuc acuit, specie mortuae vivens, donec diat δ' Aprilis i779 placide exspiraret. Die 5' Aprilis vespera, trigesima sexta circiter post mortem hora, cadaver examinans cum clarissimo PRAECEPTORE variisque Sociis, inveni in colli dextra parte, supra clavicu-Iam, atrotidem inter & asperam arteriam, induratam landulam habentem cartilagineam fere duritiem, circiterque oVicolumbini magnitudinem Fig. Tab. VI. hinc usque ad septimam dorsi a superioribus numerando, Vertebram oesophagus naccidus erat, collapsus, sed ultra solitam dimensionem dilatatus hanc autem circa vertebram nova detegebatur durities' inspissatio, quae ipsum occupare oesoph gum apparcbat k .
Cum pulmonem dextrum, a posteriore parte quodammodo pleurae accretum, manu sinistrorsum reclinare conabar, vi illa,ma tut
99쪽
utut levi, solvebatur adhaesio non tantummodo, sed laceratio fiebat, is foramine sic facto mox erumpebat materies albo-cinerea, picta, grumosa, lac corruptum odoreis habitu plane reserens. Praesentiam vomicae illo in pulmone suspicans per factam aperturam immittebam digitum, revera inveniebam saccum medio in labo, amplum, dicto magmate repletum. Deinde prudenter digitum Volvens revolvensque, ut de exstensione ejus sacci judicarem, alterum ostendo foramen ci, i, per quod intrans digitus ipsissimam matericionfendit. Sublato post haec pulmone vidi, quemadmodum ex die is praevisum erat, patulam ex oesophago in incumbentem pulmonem fuisse viam neque recentor facta videbatur haec communicatio, quum margines dictam aperturam ingent essent valde scabri inaequabiles, incrassati, viderentur etiam esse gangraenosi Infra hanc degenerationem oesophagus, parum inflexus, ast longitudinem trium fere digitorum transversorum I . eamdem servabat duritiem is ibidem tantopere per tunicarum spissitudinem diminutam habebat suam capacitatem, ut at . um scriptorium vix transmitteret. Ulterius vero malum non extendebatur, prope cardiam tenim nullus tumor, nulla induratio, nihilque a statu naturali alienum apparuit, nisi insolita ubi esophagui, quemadmodum reliquarum etiam Partium, flacciditas m.
100쪽
Praeterea hoc notandum, pulmonis dextri superiorem partem hic' illic exhibuisse puncta albida ejusdem colorisac erat materia in ipso pulmonis sacco praeternaturali contenta inferior ejus pars nihil vitiosi exhibebat, praeter levem ad pleuram adhaesionem. Sinister pulmo integer erat sanusque, ab omni morbos nexu immunis. Tandem in cavo thora-cisis pericardi insignis aquae foetentis, fuscique coloris, quantitas erat conspicua- In cardia nihil notabile invenimus. Neque ventriculi parietes erant indurati, sed in ejus curvaturae superiore, inter cardiam pylorum ad sinistram magis quam dextram partem, habebat glandulam induratam, superius memorata non multo minorem ejusdem duritiei ac coloris crid. Fig. III. Tab. VI. : adjacebant & huic corpuscula granisormia etiam dura Carterum ventriculus erat extenuatus membrana pellucido similis, adeoque fragilis, ut sine laceratione a digitis aut volsella arripi vel tractari vix posset,AE continebat aquam turbidam suscicoloris. Intestina omnia tenuia, crassa in naturali situ posita, itidemque Valde extenuata, continebant cybala durissima nigra vesicula sellis, uti in inedia exstinetis fieri solet, magna crat, bile turgidissima hepar autem, .coetera organa, iue in abdomine continebantur, naturaliter constituta erant quoad mechanismum, sed valde accida, extenuata &mollia