Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

de Indulgentia plenaria opportune praemoniti, ad Ecclesiam convenire valeant.

a. Eleganti adeo apparatu exornanda erit Ecclem si a , ut tantae Solemnitatis Testimonia in ea undequaque resplendeant . . Prima , vel alia die Tridui recitandum erit officium recens Beati, prout fuerit in Brevi Beatificati in is praescriptum. q. Die quo celebratur officium, omnes Misse erunt de Beato; quae etiam a confluentibus utriusquΡ , Cleri Sacerdotibus poterunt celebrari, si ex Brevi constet. s. Missa dicitur cum Gloria & Credo: excepta autem hac occasione , in Missis de Beatis omittitur Symbolum, nisi forte occurrat eorum Festum in die Dominico, vel infra aliquam Octavam, cujus ratione alias dicendum foret. 6. Praevidendum erit ne prima die , aut alia, in qua recitatur officium Beati, occurrat Festum altioris Ritus , sed potius inferioris , quod erit transerendum ad aliam diem juxta Rubricas Breviarii Romani. . In caeteris diebus Tridui recitatur officium, quod occurrit in Kalendario, & celebrantur Missae, quae

concordant cum eodem officio, ac una tantum Solemnis de Beato ob concursum Populi &c. non omissa tamen Conventu ali de die post Tertiam ante Solemnem de Beato post Nonam. 8. In Missis concordantibus cum officio diei,

dummodo non occurrat Festum primae Classis, praeter Solemnem de Beato, quae communiter admittitur, videtur tolerabilis aliqua memoria , seu Commemoratio de eodem Beato etiam in aliis Missis . 9. Si autem secunda, vel tertia die Tridui occurrat Festum Semiduplex , praeter Solemnem de Beato,& Conventu alem de die, tolerabiles judicantur nonnul-

392쪽

CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

Ite aliae Missae de eodem Beato , ratione continuationis Solemnitatis, concursus Populi, ampliationis cultus, ap- 'paratus, Indulgentiae &c. io. In tribus his diebus, in Ecclesia , ubi aguntur Solemnia Beatificationis , nullo modo erunt celebrandae Missae de Requiem, propter incongruitatem & disconvenientiam.

i. Hac Solemnis Tridui occasione excepta, non permittunt Rubricae celebrare infra Annum Missas Votivas de Beatis, sed tantum Festivas in die Natalis, seu felicis obdormitionis eorumdem Beatorum .ia. Cum nihil reperiatur apud Nos determinatum circa Exercitia , aut Functiones peragendas, vel praestandas in honorem Beati tempore Tridui; Superiorum Provincialium , & Locorum erit praescribere ea, quae magis in Domino opportuna iudicaverint ad promovendum Cultum , fovendamque Devotionem erga Beatum , de quo celebrantur Solemnia. Finis Tertne Partis .

393쪽

CAEREMONIALI s

De iis, quae Divinum Ossicium cum solemne,

tum privatum concernunt.

De ornatu Eeelesiae, o praeparandis In ea

ante adventum Celebrantis ACROSANCTAE Aistiones quaru in exor

dium a primis ducitur Vesperis) cum in Aula Sanista Dei regulariter peragantur, de ejusdem ornatu prius, decore , ac magnificentia verba facere opinportunum videtur. Primum igitur temporis , loci, atque Personarum habeatur ratio et splendidior quippe diebus festivis requiritur apparatus, eoque major, qub ipsi dies sestivi solemniores erunt. Sic exquisitior in Insignioribus Ecclesiis decet ornatus , quippe quae & copiosum Clerum, & suppellectilem habent amplam, quaeve congruenter sit uatae, & in suis partibus apte distinctae commodiorem ornandi praebent facultatem . Personarum etiam , quae ad Celebritates conveniunt, Divinis officiis praesunt, aut intersunt, Dignitas, prout major, vel minor erit, majorem, minoremve exposcit apparatum ; ea tamen lege, ut hujusmodi ornatus Religiosae Prosessionis limites nusquam excedat. a. Si igitur Festivitas ex praecipuis & Solemnio'ribus illius Ecclesiae extiterit , primum a parte exteriori

394쪽

3 8o CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

ornandae erunt Ualvae ipsius floribus , ramis, frondibus virentibus , bracteolis , aut fasciis Versicoloribus, qud splendidius pro locorum consuetudine , ac temporun qualitate fieri poterit. Superliminari portae Essigies Sancti , vel Sanctorum , quorum Dies sestus agitur , pariter

exornata, & sub illis Insignia Summi Pontificis, Legati, Cardinalium, Nuntii Apostolici , Episcopi, Reipublicae,

Principis absoluti, aut Civitatis, pro consuetudine apponentur , ordine dignitatum in eorum dispositione servato. Inferioris vero notae Personarum, Saecularium praesertim, Stemmata ne ais gantur , nisi adsit immemora bilis consuetudo , vel sit Ecclesiae Fundator .

3. Porticus Ecclesiae , si quae sit, sericis telis,

aut laneis , auro illitis vestiri poterit . Picturae tamen eis intextae conformes sint historicae veritati , nihilque

in illis profani , inhonestive appareat; quod & in aliis

quibuscumque pannis , aulaeis , peristromatibus, cum in exteriori, tum in interiori Ecclesiae apparatu servari debet, & maxime ne apponantur ibidem ullae Effgies, nisi Sanctorum, vel Summorum Pontificum . 4. Speciosiori autem forma prae caeteris fulgeat intus Ecclesia , in vestitu deaurato, circumdata varietate , ut Fideles cum laetitia & exultatione in Templum Regis adducantur. Parietes igitur aulaeis, Tribu-nae vero holosericis, aut nobilioribus Cortinis, coloris, quoad fieri poterit , Festo convenientis , obducantur . Sedes Legati Apostolici, aut alterius Cardinalis, Nuntii, Episcopi, qui forte Divinis intererunt officiis , conde centibus paretur ornamentis. Subsellia quoque pro P-Iatis, Magistratibus, aliisque Magnatibus , & Nobilibus

Laicis , pro Ecclesiarum , locorurnque consuetudine exornari decet: illud super omnia attendentes Superiores

Locales, ne ulli minimum quid honoris debiti subtrahatur, neve urbanitatis excessu plus aequo, Saecularibus

395쪽

PARS QUARTA CAP. I. : 38r'

praesertim, tribuatur, & peculiariter illis locum assignando extra Presbyterium.

s. Ara Princeps , quo splendidius poterit , pro

temporum tamen, locorum , & Personarum varietate , ac exigentia decorabitur. Quod si a pariete disjuncta ,& separata sit, apponentur, tam a parte anteriori, quam posteriori illius, Pallia aurea, vel argentea, aut serica, auro perpulesare contexta, coloris Festivitati congruentis; eaque sectis, ac quadratis lignis munita, per quae , non rugosa, sed extenta 3c plicata decentius conspiciantur. Tum in superna linea Mappae mundae & benedictae tres saltem explicentur, quae totam Altaris planitiem contegant ; superiori ad minus oblonga, quae usque ad terram pertingat. Nullae tamen coronides ligneae circa Altaris angulos ducantur, sed earum loco apponi poterunt fasciae ex auro, vel serico elab6ratae, ac variegatae, quibus ipsa Altaris facies apte redimita, Drnatiorque appareat . Candelabra sex , eaque argentea , si haberi

possunt, sin minus ex aurichalco, aut cupro aurato nobilius fabricata , & aliquanto altiora, spei tabilioraque solitis, Altari superponantur cum totidem Cereis albis, in quorum medio Iocabitur Crux ex eodem metallo &opere , praealta ; ita ut pes illius aequet altitudinem Candelabrorum, dc Crux ipsa tota Candelabris superemineat, cum Christi Domini e Cruce pendentis Imagine versa ad anteriorem Altaris faciem. Porro ipse Ca

delabra ex Caerem. Dis. lib. I. cap. I a. num. II. non sint

omnino inter se aequalia , sed paulatim, quasi per gradus ab utroque Altaris latere surgentia , ita ut ex eis altiora sint immediate hinc inde a lateribus Crucis post a. 6. Sacrae Reliquiae ,&Imagines, seu Statuae Sanctorum argenteae, vel ex alia decenti materia, staturae competentis , disponi poterunt alternis inter ipsa Candeo

labra, quemadmodum & Vascula cum floribus, frondibusque

396쪽

busque odoriseris, seu serico contextis, studiose ornata, dummodo ipsa Altaris dispositio , & structura id serat. Abstinendum tamen ab Imaginibus, Reliquiis Sanctorum , si SS. Sacramentum publicae Fidelium adorationi fuerit expositum , sicut & floribus, tempore Adventus& Quadragesimae, Dominica tertia illius, & quarta huius excepta, atque ab Imaginibus Sanc horum, & praecipue D. N. I. C. tempore Passionis, etiam Feria U. in Coena Domini , quo die permittuntur tantum super Altari vascula florum, & Reliquiae Sanctorum.

. Quod si Altare parieti adhaereat , ipsi tab la , seu pannus nobilior , & speciosor , ubi intextae vel pii, ae sint Domini nostri Jesu Christi, aut Gloriola Vir-

ginis Mariae , vel Sanctorum Imagines , affigi poterit , nisi jam in ipso muro de pietae essent, ac decenter ornatae. Desuper vero in alto appendatur Umbraculum, seu Baldachinum, coloris , quoad fieri poterit , caeterorum Paramentorum , formae quadratae , cooperiens Altare , R ipsius Pradellam. Quod Baldachinum omnino erit apponendum, etiamsi Altare a pariete sit disjunctum , dummodo supra non habeat Ciborium, seu turrita aedicula ;quo casu non est opus Umbraeulo, sed ipsum Ciboriunia foribus, frondibusque exornari poterit. 8. Gradus omnes Altaris inferiores tapete aliquo amplo & pulchro , rubet congruentius coloris , coope viantur ἔ Presbyterium vero pannis viridibus . Quod si peristromatum copia deficiat, Suppedaneum saltem Αltaris conspicuis obducatur aulaeis . Similiter & locus , Martyrium , seu C insesso nuncupatus, ubi nempe SS. Mar tyrumi Corpora requiescunt , decet floribus , frondibus, Omnique ornamento decorari. Altaria insuper Minora Palliis concoloribus , decentibusque ornentur, absque

coronide, & cum fascia , ut sit pra de Maiori dictum est. Geminis saltem hinc inde instructa sint Candelabris

397쪽

sARS QUARTA CAP. I. 383

cum Cereis , & Cruce in medio cum Imagine Crucifixi . Scabella eorum , seu Suppedanea tapetibus , vel pannis, si fieri possit, contegantur. Ara autem, vel locus , ubi asservatur SS. Sacramentum , prae caeteris sumtuosius , ac nitidius exornetur. 9. Lampades quoque ardentes numero impari

adsint , in primis ante Altare, vel locum , ubi asservatur SS. Sacramentum , & coram Ara Principe , non a latere , sed recte in medio , a Suppedaneo parumper distantes . Quibus in locis Lampadarios pensiles esse deincet affabre elaboratos, plures sustinentes Lampades argenteas , vel ex alia decenti materia , ex quibus qui

ante Altare majus erit s tres ad minus, qui ante Sacra mentum , quinque saltem lucernas habeat: ante vero singula alia Altaria, singulae possunt Lampades appendi . Porro dicta lumina praecipuis Festis , saltem cluni: Uesperae R Missa Solemnis decantantur, continuo ardeant ;Sed coram SS. Sacramento , sin omnes , ad minus tres accensae tota die adsint Lampades : extra verb Solemnitates lassicit, ut una dumtaxat diu noctuque colIuceat ad Altare Sacramenti. Insuper ante locum , & senesteliniam Consessionis supra dictae, ubi consuetudo est Lampadem ardere, servanda est. Possunt etiam in Ara Maxima, vel aliis, quae habent Ciboria, circumcirca Lampa des appendi. Io. Abacus , seu Credentia , de qua suo loco egimus , etsi in Missis Solemnibus dumtaxat praeparari

soleat; non erit tamen incongruum Mensam breviorem, demissoremque, lineo mantili mundo contectam a lat re Epistolae pro Vesperis adhibere , in qua Ceroserari rum Candelabra cum Cereis albis , Thuribulum cum Navicula , aliaque necessaria reponantur, praesertim si neque Celebrans, neque Assistentes recedant in Chorum, ut ibi sedeant. Ipsi autem Abaco nec gradus , neque

Crux a

398쪽

Crux , neque Sanctorum Imagines , Statuae, aut Reliquiae superponantur. Prope dictam Mensim in loco opportuno, & ab oculis Populi , quoad fieri potest , remoto , vel in Sacristia , paretur Vas cum Carbonibus accensis, ac forcipibus pro usu Thuribuli. 11. Extra cornu Epistolae prope Credentiam aptetur supra Tapetem Scamnum oblongum cum Dorsuali , panno , seu aulaeo viridi obductum , in quo Celebrans sedeat . Sede autem Camerali sine aut cum fulcris ad brachia nullus Coenobitarum , quicumque ille sit , utatur, sed Scamno dumtaxat, seu Banco , ut supra , Ornato, juxta Decreta iterum atque iterum a S. R. C. e manata , die praesertim gi. Iulii ann. i 666. Ibidem Legite,& super eo Breviarium seri eo concolore Paramentis tectum collocet ut e hinc inde vero contra Altare disponantur se uilia absque Dorsuali viridi panno ornata pro Assistentibus . Quod si Celebrans pro locorum consuetudine in Chorum ad Vesperas recedat, omisso tunc memorato Scamno, prima Sedes Chori, ea nempe, quae ei hebdomada illa obtigerit, Tapete cum Pulvino paretur ,hinique super Genuflexorium ornatum apponantur Cusis sni, ad brachia unus , alter ad genua .is. Pluvialia coloris ossicio congruentis, nec non Super pellicea &Amidius opportune in Sacrario disponan- itur, juxta majores, vel minores Festorum Celebritates. lIccirco Caerem. Epist. lib. I. cap. r. vestigiis inhaerentes, in Festis Solemnioribus, ut in Nativitate Domini, Epi- lphania, Pascha te Resurrectionis, Ascensione , Penteco-

ste , in Festo Corporis Christi , SS. Apostolorum Petri l& Pauli, Assumtionis, &Immaculatae Conceptionis B. M. V. iPrincipalis Ordinis Nostri Patronae , omnium Sanctorum , t Dedicationis propriae Ecclesiae & Sancti Titularis ejus- idem , i Patroni principalis Loci , aut Tituli Cathedra- llis, vel Nullius jurisdictionem quasi Episcopalem ac Ter

399쪽

ΡARS QUARTA CAP. I. 38r

ritorium separatum habentis , Seraphici P. S. Francisci, Patroni , seu Titularis Regni & Provinciae etiam Regularis, ac denique in insignioribus quibusdam Locorum, &Ecclesiarum Solemnitatibus, sex Pluvialia a totidem Religiolis Celebranti assistentibus sumantur. Quibus diebus Superior ipse , vel, eo absente, aut legitime impedito, aliquis ex Dignioribus Patribus Sacra peraget . In aliis duobus Festis immediate subsequentibus diem Nativitatis Domini , Paschae , & Pentecostes ; item in Festis Circumcisionis Domini, SS. Nominis Iesu, Purificationis , Annuntiationis , & Nativitatis B. M. V., SS. Trinitatis , In ventionis S. Crucis , Dedicationis S. Michaelis A rchangeli universalis Ecclesiae Patroni, S. Ioannis Baptistae, S. Patriarchae Ioseph, S. Antonii de Padua , S. Bonaventurae Episcopi Cardinalis, S. Clara: Assisiensis , Sacrorum Stigmatum S. P. Francisci , omnium Sanctorum Seraphici Ordinis , in Dedicatione Ecclesiae Cathedralis , ac tandem in Festis Sanctorum , qui apud quasdam Ecclesias

consueverunt solemniter celebrari quatuor tantum Plu-

ω talia adhibeantur; Divinisque operetur Sacrae Theologiae Magister , adhibitis semper Caeremoniario , ac duobus Cantoribus Superpelliccp indutis, ultra Ceroferarios, &Thuriserarium . In Dominicis vero , aliisque Festis duplicibus tam secundae Classis,miam majoribus cantabit Hebdomadarius, duobus dumtaxat sumtis sibi Assistentibus cum

Pluvialibus . Tamdem in Duplicibus , Semi duplicibus , Simplicibus, & Feriis nul Ius fit apparatus, nec Thurificatio, nisi praedicta Festa consueverint in quibusdam locis celebrari cum pompa exteriori.

I 3. Haec, ut ab initio diximus , in praxim sunt reducenda in Solemnioribus propriae & insignis Ecclesiae ordinis Festivitatibus. Nam in Solemniis universalis Ecclesiae , videlicet in Nativitate Domini, Paschate , Pentecoste &c. etsi laudabilis semper sit apparatus, Valvae

400쪽

3 86 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

tamen, Porticus, & parietes Ecclesiae regulariter non ornantur , salva consuetudine . Verum in hujusmodi F stis Tribuna saltem, Altaria cum Maius, tum Minora , Sedes Celebrantis , Abacus , & Suggestum eadem forma exornentur. Dominicis, 3c aliis Festivis diebus parcior erit ornatus , pretiosior tamen illo , qui diebus serialibus adhiberi solet. Ubi vero propter paupertatem magnificentia splendere nequibit , munditia saltem, dc

nitor perpetud vigeat.

De Vesperis Solemnibus. r. Mnibus rite, ut supra, dispositis , Coenobitae R ν universi, Festivo Campanarum sonitu evocati, promto, hilarique animo, quae in Chorum, qua in Sacrarium munere suo religiose perfuncturi se conserent . Ac in primis Caeremoniarum Magister , cui caeteri obedire tenentur , cuncta tempore suo moderabitur . Ceroserarii statura aequales Cottas accipient; Altaris inde, suosque Cereos accendent , incipiendo a proximioribus Cruci, primum a parte Evangelii, postea Epistolae . Sex

aut quatuor Religiosi pro Felii qualitate , uti superiori capite dictum est , distincti , si fieri potest , inferioreseque iis , qui in Missa die sequenti sunt ministraturi ,

Pluvialia , coloris ac venustatis convenientis , sument supra Amictum & Cottam sine stola . Hinc inde poste 1 dispositi nudo capite consistent, donec duo ex illis Digniores Celebrantem debitis induerint Paramentis , Amictu nimirum, Superpelliceo absque Stola , & elegantiore Pluviali sine Gemma , Pectorale seu Formale nuncupata, quod est proprium Episcopi. Usus tamen Stolae in modum Crucis luper Albam transversae minime improbatur , ubi fuerit consuetudo utendi Alba. - . a. Qui-Disit iroo by Coost

SEARCH

MENU NAVIGATION