장음표시 사용
271쪽
nunquam in Carthaginensi Provincia. Argumentum hoc, certe evidens, nutaret solum, siqua ex propositionibus minus ceria esset. Μinor haud est dubia: quotquot enim prinseruntur Hispaniarum Concilia, hodieque eXtant, aut quaecumque alia memorantur, eorum nullum a Carthaginensi Priesule convocatum dicitur, neque Concilium Carthaginense inscribitur, quaelibet enim hoc vocantur nomine in Astica sunt habitata. Id tantum reliqui est . ut probetur
major; quae ultro ut negetur, probatio e regione concedemdam ostendet. Quicumque in Hispaniarum Ecclesiis Metr politae unquam suerint . ii quandoque, aut saepius conVocasse Suvaganeorum Concilia seruntur; quod de antiquis Hispaniae Metropolitis omnibus patet. Hispali S. Leander amno s9o. S. Isidorus 6 I9. habuerunt Synodos. Emeritensis Metropolita 666. Bracarensis s6 I. & s 2. Tarraconensis SI 6. Idemque Metropolita aliam habuit Synodum Caesaraugustae anno s92. aliamque Barcinone 699. Praesul Luci Α gusti, qui intropolita olim fuit, brevissimo ejus dignitatis tempore Concilium habuit 369. Ovetensis itemJoanne VIII. Pontifice annuente ad quoddam tempus Metropolita 9 II.& 9I2. Synodum congregavit, uti Card. Aguirre testatur. Nihil est cur de Toletanis mentionem habeam, perolgurum quippe est. Quid igitur Carthaginensis nullam com gregavit Z Quia nempe neque erat, neque fuit unquam Μetropolitara .
IV. Praesto est argumentum aliud priori haud minus eo ficis. Siquando Carthaginensis Antistes Metropolita Riς set, aliquod e Conciliis Nationum ipsius nomen cum reliquis intropolitarum nominibus obsignatum praeberet : at constat nusquam ita factum reperiri: Metropolitam igitur fuisse nunquam Antistitem Carthaginensem dubitari non potest. Argumentum procedit; neque enim major in dubium vertitur, quum id abhorreat ab omni fide, nullam nempe Synodum adiisse Carthaginensem Episcopum, seu si adierit inter Metropolitas non obsignasse, dum vere Metropolita, ut dicitur, is fuisset. Antequam Gothi in suam redigerent potestatem Galliam Narbonensem , nulla Synodus Episcopi Narbonensis nomen inter Metropolitas obsignatum praeseseri; postea vero quam Provincia istiec Gothis Paruit, quaecumque fere Synodi Nationales Toleti sunt
272쪽
habitae Narbonensem Praesulem inter Hispanienses Metropolitas obsignatum exhibent, alium alio loco , pro vetustate consecrationis , possessionisve intropoleos. Sic tertio in Toletano Concilio. tertio loco subscribit: Iguetius in Chria si nomine Narbonensis Metropolitantis Episcopus. Et in Gu
demari Regis edicio Sergius quarto loco subscribit: Sergio Obispo de fruariana. Sergius Episcopus Narbonensis. hi
ergo creditu erit obvium , quod siquando Carthaginemis Antistes Μetropolitam egisset, tot in Sinodis Nationum , quae habitae in Hispania sunt, inter intropolitanos subscribere neglexisset Nullo certe pacto id crevi potest: liquido ergo constat Carthaginensem Episcopum nunquam suille
V. Objiciet fortasse Ecclesia Hispalensis: Quadam in Synodo Tarraconensi s I 6. anno congregata Hectoris Episcopi Carthaginensis hujusmodi subscriptio sit obvia: Hector Episcopus Carthaginensis Metropolis. Falsa igitur minor propositio; evidensque responsio contra argumentum Toletahi propugnatoris. Euge, belle: at puto non animadvertit propositionem per me factam, constantissimeque assirmatam pro certa . Tarraconense Concilium sI6. anno congregatum ,
Provinciale suit Suffraganeorum Archiepiscopi unius Ta raconensis. Unde infertur, minime reperiri posse inter ali rum subcriptiones Metropolitarum Hectoris nomen ea in Synodo, in qua nullus acliuit, quod nostro assirmatur argumento . Nec sacile captu est quinam foret Metropolita Η ctor, aut ejusmodi praestaret dignitate: siquidem eo in Comcilio haud proxime Archiepiscopum Tarraconensem obsignat, immo horum medius est Tarraconensis , seu Impuritanus, pro varietate Lectionum. Antistes; nam alia in ed, tione legitur, Paulus in Christi nomine Episcopus Impuritanae ciSitatis: alia autem habet: in Tarasonensi civitate, ut probe monet Em. Aguirre tomo a. Conciliorum. Constat igitur , hunc Praesulem nequaquam obsignare inter Metropolitas Hispaniae; proindeque nullam extare Synodum, in qua Camthaginensis Praesulis nomen inter Hispanos Metropolitas
VI. Quisnam homo sit, & cur Metropolitae praeseserat
nomen hic Hector, dissicile assi arem a non enim meum
induxi animum ut credam, quod penes Ambrosium de ΜωH h rates
273쪽
rales, Pad illium, ac Marqueg laudatos per Μagistri1m A gais invenio ; Hectorem nempe istum filisse Archiepiscopum Toletanum: quum, ut sedulo rem inspexerim, stabile nullum fundamentum sum nactus, quo inhaerere sententia pos sit. Aliquid suspicatur Card. A mirre praefato loco, meri ne Antistes titulo Carthaginis jam eversae; adeoque illi e Metropolitae jure nolenti decedere, abnuens Concilium dari locum pro dignitate Ecclesiae, cujus duntaxat titulo decorabatur, permisisse, ut post Episcopum antiquiorem subscriberet. Quod licet recte sit cogitatum a tamen subsistere nequaquam potest. Enimvero, quis, quando, cur, quorum precibus Hector creatus fuit Eeiscopus tituli Carthaginensis i Haec certe omnia probanda erant, ut tam inaudita fieret propositio. Huc accedit, quod ea tempestate duplo paene majores quum censerentur Episcopi Hispaniarum ., quam qui hodie existunt, ecqua necessitas decorandi solo Carthaginis titulo Episcopos fuit Caeterum probandi camia moris per illa tempora tam insolentis, cujus nostros apud Historicos nulla mentio est . nec diffiteor obvium id mihi fuisse nunquam ulla in Ecclesiastica historia. Praesules tum consecrari solitos collapsarum titulo Ecclesiarum stabiliora quidem fundamenta erant opus, quam quo res inhaeret. VII. Praeterea mente Aequi haud possum, quomodo argumentum subsistat, nempe proprium ideo Praesulci Carthaginensi negatum Ecclesiae, qui tota in Dioecesi juriς dictionem haberet, quia ipsa civitas, ut dicitur, interierat: quum e contrario constet, Carthaginem Africae, quae vulgo est Carthago nova) a Saracenis aequatam solo esse anno 696. nihilo tamen secius Carthaginenssi, seu Carthaginis novae Antistiti servata jura esle ad Primatem spectantia, anno IO q. nempe quinquaginta, & trecentos post annos. Testis mihi erit epistola quarta Leonis IX. ad Petrum , & Ioannem Episcopos, qui eodem anno Io sq. Episcopi Carthaginensis
auctoritatem tuiti erant ; en ipsam epistolae sententiam , IRecte contra Gumanitanum Epi copum dignitatem Ecclesiae Carthaginensis desenisis: quia fine dubio post Romanum limi em ,
primus Archiepiscopus, totius fricae ruetropolitanus est Carthaginensis Episcopus. Nec pro alio Epistopo in tota Aprica potes perdere privilegium semel jusceptum a Sancta Romana, or Apostolica Sede . . . Idque flve deserta maneat Carthago,fmgloriosa resurgat. VIII. Diuiliasu by Corale
274쪽
VIII. Hinc profecto colligitur, gravi de causa mini, me habendum Hectorem Carthaginis titularem, quae urbSante excidium Metropolitana fuerit ι etenim si Metropolitae, dignitas in Ecclesia Carthaginensi extitisset, id sane maximo annuente Pontifice credendum foret, per quem Ecclesiastica quaequae auctoritas, & jurisdictio spiritualis in Ε clesiae Μinistros consertur, in eo quippe Redemtor noster Christus summam constituit, ut e supremo isto capite tamquam ex fonte in inseriores effunderetur. Propterea quintiescumque Principes Laici expedire sunt rati, aut Episcopales Cathedras transferre, aut novas condere, aut alicujus auctoritatem amplificare, supremum Ecclesiae caput adierunt, ut id impetrarent. God nostra memoria contigit Viennensi Episcopo in Archiepiscopum permutato, & Oli boensi Patriarchatu in Portugallia rechns erecto. IX. Antiquis id quoque temporibus factum fuit, cujus rei exemplum omni majus exceptione Imperator Iustinianus praebet, qui a Romano Pontifice impetravit, ut patria urbs Achryda, quam ipse Iustinianam postea. nOVam nuncupavit, ex unius Episcopi Parochia in Μetropolitanam , denique in Primatialem evaderet. Qua posita Veritate, VL. detur negari non posse , quod Hector, si Episcopus fuisset
Carthaginis, utut eXcisae, e Metropolitae auctoritate non ,
excidisset, Leone Papa teste , qui ait privilegii, auctorit . tis, ac dignitatis Metropolitae propriae jacturam ab Episcopo haud posse fieri, qui semel suscepit a Sancta Romana , & Apostolica Sede ; idque, seu intereat, seu existat E clesia, & urbs, ubi sedes constituta est. Proinde si Hector Carthaginensis Episcopus, ejusque Sedes Metropolis exibtisset, in eodem certe honos permaneret Metropolitani Prinvinciae Carthaginensis in Hispania: non secus atque Ca thagine in Astica jam excisa, apud ejus Ecclesiae Praes lem honor , dignitas, jurisdictio Metropolitae in Astica
X. Absurdum praeterea grande aliud occurrit, quod Hector Carthaginensis Episcopus, quique illi successit Licini,nus , quem constat ejusdem Eclesiae fuisse Praesulem, Epist
pi tantummodo Titulares dicantur. Ratio patet: tametsi enim Carthago penitus eversa esset, ita ut ne dici quidem posset: Hic fuit: tamen Dioecesi non item prorsus excisa , H h a. mu,
275쪽
PARSII. - DEFENSIO PRΙΜΑΤUSCAP- VII quidem ignota extabant oppida , ubi sedes constitui Episcopi Carthaginensis posset a eoque id magis,
quod de Gothis liquet, impedimento eos non fuisse, ne suis in Ditionibus Antistites morarentur. Certe quidem . nostris hisce temporibus , quin etiam multo ante sedes ea Carthagine esse desiit, Murciaeque suit posita legitimis de causis. Quod pariter in UXamete Dioecesi contigit, cujus Cathedralis Ecclesia est in villa, quae Suburbium Vocatur, non in urbe, utpote prope ad solitudinem redacta, neque propterea Dioecesis VXamae nuncupari dessiit. Ecquid igitur vel levissimum incommodum cogitatione aliquis complecti
potest, quin Carthagine eversa Civitatis ejusdem Antistes alia in urbe Dioecessis poneret sedem, ubi suam ipsius dignitatem , nomen, jurisdictionem tanquam Episcopi Carthaginensis conservaret i Equidem ne minimum quidem invenio. XI. Titulares Episcopi, quos Ecclesia Romana consecrare multo ante hoc tempus consuevit, ut Praesulibus opem
serant, qui seu ob Dioecesium amplitudinem, seu alias ob causas, quae, Romano ut videtur Pontifici, impedimento iis sunt, propriis haud muneribus fungi possunt, Ecclesi rum tantummodo illarum habent titulum, quae Catholicis viduatae sunt, vel siqui in eis eXistunt, latent, neque enim ,
Episcopis, aut Christianis fas ibi est commorari. Quin immo siqua ex ejusmodi Provinciis in potestatem venerit Christiani alicujus Principis, jam modo qui Praesul Ecclesiae iulius habebat titulum, proprius fit ejusdem Episcopus, quod videmus factum, tum quum Toletanus Archiepiscopus Εm. Cardinalis Auranum Ditioni suae subjecit. Fr. tunc Aloysius Guillen in Hispania erat Auranenssis Episcopi titulo. Hic oppido illo devicto possessionem Ecclesiae inibat suae: neque . . a 'p' pacto removere ab hoc incaepto eum valuit Sanctus Camdinalis, quam ei persuadendo, urbem ab se tunc receptam non esse Auranum illud , cujus erat Titularis Episcopus AloysiuS. XII. Praeterea non leve suppetit argumentum, propositam augens difficultatem. Quanquam eversa a Gothis Camthago est, D. Isidoro teste, quod postea demonstrabimus astu a Uvandalis, ut alio loco diximus, Μarianae , aliorum- aue opinionem sequuti, adeoque eXcisa , ut ViX Pauca rudera eXtarent ; constare tamen videtur hanc urbem S . anno,
276쪽
quin etiam longe ante instauratam laisse. Neque id parum stabili nititur iundamento. Sancti viri Leander, Isidorus, Fulgentius, & Florentina virgo Severiano parente sunt g niti, quem historia Carthaginis Dynastam nuncupat. Civit iis Carrhaginis , o P Cinciae Hispaniae Dux a Daniele Pap brochio appellatur, quocum de nomine constat tum inri nae, tum Em. Cardinati Bellugae in Pastorali epistola. Requidem vera illa civitas gloriatur jure conspicuos adeo Samcios a se profectos. In lectionibus trium Divorum Praes lum. iidem dicuntur Carthagine oriundi: & quae legum tur de S. Leandro , Severianum ejus Patrem Carthaginis Dominum vocant. Fatendum est igitur, quod licet instam
rata, & munita aeque Carthago non fuerat, atque olim, antequam solo aequaretur a Gothis , extitit: attamen habitari coepta erat, neque inisequens in ea erat Populus, utpote sede Ducis, sive moderatoris Carihaginensis Provinciae. XIII. Omnium nemo certo scit, illane urbs Carthago, quam saevitia Gothoriun evertit, ut D. Isidorus reseri, lita ibidem fuerit, ubi nunc nova urbs existit, an forte alibi: quod satis esset, ut tuto Isidorus diceret: nunc autem
a Gothis stubversa, atque in desolationem redacta es. Et sane quem praeterit, quod urbs Jerusalem ad eam Vastitatem a T. Vespasiano redacta fuit, ut ne lapis quidem super lapidem remaneret i Luca testante: Nyn relinquent in te lapidem super lapidem. Nihilominus post id excidium denuo excitata est illa civitas, neque eo loci, ubi antiqua extitit, sed finitimo in loco, nomenque idem Ierusalem fuit inditum, quod nostra etiam memoria viget: haud aliter de Carthagine a cidisse credendum est, qua enim ex parte ad Meridiem is git , in collis fastigio, ubi arx, vulgo Trimabotistas sita est . antiqua Ecclesiae, urbisque Carthaginensis rudera inspiciuntur.
XIV. Alvero eversa penitus, atque excisa urbs illa fuerit, ita, ut ne nomen quidem aedificatae recens urbi relictum sit, multisque inde annis excitata istaec fuerit, quae hodie floret, vigetque omnes apud homines portu celebe rima. Id tamen haud negari potest , locum in Carthaginensi Provincia extitisse, ubi Praesecti Provinciae Severiani aula sita erat, qui,ut libet nonnullis, erat Leovigildi Patruus, Patris nempe hujus stater; vel communiori opinione socer;
277쪽
G6' nam filiam Severiani Theodosiam uxorem habuit. Qua de re citati Scriptores videndi sunt. Quum Vero tanta, actam singulari virtute is esset , haud dubie pro meritis ac ρ ροιο.i, dignitate Aulam habuisset. Quod si eversa Carthagine sedes Aulae relicta est Ducis aut Praefecti Carthaginensis Provinciae , quomodonam Episcopo Carthaginensi locus desuerit, ubi niam Cathedram constituereti Arduum est, fateor,
necnon ad persuadendum dissicile iis, quibus nihil pensi est
ratio. Mihi quidem pro certo est, modo in illa urbe recens condita, post prima ea bellorum incendia, quod probabile admodum videtur ι modo in alia ex multis, quae in Provincia erant, sedem & Cathedralem Carthaginensen extitisse. X V. Hanc opinionem adstruit roboratque D. Isidorus duo amrmans. Primum : de Carthagine sermonem instituens, ab Astis conditam esse ait, quum Duce Annibale Η, spaniae maritima invaserunt, quae postea urbs bello capta a Romanis, eorumque colonia facta, universae ProVinciae n dedit; praeterea, Nunc autem, inquit, a Gothis subtersa 2 Io atque in deselationem redacta es. Unde compertum habemus D. Isidori tempore Carthaginem illam, quam Afri condidere, jam esse deletam. Alterum , tradit Licinianum Sacrae Scripturae eruditione celebrem sua ipsius memoria Carthaginensem Episcopum florere : Licinianus Carthaginis Spartariae
Episcopus in Scripturis doctus ... Claruit temporibus Mauricii si gusti, occubuit Constantinopoli, meneno ut serunt exti ictus. Hoc ergo etiam tenemus , conspicuum hunc virum Antistitem
misse Carthaginis in Hispania , quam ab Asricae urbe ut distinguat S. Doctor, Spartaria addidit. Quem praeclarissimum virum, ubi appellat Praesulem Carthaginensis E clesiae, nihil magis enucleate, distincteque loquitur, quam quum caeterarum de Ecclesiarum Praesulibus verba facit. Quare autem ita Z Isidorus scilicet, ut ego senti O , id voluit; Carthagine utut eversa habuisse sedem, pro Ecclesia tam illustri doctrina multo spectatissimum Praesulem; siquidem post Urbis excidium integra Dioecesis permansit, digna nempe, quam Licinianus Antistes praeclaris iis dotibus
ornatus, quarum testis est Isidorus, moderaretur. Hic vero quum auctoritati Praesulis ne verbo quidem detrahat, non video cur Titularis tantummodo Carthaginensis Episcopus sit habendus. XVI. Disiligod by Corale
278쪽
XVI. Aliud praeterea suppetit argumentum aeque Validissimum, quod Isidori tempore Carthaginensis Ecclesiae Antistes Dioecesanus vere fuerit. Sanctus Fulgentius Divi Isidori frater fuit Episcopus Carthaginis ; hunc equidem
Eminentissimo Aguirre Titularem visum esse non credam, utpote tam praeclaro natum genere, cujus Sororem Theodosiam, ut diximus, Leovigildus Rex sibi uxorem alum Xerat ; & fortasse, quod maxime verisimile est, Liciniano successerat ; Licinianus quippe regebat Ecclesiam quo tempore in Hispania turbae sunt concitae inter Divum Herm negildum, ejusque parentem Leovigildum Regem ; perque id temporis Constantinopolim se contulit petitum auxilia ab Imperatore Christianorum, pro re Catholica tuenda adversus Arianos, ubi per indignum aemulorum facinus Ven no hausto diem obiit suum D. Isidoro teste: Occubuit Commminopoli, et imo , ut serum, extinctus ab aemulis. Ac proinde verisimile admodum videtur, quod in ejus locum circa id temporis vita functi D. Fulgentius suffectus fuerit. Haec
profecto mera assecutus sum conjectura: a veterum tamen
monumentis minime discrepant, quae S. Fulgentium suisse Carthaginensem Episcopum affirmant; idque evidenter ostem dii Eminentissimus Bel Iuga eo in documento, quod pro ejusdem Sancti re divina impetranda lucubravit ; denique Dioecesis tota uti patronum veneratur, festoque ipsius die ab omni opere vacat. Et diurnarum precum D. Isidori, quas Hispalensi Ecclesiae S S. P. Innocentius XIII. recenter imdulsit, lectio quinta educatum tradit, a Sanctis Episcopis Leam dira inspaleo, ex Fulgentis Carthaginensi. Constat igitur Licinianum non Titularem, sed vere Dioecesanum fuisse Praefiselem, cui & Ecclesia, & Provincia fuerunt, quas regeret. XVII. Duo potissimum animadvertit Eminentissimus Aguirre, quae Titularem duntaxat Episcopum Carthaginis Licinianum videntur innuere. Haec ego per sua ipsius Verba reseram, ut iis cognitis responsio luculentior fiat. Post relatam D. Isidori opinionem de eversa suo aevo Carthagine ab Asi is aedificata , Cardinalis amplissimus ita fatur et Isine apparet, quod Licinianus ab Uviro laudatus duntaxat fu rit Carthaginis Episcopus Thularis, ut solent esse alii Praesules Dic esum destiaiarum, o in liber ab onere residenssi in sua dioecesi penitus uesiolata perrexit Consantinopolim, ad poscendum Impera
279쪽
4e' νιλ' toris auaesitum. Haec Eminentissimi viri sententia firmissimam mihi rationem suppeditat, qua Titularem minime Episcopum fuisse Licinianum ostendam . . Desolatarum ille Dioecesium Episcopos recte Titulares appellat ; Episcopi vero Dioecesium Christianis frequentissimarum, atque Ecclesii sticis viris,nequaquam desolatae Dioecesis Titulares sunt, sive unquam fuerunt. Haud dubie quo tempore Licinianus Carthaginensem moderabatur Ecclesiam excidium passa fuerit necne illa civitas Provincia tota , ac Dioecessis Carthaginensis Catholicis abundabat viris, nonnulli licet Ariani admixti iisdem essent. Νamque Praesecto, sive Duci Severiano tot religione, ac sanctimonia conspicui fuerunt filii. Non igitur Licinianus Titularis Episcopus, at civitatum , locorumque omnium Carthaginensis Provinciae populos, tanquam sui gregis oves, vigilantissimus Pastor custodiebat. Hujus modi illatio ducitur ex Eminentissimi viri verbis, eX quibus patet, Carthaginensem Provinciam totam visam illi suis,
se ad solitudinem redactam, qua in re opinioniS errorem sequitur, sola enim civitas calamitatem tantam est passa is, Provincia Vero fartum, atque tectum splendorem pristinum
. XVIII. Liciniani prosectus Constantinopolim petitum
ab Imperatore Mauritio auXilia pro Rege ac Principe D. Hermenegildo Catholicisque Hispaniarum, quos Leovibgildus Arianorum propugnator veXabat, lacessebatque, jamque eductis utrinque aciebus, Principis quidem pro Catholica Religione, Regis ex adverso pro Ariana haeresi decertantium, hic, arcana Dei optimi Maximi voluntate id serente, victor evaserat; is inquam prosectus Licinianum ab. Ecclesiae suae residentia abfuisse non evincit, quin immo ut ego sentio, magna ipsum auctoritate Praesulem apud Hispanos demonstrat. Utrumque palam fiet Divi Leandri Epistopi Hispalensis exemplo, qui eodem tempore a residendi munere haud immunis Constantinopolim processit rogatum subsidia ab eodem Imperatore Mauritio pro Divi Herme- negildi rebus, qui ope Catholicorum, primoque in suarum
copiarum ordine incedens, vi armorum Catholicam tueri fidem nitebatur. Ecquis dubitare ausit, accisis adeo rebus,
Liciniano aeque ac D. Leandro fuisse licitum Constantin Polim se conferre, opem ita necessariam petendi causa, quo
280쪽
Hispaniarum Ecclesiae Fidem Catholicam tuerentur, nulla penitus ratione habita residentiae ' Qua erat sanctitatis, ac doctrinae laude Hermenegildi Patruus D. Leander Ob R ligionis ardorem, quo totus incendebatur , Ecclesiae suae quietem relinquere non est veritus, & Constantinopolim se
XIX. Hinc ego infero, quod Licinianus & meritis ,& dignitate spectatissimus Praesul fuerit, quippe qui una
cum D. Leandro , ut facile assequi mente possumus, de foedere. ac re tanti momenti acturus, eXterum Regem adiit, cujus plane causae aequitatem ostendere primo aspectu a
duum , ac perdissicile videbatur: namque in summa adve sus parentem filius effagitabat a ilia; quare opera requirebatur viri & genere, & literis, & virtute,& magna eX-pectatione conspicui, qui auctoritate, ac ratione honestatem causae Principis, Regisque parentis iniquitatem patefaceret. Nonnisi aliquis consilii expers crederet, rem tanti momenti ac ponderis ab Hermenegildo, atque Catholicis fore commisiam Praesuli, cui peragendo negotio aequa deesset dignitas, Haud dubie igitur Licinianus non Titularis, at vere Episcopus fuit Carthaginensis, suam, ut caeteri omnes, Dio cesim administrans. X X. Argumentum hoc roborant Liciniani ejusdem epistolae ab Eminentissimo Amirre prolatae, quas D. Isidorus
commemorat eodem in loco. Quam tradidit ad S. Grego- σε Aguis. rium Pontificem ita scripsit, ut aperte se esse Praesulem, commissaeque sibi Dioecesi navare operam ostendat. Audiamus s-sid de Vir. Issi
quid ipse ad S. Pontificem , . God se ignorare non dissi- ' A. o. iatetur doceri petit, ac percontatur: Peritus dum nou reperitur, qui ad os ictum Sacerdotale Ceniat, quid ' faciendum es t ' findi vi a. Pubes ut non ordinetur imperitus ; sed pertractet prudentia tua ,
ne forte ad peritiam susciat ei scire 'sum Chrisum , hunc
Crucifixum; fi autem non sufficii, nemo erit in hoc libro loco aliis
tu exemplaribus legitur qui peritus esse dicatur: nemo utique erit, Sacerdos neque peritus es se dicatur. Psamis aperta fonte ressimus, ne Sacramentum utique corrumpatur. PMd F unius uxoris Vir , ante uxorem , mulierem tetigerit id fl uxorem non habuerit , o tamen fine mulieris tactu non fuerit i Consolare nos si lo tuo, ut non puniamur, nec nostro, nec alieno peccato. Valde eum metuimus , ne per necessitatem ea satimnus, qua non dis I i mus.
