Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

CAP. VIII.

Metropolitarum in Hispaniis constitutione Μetropolis Toletum fuerit a quod fatis superque confirmant jam allatata: namque ex iis intelligimus, veteri consuetudine Metropoli, tant privilegium Toleti constabilitum: quum praeterea S. Il-dephonius Montanum primae sedis Provinciae Carthaginensis, Toleti scilicet, Praesulem fuisse reserat, manifestum sit; privilegium id Metropolitae ex veteri consuetudine spectans ad Toletanam Ecclesiam , Carthaginensis Provinciae accipiendum esse .

XIX. Minime clam fuere Ecclesia Hispalense & Sancti Montani Praesulis verba. & quod liquet ex Concilii ejusdem capite quinto; fateturque negari certe non posse, quod eo anno, id est quingentesimo vigessimo septimo Montanus fuerit Metropolita. Qii enim Praesules in ca Synodo comvenerunt, Metropolis eum Episcopum appellare, primo ipsum loco subscribere, statres nuncupare assistentes sibi Praesules, potestatem eidem fieri convocandi alios Episcopos ad Concilia, totamque illam auctoritatem fuisse antiquitus Toleti Praesulibus uti ex allatis verbis habetur: Quum Toletanae urbicraetropolitani primigium metus consuetudo tradiderit, constare

id totum asserit; verumtamen probari inde solum, quod Montanus id temporis, ejusque praedecessores Metropolitae fuerint Carpetaniae , ac Celtiberiae, minime vero Carthaginensis Provinciae, cujus Praesul Hector Μetropolitanum se subscribit anno 3II. in Tarraconensi Concilio. Et principio capitis 89. tradit hac in Toletana Synodo primum imveniri Toletanum Praesulem Μetropolitae nomine decor tum. Quod si Em. Aguirre sit fides, cui Hector Titularis tantum est Praesul, de Montano jam liquet, quem Verum legitimum, atque unicum Provinciae Carthaginensis Metropolitana suisse 'contendimus: quoniam vero doctrinam hanc oppugnavi, & ut videor satis de eadem disputavi, alia ostendam via Μontanum misse Carthaginensis Provinciae intropolitam, praeterquamquod S. Ildephonsi auctoritate probatum id fuit.

XX. Quod de iisdem Montani epistolis liquet Toleta

num Concilium 6 IO. anno celebratum, Regiumque Gunde- mari Diploma, fundamenta erunt probandae rei ; ea quippe ingeniorum conditio est , ut ab codem principio alia alias eruant illationes intcr se pugnantes. Argumentum

ipse

302쪽

ΕCCLESIAE TOLET ANAE. 27I PARS ILipse meum in medium sero: is autem nostrum obtineat j dicium, qui aequum se atque bonum defendere palam fecerit. Quod primum apparet ex Montani literis, ad suae curam Ecclesiae tanquam intropolitanae Palentinum territ rium spectabat, quae quidem sollicitudo , & cura non ad

eum recens pervenerat, at veteri sedis consuetudine in corruptelam morum ejus gentis animadvertere tenebatur. Secus autem de Palentino territorio neque ad Carpetanos, neque

ad Celtiberos pertingente, liquid o ipsum constat non teneri ad Husinodi animadversionem morum, ob eam curam, quam de Carpetanis, atque Celtiberis commissam sibimet intelligeret. Atqui Palentina Dioecesis ad Provinciam. spectans Carthaginensem inter Vaccaeos sita erat, populos, uti supra jam vidimus, Castellis veteris. Quum igitur Palentia ad Τωleti Metropolitanum attineret, hunc fuisse non Carpetaniae. ac Celtiberiae solum, sed Provinciae totius Carthaginensis

Metropolitam, compertum est.

XXI. Horum ratio adstruitur. Aut Montanus de Ca petania solum, deque Celtiberia ad summum loquebatur . seque ejus gentis Metropolitam considerabat; aut ampliores Carpetania, & Celtiberia terminos Metropolis suae considerabat , deque iis loquebatur. Primum manifesto falsum: Gquidem duo illa territoria Metropolis suae terminos accipiens Metropolitam non ageret ea in parte, quae neque Carpetanorum, neque Celtiberorum juris erat, immo potius multa passuum millia distabat, Palentina scilicet Dioecesi. Scribente igitur Montano ad Palentinos, tanquam e rum Metropolita, habendi iidem sunt per ea tempora Toletano Suffraganei. Proindeque fatendum erit Toletanam tum Metropolim ultra Carpetanos & Celtiberos, contra quam Ecclesia Hispalensis affirmat, sese extendisse. Itaque quum certo cereius sit, Toletanam Metropolim latiores h huisse terminos, dum quaenam eae Diore es iuerint innotescat, D. Ildephonsi amplectar sententiam, ipsisqueta utens ejusdem verbis: Montano, inquam, tu la prime sede de Ia Tromimia de Cartagena, que es la Gudia de Tolido. M in ,, tanus primam Carihaginensis Provinciae sedem habuit . se civitatem nempe Toletanam . . Cui testimonio nisi odiaciatur ab Ecclesia Hispalense pari auctoritate aliud, rati nesve majoris roboris; ab illatione nostra dissentire audacia esset Diqitig by Cooste

303쪽

CAP. VIII.

esset ; proinde erit constans, Montanum sanctitatis laude Praesulem celeberrimum, Carthaginensis Provinciae Metropoli,

tam fuisse .

XXII. Quaedam pauca ex Concilio Τoletano quinto,& Gundemari Regis Decretum luce ipsa clariorem facient

hanc illationem. At vero tum clarius mea sententia id fiet, quum rem & causam proposuero, cur Toletana ista Syno-aus celebraretur, juxta Baronii traditionem, quam hispanice convertit Didacus de Saavedra; facile enim ex ipsa, e demque facti relatione constanter probatur, quod Μontani aevo Toletana Ecclesia suit Metropolis Provinciae Carthagi, nensis ; nam tota controversia Gundemari tempore suscit ta, ab Euphemii subscriptione in Concilio Toletano tertio prosecta est. Audiamus Baronium. Quum enim Toletanae E Heliae Primatum aliqui labefactare suderent, quoi non totius ipsae et Carthaginensis Pro vinciae Metropolis; sed tantum Carpetaniae; hae de causa ad haec definienda, Sonodum hanc oportuit congregari . Qui adversabantur, ea potissimum ratione agebant, quod

apparebat in subscriptione facta per Euphemium Episcopum Toletanum in Concilio tertio Toletano ipsum se subscripsi e Metropol

tanum Pr inciae Carpetaniae. Quod ergo tunc ex modestia factiun quideri polerat, ne quid furis ob id imminutum esset Ecclesiae T letanae ; ex eaque occasione, oc. Sic Em. Cardinalis. XXIII. Haec Didacus de Saavedra eruditione, & et quentia praestantissimus Tephra oriundus oppido Africae, ea aestimatione atque auctoritate Vir, ut inter eruditOS non levi habeatur in numero, convertit hispanice, remque Planius, & enucleatius tradidit, ut sequitur. La ma 'or Hycosedia, que ola derari mima Uterico, era entre los Alesiasticos: pomque aviendo Euphemio Obispo de Toleri , puesio se firma en et Coimcilio tercero, celibrari en quella Oudad, analo en ella so pordescindo, o por modesta ) Metropolitano de la R Omincia Carpen- rana: de A quai tomaron pretexto lis Obispos de la Promincia Carraginesse, para no obederer, como Sufraganeos d et de Toleri . . .

Sentia mucho Auroo sque entonoes pseu la Silla de Toleri sarisobediencia, F no menos et I Gundemaro, considerando, que ninguna cosa es mas peiuro se en los Ronos, que las discordias , y se mas entre los Eclesiasticos, di que iocaba at oscio de el ,

procurar inustarias con rumpo, antes que merciaris en eius IosSeglares, se defconcertasse la armonia de et I Ino. Ese remor lein obligo

304쪽

obligo 2 aplicar medios suaυροι pero no basiaron. Viendo, pura, Gundemaro frustradas jus diligentias, di que comuenia mauteneria autoridaa de la Metropoli de Tolido, para que defri alli, c mo de ei centro de Elpana, si pudiese mejor oponer d los Ara' nos: γ que disminutria mureo et splendor, grandera desu Corte , fl la Provincia ri Cartagena se separasse de la Carpentana, mando congregar en Tolido un Concilio , en es quat se hallaron quince Obspos, o et Metropolitano: iendo examinari Asm rimos de la lausa , sentenciaron, que 2 la I sa de Toleri pem tenecta la superioridad sobre las Pisas de la Dominoia de Camragena . . . te parecto 2 et Redi , que tenta bastante 'meo , por aCerta dari Obispos Sufraganeos de la Metropoli, d los quales

podia aSer inclinavi, o et temor , ὸ la lisola, o adguna conυ niencia propria , I manio congregar otro Concilio, conSocandose deI los 'elados de Otras disersas Promiscias , - que interCiniessenlis que avian pronunciari lasentencia. Concurrieron minie γ 1eis, y entre ellos quatro Metropolitanos: di amundo examinari L 1 emlencia de et Concilio, di un Decreto , que en confirmacion de eluavia promulgari et Re , 'mari de su mano, te confirmaron los Tudres. Quae nos latine ita convertimus. XXIV. M Controversiam caeteris majorem inter Ecclesiae is viros Utericus reliquerat pendentem: ea vero sic se ha-

bebat: Quum Euphemius Toletanus Praesul in tertio ejus is dem urbis Concilio subscribens addiderit seu per imprin dentiam, seu per modestiam id fecerit)::: Carpetaniae Pro-

,, vinciae Metropolitanus::: hinc factum est, quod Carthae ginensis Provinciae Praesules Toletano, ut Sudraganei, ON sequium praebere detrectarunt ... Rem Aurastas tunc To-ή, Ietanam regens Ecclesiam, moleste ferre, pariterque Rex D Gundemarus, considerans nullum aliunde majus detri- ,, mentum importari Regno, quam ex discordia, & schbis smate Ecclesiasticorum ; atque intelligens quod Regis eratis iis opportune consulere , antequam Laicorum studio adis partes accedente, optima Regni moderatio deformaretur.

Hac sollicitudine Rex permotus levia primum adhibuitis medicamenta ; sed inanem operam sumsit. Itaque irrbis tam fuisse videns curam omnem , quam adhibuerat, atque,, considerans Toletanae Μetropolis auctoritatem tueri opo is tere, ut inde tanquam e totius Hispaniae centro Arianis

,, posset obsisti; deque Regni ejus gloria, & amplitudine

305쪽

CAP. VIII.

A multum detractum iri , si1 Carthaginensis Provincia a is Carpetania descisceret, congregari voluit Toleti Conci-

lium, quod Episcopi quinque , & Metropolitanus cele-

brarunt: qui causa cognita sententiam diXere, Ecclesiam is scilicet Toletanam debere caeteris Carthaginensis Provin- ,, ciae Ecclesiis anteire Haec post sententia Rex Gunde- marus parumne stabili haereret fundamento suspicatus, ,, quia Suffraganei Praesules ex ipsa Metropoli pronunciari rant, qui aut metu, aut assentatione, aut peculiari ossi- cio aliquo permoveri ad eam ferendam potuissent; aliam

si jussit haberi Synodum Epistoporum variis eX Provinciisse conVocatorum, eXceptis iis, qui prius judicium tulerant. Sex & viginti convenerunt, e quibus Metropolitae quari tuor. Hi sententiam Synodi probe .perspectam, Regio Diplomate confirmatam propria Regis manu Obsigna-

to, habuerunt ratam. Sic celeberrimus Auctor.

XXV. Praeterire non possum, nec debeo quod Fr. Franciscus Longus Coriolanus Capuccinorum ordinis, Baronio

inhaerens, ait de Toletana Synodo , causam hanc adducens, cur ea congregaretur: Causa Concilii apparet ex actibus co Gum demari con situtione ... nimirum, ut profiterentur Episcopi E clesiam Toletanam Carthaginensis provinciae es se Metropolim, eamque antiquitus consecutam ese dignitatem, quod nonnulli levi quidam conjectura labefactare studebant. Animadverti debet, quod Ecclesia Hispalensis rationes a prudentibus, minimeque studiosis hominibus levissimas judicatas, magni momenti, ac ponderis Vult haberi. Caeterum is certe vincet, qui studii causas procul habet. XXXI. Ε tribus hisce gravissimis Auctoribus aperte constat, levi motos conjectura nonullos Episcopos turbarum conscios,quas Gundemari decessbr Utericus in Republica conciverat) dividundi causa, ac labefactandi Provinciae Ca thaginensis Metropolitae gloriam, qua Toletanus olim Praesul utebatur. Praeterea constat occasionem ipsos aucupatos

Euphemianae subscriptionis in Synodo Toletana tertia. Unde illationes duae certae, & evidentes fiunt. Prima: nullum omnino Praesulem Toletanum s1ve ante, sive post Euphemium se subscripsisse Μetropolitanum provinciae Carpetaniae, prout Ecclesia Hispalensis affirmat, nosque docuimus parte prima ;firmius enimvero sundamentum aliud nacti essent Episcopi,

306쪽

qui Metropoleos Toletanae, & Carthaginensis divisionem meditabantur ad obfirmandum incoeptum: quum autem Emphemii unam tota in Vetustate repererint, huic novam utriusque divisionem Metropolis crediderunt. Altera illatio est ιToletanum Praesulem ante Provinciae Carthaginensis Metropolitam misse, quam tertia haberetur Toletana Synodus, in qua Reccaredus, gensque omnis Gothorum, necnon tinium Hispaniae Regnum Arianam haeresim deposuerunt. Ratio patet: quum enim unico subscriptionis Euphemii fumdamento niterentur tumultuarii Praesules, nullo alio posito antiquiore, haud dubie aliud nullum iis suit quo consisterent. Quare quum Praesul Toletanus hanc ante Synodum celebratam Metropolita esset, Provinciae Carthaginensis iussi se intropolitam negari non potest.

CAPUT IX

Ejusdem rei veritas comprobatur ipsis Concilii

I. II. Decretum Concilii Toletari Gundemam Rege celebrari, de Toletana Metropoli. III. Patrum Concilii sententia Tolitanus Prae , Metropolita, er , Provinciae Carthaginensis Metropolita, nullo discrimisae appellatur. IV. V. Ipse concilii verba ostendunt Toletanam Ecclesiam fiasse Metropolim Cantaginensem antiquissimam. VI. Parentissimus error Memorialis circa Metropolitam Cartiaginensem. VII. Ex numero Epycopcirum Concilii Toletam II. evincitur Tolitastrum 'a

fluem fisse Metro litam Cari monensem. VIIL Toletanam Ecclesiam fiasse Metropolim longe ante bane S nodum tum

ex allatis in ea utilus superioribus, tum ex ipsis S nodi verbis demonstratur. IX. Aliis insisper raticinibus idem comprobatur. X. Nullus Cinhaginex is Pre mcis Epycopus ariete mmum G Io. o secratusfiat a que Toletani Metropositae licentia, uti mos erat id tenrporis. XL usque ad XV. Decretum A si tandemari Regis cuiatici eamdem rem luculentissime comprobam. XU. usque ad XXII. Diligentis e Decretum eveniatur, e ' evincitur an tispinas Toleta, Metropolis in lata Provincia Carthamrest. LXII. Diluus omnium grue in Decretis Regis , Synodi l datis contianentis vi Netane Metroseis vetustara.

307쪽

CAP. IX.

276 DEFENSIO PRIMATUS

XXIII. Nullis momum is canetrarium probatur. XXIV. XXV. Objectio Memorialis praeseseremtis subscriptionem Hectoris it rum diluitur. X X V L Objectis alia flecte firmior Memorialis. XXII. v e ad XXXI. Diluitur doctrina contraria. XXXI. XXXII. Alia doctrina contraria ex Patro Marca objectio eadem

dilurtur .

I. VIusdem Toletani Concilii verba, Regisque Gundem

In ri Diplomatis, perspicue adeo rem ostendunt, ut neminimae quidem dubitationi locus restet. Audiamus igitur Concilii Patres , qui ita decernunt e Conmmentibus nobis munum, pro Talmone fide, quam Christo debemus, placuit, ne quid ultra in nodiis absurdum, vel illicitum oriatur, alterna coli ιione decretum justissimae promulgare sententiae . . . Tali ergo diu fitione necessarium contuentes ob sudium nostri ordinis, communi electione decre vimus , congruum es e proetida dispositione judicium, fatentes huVus sata Uanctae Toletanae Ecclesiae sedem Metropolitani

nominis habere auctoritatem, eamque nostris Ecclesiis, o honore anteire, potesate, o meritis. Cujus quidem principatus nequaquam collationis nostrae connimentia nuper eligitur Ista iamdudum exis re antiquorum Patrum Synodali sententia declaratur: ea duntaxat Concilii forma, quae apud sanctum Montanum Episcopum in eadem urbe legitur, habita. II. Troinae ergo dispositionem nostram instructae collationis definitione celebrantes , eligimus, nequis ultra Compromincialium Sacerdotum inani , ac peretersia contentione obnitatur hujus f erosanctae Eccisae Toletanae Trimatum contemnere e neque pem

eaci schismatum studio ad summos Sacerdotalium Infularum ordines, remota hujus sedis potesate, a nobis quempiam, Mur his nus factum es, provehere. Talem itaque Ipecialiter a nobis, a Successeribus nostris de)erri dignitatis honorificentiam huic Eccl se pollicemur . qualem in Decretis sanctorum Conciliorum Teatif- fimi Tatres Metropolitavis Ecclesis decremerunt. Plura ex eodem Concilio nobis petenda esse non reor, quum minime allata ad rem nostram faciant. III. In iis autem, quae attuli, animadVerti ego propositiones multas, quae veniunt in tempore ad rem propositam. Prima earum, mihique potissima, est; nullum eadem discrimen exhibere Carpetaniae , & Carthaginensis proVim ciae, sed tantum ostendere .Toletanam Ecclesiam tum esse,

308쪽

tum semper fuisse Metropolim , silentio caeteris obvolutis. Argumentum sane evidens minime dubium fuisse Patribus , quin Μetropolis quum esset Toletum , Carthaginensis provinciae esset. Pacis quippe osores Episcopi alio etiam pacto Vicerant, nempe inirmando, Toletanam Ecclesiam Μetropolitanam Vere fuisse , at negando provinciae ipsam fuisse Carthaginensis et quoniam Carpetaniae dumtaxat Metropolitam se subscripsit Euphemius. Ergo ex luculentissima Concilii Patrum sententia Metropolitam e Toletanum Praesulem, atque Carthaginensis esse provinciae Metropolitam, perinde est; nullo prorsus auctoritatis, ac dignitatis discrimine. IV. Deinde animadverto ad ea Concilii verba : Cujus

quidem Principatus nequaquam collationis nostrae convisentia nuper

eligitur; sed jamdudum existere antiquorum Patrum Θnodali semientia declaratur; eX quibus argumentum istud ehicio: Metropoleos dignitas qua uti, usamque perpetuo esse Toletanam Ecclesiam hoc Concilium declarat, minime recens est, immo vetustissima, quemadmodum sententia Synodi S. Praesulis Μontani aevo celebratae fidem facit. Atqui Metropolitae dignitas provinciae Carthaginensis ipsa eademque est, quae viget, semperque viguit in Toletana Ecclesia; dignitas igitur Metropolitae provinciae Carthaginensis non recens asvecta , sed ab antiquissima memoria extitit in Toletana Ecclesia juxta mentem Concilii Patrum convocati temporibus S. Praesulis Montani. V. Syllogisinus est evidens a certa erit igitur consequemtia, si praemissae verae fuerint, uti sunt profecto verissimae. Major enim ipsissima praesesert Concilii verba, ut liquet. Minor Vero, praeterquam quod comprobatur tum duiuem sententia Concilii, tum Regis Gundemari Decreto, Sabstorumque omnium auctoritate, qui hac de re agunt 3 E Clesiae quoque Hispalensis in Memoriali confirmatur, ubi quum sermo de Episcopis Carthaginensis provinciae sit . qui ad Synodum istam convenerunt, ita legitur: Estos Obsposjum ros en Concilio B inciae, o por tar gusto at Re , oporque erande su dictamen, determinaron unirse, I reco cer A et Obispo de Toleri por Metropolitano de tori su ' incia. - Ηi Praesules M in provinciali Synodo congregati, sive ut Regi morem M gererent, sive quod ejus in ditione erant, convenire doΜm 3 Cr

309쪽

is creUerunt unanimes, atque cognoscere totius proVinciae

is suae intropolitam Episcopum Toletanum . . De minori ergo propositione liquet, ac proinde certum, & evidens cubcumque hominum erit, modo Synodus Toletana eum non lateat, Toletanam Ecclesiam fuisse jamdudum provinciae Ca thaginensis Metropolin . VI. Antequam persequor caetera, observem id Oportet, quod necessario omnes offendent, qui ea perlegerint, quae hac de re Ecclesia Hispalensis affirmat per totum Paragraphum octavum ι mihi enim videtur firmissime credi posse , laudata Ecclesia non inspexisse allatum Decretum, seu plenae opinionis suae minime animadvertisse ipsius Decreti semientiam. Et revera quorsum illa quum ea Concilii verba

Cujus quidem Principatus nequaquam collationis nostra conuisentia nuper eligitur, sed jamdudum exisere antiquorum Patrum S noduli sententia declaratur planissimum faciant Ecclesiam Toletanam ejusmodi Primatus provinciae Carthaginensis hon re jamdudum praestitisse , minime vero ad eamdem Ecclesiam tum recens accedere quorsum illa inquam obfirmato asserit Toletanum Praesulem ad usque Concilii hujus tempora Episcopum fuisse duntaxat Carpetaniae t Praeterea memte assequi nemo Omnium potest, quo auctore eadem alio loco asta et, Episcopos multos Provinciae Carthaginensis, no solamente no te reconociau por superior, Toletanum puta s no que tambien elegian su Metropolitano a parte, I se era et Obisto de Cartagena . ,, Non solum Superioris loco haud ha-- bere Toletanum Praesulem, sed etiam peculiarem sibi M M tropolitanum eligere Episcopum nempe Carthaginensem. Rem, opinor, in omni memoria inauditam, quotquot enim auctores ego vidi, omnes de ea silent. Neque vero intelli, go quinam sibi Episcooi Metropolitam eligerent: enimvero si intropolitarum optio daretur Episcopis, arbitratu ii quidem suo semel eligerent, postque ipsius obitum arbitratu item suo alium renunciarent ; quod quis non Videt, quam abhorreat a Metropolitani auctoritate, quae una perpetuo haereat sede necesse est Vide quae posuimus capite primo hujus secundae parti S. VII. Tertio animadverto ad alia Concilii verba, nempe et Ea duntaxat Concilii forma, quae apud S. Montanum Episc pum in eadem urbe legitur habita. Concilii Patres declarant

310쪽

Metropoleos dignitatem in Ecclesia Toletana antiquitus viguisse, hoc in Concilio ratio habebatur provinciae Carthaginensis' prout constat ex Concilio Toletano secundo, in quo praesedit Toleti Praesul Montanus. Videamus nunc quaenam constent eX eo Concilio. Ac primo: poenae omnibus Episcopis tam praesentibus, quam absentibus proponuntur, niti eo in Concilio sancitis obtemperent : si quis nostrum, Ses sen AE. F. eorum, qui nunc sanctae Sonodo ex hac ProCincia desuerunt. Hinc patet Concilio defuisse nonnullos ex Episcopis Toleti Suf- staganeis: si cui autem sorte videantur adfuisse ii duntaXat, ex Carpetania, & Celtiberia, quinam hi Praesules fuerint non intelligo, nam pro allato eorum numero Dioeceses iis in regionibus nequaquam reperiebantur. Minus etiam asso quor, quinam poenae illis injungerentur, qui ad Μontani j risdictionem non pertinebant. VIII. Deinde constat ex dictis capite octaVo, numero quarto, Palentiam fuisse juris Toletanae Metropoleos, quae haud dubie pertinere ad Celtiberiam, Carpetaniame non poterat: nisi forte opinionis errore jam detecto, malit tamen aliquis iterum Vaccaeos qui veteris Castellae sunt populi , cum Carpetanis, qui Toletanae sunt regionis incolae, permiscere. Tertio demum constat Toletanam Ecclesiam , , non ab hac Synodo congregata, sed jamdudum fuisse Μ tropolitanam: idque probatum supra est Montani epistola,& Ecclesiae Hispalensis confessione, moX vero clarius d

monstratur ex capite Concilii hujus quinto : Puxta priorum s M.8 3. Canonum Decreta, Concilium apud fratrem nostrum Montanum Discopum, fi Dominus voluerit, futurum pronunciamus. Ita ut frater, c& Coepiscopus noser Montanus, qui in Metropoli es, ad Compromisciales nostros Domini Sacerdotes, literas de congregamua S nodo a eniente tempore debeat designare.

IX. Metropolitanam igitur dignitatem quo tempore ista Synodus habebatur, penes Toleti Praesulem, & Ecclesiam antiquam fuisse Patres testabantur. Quumque iidem Patres Toletanae hujus Synodi Gundemam Rege celebratae, Metropoleos dignitatem, quam in Toletana Sede antiquam norunt in omnes provinciae Carthaginensis Ecclesias, esse dicant ea Concilii serma , quae apud S. Montanum Episcopum in eadem urbe legitur habita a dubitari non potest, quin amns s . praedicto ea Metropolitae dignitas, & auctoritas in

tota

SEARCH

MENU NAVIGATION