장음표시 사용
381쪽
S. Gret. ibid. Sint retiayoan. s. Greg. ibid.
Episcopi supradicti perfolia hoc satuendum es , ut si nulla contra
eum criminalis causa, quae exilio, mel depositione digna es, m
ta , sise probata es e c. Genus id Legatum alloquendi, quo D. Gregorius utitur, quod ad examen causae, Sanctissimum Pontificem ostendit non aequi bonique ducere , quae in I nuarium lata erat sententia: quod valde est absonum ab aestumatione illa magna quam sibi collegerant Divus Leander, & Isidorus apud Pontificem, & quam uterque Praesul sibi
V. Deinde: Suffraganea Sede vacante, Metropolitae erat novum Praesulem consecrare , aut saltem uti consecraretur annuere , quod constat ex Canone undevicesimo Concilii Toletani quarti, Quum vero Μalacitana Ecclesia Suifrag nea esset Hispalensis, profecto eum Praesulem qui est suὴ istus, aut intrusus in Januarii locum, aut consecratum Opo tet suisse, aut consecrandi potestatem alii esse factam ab ab terutro horum Praesulum . Unde necessario infertur alto rutrum semestri recessu ad Coenobium damnatum esse, ubi poenitentiam ageret, toto illo tempore sacrae Communionis expers. Rusmodi quippe poena Divus Gregorius mandat in eos animadverti . qui seu ordinarint , seu ordinari comsenserint in Malacitanam Sedem intrusum . Episcopi mero,
inquit, qui eum ordium erum, mei ordinationi ejus consentisntes interfuerunt, sex mensibus Dominici Corporis, o Sanguinis Communione priCati agere poenitentiam decernantur in Monasterio. Comperta igitur iniqua sententia, proindeque reVocata, a
que irrita declarata per Apostolicum Iudicem, iis, qui ordinaverunt Episcopum poena fuit inflicta, & in Monast rium conjectis poenitentia iisdem semestris agenda fuit, ad
Sanctissimam Eucharistiam eo tempore non accedentibuS. VI. Tertio demum longe est , ut Sancti duo Fratres hoc probro sint afficiendi , quia recusationem praeoccupat S. Pontifex, quam Episcopi sententiae depositionis, ac proscriptionis Ianuarii latores adducerent, quae tametsi poenam minuere posse videretur, culpam tamen haud dubie auget. Audienda Gregorianae preoccupationis verba: Si autem, im
quit , Episcopi in praejudisium condemnationis , CH depositionis memorati Episcopi, se metu Pudicis consensisse, ac talia fecisse nou sua sponte, fas' suerint, o tempus eis abbremiandum est, o m dus poenitentia temperandus. Quam procul sormidinis causae
382쪽
ex alio Iudice praeter Christum Jesum , a Sanctis Fratribus Episcopis serent, satis aperte ipsorum Sanctimonia i statur, necnon Vita frequenter commissa periculis pro justitia , & Fide . Sed nec Iudicis nomen eorum alterutrum potest innuere. erat quippe ab utriusque sapientia perquam alienissimum ulli Episcoporum metum incutere, quo eos in suam sententiam pertraherent. VII. Tribus his de causis persuasissimum mihi est, quod neque D. Leander , neque D. Isidorus Μalacitanum hunc Praesulem ejusque Presbyterum deposuerint r liquido enim constat ex Ioannis Defensoris actis tum de innocentia Janu rii , tum de Episcoporum improbitate , qui eum deposuerunt. Veritatem, ait Ioannes Defensor sua in sententia, diligenti inmoligatione perquirens nullam in amedicto Pantiario cuia pam , quae exilio , vel depositione digna esset puniri a sed magis ipsum eiectum de Ecclesia violenter inSeni. . . sepe dictum autem Sanctissmum Panuarium Episeopum Asolutum, loco suo in υμ
scopatus gradu , Deo auctore constituo .
VIII. Sic de innocentia Ianuarii per summam injuriam damnati, perque vim ab Ecclesia depulsi. De iis autem, qui eum , condemnarunt Episcopis : Illos, inquit , illis Episcopos , qui postposita consideratione Sacerdotali , in Fratris sui
praeiudicium , atque condemnationem inisse , ex contra Dei tia morem Cersati sunt, cotidemnans , in Monasterium recipiendos, ad agendam in tempus paenitentiam , statuo, atque decerno. Haec
Joannes Desensor a Pontifice delegatus, de Episcopis, qui
Januarium deposuere a quae recte, ac prudenter judicabit Ecelesia Hispalensis longe esse, ut SS. Doctorum alterutrum accusent. Itaque certum , minimeque dubium est , Mal citanum Praesulem neque a Diuo Leandro, neque a D. Imdoro fuisse depositum. IX. Sanctis Ecclesiae Hispalensis Archiepistopis ab nota illa vindicatis, quam alterutri eorum contra aequum ominne Ecclesia ipsa Hispalensis, caeteroqui veneranda, inusserat, Ianuarium Episcopum Malacitanum affirmans ab alterutro esse depositum: restat nunc, ut quo tempore id contigerit indagemus, planum faciendi gratia, eorumdem neutrum iis Episcopis accenseri, qui conventui, seu Concilio adfuere, in quo Januarii causa agitata fuit . Haec sane causa pertractata esse videtur per id interregnum ab D. Leandri excessu
383쪽
ad novum Archiepiscopum electum D. Isidorum: siquidem vacante Sede Hispalansi, Comiciolus Provinciae Praefectus,
vir avaritiae, atque iracundiae mancipatus, opportunitatem nactus tum obitus D. Leandri , tum conditionis Sufragane rum, quos, qua ob necessitudinem, qua ob metum potentiae
suae morem sibi omnibus in rebus gesturos intelligebat, Provincialem Synodum jussit congregari, ibique sententiam contra Januarium pronunciari, & contra Stephanum, ut nitemur ostendere . Cujusnam Ecclesiae regimen Oret Stephano, ut supra dictum est, non liquet ; attamen constat vi adactum a Comiciolo esse, ut sese sisteret, ejusque causa judicaretur in Synodo Praesulum alienae Μetropoleos, queis auctoritas nulla, nullaque jurisdictio erat in illum. Equidem, ut dicam quod sentio, Synodum hanc ipsissimam puto, quam Suffraganei Hispalenses celebrarunt. X. Operosum est magis conjicere, cuinam Ecclesiae praeseret Stephanus: namque id temporis eodem nomine erant Episcopi plures in Hispania. Ill eritanus Praesul Steph, nus vocabatur , testante id Hispalensi Concilio anno s99. celebrato. Hic vero ut irritam, nulliusque roboris demonstraret sententiam Episcoporum, qui Januarium condemn runt , nequibat objicere Sedem suam illi Metropoli non esse subjectam ι nam perinde Illyberitana , atque inlacitana erant Sustraganeae Hispalensis. In Tarraconensi etiam Metropoli erat Praesul Stephanus nuncupatus, quanquam Ε ciet ae nomen praeteritur, quod patet ex Concilio Caesaram gustano altero, anno 392.. celebrato , cui subscribit tertio loco Stephanus quidam Episcopus , omissis nomine Sedis suae. Tertius recensetur Stephanus oreti Antistes foretum perinde esse, ac Calatravam vult Hispalensis Ecclesia, quicum lubentissime mihi constat, utut non sim nescius, aliud alios sentire qui florebat annis 397. , & 6IO. comprobam tibus id Toletanis Conciliis, quae iisdem annis sunt habita: Primum scilicet anno XIV. Reccaredi Regis. alterum C tholici Regis Gundemari primo . Hunc esse autumat Ecclesia Hispalensis, qui fuit depositus per Adelphium Toletanum Archiepiscopum, ejusque Synodum a Suffraganeis c Iebratam , atque ipsum eumdemque esse , qui Romam ad D. Gregorium Pontificem confugit. Sed ratione annorum
habita , id temporis Adelphius Toletanus Archiepiscopus
384쪽
vita erat deiunctus, uti etiam Tarraconensis Metropolitanus Artemius, cujus in locum Asiaticus erat suffcctus anno ante sexcentesimum. XI. Assirmare non ausim Τarraconensis Ecclesiae Sus fraganeum esse hunc Stephanum, cui autem id probabile videretur , is a Veritate non aberraret tota via r in ipsum quippe ratio convenit, quam prae se illius aemuli serebant, cur nempe ad Hispalensem Synodum vi traheretur. Enimvero vacantibus uno, eodemque tempore Sedibus Tarrac
nensi, & Toletana, id quod aemuli praetexuerant, non esse scilicet Primatem, aut Metropolitana, ad quos deserri posset Stephanus, congruebat; Si dictum suerit, D. Gregorius t statur, quia nec Metropolitam habuit, nec Patriarcham: specie hac defectus legitimi Judicis vim excusantes, qua Stephanum ad minime aequum tribunal pertraxerunt. Propterea ipse
meum induco animum , ut credam non Oreti Praesulem
fuisse hunc Stephanum, sed alius Dioecesis, seu fuerit e Ta raconensi Metropoli, nam Metropolitana Sedes ob Art mii excessum vacabat, paulo ante memoratum s seu alius fuerit alius Metropolis Praesul . Quid vero immoror fimplici conjectura haerentibus rebus t Esto: sit Oreti , sitve alius Metropolis Episcopus hic Stephanus, parum mea refert: quae meum ad institutum pertinent, ea pergam docere. XII. Adelphius Toletanus Metropolita supremum diem Obiit annum circiter s99. parvo discrimine: cui successit Tonantius Abas Monasterii Sanctorum Cosmar, & Dami ni, quod non procul abest Burgis. Praesul iste postquam est electus, dies aliquot praeterierunt, antequam Veniret T letum. Hunc, quoniam Iuliani Pereg, Hauberti, & Μax, mi , aliorumque id genus auctoritates procul habere necense est, a mare non possum latenti quadam de causa in Pamnoniam migrasse, ubi brevi consumtus Martyrio fuerit. Ce te si hac de re liqueret, firmiori uterer argumento. II summa Tonantius brevi excessit e vita, adeo ut dubium is sit, utrum Cathedram is Toletanam unquam conscenderit. Hinc est quod D. Ildephonsus nulla facta mentione I Onamtii, Aurasium Adelphii Successbrem recenset. Eodem tempore ob Divi Leandri obitum, qui gravissimorum sententia Scriptorum , quos Papebrochius profert tomo primo ad diem decimam septimam mensis Martii , item excesserat
385쪽
anno circiter s98. , vacabat Ecclesia Hispalensis . Τarraconensem quoque Vacare ostendimus numero decimo. Denique Toletanam sive propter obitum, siVe propter absentiam Tonantii, cujus procrastinatio Sed is vacationem ampliavit, moXque sequuta mors tempus produXit, quo Toletana Ecclesia suo viduata Pastore permansit. Harum rerum seriem consideremus, redituri postmodo ad rem nostram.
XIII. Id vero si1c se habet. Comiciolus, qui uti ab imstructione D. Gregorii ad Legatum suum Joannem, quando
eum in Hispaniam misit, intelligimus, erat Vir potens, m gnaeque auctoritatis in Regno, & duobus Praesulibus haud dubie infensissimus, necnon auri sacra fame stimulante, pe quam cupidus invadendi eorum bona, occasionem sibi praebitam vacationis Sedium amplexus, congregari Concilium Suffraganeorum Hispalensium curavit, eoque in Concilio sententiam contra Januarium pronunciari. Et quoniam Το- Ietanae Sedis Praesul deerat, hoc usus praetenu eodem Si phanum per vim trahi mandavit, ut ibi ejus causa cognosceretur. Profecto qui Praesules celebrabant Synodum, Cinmicioli arbitrio studebant , idemque sibi pollicebatur futurum, seu necessitudine, seu metu cogerentur, ut sibi omnibus in rebus morem gererent. Id enimVero eX Voto accidit ; nam Congregati illi Praesules, Divinis, humanisque legibus reclamantibus, sententiam pronunciarunt, sententiam
sane iniquissimam depositionis, proscriptionisque adversus Episcopos Januarium, & Stephanum. Comiciolus invasit
eorum praedia , nonnulla etiam sibi arrogans e bonis Μ, Iacitanae Ecclesiae, manusque sacrilegas innocenti huic Episcopo injecit, ac Stephano vim faciens , eum pertraxit ad conventum Praesulum, queis nullum jus, nullaque in ipsum erat potestas, latamque sententiam voluit executioni mandari , non secus atque cognovisset causam legitimus Judex,& judicium adversus reum tulisset. XIV. Si sedulo animadvertantur D. Gregorii epistolae . sic se habere duorum depositionem Praesulum palam erit. Primum quia vis omnis adhibita , & circumventio Praesulum ab uno Comiciolo vel suadente, vel metum imcutiente, prosecta sunt. Testatur hoc Divus Gregorius prima in epistola ad Ioannem Defensorem, ubi eum admonet,
quem se oporteat gerere hac in re, inquiens: Si Episcopi in
386쪽
praesidicisim condemnationis , Cel depositionis memorati Episcopi
nempe Ianuarii) metu judicis confensisse . . . non sua spontes si
fuerint. Deinde, quia paulo post aa Causam Stephani se vertit querentis iniquo judicio secum esse actum criminatione falsa conflata , datisque testibus non legitimis, nullamque vel minimam partem in Acta esse relatam, quin manifeste vana, & irrita habenda esset; mandatque Sanctus PomtiseX, ut quicumque sententiae huic adfuere Praesules, in eos animadvertatur ; iterans ea omnia quae de Ianuario loquens, monuerat. Postremo, quia reddi jubet Episcopis, eorumque Ecclesiis quidquid Comiciolus per vim abstulerat. PDtet igitur ab ipsis , eisdemque Praesulibus Januarium , &Stephanum damnatos esse; unus quippe, idemque fuit, qui gratia plurimum valens utriusque damnationi dedit operam
ac tantam utrique vim intulit 3 uno demum , eodemque tempore id omne actum est : quibus ex circurristantiis magnum argumento robur accedit. XV. Hae succurrunt rationes , ut videntur , aequissimae, cur mihi persuadeam ab Hispalensis Dioecesis Praesulibus utramque causam esse agitatam, similitudo causarum,
similitudo sententiarum , & ssimilitudo judicii, vel ut melius dicam singularitas personae , aut Praefecti , qui contra utrumque Praesulem uno, eodemque tempore insurgenS, regulas omnes Civilis juris neque enim sacras, & Canonicas leges, honoris gratia, nomino) pervertit, atque protriVit. Januarium quidem vi de sua Ecclesia dejecit , posthabitis legibus Coae lib. I. tit. 6. consitui. I. Quare factus est reus momtis, uti D. Gregorius altera in epistola ad Ioannem Desem forem his verbis locupletissime testatur: De persona Panum rii Episcopi sciendum es , gra citer omnino, o contra leges ese actum , ut Violenter de Ecclesia traheretur , quum si quamlibet aliam injuriam quicumque Episcopus posus fuerit in Ecclesia Lex capitali poena percutiat . Stephanum vero invitum maXime per insidias traxit ad Episcoporum judicium alienae Metropolis et De persona Stephani Episcopi hoc attendendum es , quia nec hi itus ad judicium trahi, nec ab Episcopis alieni Concilii d buit judicari . Qua sane excusatione Ianuarius non utitur; quamobrem videtur pro certo haberi posse , reque habet Ecclesia Hispalensis , quod Januarium condemnaverint suae Μetropoleos Suffraganei. Quum autem certae Μetropolis Υy a ea
387쪽
ea calamitas suit, ut Praesules haberet tam improbos, duodem notae censeri non debent alii multi alienae Metropolis. XVI. Ex dictis manifestum est, quod meum argumentum a Veritate non discrepat ; at Ecclesiae Hispalensis argumentum maximo ab eadem distat intervallo. Quin alienae Metropolis Episcopi Stephanum condemnarint, dubitari non potest ; itemque ipsum reluctantem, atque invitum vi , Ac injuria pertractum in judicium alienum, seu is fuerit Τa raconensis, seu Carthaginensis Μetropoleos , clam nemine jam esse nequit et Toletanus quippe Μetropolita hujus proprius erat Judex ; & constat seditiosos tantummodo, pacis que temeratores aliquot Praesules usos esse praetemu illo levissimo subscriptionis Euphemii tertia in Toletana Synodo, novi Schismatis suscitandi gratia, duosque Metropolitas Pr vinciae uni adscribendi, Provincia una in duas divisa, contra decretum Concilii Chalcedonensis Canone II. quod ita
se habet: Temeitit ad nos, quod quidam . . . unam T 'OSinciam in duas disserunt , ut ex eo duo essent Metropolitani in eadem Proet incia . Statuit ergo Sacra S nodus , ne Episcopus deinceps
tale quid audeat. Quapropter quum certum minimeque dubium sit, Toletanum Praesulem esse Metropolitam, quinam esset passus Summus Pontifex, Stephanum e sua se jurisdictione eximere, adeoque dividere Carthaginensem Metropolim, ita ut Μetropolitae alii praeberet, alii negaret o sequium t Non est sane. non est cur Stephanum oretanum Praesulem superbis iis atque arrogantibus sita eos appellat Concilium , & ReX Gundemarus , ut vidimus in ejus d creto accenseamus Episcopis, qui levissima de causa tramquillitatis osores concire turbas , ordirique Schisina illud conati sunt, quod totam commoveret Hispaniam. At enim quando constat D. Gregorio, Stephanum esse perductum ad judicium, apud quos eXperiri jure non poterat ; rationi admodum consentaneum videtur, hosce Iudices ipsissimos esse, qui sententiam contra Januarium pronunciarunt, Epistopos nempe Μetrypolis Hispalensis , quippe quibus nulla erat jurisdictio in Suffraganeum Toletanum , 1ive Tarracone
XVII. Attendere nunc Primatus comprobationem Operae pretium erit, qui spectabat eo tempore ad Toletanam Ecclessiam . Prae rebus caeteris , quibus Delegatum suum
388쪽
Pontifex Magnus instruxit, excusatio est , quam praemeditati illi fuerant, qui Stephanum per vim ad judicium tra-Xerunt Episcoporum, e quibus nullus ad Stephani ejusdem Metropolim pertinebat ; ex legibus quippe etiam Civilibus a proprio Μetropolita fuerat primum judicandus, deinde
a Primate, quem vocat Iustinianus Imperator Archiepiscopum, & Patriarcham Dioecesis a prout habetur eX Novella II 3. cujus verba sunt : Si a Clerico, aut Laico quocumque aditio contra Episcopum fiat. . . apud Sanctissimum ejus Metropolitam ... causa judicetur , udi si quis judicatis contradixerit , ad Teatissimum Archiepiscopum , O Patriarcham Dioecestos illius causa referatur. Ab ejusmodi Legis regulis recesserat Comi-ciolus Stephanum Episcopum ad Tribunal deserens Concilii , cui nulla in eumdem erat potestas. XV ΙΙΙ. Ad memoratam vero illorum eXcusationem, en quomodo sui Delegati animum paravit D. Gregorius, si ea forte uterentur in tam aperta injuria: Contra haec si dictum fuerit, quia nec Metropolitam haluit , nec Patriarcham, dicendum est, quia a Sede Apostolica, quae omnium Ecclesiarum Caputes, causa haec audienda erat: scut o praedictus Episcopus petiist edignoscitur , qui Episcopos alieni Concilii suspectos habuit . Ex his illatio duplex colligitur. Prima : Divum Gregorium supremi Ecclesiae Capitis auctoritate se unum esse praeditum
assirmare , qua Stephani causam cognosceret. Itaque ; Ande . ait, Apostolica, quae omnium Ecclesiarum Caput es, causa dirimenda erat. Et sane constat, quod , nisi in Hispania foret ea tempestate Primas , qui auctoritate Μetropolitas excelleret, causa deferenda ad D. Gregorium erat, utpote Occidentis Patriarcham, totiusque sui Patriarchatus Prim tem unum, prae suprema Catholicae Ecclesiae potestate. XIX. Mitam facere nec possum, nec debeo argumentum , quod verba ipsius Gregorii mox allata exhibent aptiGsimum revera ad comprobanda deliramenta, queis causa Episcopi Stephani conflata suit: prae caeteris Vero insiIgne
deliramentum illud eluditur Comicioli, quod nempe, quia deerant illius Μetropolita , Primasque Hispaniensis , qui procurarent ejus causam, & innocentem judicio defenderent, ipse omnibus arqui. & juris sanctissimis legibus conculcatis , Episcopali dignitate posthabita ejus causam detulit coegitque Praesulem ipsum coram Synodo comparere im-
CAP. XIV. Iustinian. no el. III S. Greg. ibid.
389쪽
CHR' V' propria sane tum eX se , tum propter Episcopos congregatos , qui omnes suspecti admodum habebantur . Ιis porro aliisque de causis , quae patent eX laudata Gregorii Epistola, Stephanus Episcopus ad Apostolicam Sedem provocavit , ut ibi eXperiretur summo jure causam suam . &audiret sententiam. Quae quum ita sint, quaero et nonne, si sorte Episcopus eo potissimum circumventum se arbitraretur , quod Toletanus Archiepiscopus judicium de se tulis.set, cui ipse tanquam Metropolitae non subderetur, Carthaginensi enim Praesuli, quod autumat Ecclesia Hispalensis, Parebat, nonne inquam id sua in eXpostulatione exprimeret tNonne hunc apprime articulum Apostolicus Judex expenderet , quod maXime consentaneum rationi erat Nonne Combciolus ipse hanc sibi percommodam rationem usurparet, cur causam minime alieno judicio esse agitatam doceret, quippe Toletano Metropolitae damnatus Episcopus subderetur t Horum profecto nullus, ne obiter quidem id Μetropolitarum discrimen memorat. Comiciolus enim inde bellum ciet, inde pro illata a se iniuria pugnat, quia nempe Metropolita, & Primas deerant. Oretanus autem Episcopus ad Pontificem Summum appellat , qui haud dubie proprius est JudeX . Constat igitur ex Divi Gregorii ad Joannem Defensorem instructione, quod eo tempore Toletana Sedes carebat Praesule δε ob quam vacationem Stephano innocenti propius confugium non adfuit, & Comiciolus inbquus vir perpetratum scelus Occulere nitebatur.
XX. Quam fieri alteram illationem dixi ex iisdem verbis, est: Primatem tum extitisse in Hispania, qui auctoritate Μetropolitas anteibat, & ab Iustiniano Archiepist
pus , & Patriarcha Dioecestos appellatur ; tametsi ejus S des interea vacabat. Ratio patet : duplici enim subterfugio sese Comiciolus tutabatur, quia alienae Synodo commiserit Stephanum. Primum , quod ei Μetropolita deerat. Deinde , quod Primas non erat. Primum haud dubium erat, vacante Ecclesia Tarraconensi, cujus fortasse Suffraganeus erat Stephanus; quin vel Toletana Vacante , si forte oreti erat Episcopus . Alterum vero confirmabat seu V catio ejusdem Toletanae Sedis, seu Praesulis absentia : His itaque Sedium vacationibus vim obtegere Comiciolus nitebatur, quam intulit Stephano. Verum enimvero si, quod
390쪽
stat Ecclesia Hispalaesis, Primatialis dignitas novum ina ditumque erat tum temporis in Hispania, quid igitur Dibvus Gregorius monuit Legatum suum, fieri posse riens, ut Stephano invidentes eam rem obtenderent. XXI. Rationem hanc ita exponamus, ut nemini ejuS veritas non sit perspecta. Sancti Pontificis verba denotant, Comiciolum, ejusque Fautores obtendere fortuitum Metr politae ac Primatis desectum, ob vim Stephano factam evcusandam, quum eum se sistere coram Judacibus coegerunt, quibus nullum jus erat in accusatum: is enim est sensus Ue horum D. Gregorii, dum aeque exprimitur Metropolitam,& Primatem defuisse quo coram causa transigeretur. Si dictum fuerit , quia nec Metropolitam habuit, nec Patriarcham. Quocirca prout casu evenit, ut Metropolita deforet, cui Episcopus Stephanus subderetur: casu ita obtigit, ut Primate careret Hispania. qui auctoritate Μetropolitam praeiret. Si autem fortuitus desectus is fuit , evidens igitur argvimentum est Primatem tunc existere , ac permanere ulla in Hispaniarum Ecclesia, ejusque auctoritatem, jurisdicti nem,dignitatem prae aliis Metropolitis non solum patere, sed vigere etiam memoria illa; eamque apud Toletanam Ecclesiam a cujus Sedes vacans longiuscule aut obitus aut a, sentiae Praesulis gratia, Primate vere Hispaniam carere comprobabat .
XXII. Et sane istaec Primatis defectus excusatio per Comiciolum allata aliquantulum speciosa erat ; nam juxta Ecclesiae Hispalensis eruditionem in prima parte tape saepius memoratam in causa illa gravissima depositionis Episcoporum, se apelaba at Trimari con pu Concilio. M Ad Primatem se ejusque Synodum provocari consuevit. Gumque in Hispania Primas ea occasione non esset, modo ipsemet absente . modo Sede vacante a ad Primatem ejusque Concilium provocari non poterat. Verumtamen Stephanus Omnem excus
tionis spem praecidit, teste Gregorio in eadem epistola, ad Apostolicam Sedem appellans, quo aditus nunquam fuit o clusus a siquidem in Hispania potestas semper est facta in gravioribus causis adApostolicamSedem coniugiendi per viam appellationis, uti sipra est demonstratum, atque hoc recenti comprobatur exemplo. Nec praeterire possum silentio quam praebet causam Ecclesia Hispalensis, cur Stephanum hunc
