Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

hunc Eminentissimum non latuit Archiepiscopi Toletani dignitas Primatialis, uti capite vigesimo fiet palam: itaque cui jure debuit, loco cessit , Primati scilicet Hispaniarum. XXXVIII. Octo isti Auctores gravissimi documenta

nobis exhibuerunt, cum Toleti Praesulum subscriptionibus, ut harum jus adversus Hispalensium Archiepiscoporum alias eXperiremur. Omnia ea praeseserunt Archiepiscopi Toletani subscriptionem prae aliis omnibus, necnon ut plurimum Primatis Hispaniarum cognomentum . Quamobrem , mihi ut videtur, liquido inde constat, quod ab iis

temporibus quae Hispaniae calamitates praeivere sumendo initium, mille annos &supra, quemadmodum ebat Cardinalis Amirre , Toletanus Archiepiscopus principem semper locum Hispaniarum inter Praesules omnes occupavit, ac praesertim Archiepiscopo Hispalensi antecelluit. Idque etiam nonnullis in occasionibus, quum Toletanus Praesul dignitati Primatus ne minimum quidem derogans, necnon sedes ipsius vacans concedere loco potuisset, uti numero vigesimo consideratum est. Nunc vero , quoniam tot argumentis, exemplis, rationibusque firmissimis demonstravimus convenire in Toletanam Ecclesiam partem alteram definitionis Primatus, nempe auctoritatem, &potestatem in cunctas Hispaniarum Ecclesias , opus est ut quae sunt reliquae partes duas in eamdem convenire doceamus, tum qui'pe abunde pleneque comprobatum erit Ecclesiae Toletanae congruere totam Primatus essentiam. C

412쪽

CAPUT XVI

Tertia pars definitionis Primatus perimis, ac altera, V prim tum Archiepiscopo, itini Ecclesia Toletanae convenit.

I. Legasi a latere, qui vices agunt Pontificis non fiunt vere Primates, licet M impolitis auctoritate praestent, per e enim mn Sedi inmera est ea dignitas . II. Primatialis diritas fixa est aeque beret Sedi Toletanae ante Gabbrum tem

pora.

III. Hec dignitas Toletanae Sedi inmera centum amici, in amplius suis cognita in re pania Coebarum aevo . IV. Viguit ea dignitas vel Saracenis occupantibus Regiam insem ; dum licuit Giboticam Dinplinam firmare. V. VI. Exemplo Elipandi Toletani Praesulis, φώ doctrinam erecinerm omnibus amplectendam pro iurat o fur auctoritate, qua omnibus anteibat, adseruitur. VII. Hine evincitur , quia Primatia haerebat Eulsae Toletanae ante 'Baisar

rum in amnem.

VII l. t X. Argumentum massidis ium ex epistolis Praefidum coaevorum ad Ellipandum Toletanum Archiepiscopum, Ur ultro hujus ad abos Praesi es , -- gnate ue Hispania, Tarbarorum tempore. X. XI. XIl. Toletana urbe Mauris erepta Toletanus Praesd iterum praeesse empis Conciliis, quorum Hiqua recensentur. XlIL Pasib ilis iunior sedulas per literas Bema dum, Primatem appellans. XIV. XU. Alia exhibentur Concilia, quibus Tolerani Primates praefuerunt. XVI. Indicia certa Primatus in Toletana Sede studuis , sunt: Eiusdem Sedis P fidem per substri de Regiis Diplomitibus ante ' ules hi alensem, Ur Compo fellanum: se Procuratorem Toletari omnibus in Actibus praestitisse caeteris P bustumque Pre libus. XV II. usique ad XX. Varia proferuntur Am, in quibus e consessu, tr H scriptione, Toletana Sedes means per sos Camiscos mitivis Ari&episeopo HL Epalensi, Ur ceterit Hi paniae Prasulibus. XX XXL Verum per Procuratorem eamdem habuit praeminentiam: Exemplum electione Sobrini ficti per Petrum de Lum Antipapam, quem canonici nolunt admittere in Toleram Sede . XXII. In cingressibus Madriti bibitis Memerunte Rusi usque ad amum III 8. semper 'cest Ecclesiae Toleta Procurator . XX l i I. Si ulla unquam distromtia bit in contressibus fuit, ideo fuit, quia T litana duos Canaricos mittit, dum aliae sem s.

PARS

413쪽

CAP Vi' XXIV. Mille supra a mos bu praeeminentiis uti Toletanam Bessiam probatum est. XXV. XXVI. Primatiae dignitas adeo an a est Sedi Toletanae, tu eius 'msules non, ius in eadem Cathedra consistentes, sint Primates, ne enim sadalium Caniaram transeunt, Himatum secum ferunt, ex aractaritate Martini m

I.T docui Toletanum in Archiepiscopum, & ejus Ec-I clesiam convenire primas definitionis Primatus partes, quas Ecclesia Hispalensis proposuit; sedem scilicet Metropolitanam esse, caeterisque Hispaniarum Metropolitis anteire: Quae primum occurrit pars tertia significati Rusmodi auctoritas oportere ut Sedi certae affixa sit: m da estar H ad la stlesia. Recte Hispalensis Ecclesia, non diffleor, hanc particulam addidit, si enim summus Ponti sex vices, de aurctoritatem suam concederet alicui Praesuli, haud dubie hic auctoritate Metropolitis anteiret ι nihilo tamen secius is minime esset Primas , quantumvis libet auctoritate perquam simili Primatialis , valdeque cum eadem Primatiali auctoritate coaequanda. Qua de re licet Zeno, & Sallustius A chiepiscopi Hispalenses vices, auctoritatemque Pontificiam obtinuerint, quarum hic ab Divo Hormi a , ille a Divo Simplicio compotes facti erant sortasse etiam Divus Leamder ab Sancto easdem Gregorio impetrarat , uti sentiunt nonnulli non tamen idcirco trium horum ullus Primatis Hispaniarum dignitatem est consequutus ; ac proinde Hibspalensis Ecclesia nunquam extitit Primatialis: ea siquidem auctoritas Pontificia neutiquam in Sedem , sed in Archi piscopum suit collata, quo e vivis excedente, Successor Α chiepiscopus necesse habuit, ut idem in se denuo beneficium conferretur, quo auctoritatem , & Apostolicas vices exe ceret , Praedecessoris instar Praesulis, quam beneficii novam collationem , qui minus impetraret , ejusmodi dignitatis expers erat: uti re contingit laudatorum Praesulum Hispalensium Successbribus. II. Reliquum mihi est igitur, ut planum faciam, auctoritatem , qua utitur Toletanus Praesul , Ecclesiae Sedique Toletanae perpetuo haesisse, atque haerere. Probatur id jugi possessione, variis in muneribus Primatis propriis, a que eXprimentibus potestatem, qua ab Gothorum tempore Metropolitis omnibus Hispaniarum praestitit, nunquam im

414쪽

ΕCCLESIAE TOLET ANAE. 383 PAR

terruptae. Auctoritatem hanc vidimus Divo Isidoro innotuisse , quum Divo Heladio Cordubensem permisit Episcopum, in quem animadverteret, licet Suffraganeus laret Hispalensis. mumque in eum depositionis sententia ob pe

petratum crimen proferenda esset , Divo Heladio ait, ad eum, eosque, qui secum coadunati erant Suffraganei Praesules Hispanienses, pertinere divina censura, ut in ejusmodi delinquentes inquireret, ut late probatum mit capitibus f cundo, & tertio decimo , rationesque Hispalensis Ecclesiae consutatae, quibus praepostere rem eXponere , suumque institutum probare contendit. Itaque jam tenemus , Divi Heladii temfre hanc dignitatem , atque auctoritatem in Toletana Sede penitus haerere. ΙΙΙ. Auctoritatem hanc utique cognovere Metropolitae omnes, tumquum unanimi consensu probarunt Archiepiscopum Toletanum , Ordinatione lichi recentiorem Nationum

praeesse Conciliis , ac .primo loco subscribere Αctis Concilii , quemadmodum capite decimo est demonstratum , ubi Felix rechns electus subscriptione caeteris praestat, Synodoque praeest decimae sextae: sicuti in Synodo decima secunda Iulianus Toleti Metropolita Hispalensi Metropolita Iuliano dignitate posterior , praesedit tamen, atque prae aliis Omnibus Metropolitanis subscripsit, quod capite undecimo. contra quam tradit Ecclesia Hispalensis, est declaratum. N que antiquius nobis exemplum deforet, juxta id quod E clesia Hispalensis tanquam probabilius admittit, nosque docuimus capite decimo tertio. numero as . Siquidem ut ibi observavimus ab Hispalensi Ecclesia edocti, Metropolita ΤωIetanus Adelphius Toletanae Synodo Nationali praefuit, amno 397. celebratae : tametsi liquido constat eo antiquiores fuisse Metropolitas Μa nam Emeritensem, ac Migetium Narbonensem, qui huic Synodo adfuerunt, necnon adsu rant tertiae, Toletano Archiepiscopo Euphemio: ac proinde officia, & munera Primatus ab anno isto ad usque difficilia

Hispaniae tempora centum, & supra annos viguere. Qu circa vel ubi ab memoria magis vetusta minime datum esset argumenta Toletani Primatus repetere, tenemus jam, Tot tanam Ecclesiam centum supra annos, Gothorum aevo, Pr, matus muneribus, atque officiis functam esse jugiter, proindeque auctoritatem hujusmodi cum Sede illius fuisse combunctam. IV.

415쪽

CAP. LVI. P. Vasi uento

384 DEFENSIO PRIMATUS

IV. Iisdem praeterea muneribus, atque ossiciis Primatialis dignitatis propriis fungi non desiit Archiepiscopus Tolcianus, vel Saracenis occupantibus civitatem, usquedum

Christianis per eosdem non licuit juxta Ecclesiae leges sese gerere. Id moris annos aliquot viguit , nec dubium est, quin Redemtionis anno I83. Elipando Archiepiscopo Toletano , hujusinodi libertate uterentur Catholici; nam Elipandus paulo ante Concilium Praesulum Hispaniensium convocaverat in Hispalensi urbe , damnandi causa, ut re damn vit, Mi getianorum haeresim de Paschatis celebratione: eodemque anno I 83. datis literis ad Fidelem Abbatem ita eum appellat) ad Beatum Presbyterum Asturicae Augustae,& ad Heterium Uxamae Antistitem , qui suae de Christi

adoptione doctrinae adversabantur . sententiam ipsorum . damnatum iri, se ita volente . atque jubente, minatur, si uti paulo ante Migctiana a se fuerat condemnata. Putasis congregaturum eum esse Concilium, decreturumque, ut congregati Patres damnationis sententiam proserrent: sibi enim pollicebatur Rre , ut plerisque Regni Praesulibus ea de re secum conveniret, suaque ipsius sententia tanquam capitis probaretur a quam tamen Sanctus Presbyter Beatus, recte

Catholicae Fidei Dogmatibus adversari sentiebat, uti postea Synodi Francosurti ad inenum habitae Patres, & Adri nus Primus declararunt. V. Ut perspicua magis , majorisque auctoritatis sint quae diximus, verba ipsa proferre optimum duco, per quae gravissimus, doctissimusque Theologus P. Gabriel VasqueZ

inter minimos, eorumque primos, viros facile recensendus,

qui venerabilem Societatem Iesu sitis virtutibus cohonestarunt , factum istud exponit. Sapientissimus hic Doctor, postquam docuit , quod vitium latebat in Elipaudi doctrina, tomi primi partis tertiae disputatione 99., cap. I. n. 2. Eisaudus, ita prosequitur, pro ea auctoritate, quam in alias Ecclisias obtinebat maximam, indigne ferens a 'Beato, o Heteriositam doctrinam, quam ipse Catholicam putasat, erroris instam lari, ad Fidelem Abbalem literas dat . . . me epistola habetur in principio libri , quem contra ipsum Elipandum Beatus , o Bet rius conseripserinit. Verba haec Patris VasqueZ considerentur, ubi ait Elipandum eo tempore maximam in omnes Huspaniarum Ecclesias auctoritatem obtinuisse: certe auctoritas ea nonnisi Primatialis habenda est. VI. Diuili od by Corale

416쪽

ΕCCLESIAE TOLET ANAE. 38s PARS II.

VI. Quid autem iis literis comprehenderetur, gravissimus idem auctor monstrat , rem narrare pergens his verri bis : In ea autem coiretueritur Elipandus , quoa ipse Archiepiscopus Toletauus quum ebet, quem caeteri in inspavia, utpote sivr mum Praesulem de Fide consulere deberent , a Presbtero Beato,ior isterio Episcopo erroris argueretur. Scripsit etiam se eo animo esse, ut speraret haere Beatianam sic enim Cocat sententiam Beati) breeti ab ipse extinguendam , quemadmodum ante paucos annos haeresim Miratianorum de celebratione Tuschatis Hipalicon cato Concilio ipsie damnaverat. Id Elipandi epistola continebat .

VII. Quibus ex literis constat primum: Τoletanum Archiepiscopum , id quod ostendere hoc praesertim capite constituimus , functum perpetuo esse mimeribus Primatis propriis vel ante difficilia Hispaniae tempora, unde Prim tum Toletanae Sedi aifixum misse comprobatur : nam primo eo seculo , dum per Mauros licitum erat Christianis C tholicae Religionis munia obire, Toletanus Archiepiscopus convocabat Synodos, quum sibi expedire videbatur ad bonum Hispaniensis Ecclesiae regimen , componendasque controversias, quae in Fidei Dogmatibus orirentur: & juxta Concilii sanctiones mandabat, quae ab aliis servarentur E clesiis. Deinde constat, universo Hisbaniarum Clero persu sum fuisse, quod suprema in res ad Hispanam Ecclesiam spectantes auctoritas erat penes Toletanum Archiepiscopum, ut suis in literis Elipandus affirmat. Et sane nisi Episcopi omnes, Clerusque omnis Hispaniae supremam hanc auctoritatem. nossent , minime dubium est, quin Uxamae Praesul, atque Asturicae Augustae Presbyter Elipando negassent o sequium: idque in tempore evenit , quum Archiepiscopus ob suam ipsius maximam auctoritatem in caeteros PIispaniae Praesules, suam omnes doctrinam volebat amplecti, quam duo illi erroneam esse intelligebant. Certe occasio ea fuit aptissima ad arrogantiam illius proterendam, viaque minime compendiaria ; ei nempe Primatialem dignitatem negare : dum omni procul dubio eadem dignitas Praesulibus H, spaniae omnibus non fuisset perspecta. VIII. Denique constat liquido, maximos veritatis vindices , assertoresque Beatum, atque Heterium suprema ejus modi dignitate Toletanum P 1ulem esse praeditum cognin C cc vis Digiti rod by Corale

417쪽

Ant. ibid. citi Mariana lib. 7 cap. 8.

visse; iis enim literis, quibus expostulationi, quam Fidelis μbbas sibi significaverat respondent, eo ipsum ossicio prosequuntur, ut vel inde sit conjicere, quantae Archiepiscopum dignitatis esse cognoscerent. Epistola sic inscribitur: Eminentissimo, nobis, c& Deo amabili, Elipando Toletanae Sedis smchiepiscopo. Titulum hunc supra attulimus ad rem aliam , parte prima. Vide sis eruditum Nicolaum Antonium loco ibidem citato, ex eo enim constat epistolam Εlipandi productam non posse in dubium revocari: quae quum certa sit, quumque Toletanum Archiepiscopum vocet Primatem Hispaniae id nobis Hispaniensibus eae voceS, Si premum 'insulem . sonant) quem omnes consulere in rebus ad Fidem spectantibus debebant, evidentissime inde colligit Toletanae Ecclesiae Primatus vetustatem, dignitatemque hanc Prim ius neutiquam ab Urbano secundo, at longe altius repetendam ; quum ab antiquissima memoria Hispaniarum Primatus Ecclesiae Toletanae esset amos.

IX. Neque id silentio praeteriri potest, aut debet, quod tam istaec epistola, quam generis ejusdem aliae ab Elipando

mittebantur ad Praesules, virosque non vulgares, qui eXtra Maurorum potestatem degebant 1 etenim vel ipsi Reginae

Aldosindae Syli Regis uxori prudentissimae,maXimeque Christianae mulieri , Elipandi literae sunt redditae. .ae ideo praestitit Praesul, quia persuasum illi erat, id sui muneris esse

suamque ad auctoritatem magnam, dignitatemque pertinere , neque inter Hispaniae Praesules omnino ullum de auctoritate secum certaturum. Hac de re consulendus Μariana, qui suae historiae vernaculo idiomate conscriptae libro septimo fuse narrat hoc factum, ut magis, magisque pateat Veritas. Verum enim vero ipsamet ejus Verba proferam .

Elipando, inquit, por la autoridad muν grande, que tenta Jobreus demas Plesias, esicrissi d los Obispos de Murias , I Galicia. Et paulo infra: Elipando se partio de Toleri para las Asturias,

di Galicia. Latine eadem: δε Εlipandus ratione auctoritatisse HuS Valde magnae, qua Ecclesias caeteras anteibat, deditis literas ad Asturiarum, & Galloeciae Praesules: Instra. El, is pandus Toleto Asturias, & Galloeciam proficiscitur. Quincirca Toletanus Archiepiscopus auctoritatem habuit in Hispaniarum Ecclesias propter Sedem suam, tametsi ejus CL Uitas a Saracenis occuparetur: eaedemque Ecclesiae Elipandum

418쪽

dum sibi praesectum , utut dissitae , Regumque Catholicorum ditionis, adeoque liberae , non detrectabant. Argumentum sane firmissimum, quod Toletanus Archiepiscopus auctoritate aliis Hispaniae Praesulibus anteibat, necnon eadem utebatur, quanquam ipsius Civitas Maurorum servitio addicta esset. X. Toletana urbe in Christianorum potestatem vindicata invicti Regis Alphonsi sexti virtute, Ecclesia ipsa Toletana , quanto us ad pristinam Primatus dignitatem regreditur , uti constat ex DiplomatibuS per nOS allatis, atque sv.cao. 3.

enucleatis capite partis hujus tertio, comprobandi causa ejus dem Primatum. Qua dignitate restituta Toletanus Archiepiscopus praeesse iterum coepit Conciliis Nationum , quae deinceps celebrata sunt. Adeoque primus Archiepiscopus Bernardus Concilio Legione habito Redemtionis anno ΙO9I.

Praesuit, licet una cum Renerio Cardinali qui post ad Pontificatus fastigium evectus , Paschalis junior est dictus) L gato Apostolico . En verba ipsa Cardinalis Amirre id testantia. Concilium Legionensie, Praeside Reverio S. E. Cardinali , o per Umanias Legato una cum Ternardo Toletavo Trimate , auuo Aue ovst Regis 28. 2Era II 29. Christi Io9 I. Ubi

observo, quod Cardinalis Apostolicae Sedis Legatus noluit, seu non potuit unice praeesse , verum sibi socium adjunxit Toletanum Archiepiscopum: Qua de re sic ego sentio, quod sicuti unum e praecipuis Primatis officiis est praesidere Conciliis ; ita, quanquam Legati Apostolicitauctoritas major sit, tamen eXpedire neutiquam visum est, ut primo in Concilio id Primatis officium Bernardo penitus negaretur a ac proim de Legatus , simulque una secum Archiepiscopus praes

derunt .

XI. Paucis abhinc annis, nempe Redemtionis anno IO97.

Idibus Decembribus Bernardus idem Concilium aliud Gerundam convocavit, quo Archiepiscopus Tarraconensis advenit . Concilio huic Aguirre Cardinalis titulum apposuit:

Concilium Gerundense, Praeside Bernardo Sedis Toletanae Primale , Id pQ. 3o7. .

ac Legato Apostolico. At verba ipsa oculis subjicimus, per quae W-

419쪽

CHe' ηVI' φο blieae: Legatus. Interfuerant mero Terengarim Archi piscopus Tarraconensis oc.

XII. Idem Archiepiscopus Bernardus alii praefuit Concilio Carrione Comitum habito sub anni IIII. initium, seu praecedentis finem. Ubi causa cognita fuit Gundisalvi Episcopi Mindonensis , qui terminos sibi aliquot usurpavcrat ad Ecclesiam Compostellanam pertinentes: anno item III q. 1 Hi,.ιis. Nationali Concilio praefuit Palantiae habito , quod negari non potest, quippe ipso ex Concilii Prooemio aperte patet. Dicitur ibi Bernardum, quum esset Burgis , adiisse Coinpostellanus Archiepiscopus orans, atque obtestans, uti de-Id pag. 3 ρ. cerneret, quodnam tantis remedium incommodis posset aD

serri, queis sua vexabatur Ecclesia. Tametsi autem Burgis versarentur multi Episcopi, qui una cum laudatis Praesulibus congregati erant , nihilo tamen minus differri reme- .dium libuit, usquedum Synodus haberetur Nationum , in qua Ecclesiae omnes Hispanae discuterent, quae iis declinandis incommodis medicina inveniretur. Itaque sertur, quod re cum Episcopis congregatis communicata: Placuit eis tantae rei definitionem producere, in futuro generaliter Concilium celebrare: prout reapse factum esse idem Auctor tradit.

XIII. Concilium id esse habitum videtur, seu petito per Bernardum consilio a Paschali Iuniore Pontifice , seu ipsemet annuente , quippe qui calamitates edoctus , queis Ecclesia Hispaniensis afflictabatur, a temporum conditione miserrima , Arabumque illuvie invectas , Bullam tradidit ad Concilium . qua Bernardum Primatem appellat, unumque ipsum proprio salutat nomine . Paschalis Di copus sita

Id.-p. Orditur Bulla) Serωus Serzorum Dei. Henerabilisus Fratribus Ternardo Primati, cor caeteris Episcopis, o Trincipibus Uspaniae . salutem, o Apostolicam Benedictionem. Quo anno Bulla haec data fuerit, quum non sit appositus, ignoratur: dies tantum legitur duodevicesimus Calendas Majas. Conjicitur tamendatam fuisse anno III ., quippe eodem anno a. d. OctaVum

Calendas Novembres inchoatum id esse Concilium Cardi, natis Amirre ibidem refert. XIV. Huic Synodo, quanquam per Bernardum conVO-catae Archiepiscopi Compostellani efflagitatu , hic tamer gravissimis negotiis impeditus, quin Palantiam se conserret, adesse non potuit. Iisdem vero negotiis jam vacuus alii

420쪽

Concilio adsuit similiter Nationali, quod Oreti Bernardus

idem congregavit anno prOXimo III S., cui , tanquam

praesidens, principe loco subscripsit hoc pacto : Terrarias Toletanae Sedis Archiepiscopus, ct Sanctae nymanae Ecclegae Leg tus. Proxime autem Compostellanus Archiepiscopus D, d acus Gelmi reZ, deinde alii tredecim Praesules. Post annos quatuordecim convocatur, habeturque Concilium aliud Nationale Palantiae, cui praesidet Raymundus Toletanus Α chiepiscopus Bernardi Successor in Sede , ac Primatu Hispaniarum. De utroque disputabimus partis tertiae capite altero, ubi luculentissime ostendetur, in hoc Palantiae Comcilio Ramundum nulla alia de causa , quam quod esset Primas, praesedisse. XV. Exemplum aliud affert Eminentissimus Amirre multo recentius , anno enim contigit circiter I 399. quum Petrus Tenorius Concilio praefuit Nationali. occasione siquidem diri ejus Schismatis, quo diutissime vexabatur Ε clesia, multae Sinodi aliae aliis in Provinciis congregatae fuerunt , e quibus Hispanienses nonnullas Cardinalis Α irrepercenset. Caeterum vixdum percrebrescente illo Schism te , Compluti celebratum est Nationale Concilium , quod

Eminentissimus Auctor memorans: Anno , inquit , Domini circiter ILCCCXCIX. Compluti Concilium fruitionali celebratumes, no de D. Petro Tenoris Archiepiscopo Tolerano ad deliberamaum , cuinam parendum es et tanquam vero Pontifici an Urbano

sexto, an potius Clementi septimo. Quae quum ita sint, liquido igitur constat Toletanum Archiepiscopum & ante Maurorum illuviem , & dissicillimis eorum ditionis temporibus.& post assertas in pristinam libertatem Hispanias, Nationum Conciliis praefuisse. XVI. Argumentum aliud , Hispaniarum Primatum . Toletanae semper Ecclesiae amxum fuisse , illud est , quod nempe a primo Archiepiscopo Bernardo, usquedum subscribere Diplomatibus Regiis Praesules, ac Proceres Regni C, tholicorum Regum tempore destiterunt , perpetuo 1 oletanus Archiepiscopus subscriptione praestitit Hispalensi, &Compostellano , qui, ut superiori capite demonstratum est,

Emeritensem Ecclesiam repraesentat , regitque. Quod ut planius pateat, Primatus nempe auctoritatem Toletanae semper Ecclesiae adhaesisse, authentica nonnulla prostram doc Cec 3 mem

SEARCH

MENU NAVIGATION