장음표시 사용
41쪽
io PROOEMIUM.quam facile sit negotium argumenta illius diluere; & quam
efficax enodationum ejus impugnatio suppetat et quare ad amussim convenire libello quod Horatius docuit nemo non fatebitur:
mr. ista. q. . , Diruit , ad cat, mutat quadrata rotundis.
Quod evidentius fiet ex iis, quae partis secundae cap. XIII.
XVI. Mentio identidem facienda erit, licet ingratiis , de acrimoniis nonnullis, atque conviciis, quibus tum Voces , tum sermonem inspersum Toletanae impingit Ecclesiae, Excellentissimis, & Eminentissimis ejusdem Praesulibus, Majestati Regum Hispaniensium, & quod horresco referens) vel ipsis Pontificibus Maximis, ac Sanctis quos publice in Altaribus
Veneramur. Verumtamen ubi contumelias ejusmodi prose re contigerit, nihil nisi ea, quae decet Christianum, modestia Teponemus, quam ex Institutoris nostri Christi exemplo ha simus, monente amplissimo Cardinate Jacobo de Vitriaco. 'is quod , Ma per noster Christus , licet Cerbis contumeliosis ipsium iM norarent , negat mitium, sed non reddit conmitium. .idqta id sapiens Ecclesia Hispalensis proserre non dubitavit in vicos tantae auctoritatis, tantaeque eXistimationis, eXcusabo : qUO- minus tamen aliquid desim significationi ejus tam vehementi, convitia eadem eXpendenda mihi certe erunt, ut evidentior fiat injuria, quamquam pudoris faenore, qui audaciam ejuς modi consequetur. XVII. Quamquam in dies nova suppetunt monumenta, visque ingens testimoniorum fit obvia, quibus hoc volumen augeretur, & in eXimiam excederet magnitudinem, tamen judicavimus satis multa esse, quae scripsimus; non enim paginas plures implere, sed coeptum eXplere, causaeque nostraesid ollisa. . satiSfacere constituimus. Cura suis causam potius implere, quam paginam: Sidonius. Quod 1i paucis quae scripsimus assequemur, caetera putantes redundare omittimus, parum solliciti, quid alii asserre possint, quibus hanc libeat causam pem tractare. Caeterum antequam ad Opus aggredior, monitum volo Lectorem meu , quod laudatos per me Auctores Propriis in fontibus inspexi, nec ab aliis prolata eorumdem exempla decerpsi; & quod nusquam proferuntur, quin ad amussim locis respondeat suis prolatio, nisi forte Typographus quid peccarit, tum enim cum Martiale vocem eXtollam:
42쪽
Non meus es error, nocuit Librarius.
XVIII. Id vero non tam religiose colui, ut eXemplum nullum alienae fidei acceptum reseram: tametsi raro id accidit , semperque locum indigito, ubi spondeo repertum iri seu testimonium , seu eXemplum quod attulero. Quapropter hanc ingenii mei, quanta quanta est, lucubrationem fide quidem praeire aliam cui adversor, fidenter dicam: in ea siquidem contrarium saepe occurrit eorum, quae asseruntur. QiIod ut verum sit, Animadversio tertia primae partis adeatur , quae caeteris prolixior ob earum rerum copiam est facta. Tot veritatis hujus certa indicia reperientur, ut in admirationem
venturi sint qui nonnisi res grandes mirantur. Ipso in libri exordio pura puta fallacia occurrit, quod ad substantiam , quod ad totum,quod ad partes attinet. Necui sorte videatur idem excedere quod affirmo, Animadversio eadem sit ob ocu-IOS , non enim Vereor, quin eXclamet: Veni, & vidi quod media pars mihi nuntiata non fuerat. His autem fallaciis non minores continet pars altera ; tertia Vero omni majorem e pectatione congeriem exhibebit.. XIX. Memoriale ipsum nemo non affirmat optimo, eleganti , perpolito, & affluenti orationis genere elucubratum :at vero in re tam graVi, ubi de honestate summa contentio est, prudens sapientis animus non eloquentiae Ui permovetur, at sedulo multaque meditatione perpendit argumentorum
pondus & firmitatem, quae adducuntur. Verborum splendor, atque elegantia, quibus res ista impugnatur, eXterna sunt ornamenta illos dumtaxat decipientia, qui in nihil agendo O cupatissimi oscitanter libros percurrunt, parVi facientes, Vera sint, necne, quae legunt. Vis contra, quae argumentis inest, rationumque cognitio, quibus innititur quaestio, firmissima sunt fundamenta, quibus prudentium haeret judicium; & trutina, in qua sermonem suspendunt sapientes. Ecquid interest instratusne sit ostro, & pictis, ut dicunt, tapetis equus ille, cui spiritus, vigor, & alacritas desunt, ut celeritate currem di sessoris sui cupiditatem non fallens victoriam consequatur tEtenim alacritate ac viribus destitutus, non potest admotis purere calcaribus, quorum acie veternus ejus excitatur. Triumpho alius certiori potietur si phaleris carentem equum conscenderit, qui generosus, & acer tanta pernicitate ad nutum Equitis transvehatur circi metam, ut spectantium oculis su-
43쪽
spicandi locum secerit, vestigiisne arenam, alime vacuum aera percurrerit. Satis apposite hic reserenda D. Bernardi verba nuper legi apud Fr. Lucam de Montoya, quibus ostem ditur. in rebus magni momenti prudentes homines vim a gumentorum spectare, non verborum praestantiam & lacum. Prudentibus enim miris non acent alerata ,sedfortificata. Equidem, fatear ingenue, diligentius & attentius inspexi argumentationum Vim, gravitatem sententiarum, ac testimoni rum integritatem, quam elegantiam sermonis, splendore rue verborum ; primum enim scio a sapientibus probatum, a octis viris alterum minime damnatum iri.
XX. - Praefandi finem facit doctissimus Auctor adhucia unum admonendo Lectorem suum, ne forte insciens causae, is cur vernaculo enunciare sermone coactus fuit quidquid la-
tino protulit, methodum istam distringeret. Ait igitur, is duo potissimum se movere ad id praestandum. Primum :,, quod tali usa suerit methodo Ecclesia Hispalensis in Me- is moriali, quae omnia Hispanice conscripsit, idque ex indviis stria, ut obiter observat, nempe suadendi causa, velia imperitis latini idiomatis id, quod falso probare contem dit. Alterum quod pendet a primo , ut qui priori le-- ctione decepti, reique veritatem disquirere negligentes,
is utpote rudes literarum humaniorum . his etiam perceptis, is ab erroris opinione removeantur. Nos vero tametsi omnia is latine reddimus a tamen quaecumque monumenta Occudiis rent Hispano idiomate, perinde afferemus 3 mOX in no- is strum Vertere pro virili conabimur. Reliquum est igitur, is ut operi manum admoveamus. Quod utinam feliciter c dat. ne Toletanae Ecclesiae gloria tam magnifice vindicata,ri ob nostri tenuitatem ingenii minor esse lacta videatur,
44쪽
A N IM AD VE RS IO M E SAD MEMORIA LE
Umqum revocari non potest in dubium, quin plausus acclamationemque omnium adeptum sit Memoriale, quod oppugnare aggredimur, eo quod summa eruditione, & elegantia conscriptum fuit: tamen quum haec nostra tempora una cum eruditis tulerint quosdam criticos, qui accuratissime inspiciunt opera vulgi opinione omnibus numeris absoluta, docendi soliditati, quam praestantiae sermonis, verborumque concinnitarti attentius incumbentes; operae pretium erit, ut opus hoc, quod omnes tanti faciunt, censuram subeat hujusmodi critiacorum. Neque id opinor molestiam afferet Ecclesiae Hispalensi. quippe cui Toletanam Ecclesiam provocanti, ut dicat causam suam coram frequentissimis Doctorum virorum commessibus f tametsi eadem magno quidem jure recusat ne r Ondeat , tamen silentem ipsam,dusque honestissimam causam
45쪽
qui suscipiat non deest, quique ad defendendum paratus accedat. Quoniam vero ut munus, quod in me transtuli explerem, librum totum attente perlegere necesse habui, offendi legens unde conficerem Animadversiones meas. Has ego Erudit rum incorrupto, prudenti, ac maturo judicio siti iciendas existimo, ut rectissimam de iisdem sententiam pronuncient.
Ostenditur Memoriale alienum esse ab Eces
I. Eccissiae HS pilensis enmmium. II. Eufem GA a non debet*ico mare propria commoda alieno incommodo. III. Ecclesia Netoa quadringentorum septuaginta quamur amorum pagis p ei e possedit Ussa -- Primatiae dignitatem, ab Hinali recepta e Maur
IV. Memoriale credi potest compactum invidia. V. Toletane Ecclesiae Canonici omnibus semper ostriis urbanitans prosequisi Ameciam eos Hi pagenses. VI. Mirum videtur Ecclesiam Ussalensem assurgere post q7 onorum Idemitum , est' postsententias latas in Tractarensim, es' nu ra nossem Ecclesias o Toletam Primatu . VII. Insistit in eadem re . VIII. empla Toletanorum Praefidum exercentium Primatiae jura in Dioecesi usi sensi. IX. Memorialis .ci Regem GAIlicum inmm es ab indum. X. Ratio ejusdem rei. XL Ereplicaetur vera sentia Memorialis.
I. E' Cclesia Hispalensis, omni memoria maxima,priae stanc, tissima, ac venerabilissima pro dignitate sua faciat necesse est, ut quam sibi magnitudine, ac meritis aestimationem comparavit, jugiter servet. Enimvero plurimi hanc Ecclesiam faciendam esse animadverto, non solum ob summam , quam apud veteres gloriam adepta est, toto Terrarum Orbe perspectam, verum etiam ob splendorem illum eximium , summamque venerationem ab ipsa constanter servata, & nunc
46쪽
temporis apud eam vigentia, quae ab ultima antiquitate M jores eidem sui pepererunt. Quos nisi antecellit, nisi honore amplificato praeit, eo potissimum fit, quod eorum meritatam ampla. tam ingentia, tamque sublimia extiterunt, ut non minor certe gloria aestimanda sit splendorem illum priastinum, vel nostra hac aetate integrum asservari: siquidem rocens Ecclesia Hispalensis tam suimet veteris similem repraesentat imaginem, ut splendorem, gloriam, amplitudinem . non hereditate acquisitam, sed perpetua possessione servatam semper magnam, semper unam, semper eamdem praeseserat. Hic vero quaestioni aditus reseratur.) Quanam igitur aliaeX causa Ecclesia tam conspicuae gloriae, magnitudinis tam eximiae potuit ad proterendum induci dignitatem, ac praeeminentiam, quam Toletana inconcussam tuetur, nisi ut suam extolleret amplitudinem l Absurdum scilicet videretur, & ad credendum perdifficile. id factum suisse, ut unicuique suspicandi praebeatur occasio, num sorte Hispalensis Ecclesia eorum numero aliungeretur, ciui gloriam aliorum, suam esse ignominiam existimant; ut ait doctissimus , atque eruditissimus AEneas Silvius, cui postea ad Summum Pontificatus apicem evecto Pio ΙΙ. fuit nomen. II. Nullus unquam Principum pro dignitate virtuteque facturum se judicavit, si aliorum imperium viresque pessum
daret, neque inde gloriae suae incrementum adjungeret, sua que ditionem proferret. Innumera caesorum in acie cadavera quotidie occurrunt, qui cupiditati Regum obsecundantes, dilatare conabantur imperium, nOVasque,& ampliores Provincias emetiri victoria. Quamobrem congregare copias , milites conscribere, conflare exercitus, arces prosternere , aequare solo munitissimas Urbes, teterrima bella conserere, citra spem rerum potiendi, hoc dumtinat sine proposito affligendi aliorum regnum. Principes ulla unquam memoria consuevisse, nec sacrae, nec profanae tradunt historiae. Et re-Vera cuique magnanimo incitamentum est virtus gloriae alimrum inviolatae servandae; isque perduellis, ut ita dicam, videtur . qui ex alienae auctoritatis splendore credit suae detrimenti aliquid fieri. III. Haec potissima est causa, cur Memoriale illud ab Hispalensi Ecclesia esse alienum evincimus. Enimvero pinsteaquam ipsa S. Regis Ferdinandi III. virtute devictis Μauris s
47쪽
Pars I. Cap. I. 16 DEFENSIO PRIMATUS ris , fligatisque , in pristinum restituta fuit, nonne semper
magna, semperaue praestans servata est y Nonne cultu ac veneratione semper a igna est habita t Num reverentiae illius albquid , qua superioribus temporibus Hispanienses prosequebantur, excessit i Immo vero quatuor & quadringentis septu gint annis ab ea vindicata, & prima mediis temporibus ,& primis novissima responderunt: dum interea Toletana Primatialis dignitatis, jurisque sui perpetuo tenax fuit, jugiterque Primatus munere functa est. Quamobrem si Toletana nullum habuit incrementum, nullumque passa est detrime tum Hispalensis, nonne ab hujus summa, singularique prudentia dicendum erit alienissimum Memoriale illud in lucem edere t Moralis Philosophus recte sugillat perpetuo miseroS,
Senec. epist. ros. qui alienis commodis cruciantur : AEterna miseria es alienis
bonis torqueri. Quod si dolorem, atque angustiam quis an, mo percepit, eo quia honore fruitur Hispaniarum Prim
tus Ecclesia nostra, aeternum veXetur necesse erit. Etenim
donec memoria hominum vigeat, splendorem Primatus sui vetustissimum Toletana integrum conservabit. IV. Qui angor cujusmodi sit, equidem pronunciare non ausim; etenim quum de praestantissimis viris instituta oratio sit, proferre illius nomen me pudet, nemini licet ignotum; atque utinam eXperimento minus cognoscereturi Verum siserte aliquem praeteriret quaenam aegritudo illa, isque dolor sit, qui ex alienis commodis perturbat animum, eX An-S.Thom.1.1.φρ6. gelico Doctore potest nosse. ΕX ea quidem angustia, quod Spiritu Sancto edoctus affirmare non dubito, malorum maximum est profectum, quibus vexatur humanum genuS: estque magnanimitati contrarium vitium, uti sapientes Omnes affirmant: quot autem, & quanta ab eo proveniant incommoda, sacrae testantur historiae. Quae quum ita sint, ecquiStimorem damnabit, qui Prudentes incessit, ne multa gravissima prodeant mala ex illo Memoriali t Quamplures ad sua signa milites conscribet hostis Christianae charitatis acem rimus , qui Vel a Μundi primordiis praesentissimum sensit id esse consilium ad pacem turbandam primos inter fratres,
perpetua odia miscendo. V. Arctissima, peneque fraterna conjunctio cur fieret Hispalensi cum Toletana, potissima ratio est humanitas, urbanitasque maXima, qua haec illam prosequi consuevit. Nam que
48쪽
que Hispalenses Canonicos, quando invitati, & superpelliceo induti conveniunt in Chorum. Toletana in subselliis dignit tum Capituli solet recipere, qua significatione tam singulari dumtaxat utitur erga Hispalensem Ecclesiam, idque Mem riale ipsum testatur. Quae quum ita sint, ejusmodi vicissitudo nonne ab Ecclesia Hispalensi alienissima judicabitur ' Nonne videbitur incredibile ipsam effecisse, ut staterna illa comjunctio numquam violata spatio temporis tam diuturni disissilueretur Hispalensis Ecclesia est amplissima, & praestam tissima: cui ad augendum fastigium nihil juperes; hoc uno modo crescere potes, fi se dimittat; ut laudator insignis monuit Imperatorem genere Hispanum, ac sere Hispalensem. Τol tana vero Primatialis comitate praeivit, nulla quidem dignitatis ratione habita, qua illam antecellit. Urbanissimam hanc testificationem eo loco habuit Hispalensis, quo aequum erat a unde factum est, ut arctissima invicem necessitudine conjungerentur. Ea tamen conjunctione impeditum fuit numquam, quin Toletanae Primatialis gradus, atque honores permanerent centum supra annos. Quapropter ab omni sede abhorret, quod Hispalensis Ecclesia a Toletanae urbanitate tam singulari ultro se averterit. Notam quippe ingratis inuri solitam is non effugeret, qui pro eo ut beneficii printer spem accepti gratiam persolveret, beneficium ipsum oblivione deleret. VI. Huc accedit inopportuna Memorialis edendi o casio, quae multo minus ad Hispalensem Ecclesiam id sp ctare demonstrat. Et revera Memoriale idem amrmat quatuor & quadringentis septuaginta interjectis annis ipsam . posteaquam a S. Rege Ferdinando eliminatis Mauris, in libertatem asserta est, diuturnum. neque unquam interruptum silentium religiosissime tuitam esse. Qua non invita consessi ne fit palam, intempestivum esse, alienumque ab ipsius E clesiae prudentia summa hunc libellum; nam nulli vel mediocris consilii homini venisset in mentem de re in contrinversiam vocanda post silentium tam diuturnum. Qui semientiam a legitimo Judice pronunciatam audivit, atque imtellexit , si tacuit, perinde est, atque sententiae illi assensum praebuerit; Civili enim, & Canonico Iure instituimur, quod silentium est assensio tacita, ejusdem plane roboris ac siesisti expressa. Sententiae plures pro Ecclesia Toletana latae
49쪽
AP λ quibus olim Bracarensis, & TarraconensiIS repugnarunt, ear Vero quam inanem operam luserint, ne mediocria
ter quidem instructi rerum ignorant. Toties pronunciata sententia quum Hispalensem non fugeret, toto illo 4Iq. sp tio annorum conticuit: quod silentium tam diuturnum nisi est assensio, assentirine erit unquam silere t At vero, quod mirandum est magis, novit Ecclesia Hispalensis, Memori 7 li teste, Bullam peculiarem existere, quae ipsam Toletanae .utpote Hispaniarum Primatiali, subjectam declarat, quam quia vidit novitque, totos qTq. annos altissimo obvoluta mlentio libenter tulit: nunc demum emergit adversari deliberans, & Primatialis ab auctoritate desciscere. Quis credat i Quis non stupeat VII. Quae contra Memoriale assurgens rescindendi causa eam Bullam: Ecclesia inqui et Hispalensis tum temporis sub Maurorum potestate erat, quum Diploma id Pontificium
condebatur: quare adversari non poterat. Αge: at qIq. annorum spatio, qui ab ejus libertate sunt lapsi, Deus bone, quis altum adeo silentium indixit Quid nulla omnino vox audita est Quid Bulla subreptilia declarata non suit judicium constitutum ' Quid impedivit i Num ignorantia r Num
libertatis privatio t Num desectus temporis i Num opportunitas nulla facta ' Nae horum nihil cogitari potest impune. Etenim Ecclesia Hispalensis causam habuit exploratissimam; libertate utebatur summa ι & gratia insuper Ferdinandi R gis vindicis, assertorisque sui, qui causam hanc transigere valuisset, qua erat auctoritate ac majestate, nisi minus aequam novisset; occasio item multa, magnaque potestas facta sibi fuit diutissimo illo tempore: tamen perpetuo silentium secit. Ecquid igitur dicendum eriti nisi quod aequissimam ipsa camiam Toletanae cognoscens, ob id praesertim siluit I, caeteris qui bustumque rebus posthabitis magnanimitati ejusdem minus congruis tVΙΙΙ. Aliud insuper accedit, cur magnopere quis Μ moriale intempestivum miretur. Enimvero quid silere opo ruit , ubi consignata, eaque saepius repetita existunt acta de possessione Primatus pro Ecclesia Toletana contra Hispalem sem t Jam eo tempore quum Alphonso XI. sese comitem adjunxit D. AEgidius Albornotius Archiepiscopus Toletanus Α. I 3 . pugna ad falsum commis laceleberrimo, suam Cru
50쪽
cem toto itinere ante se erectam uti Primas gestari voluit, quanquam Archiepiscopatum HisPalensem permeaVit. Idem ν-,ὰ--α alius Archiepiscopus Toletanus D. Petrus GonsaleZΜendoZa n. . Cardinalis amplissimus praestitit, ut Primatus sui dignit,tem ostenderet. At quoniam eXempla singula numerando recensere longum esset, unum erit instar omnium, ad comvincendum quemque aliis contumaciorem,aptissimum. Quum Ibin. . generale consilium ab invictissimo Imperatore Carolo V. h heretur Toleti, A. Is 38. congressique essent Ecclesiae nomine Cardinales amplissimi D. Garsias de Loa a Hispalensis,& D. Joannes Tavera Toletanus Archiepiscopi, non illiberale inter utrumque dissidium fuit de priori loco alteri con- . ' .cedendo. Garsias dignitate erat antiquior, proindeque ipsi deberi superiorem locum Toletanus abebat; contra Hispalensis reponebat, priorem sedem a Toletano occupandam, quippe qui Primatus munere se praestantior erat. Qua Gar 1iae ratione potiore judicata, tum urbanissimae contentionis
finis fuit impositus, tum ut Archiepiscopus Toletanus priori loco sederet necesse fuit. Quamobrem quum id coram universo congressu peractum fuerit, ideoque Hispalensem Ε clesiam nequaquam fugiat; intempestivum erit igitur Μemoriale illud emittere, & idcirco ab eadem Ecclesia alienum. At vero nonne id potest planum fieri ejusdem auctoritate tProfecto illa non semel proprio ore confessa est Primatialem Pan.rop. . Hispaniarum esse Toletanam Ecclesiam: sed agam de his
inserius. IX. Verum enimvero quod omnium maXimum, longeque graVissimum meam tuetur causam) res meos ob oculos versatur, quam perhorresco reserens, lubentique animo praeterirem , nisi operae pretium esset audaciam detegere, qua lihellus in lucem prodiit. Libelli saltem titulum praesetulis set; improbum revera consilium, sed ferendum magis videretur . Quod autem inscribatur: Memoriale ad Regem Cath licum , Regumque Promorum ejus mentio fiat, nullusque non moveatur lapis, ut, si fieri possit, ea dignitas corruat, quam illi tuiti semper sunt, tanquam gloriam sui diadematis summam, & singularem ; quis non omni superiorem captu admbrationem concipiat tX. Eo in Memoriali traduntur, Hispaniarum Reges ma-Ximam sui nominis gloriam existimasse, quod suis in Regnis C 2 exb
