Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

CAP- Vλ' menta, ex quibus constat Toletanam Ecclesiam , Sede vacante, seu per se, seu per Procuratorem suum, quando adfuit , ipsum, eumdemque locum , sedendo, subscribendo, agendo occupasse, quem Archiepiscopus, si afforet, tenuisset, omnibus Omnium Ecclesiarum Episcopis convenientibus, Hispalensi minime excepto, & subscriptione , & caeteris quibuscumque actis praeeundo. XVII. Ab exemplo omnium maXimo , atque omni exceptione majori tum propter majestatem Viri, unde petitur, tum propter amorem illum eximium , quo Hispalem sem Ecclesiam jure fuit prosequutus, exordiar. Id scilicet Ferdinandi Regis sanctitatis laude immortalis monumentum erit, qui Civitate Hispalensi potitus , summeque appetens inclytae illius urbis cohonestandae quae tam pro eo quod fuerat Gothorum tempore , quam pro eo quod esse tum coeperat, quodque deinceps sutura erat, ut eXperiem tia docuit, digna sane suit, quam Sanctus is Rex summinpere amplecteretur , maXimisque beneficiis prosequeretur deliberavit similem ipsam reddere & privilegiis, & exemtionibus . Toletanae hujus Regiae urbis ; cujus amplitudo, inquit Hispaniensis Auctor valde eruditus, solum exemplar Di Montinis dignum este potest : grandera solo pitvi fer exemplar digno. Quare duodevicesimo Calentis Sextileis anno Atrae nostrae I 288. communis autem Iaso. Diploma edidit, quo Hispalensi Civitati concedit , ut iisdem , atque Toletum immunitatibus, liberationibus, eXemtionibus, ac privit giis uteretur. Vacabat id temporis Toletana Sedes G. ihierre Archiepiscopo defuncto, Hispalensis autem suum livbebat Praesulem, Procuratoris nomine, ipsum Ferdinandi R

gis filium Philippum Infantem. Diplomati huic & Infans,& Ecclesia Toletana subscripsere. XVIII. Videamus igitur, quem ipsi ordinem servent. Ecclesia Toletana maca confirmat. Infans Philippus Procurator Ecclesae Hispalensis confirmat. Quae prima subscribit Ecclesia Toletana est Sede vacante, deinde Philippus Infans Ecclesiae Hispalensis Procurator. Clarum , & authenticum est hujusmodi documentum. Neque id visum Hispalim proficisci necesse est, ubi in Archivo servatur a namque integrae fidei, magnaeque aestimationis testis, Hispalensis genere imclytae hujus Civitatis gloriae assertor Didacus Ortig de Zuniga Diqitirso by Coral

422쪽

ECCLESIAE TOLET ANAE. 391 PARS II.

Diga suis in Annalibus Hispalensibus idem resert pagina I. s. quo remitto de testimonii hujus veritate suspicantem. Quamobrem peto ab Hispalensi Ecclesin: quorsum Ecclesiae Toletanae auctoritas, atque praestantia ita singularis permitti, tur , ut Hispalensem Praesulem vel Infantem , idque sub Sancti Regis Patris ejus aspectum, praeeati Qui praeter ablatam, firmiorem rationem asserat, libenter audiam. Toletana scilicet Ecclesia subscribit, auctoritatis, dignitatisque Primatus causa , quae propter obitum Praesulis ad Canoo, cos devenerat; quocirca primum ab ipsa Occupari locum necessse erat, omnes inter Ecclesiae Primores, quanquam ii forent Regia Soboles.

XIX. Anno Atrae nostrae I 3oq. communis Vero I 266. Toletana vacavit Ecclesia menses aliquot. Hoc autem Uacationis tempore Occurrunt ejusdem subscriptiones aeque, ac

superior, prae Archiepiscopo Hispalensi. Anno eodem Rex Alphonius X. Privilegium dedit Hispali pro urbe Murcia

pridie Idus Majas, eorum Civium alios aliis ornans privilegiis . Huic vero . quod servatur in Civitatis Archivo. primo loco subscripsit Toletana Ecclesia vacans , deinde Raymundus Archiepiscopus Hispalensis. Sic resert Licen- protico. a. tiatus Franciscus Castales in Annalibus Murciae. Perinde factum alio in privilegio Hispali pariter dato, quario Idus Augusti eodem anno, pro laudata urbe Murciae, quod reperitur in ejus Archivo , idemque Auctor resere. In hoc subscriptiones eaedem visuntur eodem ordine servato. Pr,mum . Ecclesia Toletana maca. Deinde : 'Romundus Amchiepiscopus Hispalensis. Hinc patet supremam tanc auctor,tatem Toletanae Sedi annexam fuisse: namque eadem Vacam te ad Canonicos devolvebatur , qui Praesulis locum jure occupantes, cunctis Regni Sedibus praeibant, omnibus co cedentibus loco, prae caeteris autem Hispalense, ut planum factum est. XX. At enimvero non Canonici solum vacante Sede praeeminentiam habuerunt , servaruntque ; sed Procurator Apostolicus, quem non semel Dioecesis habuit , auctorit tem eamdem, atque praestantiam retinuit, quae Praesuli esset debita, si vero, ac legitimo ea Sedes Archiepiscopo non careret. Quod sicuti est, ut unt , de facto a duobus comprobabo testimoniis ejus temporis, quo Petrus de Luna Diuili od by Corale

423쪽

CAP. XVI.

Archiepiscopus designatus in Sed is suae possessionem non Venit , quae refero accepta Garssiae de Loaysa. Res autem sic se habct : Petro Tenorio Toletano olim Archiepiscopo mortuo , dum interim Catholica Ecclesia diutissimo illo Schismate , quod tradunt historiae, VeXaretur, Antipapa , Petrus de Luna, qui in Castellae Regno habebatur pro legitimo Pontifice cognomento Benedictus xiii. Toleti A chiepiscopum creavit Sobrinum suum vel ipsum nomine Petrum cie Luna: adversante autem Ecclesia Toletana, fieri Omnino non potuit, ut Regis Joannis secundi animus ad permittendum induceretur, ut Sedem Electus conscenderet, quin prius a Canonicis eligeretur. XXI. Quaestio illa viguit octo annorum spatio , quo tempore Ioannes Episcopus Segontinus auctoritate Apostolica Procurator, atque Administrator Τoletanae Dioecestos, occasione Generalis Conventus Toleti habiti, in coetu Praesulum duobus e Regnis Legionis, & Castellae evocatorum, qui eorumdem Regnorum Ecclesiasticam potestatem praese- ferebant , primus omnium sedit , primusque est locutus, quum praesentium omnium, atque absentium Episcoporum instar ipse unus loqueretur , Archiepiscopatus Procurator, non secus atque Archiepiscopus idem adfuisset. Singulare id quidem , atque efficaX argumentum ad institutum comprobandum : nisi enim Primatialis dignitas Toletanae Sediesset anneXa, qui fieri unquam poterat, ut Segontinus Praesul Dioecesis Procurator, atque Administrator, & suffragio,& loco Episcopos omnes, atque Archiepiscopos Regnorum Legionis, & Castellae anteiret i Alio insuper aequae auctinritatis officio ea tempestate is Praesul est iunctus. Ut Regis Henrici testamentum auctoritate confirmaretur, annulo Segontini Praessulis signari volu it , quatenus Hispaniarum Primatis agebat partes. Quod si ea dignitas minime juncta foret Toletante Ecclesiae, sane Dioecessis Procurator neutiquam Hispaniarum Primatis Vices gereret. XXII. Exemplum aliud recentissimum addam, quod omnium oculis haud ita multo ante subjectum fuit, atque

id quidem saepe numero, dum Hispanienses Ecclesiae lapsis

retro annis Μadriti frequenter congregabantur. Novismmus earum conventus fuit habitus Redemtionis anno III 8. Hisce in Conventibus tanquam venerabilis ejus , sacrique ,

424쪽

congressus caput, is praesedit, quandoque etiam plures numero qui Toletanae Ecclesiae partes agebat; neque in com g troversiam, aut discrimen venit unquam. Curatores Omnes Ecclesiarum, cumque iis Hispalensis, Toletanum non detrectarunt Praesidem. Quidnam ita factum t Quidnam i co caeteri omnes Toletano concedunt i Nonne quia Primati lem Sedem Toletanam esse non ignorant tXXIII. Rusmod i Conventibus, inficias ire non ausim, suae difficultates sunt , suaeque contestatae denunciationeS. Hae Vero nunquam eousque progrediuntur, ut Canonico illi, qui Toletanae Ecclesiae vices gerit, locum principem non deberi contendant. Idcirco discrimen quandoque Oritur, quia quum unicum reliquae Ecclesiae Canonicum mittant, qui omnium instar sit Canonicorum , Toletana duos solet mittere: qui quum ambo, pro iis quas agunt partes, primUS Occupent locos, sunt in causa, cur disceptationes illae oria tur gravissimos inter Ecclesiarum CuratoreS: quas tamen iidem contestata denunciatione prudenter componunt , neminimum quidem propriae derogantes auctoritati. HOC Ac liquido constat , & anno II 18. Μadriti omnibus palam fuit. Et sicuti frequenter ii Conventus antea fuerunt habiti , ita frequenter Toletana Ecclesia Primatus officiis iuncta est. Hinc prosecto contigit , ut Hispalensis Curator pudore sussunderetur , qui contentionibus ejusmodi inter C nonicos , ad suum commodum abutens, turbare congressum, ac vetustam, fraternamque coniunctionem Ecclesiarum discimdere moliebatur ; etenim Dei optimi Maximi providentia

zizania haec nunquam adolevere.

XXIV. Quod si mille supra annos Toletana Ecclesia, ejusque Praesul omnibus anteivit Metropolitis, quotiescumque

contigit, ut simul congrederentur, uti Aguirre Cardinalis caM.Amricit. auctoritate docuimus: quodnam argumentum firmius, quaeia ve ratio efficacior desideratur i Et sane nonne tam diutina,

tamque jugi possessione dignitatis, quam modo ipsi Praesules, modo eorum Vices gerentes, siquando Ecclesiam per se Praesul non regeret, modo demum Canonici, Sede vacante, habuerunt , nonne inquam apertissime comprobatur, Primatum esse annexum Toletanae Sedi t Equidem pro meo ingenio . quod sentio quam sit exiguum, quodnam validius argumentum succurrat non video. Ecquid demum adjungi

425쪽

CAP. XVI.

potest, ut aequa de Τoletano Primatu sententia serri possit XXV. Mihi quidem polliceor sententiam hujusmodi l

tum iri re adeo perspicue demonstrata: nihilo tamen minus pro causae honestate facturum me reor, si, quum a Poseri ri, ut amni Logici, perspicue, constanterque demonstraverim Primatus auctoritatem Toletanae Sedi adnexam esse, id ostendam iterum , probemque argumento a Priori, quod sententia eruditorum evidens dici possit. Illud autem ita conficio: Tota ea dignitas, & auctoritas, qua Excellenti Dsimus Toletanus Archiepiscopus ornatur propter Toletanam Sedem, quam tenet; certe affixa est eidem Sedi Toletanae Ecclesiae. De hac re nemo Omnium dubitare potest; nam Praesul Toletanus ea ornatur dignitate, dum Toletana in Sede consistit, si autem Praesul Toletanus esse desierit, dignitatem eam prorsus amittit, idque satis patet ex Joannis Aragoniae Infantis exemplo. Major igitur propositio comstat . Persequor partes alias: Excellentissimus Archiepiscopus dignitate . atque auctoritate Primatis est praeditus ratione, & intuitu Ecclesiae Toletanae. Dignitas igitur , &auctoritas ejusmodi , Ecclesiae isti affixa est. XXVI. Argumentum patet , utpote quod juxta log, cete artis regulas est confectum , quare optima illatio erit, si praemissae verae fuerint. Quarum majorem vidimus esse certam : de minori autem meo liquet, ut nisi mendacii Martinum V. velimus arguere, de eadem dubitari non pos sit. Pontificis verba in Diplomate per nos allato cap. V. num. 27. hujusmodi sint : Venerabilem Ecaesiam Toletanam paternis, ut decet, complectentes afectibus, quodque illius consideratione, o intuitu , Archiepiscopus Toletanus pro tempore exisens Primas est. Quid luculentius t Necessario igitur fatendum est auctoritatem, ac dignitatem Primatus Ecclesiae Tolet nae affixam esse. Videndum denique quomodo in eamdem Ecclesiam conveniat pars novissima delinitionis Primatus. C Diuitir bν Corale

426쪽

CAP. LVII.

CAPUT XVII

'Mema definitionis pars utique comenit Toletano Archiepiscopo.

SUMMA CAPITIS

I. Patriar a Costantinopolitanus ti esse coepit legitimetus Patriarcia, quem Romano Pontifice non abnuwnte, munia obiit Patriarchatus. II. Archiepiscopus Toletanus tempore saltem Goliarum Primatis munia obhit.

III. Oeccinomia Ecclesie d itatum ex Nicena Sνnodo in Diceresibus, Regnis fise . licet, Primates constituit ; qme isnodus per Osium Cordiale em Episcopum evulgata est, atque adamu fm obfirmari jussa memoriali teste in Hispania. IV. Patriarcbe , seu Primati, quod idem egi, ex eadem isnodo cura incumbebas in Epistopos, in Arelaepistolos Regni. V. Osius persu sit, ut quam possetfrequentius cogerentur is di , actumque id in Hispania , quum imum licuit. VI. cilia Oecumenica duo Chalcedonense, Constantinopolitanum constitu runt, ut Ecclesastica Curia secularem Iequeretur , em una eademque in urbesita esstet pro majori omnium ocimmuditate . VII. Verba ipse Concilii Galcedonensis. VIII. Ea pro uer est, qui Carthagine vult esse translatam Toletum Metropolia

tanam digmtatem. IX. At secus esse evincit Ratio temporum. N. Ea constitutio viguit 23Ο. annos.

XI.,bis colligitur Toletanam Ecclesiam esse Primatialem a Gaborum emo, qui Regiam Toleti Sedem posuerunt. XII. XIII Exemplo Apostolorum, qui post Hieroselminum excidium transimierunt Metropoliticam Sedem ad urbem Caesaream, probatur rite, ' ta Sacros Cietones potuise Toletum tramvehi post excidium Carthaginis. XIV. XU. Gotti nes cedentes Romanis Imperatoribus , ut hi tantium arpellarunt nomam Rumam, ita illi Toletum Romae nomine cohanesiarunt: quod

probatur munumentis.

XVI. Reget Gotborum furata Ariminum haeresi, in Romanis Pantificibus r conciliati obtinuerunt Rimatum instaurari in Toletana Sede .X V II. Probatur a toritate Morini ; qui Clandasdrubi Regi bujus rei gloriam adiudicat. XVIII. XIX. Isine desiit Vicarii Apostolici in Hypania diritas; inde quam doque interrupta fuit Primatia Toletana . X. Tunc obtinuerunt Primates facultatem eligendi, in ordinandi Praesules inta pania.

427쪽

XXI. Sic Potuisicum auctoritate Arnetur Primatia, ut Patriarch. s Constam. tinopoleos , legitima , in camunica esse coepit: in Concilia postea celebrata ibidem aperte testamur. XXII. Ex burarique aliaris si is inae constat Primari Toletam penitus convenire definitionem Primatus.

I. osuimus jam in Primatus definitione per Hispalensem

l Ecclesiam tradita , nobisque non improbata , quod tota auctoritas illa , quam supra explanaVimus, ex ejuslem definitionis parte prima & altera , in Praesule esse debet, juxta sacros Canones. Si enim Ecclesia, aut Praesul, vi, seu gratia dignitatem eam sibi arrogasset, neque illa Primatialis, neque hic Primas recte dicerentur. ΕXemplum patet. Constantinopoleos Praesulem, resert Eccl. Hispal. , posthabita Ε clesiae auctoritate, gratia utentem Imperatoria, reapse Patriarchalem sibimet auctoritatem usurpasse. potentia , qualicuit per Imperatores, abusum , ut sibi Episcopos subderet, cogeretque Metropolitas majorem se dignitate, ac potestate cognoscere. Quamdiu Romanis invitis Pontificibus Constantinopoleos Praesul Patriarcharum munia obiit ; dbgnitatis haud dubie fuit expers et siquidem auctoritas in eo

esse non poterat, quam sibimet contra Sanctiones Canonum arrogabat. Quum vero, Ecclesia minime renuente, potest tem est consequutus quocumque sungendi munere Patria chae proprio , quemadmodum auctoritas ea tota erat juxta Sacros Camnes, ita is erat verus , atque legitimus Patria

II. Quamobrem , tametsi Toletanum in Archiepiscopum definitionis partes tres convenire Gothorum aeVO constanter, ac luculenter docui ; tamen restat , ut munia ea

singula, & auctoritatem Primatis tum etiam temporis A chiepiscopo Toletano , ex Sacrorum Canonum Sanctionubus conVenire planum faciam . Haec sane hujus capitis summa est, quam fore confido , ut ratione & exemplis locupletissime ostendam. Constabit liquido, essentiam dignitatis , ac potestatis Primatialis totam, tum impraesens convenire , tum Gothorum saltem memoria convenisse. G thorum , inquam, memoria: etenim id, ut dicebam, instituti mei est, neque supra vetustatem aliam me in praesentia

probaturum polliceor , quod Garsias de Loaysa , aliique

428쪽

conantur, quanquam iisdem profecto non adversor , quin probabilis multo sententia mihi eorumdem videtur: & nisi ab legitimis iis testimoniis abstinendum, lege ultro imposita, nobis foret , quae a primorum Decretalibus secutoriam, eque Auctoribus vetustissimis, qui tamen Ecclesiae Hispalensicriticisque aliis habentur recentiores , ideoque minime a tendendi , peti possent ; pro comperto id habere non dubi

tarem .

ΙΙΙ. Quid Sacri Canones hac de re sancitum habeant, . oportet eXpendere, ut palam fiat, utrum in Ecclesiam, &Archiepiscopum Toletanum pars quoque ultima definiti nis conveniat. In Nicaena , aliisque postea Synodis oecinmenicis agitatum suit de oeconomica Ecclesiae Catholicae administratione, praescriptumque, atque sancitum, ubi, &

qui creandi sint Episcopi, quibus Christi ovile concredi posset. Minoribus in locis constituti suerunt Sacerdotes; in aliis aliquanto majoribus , majoris auctoritatis Presbyteri. cognomento Corepiscopi: in iis vero locis, ubi populus erat frequentior, & quorum juris potestatisque erant alii min res , Episcopi: in urbibus Matricibus, Praesules, quos Μ tropolitas , & Archiepiscopos nuncuparunt: denique in Regnis quibuscumque, Dioecesium nomine frequenter appellatis , Primas. Id autem negat Ecclesia Hispalensis, neque tamen secum ipsa convenit . saltem quod ad Hispaniam . pertinet, namque alibi affirmat Redemtionis anno 336. p

hlicatos esse in Hispaniis Nicaeni Concilii Canones ab Osio Episcopo Cordubensi, eisdemque per Hispanos acceptis ad

amussim obtemperatum.

IV. Cujus rei comprobandae causa, quod vel rudioris Minervae hominibus clam non est , docemus perinde antiquis suisse Patriarcham, ac Primatem , nullo jurisdictionis auctoritatisve discrimine. Hoc posito : pro bono Ecclesi sticae Hierarchiae regimine, ac sistemate , sancitum in Synodo Nicaena est , ut Patriarchae, seu Primati potestas, &sollicitudo incumbat in Primatus sui Episcopos, atque Α chiepiscopos , & quousque auctoritas, & sollicitudo istaec

extenditur. Itaque undequadragesimo capite agitur : De m. a. c

cura , or potestate Tatriarchae in Dipopos, o Archiepiscopos sui Patriarchatus. Quadragesimo autem capite constituitur, ut quotannis Archiepiscopi congregentur apud Patriarcham.

429쪽

his verbis: Statuimus, ut omnes Archiepiscopi semel per annum apud Tatriarcham suum conmeniant.

V. Dubitatio nulla est , quin osius in Hispaniam veniens , & tanquam Apostolicae Sedis Vicarius Cordubae Concilium habens , Canonesque, & decreta Nicaeni in eodem evulgans , hunc quoque Canonem ediderit 3ε atque ex eo saltem tempore haberi caeptus fuerit Praesul in Hispania cum auctoritate Primatis, penes quem, nisi quotannis ob difficilem conditionem temporum , saltem quo licuit frequentius , Concilia congregarentur. Μente assequi non possum quid ejusmodi obtemperatio Hispanis negetur, quibus scilicet obsequentiorem nulla , nullamque Sanctionibus Ecclesiasticis dicto magis audientem nationem eXtitisse perspectum est: quippe quibus neque Tyrannorum Gentium immanissima persecutio , neque obfirmata Haereticorum pervicacia unquam impedimento fuerunt , quin sese venerabundi submitterent quibuscumque Ecclesiae decretis. VI. Sacra etiam Concilia Chalcedonense Oecumenicum

quartum a Diuo Leone comprobatum, & Constantinopinlitanum Oecumenicum sextum probatum a Diuo Leone ΙΙ. decreverunt, ut dignitatum Ecclesiae ordo ad civilem Lab Orum ordinem conformaretur, magna quippe commoditas

hinc proveniebat fidelibus , si una , eandemque esset Civitas , quo jus suum eXperiundi causa apud Iudices , & Μa

gistratus seculares, confluentes, una simul & Praesules, &Εcclesiasticam Curiam ibidem reperirent. Praeterea cautum prudentissime voluerunt, ut, si pro temporum conditione mutatio aliqua fieret, quo nil facilius ; si nempe vel tunc temporis, Vel deinceps a Principe commutaretur Curia aliqua in urbe , eX alia ad aliam translato Praeside cum suo Tribunali, perinde Ecclesiastico in ordine fieret. - VII. Eorumdem verba Conciliorum tametsi attuli capite hujus partis primo, tamen ut arbitror, si eadem hic proferam , minime redundabunt. Canone igitur II. haec habemtur : Siqua Gestas potestate Imperiali ncreata es , aut protinus ivnoSetur, ciSiles Dispositiones, publicos Upos Ecclesiasticarum quoque Parroquiarum ordines subsiequantur. Ipsissima istaec verba legere est apud Μarchionem de Μondebar ; quae Joannes Morinus refert fide minus integra, ubi Canonem hunc memorat dissertatione octavadecima. Hanc Synodi Chalc

430쪽

ECCLESIAE TOLET ANAE. 399

nensis constitutionem Concilium Oecumenicum seXtum com firmavit , ab omnibus eam Patribus observari adjungens: non , inquit, qui a Patribus factita est , nos quoque olem mus, qui se dicit: Si qua Getitas ab Imperiali potestare innom tu es, mei rursus innisata suerit, civiles, ac publicos opos, E elisarum quoque ordo 1equatur. VIII: Hac de causa Marchio de Monddar Vult esse . factum, ut e Carthaginensi provincia Toletum transferretur Metropolitae auctoritas, Carthagine enim censet ad usque Leovigildi tempora extitisse: & ipse, nisi ratione comtrarium evinceretur , in ejus sententiam desccndcrcm ; at Carthagine nunquam fuisse Praesulem Carthaginensis Prinvinciae Metropolitam . hanc vero dignitatem perpetuo in Ecclesia Toletana , ut est demonstratum . extitisse, multis de causis , iisque omnibus praeclarissimis , persuasissimum mihi est. Eamdem causam, cur mutatio illa fieret Archiepiscopus Parisiensis affrmat, aliam licet ipse adjungat, quae pugnat cum prima. Audiamus , quae hac de re idem asfirmat suo in tractatu Primatus Lugdunensis. Excidium ait, illud P. Cinciae Carthaginensis S nodo occasionem dedit tran serendae di litatis Metropolitanae in Cimitatem Toletanam , ubi Gothorum Reges Solium Ragni constituerant. IX. Rem prosecto creditu perdissicilem : nam Ca thago quinto seculo deleta suit , anno nempe qI3. J-ta gravissimos aliquot Scriptores, aliorum autem sententia qII. At Leovigildus Toleti Solium non ante seculi sexti dimidium circiter constituit, anno scilicet s68. verum Smodus ab Archiepiscopo Marca memorata . principio seculi septimi convocata est, nempe annO 6IO. Pugnat igitur, quod Carthaginis excidium causa fuerit, cur Metropolis Carthagine Toletum transferretur, & translatio istaec annos Iso.

post id excidium facta fuerit, ut Marchio de Monddar in

laudata dissertatione observat. Quod nullo in discrimine versaretur juXta Canones mox allatos ; tametsi Carthago antiquum servaret splendorem , si Metropolita in eadem fuisset, posteaquam Toletum urbs ditionis Gothorum caput est constituta, eo traduci Metropolitae dignitas, & auctoritas debuisset. X. Decretum id Concilii Chalcedonensis, quod ab Ecclesia observatum esse tradunt Patres, serme ducentos triginta P Aps II.

SEARCH

MENU NAVIGATION