장음표시 사용
511쪽
constituta primitus Concilii Nicaeni perpetuo esse serSanda, nec ab iis esse recedendum. Indicium, ait, Ecclesia Hispalensis nondum executioni mandatos fuisse Canones Nicaenae Synodi ullis in Hispaniarum provinciis, ac proinde Metropolitarum auctoritatem non esse id temporis constitutam et quare initium sumit a proponendo Nicaenae Synodi constitutionum , observantiam. Verum quia Garsias de Loaysa hunc Patruinum tradit Toletanum esse Praesulem, idcirco addit Hispalensis Ecclesia, constare eX D. Innocentii epistola, quam P. Sirmondus eruditissimus in lucem protulit, exhibetque Conciliorum tomus alter ex recensione Labbejana, Patruinum fuisse Praesulem Emeritensem , secutus Sirmondi iam dati opinionem , cujus frequentissime a nobis mentio facta
VIII. Quam Simondi opinionem religiose adeo sectatur Hispalensis Ecclesia, ut nos admonere non dubitet; ibquido ex auctoris hujus animadversione constare, quod comsulto prius deinde mature facto sit opus, ut de vetustis adeo rebus instituatur sermo , quorum in cognitionem perquam raro conjectura nos ducit i quum praesertim quod affirmavimus , impense nitimur comprobare s omnia enim novam imduunt faciem, quando summum eorum studium nos tenet.
Jam vidimus quam necesse habuerit ipsa consultrix laudab, lis Consilii sui , & juxta quam parum faciat cum re praesenti ; quanquam Sirmondi observatio eruditis non paucis' maximi momenti fuerit. Vide quae capite decimo secundae
partis a num. tertio disputavimus. IX. Paragraphum quintum quatuor haec argumenta
comprehendens his claudit verbis; quae quoniam semel co pi latine tantum asseram: Constat igitur, ait, tum ex hae Synodo , tum ex Divi Innocentii primi literis , Canones Nicaeni Concilii executioni nondum fuisse mandatos in Hispania Redemtionis anno goo. proindeque Episcopos Matricium, quas dicunt civitatum auctoritate, atque jurisdictione Metropolitarum minime fuisse praedstos ; pariterque constat Patruinum non Toletanum, sed Emeritensem Episcopum fuisse, atque in Τoleti urbe Primatem haud extitisse: non enim credibile est Praesulem tunc Toletanum Asturium, qui sexto loco subscripsit, alienae provinciae Episcopo concessisse Praeeminentia domi propriae. Omnia haec Hisp. Ecclesia. Diuitiam by GOoste
512쪽
X. Hisce argumentis, ut patet , recta eo collimat, ut antiquitus, quinque scilicet primis seculis , comprobet Toleti Primatum existere nequivisse: ea vero sunt adeo levia, ut facili negocio refelli possint ; quin etiam ipsorum no nulla ex se concidant, quia labili admodum haerent fundamento. Primum sane . quod non Ecclesia Toletana , sed Carthaginensis fuerit Metropolis , tumquum Metropolitae in Hispaniarum Ecclessiis instituti fuerunt, non modo dilubmus supra , sed contra luculentissime docuimus Carthaginensem Ecclesiam fuisse nunquam, Toletanam vero semper totius provinciae Carthaginenssis Metropolim fuisse. Quidnam esset causae, cur Toleti Metropolis Ecclessiastica poneretur , dum secularis haud dubie Carthagine olim foret, quaeri potest, & eXemplo proposito discrimen Omne amoveri .
XI. Exemplum suppetit ab Arelatensi civitate , ubi, Petro Μarca Parisiensi Archiepiscopo teste, Metropolitana dignitas , quod spectat ad Ecclesiasticum ordinem , fuit, priusquam ab Imperatore Honorio ibidem secularis pol stas costitueretur, ut jam diximus , modo autem ipsius A chiepiscopi verba producimus : In ea , inquit de Honorii
quadam constitutione sermonem habens, ImperaIorem Arelatem Metropolim in Ordine Cimili appellare , ob Praesecturae S dem ; in ordine enim Ecclesiastico Arelas dignitate Metropoleos potiebatur a longissima coquetudine. XII. Exemplo jam praemisso experiendum mihi est,
num ratio aliqua non contemnenda asterri per me valeat.
Si Carthaginensis Metropolis perinde in Civili olim ordi
ne, atque postea in Ecclesiastico extendebatur, certe Dio ceses non paucae a Carthagine maximo intervallo erant dis sitae : Carthago enim quum sita esset in extremo proVinciae, valde distaret necesse erat a Sedibus Episcoporum aliiS e regione positis. Contra vero si Toleti Metropolitana Sedes constituta esset, utpote quae urbs totius in provinciae umbilico extat , commodiori loco cunctis Episcopis sita fuisse videretur. Huc accedit, quod mihi perquam verisimile est, primOS eos tercentum annos Episcopum fuisse nullum Carthagine , nam Illyberitanae Synodo, in qua multorum opinio est divissionem Metropolitarum Sedium factam esse, Camthaginensis Praesul non adfuit, nec ejus mentio ulla sit: quum
513쪽
CAP λ' que, defuerit Eliocratensis Episcopus Successus, qui decimo septimo loco subscribit , credibile est , Carthagine
nondum Episcopum extitisse. Enimvero a fide abhorrere videtur, duabus in proximis urbibus, nempe Carthagine, &Eliocratae duos Praesules habuisse Cathedram , praesertim quo tempore Christianis infensissimae .gentes, tum antea immanissime persecutae illos fuerant, tum hactenus insectabantur: quando enim coacta fuit ea Synodus, Diocletiani adhuc persecutio grassabatur, ut docet Card. Aguirre. Huic per
me allatae rationi si adjungas memoriam eXtare nullam
Carthaginensis Episcopi multos inde annos ; argumentum mihi videtur non leve ad asserendum, quod conjectura dum
XIII. Neque insuper credenda est urbs Toletum parva ea urbs fuisse, quam sibi vult Hispalensis Ecclesia , ac nullius pene nominis, quando Catholica fides annuciabatur Hispaniis. Profecto constat Dacianum Praesidem eX Omnibus quos Diocletianus, & Maximianus Imperatores habuerunt facile crudelissimum, cui ad Christianam evertendam Rempublicam Hispania provincia commissa fuit, in Peninsulae praecipuis urbibus Tribunal constituisse, uti Barcinone , Caesaraugustae , Ualentiae , & Emeritae ; ea siquidem loca erant ad Christianos arcessendos, tormentisque debiles perterrendos , necnon ad Idololatriam reducenaos maxime OP
portuna . Praeterea quum iisdem in urbibus essent Praesules, qui & eXemplo, & exhortationibus ad constantiam in pe serenda vi tormentorum alios inflammabant, facile poterant eosdem captos Episcopos exquisitis torquere cruciatibus, vitaque eXuere ; aut saltem e conspectu Ovium abducere, fortasse etiam constantiam eorum infringere, uti de Basil,
de Emeritensi Episcopo docui factum esse. XIV. Id unum spectavit Dacianus , quum Venit Τ
letum . Quando autem constat quam insignes , ac celebres laudatae urbes forent, quidni Τoletum iisdem accenseatur tAddendum praeterea , quod Romani hac in urbe Circum maXimum habuerunt, cujus vel hodie eXtant rudera in campi aequore nobis la riga, ubi Romae instar celeberrima fiebant ludicra , & bestiae asservabantur quibus reos objicere moris erat, quo mortis genere Martyres non pauci fuerunt sublati ; quorum aliquos Martyrologia memorant, & Ecclesia
514쪽
ba Toletana statis diebus veneratione prosequitur. Quam obrem velit nolit Ecclesia Hispalensis, vel I9o. annos ante Christi adventum Toletana civitas haud dubie celebris in Hispania erat. Videsis Doctorem Pisa , & Comitem de Mora. Quamobrem, tametsi Carthagine primo constitutus Praeses fuit, biscentum postea lapsis annis aestimationem T letanae urbis esse auctam nihil mirum. Forte etiam Praeses Toletum se suumque Tribunal contulerit ab urbe Carthagine.
XV. Tradunt historiae nostrae, quibus objicere nihil
potest Ecclesia Hispalensis Toletanorum moenium ambitum, quibus aut cinXerunt urbem, aut cinctam Romani receperunt , usque ad VVambae Regis tempora, qui noViS eamdem moenibus cinXit, antiquis minime loco motis, ampliavitque aedificiis longe pluribus, arcibusque novis eXcitatis. Utrorumque supersunt rudera , eXtantque adhuc Veterum moenium portae, vulgo de et Cambron , quae cum Divi Α gustini Monasterio conjungitur , insignia urbis asscia, uti cernere oculis potest quicumque vetustatis amans Toletum
XVI. Quae quum ita sint animadverto. GOthOTum tempore Leovigildus Aulam constituit in urbe Toleto, a que ibidem spatio centum annorum nullo discrimine persis stit absque ullo incremento. Aliquot enim lapsi anni sunt supra centum a Leovigildo, cujus Regni primordia Redemtionis anno 368. fuerunt, ad Uvambam, qui anno 672. fuit
inauguratus. Omne igitur quidquid Ecclesia Hispalensis
Toleti urbis amplitudini conatur detrahere, nunquam pol rit evincere , quod praedicationis tempore Divi Jacobi, ac Principis Apostolorum, qui ambo no1tram illustrarunt provinciam, Toletum incolis infrequens fuerit, quo non undique Hispani confluerent, proindeque in Ecclesiastico ordine facile posset fieri Metropolis, quantumvis libet in civili non esset. Afferre supersedeo quae tradunt Didacus de C strion, Alcocerius, Comes de Mora, aliique quamplures ;argumento enim diluendo sunt satis, superque ea quae tradidi , de quibus dubitari omnino non licet. XVII. Quibus quatuor argumentis Ecclesia Hispalem
sis probare nititur propositionem suam , fundamento ea haerent nullo . Primum leve nimium est . Certo certius
515쪽
V pono quidquid ipsa autumat conjicitque; ac proinde nullus dubito, quin Osius Cordubensis Episcopus aliquot post a
nos a Concilio Nicaeno , ac Sardicensi in Hispaniam venerit , Synodumque coegerit anno circiter 336. in urbe Comduba , quo advocatus fuerit Praesul Hispalensis cum caeteris Hispaniarum Episcopis , & etiam Episcopus Toletanus. omne id autem Osius ut praestiterit, necnon Concilio praefuerit, tamen ne minimus quidem est arguendi locus, quod neque Hispalensis Metropolita esset, nec ToletanuS Primas, forent ii hac dignitate praediti, necne, per id tempus. Qua de re ut constet liquido , instructione alia non indigemus , quam quae frequenter ab Ecclesia Hispalensi nobis traditur, quae una cum aliis non paucis affirmat, id quod in dubium non ausim revocare, Divum Leandrum praessiisse Concilio Toletano tertio , quod verisimile est ab eodem Praesule coactum esse. At enimvero quinam fieri poterat, ut ipsa in v be alieni Μetropolitae de hoc certe nullus ambigendi locus est ejusque in oculis congregaret Synodum , eique praeesset i Non multi operis est solutio: quia scilicet Sanctus Α chiepiscopus Romani Pontificis erat Legatus, uti testantur, qui praesedisse ipsum affirmant, nobisque non improbatur.
Nod si ergo Ecclesia Hispalensis affirmat ossium, tanquam Legatum Pontificis id coegisse Concilium ι quid, malum le tenebris lucem conatur eruere , dum Solis radiis circumsunditur .
XVIII. Sed ab Osio ut non discedam, ratio patet ex eodem ipsiusmet exemplo. Et sane Osius Concilio Nicaeno praesedit, quo tot Praesules sanctitatis , ac virtutis laude praestantissimi, omnesque propemodum ex Oriente conVene runt ; etenim ex Occidente pauci admodum eam ad SH nodum gravissimam se contulerunt. Quae quum ita sint, quare igitur Praesul exterus Concilio praesidet Quare Samctissimi illi Patres id patiuntur , quum praesertim de re agatur, quae contra illos facit Ratio est, qua objecta quaelibet possent dilui, quod scilicet Osius Divi Silvestri Legatus erat s Legati vero Pontificii auctoritas. cui ejusdem Pomtificis erant vices in mandatis, quum Synodo praeesset ejuS nomine, ita erat perspecta a ut Praesulum quorumcumque , vel Patriarcharum Alexandrini, & Antiocheni , qui tanta hac potestate tum soli erant praediti, jus omne , atque in
516쪽
noritatem excelleret: itaque tanquam Pontificis gerens ubces, partesque agens, Praesulibus quibuscumque congregatis in Synodo praesidebat, ac praeerat. Id Nicaeno in Comcilio Osius praestitit, prout Pontificius Legatus: & juxta in Cordubensi , quo potuit pro sua auctoritate Hispalensemia. Episcopum quantumlibet Metropolitae auctoritate praeditum,& Toletanum, quantumvis Primas Hispaniarum ab omnibus haberetur , convocare a Osii quippe auctoritas cuicumque aliorum auctoritati praeibat. XIX. Exemplum aliud prostram ad cap. 6. primae partis per me allatum. Agatho .Ponti sex convocavit Synodum ipsa in urbe Constantinopoleos Oecumenicam sextam. Huic Patriarcha Gregorius adsuit, quem nemo verum , ac legitimum Patriarcham detrectabat , uti supra est demonstrutum. Ecquis autem Concilio praefuit Z Num Gregorius tHaud sane . Num Praesul alius nisi auctoritatis tam eximiae, saltem adeo illi proximae, ut cum Patriarcha aequaretur Nil minus. Agatho tres misit Legatos, eorumque nullum Praesulem, duo enim Theodorus , & Gregorius erant Presbyteri, tertius Diaconus, Joanias nomine. Hi autem propria in Patriarchae Sede , ac domo , omnium in Concilii Patrum oculis , ac frequentissimi populi locum Patriarchae Occupant duo meri Presbyteri , & Diaconus t Maxime id quidem. Quin etiam tribus iis certe viris, utut non Episcopis, auctoritas major erat quam ipsi Patriarchae s etenim iidem tametsi ne infimo quidem cum Episcopo per se compurandi erant; tamen, quatenus partes agebant Pontificis, praeclarissimam Patriarchae potestatem anteibant. Quamobrem
Cordubensi Concilio praesedisse Osium Apostolicae Sedis L gatum , nonnisi levissima causa est , cur Episcopus Hispalensis minime Metropolita , & Toletanus haudquaquam . fuisse Primas dicantur. XX. Si, quod nonnulli tradunt scriptores, assirmare velim , Philadium fuisse Archiepiscopum Toletanum ,
non modo satis per me argumento erit factum, at eUidem ter comprobatus, Caesaraugustani Concilii exemplo. Ecclesiae Toletanae Primatus. Etenim in aliena provincia tum Synodum congregarat , tum eidem praesederat , ut patet ex eo quod primus omnium recensetur: cui etiam sententiae
suffragatur quod ait Ecclesia Hispalensis ι congregatos nem
517쪽
pe Praesules ex alienis dissitisque provinciis esse profectos cui quidem Synodo idcirco ni fallor ex se non adfuit Himerius Tarraconensis Episcopus , quia eidem praeesse non poterat. Quoniam vero Μaximi, Flavii Lucii Dextri, J liani Pere η , aliorumque horum scriptis inhaerentium, auctoritates adhibere religio est, ut uebam capite primo, instare nequeo huic responso. Quamobrem, esto , Philadius& Delphinus Gallorum Praesulibus bono omine accenseantur. Himerium vero Episcopum Terraconensem undenam
didicit Ecclesia Hispalensis , per suum Vicarium non adfuiste verba ejus audienda: Porque no A De Valerio Obispo de Zaragora que firma eu Iugar novo. quia Vicarius ejusdem se non fuit Caesaraugustanus Episcopus, qui nono loco su is scribit. Euge, belle: itanevero ' Annon fieri potuit, ut, praeter Caesaraugustanum Praesul alius vices Tarraconensis geret , atque ita Concilio praeseret ' Quid i nonne potuit Philadio quantumvis Gallo Episcopo committere . ut suas ageret partes , quum per se adesse non posiet i Id profecto quemadmodum factum esse non asserimus, ita fieri potuisse non negamuS, neutram quippe in partem ratio suppetit: eaque tempestate qui priori, posteriori ve subscriberent loco,
majorem minoremve auctoritatem non indicabat, ut capite decimo est demonstratum.
XXI. Alia insuper Ecclesiae Hispalensis causa suppetit, cur Himerius Metropolita id temporis non fuerit: ait enim: Si Ηhneris tu sera ea esle tiempo autoridad de Metropolitano, eIConcilio no se huciera celebrari en Zaragora. - Si Metropoli-- tae auctoritate Himerius fuisset tunc praeditus, Caesaramia gustae coactum non esset Concilium. Quae quidem ratio uum tanti sit Ecclesiae Hispalensi, miror, non fateri eumem, quod Tarraconensis Ecclesia ne anno quidem 69I. esset Μatropolis eo siquidem anno Caesaraugustae Concilium est habitum: eademque ratione constante , fatendum erit, Veram tum Praesulem Tarraconensem non fuisse Metropol, tam; si enim secus esset, Caesaraugustae Synodus haud coacta soret. Quapropter apertum est quam levi nititur sundamento Hispalensis, ut Himerium demonstret Metropolitam non fuisse, tumquum primum Caesaraugustae Concilium est celebratum. Quin etiam de levitate hujus rationis clarius patet, quam refello s namque Tarraconensis Metropolita Dissiliros by Corale
518쪽
lita praeter hanc , Synodos minimum octo eXtra Tarraconem convocavit. Joannes Tarraconensis Μetropolita Gerundae habuit Concilium anno sIs. Sergius Barcinone
anno S O. , aliudque postea Ilerdae s 6. Artemius coegit Caesaraugustar Synodum anno 392. & iterum Faventiae s98. Assiaticus celebravit Synodum Barcinone ; Eusebius aliam Fgarae nunc tenui oppidulo vulgo Terras a anno 6Iq. Aliud demum Concilium est celebratum Caesaraugustae anno 69I. quo tempore quis esset Metropolita, licti non innotescat, Vera tamen sortasse fuerit, quem patet fuisse Tarraconis Praesulem anno 693. Quae quum ita sint , quam levi fundamento nititur, qui Tarraconensem Praesulem idcirco negat suisse Metropolitam , quia prima Caesaraugustana SP nodus extra ipsius Metropolim fuerit congregatat Et quinniam e Praesulibus nullus qui subscribunt, Sed is suae mentionem facit, sententiam hanc affirmare , & negare perinde est. XXII. In literis per stricum ad Himerium traditis penitissime animum defigit Ecclesia Hispalensis, ut teritum
inde argumentum eliciat , caeterum quicumque Memoriale id coagmentaverit , bona ejus pace dixerim, epistolam totam non legit, multa ex industria praeteriens , nonnulla autem ad rem suam aptissima decerpens ; itaque minutam
ejus diligentiam latuit quod negotium sibi facessere potuis
set ; quare praeclara ea noxa se minime implicasset pros rendi sententiam, re, ut par erat, minime eXplorata, atque perspecta, neque secus atque tradit epiliola affirmassetiquam rem Jurisconsultus Celsus bellissime distrinxit , inquiens: Incretis es, nisi tota lege pervecta, una aliqua particula ejuspr posita, judicare. Ιdque apprime contigit Ecclesiae Hispalensi, quae proponit argumentum, ut retur fimaissimum, comprobandi causa, quod Himerii Praesulis Tarraconensis tempore , ac Siricii Pontificis Metropolitae in Hispania non suerint. XXIII. Argumenti hujus confutatio ita erit perspicua , ut nullus ambigendi locus remaneat: duciturque e dem ex epistola Siricii ad Himerium. Ad percontationem, seu caput octavum Himerii Summus Pontifex ita respondet: 'Dicimus etiam licenter , ac libere exploratae mita homines, quibus etiam fuerim numerosa coniugia , ad praefatas dignitates, prout cuilibet libuerit, aspirare. uuod non tantum illis, qui haec
519쪽
δ' immoderata ambitione permertunt, quantum Metropolitanis, D eialiter Pontificibus imputamus ; qui dum inhibitis aufbus counLetent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. XXIV. Liquido hinc patet, Metropolitas minime in Hispania id temporis defuisse. Himerius queritur , apud Pontificem, tempora moresque Hispaniarum, dum non solum homines aestimationis non integrae, sed etiam Bigami, hac duntaxat de causa, ut suae ipsorum ambitioni fatissa-cerent, ad Sacros ordines, immo & ad Episcopi dignitatem aspirabant. PontifeX Vero respondet, magnum quidem eos homines facinus perpetrare, at longe majus peccare Praes les, potissimum Μetropolitas eorum cupiditati minus C
tholicae conniventes. En Vero, nisi certum testatumque
esset Siricio Metropolitas in Hispania reperiri , quomodo eorum damnaret indulgentiam, qua ambitiosos illos dignitatibus studentes ferebant ' Quae quidem verba Pontificis si expendantur, palam est Metropolitas ab eo magis incusari; quum enim nullus ordinari Episcopus nisi per provinciae Metropolitam posset, ipsi tribuendum vitio erat, siquis dbgnitatem immerens assequeretur, quam audaci ambitione quaesivisset. Quum igitur Siricius Episcopos, maxime autem Metropolitas culpandos apprime censeat, quod spectat ad corruptelam ei per Himerium significatam, quin Μetropolitae ea tempestate in Hispania fuerint dubitatio nulla est: ejus,demque praesidio epistolae, quam Ecclesia Hispalensis potis simum jactat ipsemet lacessens vincitur. Quare adamus illi convenit uictum Claudii Mamertini, quod protuli in
XXV. Manifestae huic rationi objici nihil jure potest ι& quamvis ad cavillationem subdolum sese vertat ingenium; ' argumentatio tamen procedet omnino nunquam. Animadverto ab Hispalensi Ecclesia esse dictum, Himerium petiisse consilium a Damaso Pontifice, causas afferendo tiun difficilis Romanam ad Sedem aditus , tum Hispaniarum Episcopos congregari non posse tam ob ingruentia bella, quam, ob capiti subordinationis desectum. Ex his causis nulla, ut videtur, movere Himerium potuit, ut suis in rebus d biis ab Apostolica Sede consilium peteret. Et sane prior causa non procedit; si enim aditio fuisses Romam difficilis, erat potius, cur minime a Pontifice Consilium peteret. At
520쪽
revera id temporis alia nulla extitit dissicultas, praeter longitudinem viae: praeterea quindecim post annos, quum te-
terrimis , & crudelissimis Hispania bellis longe lateque afflictaretur, Synodus tamen Toletana prima Episcopum
potuit Romam mittere consilium petitum a D. Innocentio; contra vero Himerii tempore, quum Hispania omnis Oct viana, ut dicam , tranquillitate uteretur , adeo interclusa itinera Romam fuerint.
XXVI. Quinquennio ante, Hispalenses Episcopi convenerant in urbe Caesaraugusta a legesque sanctissimas tui rant , corruptiS moribus, ac disciplinae collabenti obviam ituri, Priscilliani sectam damnantes . Bella nondum ulla fuerant excitata; quinti enim seculi primordia , Hispalensii Ecclesia teste, moveri sunt coepta. Oid igitur tres eae causae sibi volunt , quas Memoriale comminiscitur, cur Himerius Divi Damasi conssilium inierit, Pontifexque Stricius sententiam expressierit suam i Capiti subordinationis defectus pro certo hic habetur, circa id enim tota Vertitur comtroversia. Hoc scilicet probandi genere quodcumque institutum confirmari facile potest ; Viri tamen prudentes probandi hoc genus rejicient; totoque Caelo aberrans a veritate collectio erit, quae levi adeo nititur fundamento. XXVII. Quare Himerio mandatum potius fuerit, ut Pontificias has literas cum Hispaniarum Episcopis communicaret, quam cum Μetropolitis, ut suos quisque Suffraganeos fuceret earum compotes, juxta Canonicas Conciliorum Sanctiones, conjicere prudentia est, affrmare autem audacia: quum
enim hujus rei causa non possit dici Metropolitarum in Hispania defectus, quos vere fuisse literae eaedem Stricii t stes sunt, aliam oportet rationem excogitare . Quae adduci videtur posse, nec levi nititur fundamento, ipsis ncmpe SNricii literis, est eorumdem Metropolitarum negligentia, &ignavia. quae ita displicuit Sancto Pontifici, ut eam ob rem iisdem praesertim vitio verterit collapsam disciplinam, quemadmodum num. I. 3. demonstravimus. Quumque intelligeret, quanti momenti esset cum omnibus Episcopis per se decreta , ac sancita communicare , provinciam hanc noluit
tantae levitatis hominibus , qui proprio Pastorali muneri
indormiebant , demandare: duxitque optimum Himerii curae , ac studio ardenti committere, qui quam rerum omnium
