Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Ags III.

satageret , ut medicam adjungeret manum labefactatae disciplinae locupletissime testabantur ipsius literae ad Summum Pontificem dubia omnia complectentes, quorum solutio ad Apostolicam Sedem pertinebat. Praeterea si Himerius epistolam scripserat, eidem certe rescribenda alia fuit. Neque dubium est, quin multum inde honoris eveniret Himerio, quod Sancti Pontificis sententiam tot cum Praesulibus communicaret ; ita enim toti quam late patet orbi ejus studium ardens in Religionem, Ecclesiae legibuS Obtemperatio, morumque depravatorum emendatio , summam per Himerii la dem innotuisset. XXVIII. Equidem tota in Siricii epistola ne verbum quidem sum nactus, quo Pontifex causam esse dicat , cur

Himerio committat munus communicandi cum omnibus Praesulibus provinciarum Carthaginensis, Baeticae, Lusitanae, Galloeciae, ac finitimarum quod literis ipse respondet, majorem ordinationis antiquitatem. Neque enim Pontificis literis , neque ullo constat monumento , Tarraconensem Episcopum Himerium fuisse antiquiorem tota in Hispania, finitimisque provinciis. Antiquum eum esse Praesulem literae

illae tradunt, antiquiorem non tradunt. Pro antiquitate, inquiunt, Sacerdotii tui : non autem, pro majori. Te hanc

epistolam cum Praesulibus communicare erit utilius, & pro tui Sacerdotii antiquitate tibi valde honorificum, ait Siricius . Verum ut fatear, ex his verbis quomodo inferri pos sit non intelligo, quod Himerio tanquam Praesuli antiquiori committitur, ac demandatur ut decretum edicat. Quoci ca, quum ratio istaec afferri nequeat, ac Siricii testentur ibterae quod supra luculenter docuimus, Himerii nempe aevo in Hispania Metropolitas non defuisse ; eadem sane ratione defendi non poterit, ut Ecclesia Hispalensis contendit, Μ tropolitas in Hispania non suisse auctoritate, atque juritabctione ipsorum propria, Himerii tempore. Itaque machbnamenta oppugnatoris corruunt , quibus nititur Toletanae Ecclesiae Primatum diruere.

XXIX. Ad quartum argumentum parum reliqui est quod dicamus; variis quippe in locis diximus multa, quae satis superque illud rejiciunt. Jam vidimus argumenti imbecillitatem , quod ex D. Innocentii primi epistola ad Toletanum Concilium scripta duxit Ecclesia Hispalensis , ne

522쪽

gandi causa, Patruinum illum , qui primo loco subscripsit, Toletanum Archiepiscopum fuisse ; amrmandique , quod idem ea tempestate fuerit Praesul Emeritensis. Neque ulla extat dissicultas ab eruditissima Iacobi Sirmondi observati ne , cui Auctores Hispani gravissimi , quos laudavimus, abunde satis responderunt. Quod potissimum demonstrare contendit hoc loco Hispalensis Ecclesia , est ι quod nempe Concilii hujus tempore nondum singulis in Hispaniae provinciis Metropolitae plenam adepti erant jurisdictionem; quae

autem Patruini affert verba ad rem probandam, secus sese habent: & tametsi contrarium aperte non evincunt, tamen in id videntur magis prona'. Eadem Patruini verba sic se habent: DF de parecer, que los decretos de et Concilio Poeno seguai den perpetuamente , que de ellos vadisse debe apartar. ,, Sen- tio decreta Nicaenae Synodi perpetuo servari oportere, is eorumque nihil negligendum esse. Quae verba interpretari

ossumus tam de admissis , quam de non admissis Concilii ecretis ; qui enim illatio certa potest duci ab antecede te , quod aeque hinc atque in contradictorium propendeat tXXX. Ratio haec loquendi non obscure videtur innuere admi s jam in Hispania esse Concilii Nicaeni Canones: decreta enim legesque veteres ut perpetuo sementur edicere, pristinam potius earumdem auctoritatem instaurare est,

quam novam iisdem conciliare , quod alteram sententiae partem videtur adstruere: Nihil sejunge)idum a decretis per Nicaenam B dum. Id enimvero pro certo habeo, quod nihil a loco, re, persona sejungi possit, quod olim conjunctum non fuerit. Quare quum Patruinus nil sejungendum esse dicat a Nicaeni Concilii decretis, verbis ejus antiqua potius legum obtemperatio instauratur , quam nova instituatur. Itaque eX Memorialis argumentis nullum labefactare posse judico vetustatem Primatus Ecclesiae Toletanae, quam Ga fias de Loayia, qua est eruditione, ingenio, sapientia, comprobare , & Ecclesia Hispalensis contra nequidquam Pe

suadere, contendunt.

523쪽

PARS CAP.

Confutantur alia duo Argumenta memorialis.

I. Primatus Tolit perinde atque a rari non potest argumentis certis , negari non potest ratio in Iatis firmis. IL Passii Mnis non importas Pontificias vices exemplis comprobatur. III. D. Leander Pallium obtinuit a D. Gregorio , non autem mices Pontificias. IV. Luidquid Mexmriale ait de Sacra Pallio nihil promovet contra Toletanum Primatum . V. Memoriale objicit quia Arcta scopus compostillanus quinquennio ante institiuus Metropolim etiam pos Primatum restitutum ab Urbano II. praesedit Nationali S nodo Palentinae, cui interfuis Netamo Praefuit. UI. Ul I. VIII. Negatur in titutio tam recens Metropolita Con stellani , quem pariter demonstratur nun praesedisse Palentinae Synodo. IX. Verba ipsa ejusdem S nodi evincunt praesisse Romundum Toletanum marem a X. Idem evincitur ex Actis omnibus laudari cincilii. XI. cim stellanus Praesud non erat Legatus, nec praesidit : itaque non audis dus hac in re Mariana secus docens. XII. Toletani Primates etiam ordinatione recentiores Conciliis Nationum prisium a XIII. XIV. Si archiepim i compostillantis si sit Legatus P tificis, jure praese poterat Concilio, etiamsi in Toleti urbe celebraretuae .

I. Uanouam , ut saepe jam dixi , non nostri instituti est docere, quod Ecclesia Toletana ipsis ab Euam gelicae praedicationis primordiis, Primatiali dignitate glorietur: argumenta enim satis firma non suppetunt ad tantam vetustatem invictissime comprobandam a quum necesse habuerimus Decretales Pontificum, quae tribus e primis saeculis extant , ab contentione ista rejicere , simulque mon menta Veterum, quae Critici dictitant recentiorum commenta, ex quibus peti quidem possent argumenta certa praestantiae, vetustatis , & constantiae Primatus in Toletana Ecclesia stamen, ita Deus me amet , ne in contrarium quidem a gumenta reapse existunt , quantum videre licuit. Quamobrem satis per me factum non obscure videtur superiori

524쪽

capite iis, quae Hispalensis objecit, mihique persuasissimum est nihil ultra desiderari posse ad penitus diluendas Mem

rialis machinas. Proponam impraesens duo ejusdem Ecclesiae Hispalensis argumenta, quibus institutum suum firmis,sune roborari opinatur; demonstrare pro virili nitens, quod ne temporibus quidem minus remotis, tam ante calamitates Hispaniae , quam post instauratam urbem, Primatus Toleti extiterit: Alia praeterea argumenta faciam reliqua pro insequentibus capitibus 1 namque ea quum recens fabri, cata sint ab eadem Hispalensi Ecclesia , responsionis indigent praeclarioris. II. Immane conficit argumentum parte altera Memorialis super sacro Pallii ornamento a Divo Gregorio missi ad Sanctum Leandrum : ejusque conficiendi gratia quam multa de sacro illo ornatu consarcinat, eX quibus pro a tecedenti positis, conatur inserre, quod tota illa vetustate Primas in Hispania non fuerit. Quum vero antecedens

plures, atque evidentes patiatur eXceptiones multa enim, suae Memoriale praesesert tanquam certa, & minime dubia, - . Incerta sunt , utI tradidimus parte prima ab eruditi sumo

Petro Josepho Cantelio Societatis Iesu edocti , idque hic

tanquam abs re omittimus ) certa fieri non potest illatio. Si autem quae Ecclesia ipsa Hispalensis tradit pleraque e rum pro certis haberemus, legitime contrarium inserri poς set. Si F. G. pro certo haberetur Archiepiscopi nomen filisse cum Pallii honore conjunctum ι siquidem Proficius Emeritensis Praesul vel ante id temporis Archiepiscopi nomen obtinuit: dum in Emeritensi Concilio , quod suit habitum octavo Idus Novembres anno IErae nostrae T . communis autem 666. Archiepiscopus a Suffraganeis nuncupatur. Si pariter certum esset Archiepiscopi nomini, & Pallio Ponticias suisse vices adjudicatas, necessario inde colligeretur , tum Ildephonium, tum Proficium Pontificiam gessisse auctoritatem. III. Quas doctrina haec patitur exceptiones jam docui partis primae capite septimo, ubi rationibus , & exemplis minime dubiis ejusdem inconstantiam comprobavi ; quum praesertim constet . Divum Leandrum a Divo Gregorio Pallii usum obtinuisse . nec tamen idcirco Pontificias ges sisse vices, ut eodem capite monstratum fuit , atque Mar-

525쪽

PAps III.

CAP. II. March de Mond. Diss. Eccle diss. q.

chio de Monddar testatur. Nonnullos quidem opinio seseulit , nam aliquot Verba Lucae Tudensis habuerunt, tanquam dicta a Diuo Isidoro, quae sententiae ipsius, nescio quo amctore sunt adjuncta, ut Marchio de Monddar observat, unde facile id assirmare potuerunt. Ecclesiam autem Hispalensem opinio hac in re non fefellit , ipsa enim Lucae la dati verba nunquam Isidoro tribuit, semperque proprio ab

auctore mutuatur; atque interpretationis acumine, & com

jectura fidem se credit posse facere, quod Divus Gregorius

suas vices , & Apostolicae Sedis auctoritatem commiserit Divo Leandro, hac tantum de causa, quod certo constet eidem a Pontifice Pallium esse missum. IV. Caeterum, uti capite praedicto ostendimus inclitum Omnino est, mutuo conjuncta fuisse vinculo Apostolicas vices, & Pallium, quantumvis entae id assi et Ecclesia Hispalensis. Jamque vidimus apertissime Pontifices non paucis esse Praesulibus impertitos Apostolicas vices, ut Sal

lustio, & Zenoni Metropolitis Hispalensibus, Pallio eisdem haud mistb ι & e converso Pontifices Pallium absque Apo

stolicis vicibus concessisse multis Praesulibus, quam rem l cupletissime testantur quae capite eodem eXempla produXimus . Quamobrem illa eX coagmentatione tam immani rerum , quas doctissima Ecclesia Hispalensis exhibuit de sacro hoc ornamento , illatio nulla potest fieri , quae Toletanae Primatum Ecclesiae in discrimen adducat ; & multijuga imde potius eruditio desumitur , quam argumentum ullum ad rem faciens, nempe ad comprobandum , primis decem seculis in Hispania Primatum non extitisse. V. Alterum argumentum, quo Ecclesia Hispalensis pugnare, seu aliqua eX parte labefactare Toletanum Primatum conatur, vel post instauratam urbem, eque Maurorum captivitate vindicatam, creatumque Bernardum primum A chiepiscopum Hispaniarum Primatem ab Urbano secundo ducit ex Marianae historiarum libro decimo. Is refert, Di-dacum Gelmireg Archiepiscopum Compostellae, quum Pontificius Legatus factus esset, coegisse Synodum Nationalem Palentiae, Praesulibus Hispaniae omnibus convocatis. Quo pariter convenisse tradit Abbates, Regni Episcopos, eumdemque Toletanum Archiepiscopum Raymundum, qui tunc erat, multosque Proceres , Regemque, ac Reginam. Μω

526쪽

rianae verba ex latina historia , quae assert Ecclesia Hispalensis , sunt hujusmodi: Pulsitiam Discopi, abbates, o Proceres imisena ditione e cati , conmnerunt. Ipse etiam Toletanus. Caeterum praecipua auctoritas penes Gelmirum Compostellanum erat,

jure Legati. Adsuere Rex o Regina. Sic Mariana. Idque

evenit anno II 29.

VI. Addit praetcrea negari non posse, quin Ramumdus secundus Archiepi Icopus Toletanus , Primasque tam recens aegre molesteque tulerit, anteire sibi Praesulem in Nationali Concilio sua in provincia congregato, Praesulem inquam, quem tanquam sibi subditum habebat, & summum quinquennio ante Μetropolitae dignitate cohonestatum. Multas hic exhibet Ecclesia Hispalensis res incertas ; nec parum

peccat Marianae traditionem amplectens; verumtamen hoc

dandum ipsi est licet injuria, ut insta palam erit quia

scilicet instituto conducebat suo adversus Tolcianum Primatum . Ac primo falsum profecto est, Compostellanam Foclesiam, quo tempore id Concilium Nationale fuit celebratum Palentiae, anno ut diximus II 29. non ante quinquennium ad Metropolis dignitatem evectam fuisse. Cujus rei argumentum suppetit locupletissimum. VII. Anno Iris. Concilium pariter Nationale oveticoactum fuerat: jamque id temporis Compostellanus erat Archiepiscopus Didacus Gelmirez. Concilio huic praefuit Bernardus Toletanus Archiepiscopus , Hispaniarum Primas , & Apostolicus Legatus, subscribitque prae caeteris hoc pacto : Ternardus Toletanae Sedis Archiepiscopus , or Sanctae Roma Ecclesiae Legatus . Deinde : Didaeus Pacobentis A chiepiscopus. Tertio: Pelagius Bracarensis Archiepiscopus. Pinstea Praesules alii duodecim ex aliis provinciis. Quandonam Compostellana Ecclesia, cujus Archiepiscopus erat DL dacus , ad Μetropolis dignitatem evecta fuerit mihi, ut V rum fatear, non est compertum: caeterum ambigendi locus haud esse potest, quin annos ante Palentinam Synodum qu tuordecim Metropolis ea esset; totidem quippe annorum spatium inter III s. . & II 29. est interjectum. Concilium hoc assertur ab Aguirre Cardinale tomo tertio Conciliorum, quem videsis, summa cum fide per nos citatum inVenies. VIII. Hoc autem docere persequar vel supra eXpectationem lectoris mei. Et sane ipsum hoc Palentiae Conci

CAP. II.

527쪽

V6P ' lium, quo Hispalensis Ecclesia everti contendit, contra quis credat validissime adstruere Primatum Ecclesiae Toletanae tΙta quidem ego sentio : factumque ipsum locupletissime testatur. Concilium hoc fuit Nationale , idque Memoriale non negat, eique adfuere Praesules , Episcopi, Abbates , Proceres , ReX , & Regina , Archiepiscopus Compostellae Didacus Gelmi reZ, qui minimum quatuordecim ab hinc amnis erat Metropolita , & Raymundus Archiepiscopus T Ietanus, qui ad summum hiennio ante ad Toletanam Sedem ascenderat. Concilio autem quis praesedit i Hauddubie Co postellanus Archiepiscopus Didacus Gel mireZ ; ita enim. Ecclesia Hispalensis tradit Mariana magistro, perinde atque

clarum & evidens laret ejus testimonium. Negare non ausim, gravissimum hunc historicum hac in re nobis imponere a tametsi non aifirmarem aperte ipsum loqui. Quoniam . vero ejus verborum notione inhaerere haud constitui, at potius historiae veritate ; agedum ita senserit Mariana, ut E clesia Hispalensis tradit. Verumtamen ad eamdem me Veseto , cujus in Verba jurare possim a Synodoque Palentinae T letanum praesedisse Archiepiscopum dico. Idque fidenter adeo affirmo, ut Hispalensem ipsam Ecclesiam ratione audita mecum affirmaturam id esse mihi pollicear. IX. Fiduciam hanc tantam mirabitur fortasse aliquis: Testis vero id affirmans omni major exceptione est; eique refragari potest omnium nemo. Synodus ipsamet testis est: Ipsa quidem Synodo hujus veritatis magistra utar ; ipsius cod. 0 .lix que Verba in medium asseram instituti mei praeclarissimum argumentum. Ea vero ab eodem Aguirre Cardinali repetam qui Synodum totam affert citato tomo: Quia in Ecclesia Dei . ita incipit Synodus , o in pauperibus Chrisi musta mala feri videmus, o Isagnum Imperatoris nostri Domini Ade μου, Filii Comitis Ra mundi, e Reginae Dominae t racae, a quibusdam praetis hominibus dbstrahi, o minui. 9 d eryli modis corrumpi dolemus ; idcirco ego Radimundus Toletanae Sedis Asechiepiscopus, o Primas , ac Sanctae Ecclesiae I smanae Legatus, tina cum Pontificibus, quorum inferius nomina scripta esse Ude tur , o Imperatore nostro Adelphonse praesente , atque faetente, firmam unitatis flabilitatem inter nos facere salubre duximus: qua utique indis lubili Cinculo caritatis, saluimus, ut deinceps, o virtute nostinae unitatis, o circa salutem Fidelium praejudice issilia

laboresnus. X.

528쪽

X. Hoc primo in ingressis Synodi unus loquitur Archiepiscopus Toletanus Raymundus. Is Concilium inchoat,

se vocans Primatem , & Sanctae Ecclesiae Romanae Leg tum , Patresque ψenS conVocatos esse, ut obviam eant malis

multis , quae in Ecclesia Dei perpetrabantur. Nonne hoc est praeesse Synodo i Negari certe non potest. Quamdiu ea Synodus celebrata fuit , Praesul alius nullus verba fecit; Compostellani vero Archiepiscopi ne mentio quidem incudit . Qui sermonem instituit de rebus agendis: qui Synodi cogendae causas eXplicat: qui consilia expedit obortis malis medendi , qui demum sancita decernit, is porro Concilii Praeses est, quod unusquisque certum esse non diffitebitur. Quum autem haec praestiterit Archiepiscopus Toletanus . ipsemet haud dubie Concilio praesuit. Ex Actis ab Aguirre prolatis loco citato, de Compostellani Archiepiscopi prae- sentia ne constat quidem, tametsi quin adfuerit non ambigimus ) Praesulum quippe subscriptiones desiderantur, nec praeter Toletanum Archiepiscopum Raymundum Prim tem Legatumque Apostolicum, ullius nomen occurrit. Neque vero dubitandi locus esse potest, quin idem Ra undus praesederit, juxta id quod exprimit de honoribus, quos gerebat. Et sane si praeter Hispaniarum Primatem , Apo-1tolicae etiam Sedis Legatum gerebat , qui poterat fieri, ut non praeesset t. XI. Ex hac minime dubia doctrina necessario insertur, Didacum Gelmireet Compostellanum Archiepiscopum Pontificis Legatum id temporis non gessisse in Hispaniis ; &, si forte aliqua peculiari auctoritate fuit praeditus alia occusione, coarctatam jam, limitibusque angustioribus praefinitam fuisse. uid igitur contra JHarianae testimonium asserentis , quod Didacus Gelmireκ primas in hac Synodo habuerit partes, tanquam Legatus, reponam i Res ipsa per se patet . , nam facti evidentiae auctoritas nulla praeValet. Mariana quidem non ait, se vidisse Concilium, & ejus Acta,

ac subscriptiones ; literis autem consignavit, quae aliquot eX historiis, & monimentis accepit: quum vero documentum certum sit eductum , non est amplius cur fides testi , . utut magnae, & incorruptae aestimationis, praesertim non Oculato, adhibeatur. Opinionis hic errorem secutus est Mariana ,

deditque ansam Ecclesiae Hispalensi eliciendi argumentum, R r r quo

529쪽

CAP Ι, veritatem promendam nos induXit, cujus mihi satagenti nova suppetit ratio Toletanae Ecclesiae Primatum afferendi, quam silentio praeterire non esset aequum. XII. Post Regiam Toleti urbem e potestate Maurorum ereptam , & in ditionem Christianorum vindicatam, quinquaginta spatio annorum bis Nationale Concilium est habitum ; oveti primum III f., deinde Palentiae II 29. de quo moX loquebamur. Utrique praesedit praesuitque A chiepiscopus Toletanus. Bernardus primo, alteri Ra nundus. Ille si dici potuit Metropolitanis antiquior , hunc e converso caeteris posteriorem fuisse constat: etenim, ut paulo ante monui a Raymundi creatione in Toletanum Archiepiscopum primus, summum alter vertebat annus , a Didaco autem Gelmireet Archiepiscopo, & Metropolita Compostel- Iano creato quartus jam decimus eXactus erat. Haec primarum delatio a nemine omnium in discrimen adducta in eorum temporum Conciliis magnam comprobat Archiepiscoporum Toleti dignitatem a quam nulli Praesules Hispaniarum detrectabant, omnesque Venerabantur; qui auctoritatem Primatis omni in Conventu , atque Concilio obse Vantes priores ei partes, utcumpue antiquiores Metropolitae, alii forent, deserebant. XIII. Qua liberalitate hactenus usi sumus erga Hispalensem Ecclesiam, nil ab ipsa propositum rejicientes, eadem impraesens uti volumus. Esto igitur: verum sit quidquid . suum ut argumentum adstruat , praetendit. Didacus Gebmirez Compostellanus Archiepiscopus bono omine sit Pontificius Legatus: indicat , cogatque Synodos totius Hispaniarum nationis: advocet Toletanum Archiepiscopum Ra mundum, qui mandatis obtemperans ad Concilium se com ferat : Quum autem haec ita se habeant, prout Hispalensis Ecclesia docet, atque confirmat ; quaenam ratio est, testor ejus fidem, cur ea occasione Raymundum non misse Primatem assirmetur Quidve hic Praesul gravaretur , seu quereretur ita esse factum t Prosecto nemo unquam graVate, aut mole ne secum agi recte quereretur , quum eum sibimet praeire cerneret, quem conditione se quidem minorem, longe autem Potestate majorem no1ceret, ob dignitatem commio eidem muneri adjunctam.

XIV. Quam sepe in Ecclesiae monumentis legimus,

530쪽

Conciliis vel gravissimis praesedisse, tanouam Pontificis summi Legatos, meros Presbyteros: quandoque etiam Diac num t De hac re superiori capite satis multa. Nemine autem aegre , nemine gravate id serente, nemine prorsus querente, Presbyter, aut Presbyteri Legatos agentes & consessu, & subscriptione in Synodis antelliant quibuscumque Praesulibus, vel Patriarchis, qui aut supersores, aut min, mum auctoritate sunt pares Primatibus) quorum in Dio cesi, & Patriarcham habebantur Concilia, cujus rei eXempla produximus supra. Quare si Didacus Gelmireg Α chiepiscopus Compostellae Apostolicum agebat Legatum , cum omnibus muneribus ad Synodum convocandam, eidemque praesidendum necessariis, vel ipsa in urbe Toleto Comcilium poterat congregare ; locumque facile primum occupare , ac Ramundo Archiepiscopo praeesse ; neque ullum idcirco detrimentum hujus dignitati, & potestati , nullumque incommodum Primatui esset illatum . Quocirca vel ubi antecedens totum, ut ponit Ecclesia Hispalensis , conced tur , quod tamen docui esse falsum juxta dialecticae praecepta inferri haudquaquam potest, quod ipsa contendit:

quam enim sui argumenti rationem conatur adstruere , nullam ea cognationem habet cum consequentia. quod nem

CAP. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION