Margarita evangelica sive Iesu Christi D.N. vita. Doctrina, historiaque uniersa e sanctorum quatuor evangeliorum dispositione concordi, una cum rerum praecipuarum iuxta locorum ac temporum seriem declaratione, compendiario, ordinateque descripta, ...

발행: 1657년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PRO Og MIUM.tum ad ostendandum verum ac legitimum B. VirginId cum Iosepho matrimonium; tum denique quia sanis ctistimo Ioseph hic honos tamquam Matris Dei conjugi, Christique fama publica parenti jure debebatur.

Huc accedit, quod , cum vir mulieris sit caput, dc uxor ad mariti familiam, etsi prius alterius fuerit, per Connubium transeat; non debuerit nupta mulier, vi ro praetermita, in generationis seriem assumi. Unde inis

fert Cajetanu, hoc loco: Si Mat harus per Mariam Ioachimum Christi originem enarrasset, duplex et opus assumendum fuisse: nimirum Genealogiam B. Virginis texendi, ac Genealogiam Ioseph , quae neutiquam erat

omittenda.

3. Iure optimo Ioseph i parens & proavi in Christi quoque prosapia nominantur: quia Ioseph non tantum vulgi opinione, sed verus fuit ac legitimus Christi pater, nec immerilli sic appellatur, ut docent SuareZ qu. 29. art. a. disp. 8. se l. r. Franc. Lucas, Cornelius a Lapide, & indicat S. Augustinus, quia Christus fuit fructus conjugij Iosephi & Mariae: natus enim in utriusique conjugio utrique jure adscribendus est tamquam patri matri. Ratio a priori est, quia S. Ioseph per

matrimonium, corporis B. Virginis quasi dominus eia fectus est ergo de fructus corporis B. Virginis, puta Christus, ad Iosephum pertinuit, uti metalla nata i ii agro, quamvis etiam supernaturaliter nascerentur, ad dominum agri pertinent. Quibus addit Suareae, virum& uxorem per matrimoni j vinculum erici quodammo- db unum : nam licet per carnale id copulam verius eminciantur una caro: tamen per vinculum ipsumessiciunis tur unum cor, una voluntas; quin de jure ipso, etsi non re, una caro. Inde sit,ut bona habeant quodammo db communia, ita, esse quod est sub unius dominio Sepotestate, ad alterum ex conseqlienti aliquo modo per

42쪽

cneat. Quia ergo B. Virgo vera fuit Mater Christi, non potuit Ioseph verus ejus sponsus rationem paren, tis non participare, carnali semper generatione eXcc-Pta. Ex qua radice ortum est, ut B. Ioseph aliquo modo fuerit caput & superior B. U.rginis, & Christi ut hominis. Ita Suare Z & alij. Ob has rationes quidam CXistumni, Iosephum jus quoquo habuisse strictissimuna ad Christi Genealogiam, ex quo sine injuria eXCludi non potuerit. Unde Euangelista Matthaeus a Spiritu Cancto edoctus, eum illo houore privare noluit, ut

. docet Laurent. de Aponte.

Ex dictis sequitur S. Iosephum habuisse jus paternum in Christum, ptita omnia jura, quae habent pametres in filios ι vicissim Christum habuisse erga Iose- Phum jus filiale, puta omnia jura, quae habent si iij xespectu parentum; ac consequenter jus quoque regni Iudaici post morte ira Ios, ph. non enim per B. Mariam,

sed per Ioseph Christus fuit heres sceptri & sol ij Da

vidis, prout Deus Davidi promiserax a. Reg. 7. I- 4. Reg. 9. 3.& PC 88. Sceptrum ergd Iuda non tantum ex Dei promissione & donatione, sed etiam jure hereditario successionis per Ioseph dcvcnit ad IESUM. Unde Matth. a. ajunt Magi: Ubi es qui Oius es Eex Iuatio- - Quod clim demonstrare vellet S. Matthaeus, ut ait S. Augustinus prae ceteris Euangelistis regiam Christi dignitatem persequitur : unde progenitores quoque. Ioseph recenset tamquam sceptri Davidici heredis. Nani Beata Virgo, viro superstite ux Davide ®ibus prognato, regni heres esse non poterat. Ita Cornelius a Lapide , Franciscus Lucas, & alij opi

nantur.

Demum ut intelligatur Matthaeus vere dc primari lidescribere seriem progeni torum ex quibus non tantum S, Ioseph, sed dc Christus naturaliter ortus cst, quod E A intendit,

43쪽

intendit, & profitetur: dicendum est, quod tempore Christi passim notum fuerit, Mathan fuisse communem. avum tam B. Virginis quam Iosephi: Iacob verbi qui

fuit filius Mathan ,,St pater Iosephil fuisse fratrem S.

Annae Matris Dei parie. Fuerunt igitur Ioseph ac Maria ex eodem avo, atque eX fratre de sorore; Ioseph nimirum ex Iacob, Maria ex Anna geniti. Ejusmodi enim inter consobrinos matrimonia frequentia fuere apud Judeteos, lege ea permittente,ut ex Scriptura patet. Hinc collige, dum in hac Genealogia Iacob, de Ioseph, ille nimirum filius, hic nepos Mathan, ponuntur loco Anna: Sc Mariae, quarum prior quoque silia, altera Mathani neptis fuit; Matthaeum a recensendis

Mariae Sc IESU progenitoribus, non amplius recedere quam necesse erat ad hoc, ut eX causis urgentibus lo-ηco Mariae recenseretur Ioseph. Praeter hunc enim, de patrem ejus Iacob, omnes qfit lix hac majorum serio enumerantur, Veri ac proprii fuere progenitores, lex quibus naturaliter processerunt Maria & IESUS. Ita Conet. a Lapide in Luc. Tirinus in Chronico cap. 46. qui pro hac sciatentia citant Menologium, 11ve ossicium Ecclesiast. Graecorum , Cajetanum & Lyranum; item Ioannem Annium in Comment. Philonis, Ioaimem Lucidum lib. a. de emendat. temp. cap. 9. &lib. 7. cap. I. de Petrum Galatinum de arcanis fidei lib. 7. cap. I 2.

putabatur , flius Iosepb , qui fuit tali.

ALtera hic occurrit non levis, 3r jam olim ab an liquis Patribus agitata quaestio;4quo nimirum pacto

44쪽

lium dixerint. Et communis quidem usitatusque. hujus solvendae difficultatis modus est, ut intelligatur Ioseph duos habuisse patres, unum scilicet naturalem, a quo genitus sit, alterum verti legalem, cui ex legis praecepto adoptatus fuerit. Juxta quam opinionem Iesca quam alij Estham vocant) nupsit Mathat, ex Davide per Nathan descendenti, ex eoque genuit Heli,dcinde eadem

viro suo orbata, nupsit Mathan, ex eodem Davide per Salomonem prognato, eX Coque genuit Iacob. Porro Heli mortuus Eli sine liberis . quare ejus uxorem, jΠΣta Rem Deuteron. 2S. V. s. accepit frater ejus uterinue

Iacob, e X eaque genuit Ioseph, qui proinde duos ha-

.huit patres, alterum quidem natiiralem Iacob, de quo Matthaeus - alterum ver, legalem Heli , de quo scribit i i Lucas. Qui enim fratris sui sine liberis mortui uxorem duxerat, fratri semen suscitare dicebatur. Unde fiebat lut duo fratres censerentur patres unius eiusdemque filii. Qua ratione conciliantur ambo Euangelistae. Ita Vcteres passim, quorum princeps est Africanus in Epistola ad Aristidem, S. Ambros. in Luc. 3. S. Hieron. in Matth. Euseb. lib. I. Hist. cap. 7. Niceph. lib. I. cap. r. NaZian Z. in carm. de Gen Iog. Augustin. lib. a. retracti cap. 7. I 2. & ss. DMnascen . lib. q. de side,cap. is. Quibus additur omnibus antiquior S. IustinuS Martyr, qu . I 3I. ad gentes. Verum hic tractatus non est Iustini, ut probat Bellarmin. de Script. Eccles. Et alij omnes secuti sint i Africanum, qui asserit se hanc opiniouem etiam a Christi consanguineis accepisse. Ut legalis haec Genealogia ad Christum perducatur, Damascenus tres primas supplet generationes, . videlicet: Levi genuit Pantherem, hic Barpantherem, hicn B, Uirginis, avumque Christi. LcVi Ioachim patrem

igitur hic duo filij tribuuntur, Mathat pater Heli, qui Ea dicitur

45쪽

diei inr pater legalis Iosephi: & Panther proavus p. VIr

ginis. Iuxta hanc autem descriptionem S. Ioseph& Maiaria erunt in quarto gradu cognationis non naturalis, sed legatis: quia Ioseph asseritur legalis filius Heli, nepos Mathat, & pronepos Levi, qui ponitur abavus naturalis B. Uirginis. Verum observandum est, hanc historiam, quam exi Africani Epistola referunt Eusebius de Nicephorus sup 1, non consonare Euangelio, ut docet Sua rear ipsi cnim dicunt Melchi genuisse Heli: Lucas ver inter Melchi & Heli ponit Levi re Mathat '. ita ut Melchi ge-Mauerit Levi, Levi Mathat, hic Heli. Imo m historia Dam Damasceni alius manifestus est error: ibi enim dicitur, , et Melchi filius Levi, cum tamen Lucas C Contrario Le-. in dii invi dicat esse filium Melchi. Ab alijs quoque suprii cita-

λη ς δ' tis Patribus, atque a S. Thoma qu. 3I. art. 3. Melcbi po- Rom. nitur pro Mathat. Hi & alij errores notantur a Suar aQ. die qά. 27. art. i. disp. a. sedi. 3. & a Iansenio in Concord.

Unde insertur ab ijsdem auctoribus, hanc expositio

nem non esse certam neque solidam, cum non conveniat Euangelio, neque auctores sibi con itent, qui neque hanc opinionem simpliciter a Trmant ι sed eo modo. quo ab Africano tradita est. Hic vero ii, teri re rationem suam concludit his verbis: siis res ita se habeat, sive alio modo , ita exsimandum es, quamvis certum desic test-monium, ob id, quod clarior o verior expositio proferri Abnpotes. Itaque non sunt fundati in certa aliqua historia vel traditione. Ipse quoque S. Hieronymus rem ut dubiam & incertam relinquit: & S. Augustinus saepilis sententiam mutavit, ut patet Cuejus libris, &yre sort. Tolet in Luc. 3. Annotat. 1 6. Solum ergo videtur illa expositio probabiliter tradita. Nihil antem obstat, ut aliqua euositio posterioribus iuventa, si iacilior & expeditior

46쪽

PROOEMIUM. Peditior appareat, praeferatur. Ita sua reΣ supra. Idem sentit Christophorus de Castro in historia Deiparae cap.

Proinde alter planior & probabilior modus Euangelistas conciliandi hic videtur; si dicamus Iosephum Daturalem filium Iacob ut ait Matthaeus2 fu i sie quo , que Heli cui ait Lucas non filium proprie dictum, sed generum. Heli enim idem est quod Ioachim pater P. Virginis, qui etiam Iosephi lege coniugali pater vocari potest. Nam cum vir & uxor sint unum, Candemque repraesentent personam, utriusque censetur unus Pater, & Una mater. Ita more loquendi recepto, generi fili j dicuntur socerorum, ac soceri patres generorum. Et sic recto exponi potest Lucas, dicens: AEMfuit Heli. His enim verbis dum perpetuo utitur , abstinendo a Verbo, genuit, ostendit se non ubique intelligere naturalem generationem. Unde deveniendo tandem ad Adam, similiter dixit: ui fuit Dei; cum tamen Adam non fuerit proprie Dei filius- Porro Heli, contracta more Syriaco voce , idem esse quod Eliachim, seu Ioachim, patet ex Scriptura. Sic enim Ioachim Rex Iuda vocatur Eliachim q. Reg. 23. 3q.:& 2. Paralipom. 36. q. & fiam mus Pontifex, qui Iudith g. v. s. &.ii. Vocatur Eliachim, postea cap. I s. dicitur Ioachim. Ita docent non pauci auctores linguae Hebraicae peritissimi, de plerique Theologi, atque Interpretes mox citandi.

Ab iisdem auctoribus paulo aliter, sed aeque commode haec sententia exponitur; nimirum dicendo Lucam his verbis , aei fuit Heli , non de Ioseph, sed de

Christo loqui, ut Vult Augustin. in lib. Quaest. Vet. novi Testamenti, qu. 36. Optime enim intelligitur, illud relativum, qui, non referre Ioseph, sed Christum,

47쪽

Cum enim Euangelista ex prolata sermonem de Chri

sto haberet, & solum per occasionem nominasset Ioseph; non est credibile totam sequentem Genealogiam ad Ioseph, dc non potius ad ipsum Christum retulisses, ita ut verba illa, ut putabatur, flius Ioseph, per paren thesin inte ligantur. Quae construct iovere quadrat cum

ci uasi dicat, existens silius Viri nomine Ioseph , vulgi scilicet opinione re fama publica, sed non revera ; quia cum patrem non haberet, sola Matre Virgine media, si lius erat Heli, seu Ioachimi avi sui. Cum enim S. Lucas patrem IESU nominare non posset, nisi existimatum, matris Vero nollet mentionem facere, immediatis a IESU transcendit ad avum. Verisimilc quippe non est Euangelistas omisisse propriam ac naturalem Christi generationem, quae per Virginem, Cjusque patrem describenda erat. Sicut ergo Matthaeus texit Genealogiam B. Virginis, ejusque Fili j per Matrem S. Annam, quae fuit soror . Iacob, A filia Mathan , quae nupsit Heli, sive Ioachi-

. mo, CX coque genuit B. Mariam: ita Lucas texit eam per patrem, puta per Heli seu Ioachina: ut ostendatur Christum tam per paternam, quam per maternam lineam descendere ex semine Davidis, non legaliter, sed naturaliter, juxta Scripturae assertionem. Ita hunc locum D. Lucae exponunt in Omlnent. in 3. p. D. Thomae, Suare Z, NaZarius, Bartholom. Medi na, Raphael Aversa. Item Hurta do de Men loga disp. 8 . subseci. q. Item Ioannes Annius in Commenta Philonis, Ioan nes Lucidus, Jc Galatinus supra , Christophorus de Castro in histor. Di parce cap. I. num. 7. Genebrardus 4n Chron. Melchior Canus de locis Theolog. lib. I I. cap. . Ioannes Driedo lib. 3. dogmat. trael. 3. Cap. s. parte q. Canis. lib. 1. de Beata Virgine. His adde sequentes

auter

48쪽

Interpretes in Matth. 3.&Lirc. 3. Iansen. In Concorss. cap. 14. Vincentium Regium Dilucidati. Euangelicarum libro I. cap. 3. Theor. 3. Ariam Montanum, Franci scum Lucam, Emmanuelem Sa, Cornelium Lapide, Tirinum supra, Angelum dei Pas, Barradium, Dida- cum Stella, Gagnetim , Palatium, Petrum Moralcs, Corder. in Caten. in Lucam. Horum plerique praedictam Lucae expositionem amplectim tur; reliqui pro- habitum censent. Geatra vero Heli patrem fuisse legalom Ioseplii juxta antiquam Africani PP. supra citatorum sententiam, censent Baron. VasqueZin 3. parta Tolet. in Luc. Malilonat. in Matth. alijque cum D. Thoma 'U. 3 i Eligat 'Leci or utram mavult opinionem in re a debobscura & controversa. Potherior tamen , ut patet, redentioribus communior est , de probabilior vide

tur.

49쪽

rn Arborem cenealogicam Chrisu

Notae,

sexta Gornelium a Lapide se alios IN arbore hic delineata totius Genealogiae Christi, de cognatorum

ejus scriem, gradumque intueri licet. 'i. Vules in ea is. Virginem per matrem S. Annam avumq; suum maisternu Mathan, progenita ex Salomone, aeque ac progenitus est Ioseph; per patrem vero Heli, sive Ioachim ortam ex Nathan Salomonis fiatre. a. Ex ea liquet S. Annam fuit Iesororein Iacob , de amitam Iosephi; ideoque B. Virginem per matrem Annam, & Iosephum perpais

trem Iacob eundem habere avum Mathan , eosdemque ceteros proa- .

vos usque ad Salomonem dc Davidem quare Matthaeum, dum texit Genealogiam Iosephi per Iacob de Mathan, texere quoque Genealogiam Mariae Sc Christi, qui per matrem de aviam s. Annam recta ex iisdem progenitoribus oriundus est.

3. Cleopham qui alio nomine Alphaeus dicebatur) Datrem suis te S. Ioseph diserte docet Hegesippus, qui sub tempora Apostolorum

vixit, apud Eusebium lib. 3. cap. Io. Ac ι 6. Cleophae vero ut patri filios hic recensitos attribuunt S. Epiphan. S. Chrysost. FIege tippus, Euseb. de alij. Vide A Lapide, δc intra cap. 2 6. 4. Salomen futile uxorem Zebedaei, ex eoq; genuisse Iacobum malorem, de Ioannem Euangelistam.docent S. Epiph. Orig.de Theod. De quibus vide &Bellar m. lib. I. de 7. verbis cap. 8. 8c Iansen. cap. I s. qui dicit veteres omnes Graecos ae Latinos praedictis assentiti. 3. In eadem arbore vides Elisabet liam fuisse consobrinam B. Virispinis ac neptem S. Annae ex ejus sorore Sobe i rursum S. Iacobum minorem , eiusque statres fuisse consobrinoe Christi in primo gradu; Iacobum vero majorem dc Ioannem Euangelistam , ejus fuisse conis sobrinos in secundo gradu.6. Nota, Simeonem Iacobi minorias atrem diversum esse a Simone Cananaeo Apostolo. nam ille Oriundus fuit ex Nazareth,hic ex Cana

Galilaeae; ille fulta piscopus Ier olymae post Jacobum fratrem suum, hic Apostolus: ille martyr occubuit sub Traiano i8. Februarit, hic lon. ge anterius 28. Octobris ; quando Ecι Iesia eorum festa celebrat. Simeon ergo hic Cleophae filius, sive Simon idem enim nomen est non fuit Apostolus; sed duo alij fratres eius, Iacobus minor. de Iudas Thaddaeus. Hi porro quatuor fra res, Christi patrueles, ex more Hein braeorum fratres Domini in Euata lio appellantur. Deniquς Ioseph hie fuit ex numero 7a. discipulorum, putaturque is esse de quo agitur an Martyrologio as. Iulii,de quo& Baromin notis ibidem.

SEARCH

MENU NAVIGATION