Catalogus artificum : sive Architecti statuarii sculptores pictores caelatores et scalptores, graecorum et romanorum, literarum ordine dispositi

발행: 1827년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

A'ργείου Praeclare Heynius Opusc. V. p. 368. vidit

A νοχον esse Verum nomen Victoris, quem Africanus

A'κοχα appellat, et proinde victoriam huius viri in Ol. LXV. ponendam esse, Corfini ast Att. III. p. 121 unde videmus Ageladam Argivum artem iam exercuisse l. LXV. it aut praecepto Phidiae, Polycloli Sicyonii et Myronis esse posset, et ipse saltem Ol. LX ante Ch. - 540. Nasceretur remis autem aperto contradicit Plinius XXXIV. 8, 19. qui eum cum Polycleto, Phradmone Myrone ad Ol. LXXXVII. Tefert, utens ex more suo Verbo florendi, quod apud Plinium significationes cum alias habet, tum eam, artificos Graecos illa, qua Plinius floruisse eos dicit, Olympiade clarum aliquo opus fecisse. Bottiger Archaeo Pici I p. 105. x Haec vero observatio egregie in nostrum artificem quadrat. Quam enim linius Olympiadem geladae tribuit, nonne plane cum

eo auri Convenit, quo ipse , scholiasta ad Aristophanem teste, Herculem Melitensem, notissimum sine dubio opus, sculpsit , Jam vero inde, quod moneam vix necesse est, immanis geladae aetas efficitur, si liuidem hac ratione, quum Herculem illum sculpsisset, centum decem antios Datus fuisset Quas repugnantias ut dirimerent, tres a se valde diversas vias in gressi sunt, unam ut Scholias tam Aristophanis et ge-tZen erroris arguerent, V. Meyerus in histor art. II. 42. et litterusci I contendentes Herculem illum iam antea factum, tunc autem cum pestis grassaretuΓ in illud templum translatum fuisse. Altera via haec est, ut Statuant geladam sane eo tempore adhuc

32쪽

vixisse, quo Plinius eum commemorat, artis autem opeva quae supra IaudaVimus non uno cum victoriae reportarentur Iecisse sed aliquanto serius, iubentibus fortasse illorum victorum posteris. . Hanc opinionem defenderunt idem Meyerus T. I. p. 41. Siebelisius ad Pausan VI. 10, 3. T. III. p. 40 sq. et quodammodo otiam illi erus. Tertium quo confugerunt remedium

hoc est, ut non unum sed duos geladas vixisse artemque statuariam exercuisse sum an Thierschius

de epoch. II adnot. T. p. 47 sq. Haec omnia aliquam probabilitatis speciem habent, sed ut ingenue fatear

nullum probare possum, et ab humanitate virorum egregiorum, quorum opiniones modo recensui, Venium me impetraturum esse confido, quod quae mihi contra illo monenda esse videntur, ingenia dico. Ut autem a Mulier initium faciam, primum hoc minus recte factum est, quod omnibus fortasse scriptorum testimoniis sibi adversis Ageladam ab Ol. 68-83. vixisse censet, numerum aliquem medium ponens, qui, licet maximus, aetati humanae non plane quidem cori tradicit, attamen quaedam relinquit, de quibus statim infra disputandi occasio erit. Deinde remanet locus, quem ad quaestionem universam solvendam maximi momenti esse, Thiersoliti sagacitas eruit Pausanias

A'γελοίὀοι με εςιν ἔργον, ποιηθη δε ξαρχη τοῖς οἰκ/σα- σι εν Ναυπάκτω. Vir ille Coleberrimus monet, hanc Iovis statuam post annum demum secundum Ol' LXXXI. 455 ante Ch. i confici potuisse, quo anno Athenienses Messeniis eiectis aupactum permiserunt

33쪽

AGELADAS. 13

Diod. Sic XI. 4. Ageladas autem, et hoc contra

Μ illorum profero, octoginta quinque annos natus1uisset, editus quidem ut supra ex aliis locis collogimus, a. 540. ante Ch. . Arguere iam nolo, quod omnino Mi illerus paullo calidius Scholias tam illum errare pronuntiat, quem haud pessimis fontibus usum esse constat, e qui hoc ipso loco Plinii assensu,

qui et ipse geladam I. LXXXVII. floruisse tradit, mirifice confirmatur. Floruit igitur Ageladas Ol.

LXVI, floruit quoque LXXXVII.

Transimus iam ad secundam quam contrOVersiae dirimendae excogitarunt rationem assertam potissimum

a Stoboli si h l. Antea iam VI everus ad inchelm. opp. T. VI P. II p 20 et Hist Arti. . II p. 40.

rem levite attigerat, illic provocans ad ipsum in- chelmannum Opp. T. IV. p. 17. utique male. Nam unum exemplum huius moris, quod statuae victoribus gymnicis non extemplo sed annorum demum aliquot post decursum dedicatae fuerint, quod inchelman- Tm laudat, nos hic curare non possumus, quum de Oebota quodam agatur, qui extra lympiade Vicerat, et octogesima demum ab artifice nobilitatus est. Aptior attulit Slehelisius, et quae primo adspectu multum fidei sententiae quam defendit parare possint. At operae pretium est, diligentius ea examinare , ut quid inter ista et gelada opera intersit, appareat. Quae de Chionide Pausan VI. 13, 2. NarrantuΓ, im plane non quadrant, quum ibi non de statua, sed tantum de inscriptione columnae στη λς incisa sermo

sit ' Quod autem Glauci V1. 10, 1. et Hieronis VI

34쪽

12, 1 adde VIII 42 4. exempla in auxilium vocat,

et haec a re nostra aliena sunt. Haec enim duo monumenta filii orexerunt, patribus paullo post victorias mortuis. At ubi hoc de statuis eorum dictum est, quos geladas arte sua celebravit Deinde permirum esset, geladana tria illa monumenta Cleosthenis, Timasithei et Anochi, qui omnes circiter Ol. LXV. vicerant, viginti demum Vel triginta annis post culpsisse, quod factum fuisse sumendum est, si linio

sidum suam stare VolumuS.

Restat ultimum, quod Thierschius primus et protulit, et insigni acumine defendit, censens duos eiusdem, geladae, nominis artifices fuisse, fretus potissi mum et tempore victoria Cleosthenis e loco Pausa niae V 24, 1 ubi in omnibus libris SS. et editionibus haec verba leguntur: 'σκάρου τεχνη διδαχθέντος παρα τω Σικυωνίω. momen artificis qui Sicyonius appellatur, e libris evanuit, et exspectandus nobis est codex, qui omnes illas innumeras lacunas expleat, quas in Pausania ad hunc usque diem inesse dolemus. mostro tamen loco melius nobis consultum esse videbatur, cum Amasaeus in Versione sua, quam e

codd. melioribus quam qui hucusque collati sunt, factam fecisse contendunt. illa verba sic reddiderit: Ftiit hoc scari Thesbani Pus, quem docuit gelades Sic onitis. Nonnulli quidem . V D. D. genuinum esse hoc supplementum sibi Persuadere non potuerunt, quum Pausanias aliis in locis geladam Argivum nominet, et Κulinius, assentientibus Clavigero et thbyo Κλεων inserere, CoraFus autem spreto utroque παρά

35쪽

r i. o. τινι scribere Voluit, infelicissimo ut mihi qui dem videtur conatu. Longe aliam iam ingressus est Thierschius, qui Amasaei Versionem genuinam i. e. ecodd. haustam pronuntians duplicem geladam distinguit, quorum Vetustior, Argivus, Phidiae praeceptor

Cleosthenis currum fecerit, recentior autem Sicyonius a Plinio non nominata Patria memoratus praeceptor Ascari et Iovem Ithomaeum sive N aupactium et Herculem Melitensem sculpserit utrumque Cetorum errore

vulgari a Scholiasta Aristophanis et gelga confusum fuisse. Bene quidem iam omnia peracta videntur; at quam prudenter Bottigerus Amalthea, Vol. III. Praef. p. 25. dixerit, tales geminationes artificum non nisi

cautissime suscipiendas esse, haec ipsa, in qua nos nunc versamur, quaesti insigne testimonium affert. Thierschius nimirum minus ad verba statim sequentia attendit τουτο ὁ ἐστιν A'σκαρου τεχνη Θηβαίου, ὀιδαχθέντος παραὶ ' τω Σικυωνίω, καὶ Θεσσαλῶν φασιν εἶναι, τε

Φωκευσιν εις πόλεμον οὐτοι κατέστησαν και ςιν ποΦωκέων αυτοῖς το νάθημα ου αν οὐ λιερος καλούμενος εἴη πόλεμος, ό, δε πρότερον τι ἐπολέμησαν πριν η Myοους και βασιλεα ἐπι την E. λλαδα διαβηναι cfr. X. 1, 2 ubi eadem fere repetuntur. Qui haec verba diligentius inspexerit, statim videbit, ea Thierschi coniecturam funditus vertere. Νihil quidem de anno belli scimus, neque quisquam reprehendere nos posset, illud si expeditionem Darii col. LXXII. . ante Ch n. 490.)Praecessisse contenderemus. At nosmet ipsi sine nobis arctius contrahere volumus, concedentes Pausaniam

βασιλεα Xerxen signiticasse, ita ut l. LXXXIV. ante

36쪽

AGELADAS.

Ch. n. 484. bello Thessalico vindiceturi Bellum enim quod brevitante Xerxis expeditionem Phocensibus et Thessalis intercessit Herod. VIII. 27 sqq. et quod Meyerus hist arti. II p. 42. cium bello a Pausania

commemorato componit, ab hoc diversum sit necesse

est, quia tunc Phocenses vicerunt, illa vero in expeditione Thessali superiores facti sunt. Dixit autem Herodotus, utrumque populum semper sibi invisum fuisse. Jam de praeda, quam Thessali reportarimi, statuum Iovis ab scaro factam Pausanias tradit, etsi ex Amasaei auctoritate Ascari praeceptorem gela-dam Sicyonium, quem Thierschius Argivo minorem esse vult, habemus, huius geladae aetas ultem in Olympiadem circiter LXVI incidat oportet, qua noster Ageladas i. e. Argivus Cleosthenis currum fecit. Dicere fortasse quis possit res tamen recte se habet, duo fuerunt geladae, alter maior Sicyonius, alterusino Argivus. At hercle nihil lucramur. tutenim sit, Ageladas Argivus Phidiae, qui iam Ol. LXXXIII.

summum gloriae fastigium adscenderat, praeceptor et Herculis Melitensis sculptor manet, et Thierschius, si propositi sui tenax esse vult, tres artifices, omnes

Ageladae nomen ferentes, sumere coactus St, unum

Sicyonium scari praeceptorem qui sane Cleosthenis currum 1acere potuit, alterum Argivum Phidiae praeceptorem, tertium eundem Argivum v. Schol. Aristoph. qui ab Ol. 81-88. floruit. Hinc puto praeStat dicere, Amasaeum de cuius versionis fide ceteroquin nihil detractum volo, hic humani aliquid passum et Ageladae nomen, lacunam ex coniectura Suppleturum,

37쪽

memoriae Iapsu in conteXtum intulisse. Praestat, di co Amasaeum erroris arguere quam artem criticam Iovi ter imo ludibundum exercere. Equidem, ut et meam qualemcunque sententiam de hoc impedito loco proferam, suspicor Pausaniam scripsisse: διδαχθέντος παρὰ Κανάχα τω Σικυωνίω, ut Vetustio Canachus sit intelligendus, de quo nisa disputabitur, et his iam scriptis animadverti, dudum Heynium spusc. Acad. T. V. p. 368 in eandem coniectura in incidisse. Juvat iam hic, quum omnes, quas equidem noVimus, Viro rum D qui hac de re scripserunt, Sententias examini nostro qualicunque subiecerimus, parvam tabulam chronologicam addere, ut lectores uno obtutu videant, quomodo res se habeat.

66. 68,2 ή0. 520. 516.507. Elenchus eorum quae de Ageladae vita

comperta Sunt.

Ageladas natus, ut e sqq. colligere

licet.

Anochus vincit. Huius victoriam Ageladas statua celebrat. Cleosthenes vincit. Pausan.VI. 10, 3. Huius currum facit geladas. Timasitheus cum Isagora Athenis supplicio afflictus. Illius, quiquinquies Vicerat, statuam olympiae positam fecit geladas, fortasse hoc ipso tempore, quo Timasitheus obiit.

38쪽

13 AGELADAS.

Elenchus eoruin quae de Ageladae vita

comperta Sunt.

Athenienses Messeniis Naupactum permittunt. His paullo post Age ladas statuam Iovis, deinde in arce Ithomae positam facit. Pausan. IV. 33, 3. Pestis Athenis Agoladas Herculem Averruncum Melitensem sculpit. Schol Arist. Ran. 504. Zetzes.

Ageladas floret ex linio. Quodsi iam his dilucide, ut spero, expositis, quid

ipse sentiam, mihi pronuntiandum est , omnibus accuralissime inter se pensitatis, duos sane Ageladas

discernendos esse censeo, non ero ea ratione, qua

Thierschius usus est, ut unum Sicyonium appellem, sed ut prior, quem Pausanias toties memorat, Phidiam, Polycletum Sicyonium et Myronem artem docuerit, aequalis quoque Hegiae et natae, quod testa tur Pausanias VIII 42 4 cuius loci hucusque mentionem non fecimus ira ἐλικία σου ,- κατά του A'Θηναῖον si τίοι A'γελάδαν συμβαίνει τον 'ργεῖον. Sufficit hic monuisse, natam l. LXXVIII. . quo anno Hiero Syracusanus obiit, gloria summa gavisum esse, ita ut Ageladas senex tunc septuaginta trium annorum aequalis illius bene dici posset quo tempore et praeceptor illorum triumvirorum fuit. - Ab hoc vero discernendus est alter Ageladas, fortasse silius

fratris, qui a Plinio Olympiadi LXXXVII adscriptus,

85.81,2.455.110.

39쪽

AGELADAS. 19

Iovem Naupactium fecit; et Scholiastes Aristophanis, qui legerat, geladam Herculem Verruncum fecisse, temporum rationis haud memor, Phidiae praeceptorem eum dixit, qui prior fuit, et a vero non multum abesse nobis videmur putantes TZetetem ex ipso illo Scholiasia versus suos concinnasse. linium facito concedere volo, dum Ageludam Olympiadi LXXXVII. tribuit, de vetustiore cogitasse, quamquam certo dicit, Ageladam deindes i. e. Post Phidiam floruisse. Ulut sit hoc certum puto manebit, Ageladam praeceptorem Phidia et aliorum LXX circiter Olympiade summam gloriam adeptum fuisse. Quo diutius in investiganda aetate Ageladae, qua-

cum multorum aliorum artificum vitae cohaerent, commorali sumus, eo brevioribus nobis nunc esse licet in narrandis statuarii nostri operibus, de quibus veleres scriptores certiores nos fecerunt. Pleraque enim iam supra attulimus, quippe quae nos Varia ratione in dirimendis litibus iuvarent. Restant igitur tantum haec: 1. Pausan. VII, 24, 2. εστ δε α αλλα- νιευσιν αγαλματα χαλκου πεποιημενα Ζευς τε λικίαν παῖς, και Ηρακλης, ου δε υτος χων πω γένεια, 'γελαδα τέχνη σου 'ργείου. 2. Pausan. X. 19, 3 ait Delphis sunt intor alia donaria Ταραντίνων ὁ ο Aretro οἱ χαλκο και αιχμάλωτοι γυναῖκες απο Μεσαπίων εισίν, μόρων ν Ταραντινων βαρβαρων, ' γελαδα δε εργα του A'ργείου. 3. Musam huius artificis memorat Antipater An

40쪽

Τρίζυγες α Μουσαι τα 'εσταμεν ἁ μία λωτους,

δε φερε παλάμαις βάρβιτον α δε χέλυν.A με Α'ριστοκληος εχε χέλυν α δ' ΑΘελάδα

βάρβιτον α Καναχα δ' μνοπόλους δόνακας. A'λλ' ἁ με κράντειρα τόνου πέλει α δε μελωδος χρωματος α δε σοφας εὐρέτις αρμονίας. Do inchelmanni suspicione hanc geladae Musam imitatione X pressam esse statua quae olim in

aedibus Barberinis asservabatur Opp. T. VI. . p. 26 - 28 ubi viderantpp. . II. p. 42. et T. VII. P. 155 sq. , hic dicere non attinet. Adde intpp. ad T. V. p. 52 sq. et Meyer hist arti T. I. p. 50.

ScuIptor in insula Rhodo natus Laocoonte nobilis-Simus, quem una cum Polydoro et Athenodoro fecit. Dolendum est, Plinium qui saepe artificum multo minus excellentium aetates diligenter nos docet, de his triumviris nihil monuisse, et inde non est quod mi-Temur, Viros D. D. in eorum aetate definienda valde a se dissentire. Quum enim inchelmannus Opp. T. VII. p. 189. opus Laocoontis superstes Lysippi aevo tribuero vellet, Meyerus autem ad inchelm. Opp. T. VI. . . p. 204 coli. Hist art. T. I. p. 208. paucis post Alexandri, obitum annis artifices so- ruisse suspicaretur, effingius contra, quem merito Thierschius pocli. III adnot. p. I 0 sqq. Secutus est, summo acumine indagavit eos sub Tito impera tore vixisse, quod unde collegerit, statim videbimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION