Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Amoenitatis exoticarum

RELATIO XI.

Attributa Aulae potiora

Lingua. g. I.

De Aulae lingvia, moribus & religione, ut cetera adjuncta taceam, scribendi θlva fuerit; sed quoniam

carceres calamo Relationis lex statuit, de singulis hic pauca saltem & potissima subjungam. Lingua Aulae Turcica est, nimirum stirpi Regiae vernacula , atque alia quam nationis; Quandoquidem Ismael Sephi, cum sceptra capesseret, sodalitio Turcicargentis suae stipatus, loqui eam non desiit. Ex Aula mox

ad praestantiores Persarum familias, atque omnium deinde domus, qui ex augusto fonte felicitates praestolabantur, ita dimanavit, ut pene nunc turpe sit in Persia viro alicujus nominis ignorare Turcicam. Est haec, ex orientalibus, linguarum omnium facillima, quia vocabulorum flexionibus Sc grammaticis loquendi regulis haud multum gravatur, & terminis rerum artificialium ac scientiarum destituta est, & valde sterilis: . Verum, quod gravitate oris, es ipsius quoque orationis Majestate quadam superbiat,Regio omnino digna palatio aestimata fuit. Haudita suaviter sonatPersica,sed dissicillima est,ingenii plena,st dives vocabulorum; ea quippe gaudens felicitate, ut Ara- fici iupplere, cum idiomatis insigni decore, possit, siquid in exprimendis rebus sibi deficiat: inde , in describendis artibus, ac de re quavis eleganter & philosophice disserendi, tissima est. Meruit ellus dives elegantia, ut in Curia quoque magni Mogolis vigeat, Ρersiae quamvis infestis,ma. In Arabiae Indiaeque Aulis ad Gangem usque, quin in ipsis Stamen si inveni, cum quibus Persice mihi loqui ct Te meas eXponere licuit. Ita ab exteris diligitur, quae in ipsa patria sordet magnatibus.

172쪽

Getti, vel Scriptura Persis eadem est, quae Turcis Arabibusque,quin Hindotanae quoque, tum Javae Summatraeque Insulis cum religione inaucta est, ut eadem patrios quoque sermones exarare doceant; levis saltem di ferentia obtinet in collocatione punctorum, pro eXprimendo sono vocum quarundam. Varietates in litterarum ductibus non paucae sunt; omnes tamen ex duobus quasi scripturae generibus oriund nimirum T sulis, & Νolaolith; illo, quod plenis ereistisque characteribus pingitur; hoc quod manu fluida & magis compendiose. In illa classe primas tenet Nes , quae Arabum propria

est, characteres perses os referens, additis etiam, in rebus alicujus momenti, punctis, sive vocalibus: hac scribi debet, & a nostratibus excuditur iri Coraan, eo quod lectu sit omnium facillima dc clarissima. Succedunt vut 3c O Aese Rihaan, sed quae tum a praedicta, tum in ter sese, pene sola differunt characterum elegantia & cu riosa parvitate. Νsaalii , vel potius ejus species communissima Taalieh, in civili usu obtinet. Haec

omnium vocalium impedimenta repudiat, & articulatos quoque litterarum angulos insuper habet,soli attenta scriptionis celeritati & compendio. Ab ea non multum di

lantiS temperamento arundinis, quae plures tape litteras dis artum virgularum compendio insinuat, proinde in re ipsa non satis versato lectu est dissicissima. Usμs ejusdem est in Judiciis, Camerisque computorum, quod ad celeriter scribendum sit commodissima; unde vulgo appellatur D vavi, sive forensis. Plures ex hac classe ludentis calami spe- T cies

173쪽

Amoenitatim exoticarum

More ,

cies ab otiosis fictae simi scribis, quas, quod minus in usu sint, omittimuS. MiXta ex utroque genere videtur scriptura Tettibeb, quae litteras vocesque subtus & sti. pra fovet, dc legentis oculos requirit doctos & utrobique attentos. Locus ei est saltem in monetis & operum publicorum frontispiciis pro Inscriptionibus. Ad neutrum x

fertur scriptura K sit, sive quadrata, quae ab Aoli

inventa, & modernorum Malitia edanae religionis Persarum prima & antiquissima esse perhiberiir. Eam nisi in antiquis turribus, & priorum seculorum ruderibus invenio, quod dudum ejus usus exoleverit. Scriptura Gabrorum, sive gentilium Persarum, aulae ignota, quamquam Vernocula, nec hujus loci est.

Mores aulicorum ut compendio perstringam, nostratium eas persimiles rio, ita tamen, ut indolem suae nationis retineant. Haec sane indoles) modesta est δc mansueta, longeque Turcorum genio sedatior in quo primaevus Tartarorum sanguis seritatis suae servat vestigia. Verum,quod in Persianis vituperes & caveas maXime,Theoninam Voco invidiam, quam melle adulationis & byssini sermonis lenocinio artinciose condunt, dissimulandi pariter & fallendi doctiores, quam vel Turcorum, vel ulla gens mortalium. Acerbimme oderunt honorum, quos ipsimet ambiunt, competitores ; nec aliorum, si per se steterit, fortunae parcituri, nisi ab iisdem gravissimis muneribus devincti fuerint. Vindictae modum non tenent , lapsu atque deplorabili miseria inimici satiatus osior, sanguinem praeterea sitit, haud prius livorem extersurus animo, quam ad incitas redactum, & exstirpatum viderit; ira sane humanae mentis detestanda, & ferociori leonis,

qui & vitae parcit succumbentis hostis, dc submissiqne

174쪽

yasciculus L 'in

ejus, quem devicerat, generose acquiescit. In voluptates immoderate essussi sunt; corporis saginam, delicias Remineas, δί nequissimam libidinis varietatem ad senium usque sectantes. Magnificentiam omnem maXime reponunt in vestitu, equis generosis eleganter phaleratis, Scin servorum multitudine. Aurum summopere sinunt; Frustra fueris, si quicquam: ex gratuito amici favore meraveris, aut in causa etiam iustinima absque largitionibus in curia impetratum laboraveris. Maxime colunt, submisseque Venerantur eos, a quibus lucra eXpe stant; tum

quos plenilunio vident gaudere Regii favoris: quicquid his contigerit fortunae & digni is ex Gratia summi Principis, id eorum virtutibus, id meritis deberi jactitant, artis & naturae persectissima eos exemplaria Vocant, mul- Iis elogiis certatim celebrant. At vice fortunae versa, omnis in tantum evanescit labascentis existimatio, ne v

reatur eundem turpissimis nominibus, canis, cornigeri, leonis,) conviciari is ipse, qui ejus cura & pane enutritus est. Quo ipso inducor,ut Turcorum indolem grati animi nota Persis meis plurimum anteponam. Abueri sunt, mihi crede; Aulae ac caeli hujus magnates, & maXime tibi cavendi, cum amicissime fidem promittunt, imo per Imamos jurant; usque adeo fucata est omnis in hac Auri civilitas, amicitia, fides, gratia.

' Religionem Aula cum populo communem habet Mah-ha edanam eam, quam Vocant vel, Ut Vulgo pro

nunciant, libat. Hanc Regiae stirpis tardator Ipmael, p scripta Turdorum Secta Sonni. Regno fecit familiarem, acceptam a Patre suo Haidare; qui e iidem a maioribus suis, Melchis seu theologis celeberrimis, ex Malitia edis sanguine ortis, sibi quati haereditate traditam, 'itae Memmplo dc indefessa doctrina, Medorum & Persarum animis iam T α gere

175쪽

148 Amoenitatum exoticarum

gerere, jam pridem, nec infeliciter, laboraverat. Sect a haec Gaal Syiai dicitur, quasi vestigiis Prophetae inhaerens. Arabes eam vocant Ipn Afer, i. e. duodecim Imamorum, quod eorum vel tigia sectari quam maXime studeant. Persarum Manuscripta eam ex M. Abassi instituto appellant ja ri , ab eius nominis Imamo. De inductione hujus Sectae Scab Ismaele facta Persiarum conversione, ita lepide scribtini: Remiserat inter arma studium.& propagatio dogmatis patrii, cum illud subditis ingerere Rex, ad otium pacis reversus, animum intendit. Sonui autem quod vo cabulum derivant Perta irnpt, i. e. oratione superflua, a Maliti mede haud imperata ) in quatuor Sect as a s ostiis Interpretibus, quorum singulae nomen reserunt, distracta fuerat; videlicet Ithanbali, cuius sinat Tures Arabes, Tartari Criminenses, plerique Usbecenses, de diversi alii; SP uὶ, cujus hodie sunt Javani, ac ceteri nigritae Insulares Indiae; MaliH, cuius sunt Africani, dc Hhansi, cujus est Orengsees, si1Vem mus Mogol, cum parte subditorum, & nonnullis Usbeciae populis. Ηhahirifity Rex inveniebat subditos; in australi Perside etiam Maisitas. ' Quorum ille tum discrepantes a suis opiniones subditorum animis eXpungere proponens, Molas, sive Sacerdotes totius Regni arcessivit, ut quot Doctores Giaitae superessent, inquireret. Invenio autem paucos 3amodum dicitur; qui ab Imanni sitis multitudine convicti, opinioni suae facile renunciarunt. Tandem Mola bullius nominis, pauper & pro fanatico a ceteris habitus, atrium clisputandi quoq; ansmo ingreditur; qui, clam calceos foris, pro nationis more, non reliquisset, sed si ab ulnis asp6rtasset in Concilium,ab Ithanni sitarum corona, eum protinus expellendum rata, pene explosus fuit,

176쪽

Fasciculus I. dum: Irides, aiunt, Serenissime, stultum eum es*e 2 A Rege

ergo quae sitius; cur id faceret 8 respondit: Pros erea,Rex, id facio,quia Mabbammed monuit, cavendum nobis esse ab Hanni sitis; quod fures Ant, calceosque rapiant. Quibus dictis, acrius rideris turba Hannisitarum, quaerit: Amabo, ubi tum erant Hanni sitae P utpote, qui quingentis annisi Mabbammedem orti suntl Tum ille: Bene, dixistis; nam dum Mahhommede υivente adhuc pura e siet lex nostra, O

neutiquam adulterato,qualem ego colo Sylaiticam, ubi eratis vos Imanni'ae 2 Quo argumento ab ipsis adversariis suppeditato, cum argute convicti essent, a Rege, 'concilii

Praeside, &in paternum dogma prono, hanc quoque Re ligionem iussi sunt in posterum colere, atque publice do'

cere. Admiratione dignum est, restitutionem legis Mah-hammedanae in hemisphaerio Asae eodem tempore factam fuisse , quo vindicavit B. Lutherus religionem Christia nam a statutis Papalibus. Nec in eYtimo Oriente tum defuit Gentilismo innovatio; quassi astra dc coeli inninus ad schismata mortales inclinaverint. Ut esst leve inter Sonnitas S. Syi itas fidei discrimen: ita odium praegrande est di implacabilla. Certe illos Per isae Omeriana maledictione indies, etiam in precibus publicis eXecrantur,constanter credentes,tantam fidei Tu cieae perVersitatem esse, ut cum ceterae infidelium animae non ante tempus extremi judicii damnentur,interea deralem e su, i. e. in animarum mundo retentae; Sonnitarum seu Turcorum animae, eo quo ospirant momento, plumbi instar ad Tartara, velut per aquam ad centrum suum, maledictae demergantur. Narrant iocose: ii caro Persae ac Turci in eadem olla simul coquatur, frigescente jusculo, pingue inem ad ultimum a se invicem discessuram. MaXima eortim lis vepsiatur in quaestione: O ne-

Persarum in Turcas odium rei

177쪽

Iso Amolitrium ex Davum nerit φ Srant Perta pro ali qui tamen dira ab Omerianis passus, ad Principatum Religionis dissiculter eluctatus est. Pro rei illuuratione sciendum est, Mabbam medem, cum ope Sergii, Monachi Graeci, at Coranum, i. e. Biblia aniliter, sed inimitabili styli Arabici elegantia composuisset, & ex Camelario fieret Propheta, inter alios adhaerentes sibi invenisse tres viros potentiores, nimirum Abubuerum, O malinum & Omerum; prioris ille filiam, Caifὸ appellatam, praeter octo alias, UXOrem dUXerat. Soceri genero morienti praesens, in Caliphatum per nefas irrepsit; mortuo jam Aldulla, filio Malilianamedis, ante pubertatem alioqui futuro successbre, si fuisset in vitis. Abubeherum excepit Olman admodum senex; quo defuncto pulpitum vis occupavit pelagus maledictionum Omer; cum Mortu e Aesi, velut cognato & genero primi Pontificis thrii jure sanguinis, tum soceri voluntate debebatur. Unde Omer pro stabiliendo sibi Caliphalu erastirpandam A Siticam progeniem armis adortus est, in eos simul omnes saeviter grassatus, qui partibus Sc opinionibus 4 alliticis: adhaerebant; donec persecutor nefariUS amolitore quodam,dum rogatu ejus,ad benedicenduit molendino, manum rotae imponeret, luto repagulo, raptumachinae fraudulenter extinctus fuit: magno A alitarum gaudio, qui occisoris facinus anniversario festo celebrant; Turcorum vero atque omninm eorum luctu, qui Omero nomen professi stirit. Ab ejus nece primus Imaam,

sive legitimus successior ali, Arabum auxilio, summastaiadem in Religione obtinuit, factus Miaiticae Sectae antesignanus, do nationis Persicae Patronus adorabilis, cujus nomen suspirant perpetuo, sive equum conscendant Persis, sive quicquam operis suscipiant. Imamum Aiat, in catalogo Pontificum sequitur uterque filius hos recta linea descendentes Ima- mi

178쪽

nai reliqui novem; ex quibus prae ceteris colitur a 'ia tis Imaam ordine seYtus, Jayer, cujus librum in tanto habent pretio, ut eum oraculo comparare, dc de rebus futuris dubiisque in eo sciscitari non dubitent; textum pro effato habentes, quem toxtuito inveniunt: Inde &nomine l. e. appellari solent. Alterum, quod acerbe mordet Persianos, est castigata ab

Omero carnalis concupiscentia. enim pr*ter qua-ituor Mhah, seu uiores desponsatas, Mus alma no suo innumeras, pro cujusque desiiderio facultatibus, pormittebat nise , i. e. ancillas, ad concubitum emptas; quas insuper & Amutha, seu conductitias ad placitum tempus alere, integrum esse atque liberum voluit. Hanc Omeriantis rigor libertatem ita restrinXit, ut sequiori thoron0n amplius duas permitteret Lanifes , Amnthas autem penituS 1nterdiceret. Iniquitatem Omerianae legis sic de monstrant Miaitae: Titio non suppetit facultas ducendi uxorem legitimaria , nec pecunia emendi corporis ancillam, ergone paucos, quos habet, pbulps carni impendere conductitiae audeat, vel prorsus ab stilleat, contra legem naturae plausibile vides argumentuml Ceter controversias suo loco dabimus. Illae autem leves sutit, ut plurismae eX praedictis fluentes, vel in odio fundatae politico. Persarum aversa magis est a Christianis quam Turco rim Mrum Religio, licet utraque maXimum inter Prophetas Christum esse, si1 Mahliammedem excipias, pariter fateatur; illi dona styli & eloquentiae, huic mirabiliter medendi divinitus data credens; ex purissima vero natum Virgine , Molae seu Theologi statuant; Etiam ad Coranus sum praedicet Dei Apostolum, Dei verbum, a Deo Mariae immissum, Dei spiritu confirmatum, Surata de mulier his de va ; dc Christi no , si rectre agant in die Udi

179쪽

Amoenitatumst exoticarum

cii Calvari doceat, idem auctor Corani Surata de vacca, &connubia proinde Musulmannorum cum sceminis Christianis permittat, capite de mens s. His tamen nihil attentis, illi cum Christianis, quin cum cujusvis sectae cultoribus, accumbere refugiunt, manum illico lavantes, si forte eorum vestes contrectaverint, velut a re immunda polluti . . Cum enim sibi lex sacra haberi res decem immundas

furit . urina stercus,ssermo,sanguis, cadaver,vinum,ssir, tus, fus, canis, & infidelis) has omnes compendio, unt, rejeriri in Christiano, veluti & ip infideli, & a nulla impuritatum abstinente. Turcis ut nefas est ratiocinari de Religione, ita idem permissum est Persianis; qui disputandi cum Christianis mira prurientes libidine, omnium primo ac frequentissime impugnant incarnationem Filii Dei, talis, & Christum Dei filium esse cum ceteris Mahhamme danis negant; persuasit, hoc in puncto Christianos inextricabilibus constringi vinculis absurditatum. Ut innotescat Lectori, quomodo illi, & quibus freti argumentis militent, insesam, quid mihi evenerit in corona nobilium Curiae Larensis. Solubrat 'irassense vinum archiatri linguam, ut me provocaret in aciem disputandi de hoc articulo, indignante licet, & torvum vidente Principe,cui asesidebarn. Tune, 11 t, Frengi, si1c omnis nos Christianos

compellat Asia ad Gangem usque) Christum Dei filium

esse 'istris' Assirino. Tum ille: Convincam te, inquit, omnibus audientibus,mad absurditatis scopulum allidam, nulla negotio. Deum, pergit, Ensgerfectum, plex incompositum esse fateris 8 , Affirmo. Ergo, inquit, sole meridiano clarius, Deum non loisse generare silium, se

bl siemos esse Christisnos, qui H Deum imperfectionis arguunt; quia in Ens plex&perfectissimum non cadit

generatio . eorruptio, vel ulla mutatio. Silebant interea

180쪽

ceteri, S. suspensis expect abant auribus nodi plusquam Gordiani solutionem; Est enim Persarum gravis haec in conviviis & colloquiis modestia, ut taciti sedeant, nec iam terloquendo unquam verba alterius intercipiant. Sane animum eo tempore non satis praesentem habens ad inopinatam de re tanti momenti objectionem, extimui; quippe haud satis conscius, quid, in causa tam ardua,responderem ei, qui forum revelationis &fidei Christianae exciperet. Ex iisdem igitur,ex quibus me oppugnaverat fontibus, arma animumque defendendi, nescio, quo vigore recolligens, de attributis Divinis quaero reciproce: Tune

praeterea credis, Deum esse Ens infinitum Z scis adeoque, esse incomprehensibila y cridis etiam esse omnipotens pAfirmavit omnia. Ergone, pergo, tu negares, incompre-bensibilem omnipotentem Deum, pφe etiam facereres, homini incomprehen biles 2 Auditorio ita placuit re, sponsio, ut vix finito sermone meo Princeps, dc ad ejus exemplum totus Consessus, manibus collisis, altass hic applaudentium vox & ritus est,) iterato eXclamaverit, & duello, provocantis cum pudore, finem imposuerit. Nihil porro scelestius est inter Persas, quam quo' ex Christianis Armenis quibus regio abundat) Neodiaitae facti, vindicare sibi rigore Legis debeant, suum patrimo

nium, cui tamen renunciare oportet desectores in Turcia) & omnia simul bona familiae suae, usque ad septuagesimam secundam generationem. Infinitae hinc trahuntur lites in iudiciis, sed inanes sere; quoniam tenore ejusdem Legis etiam probare actor consanguinitatis gradus debet testibus omnino quinquaginta; talibus vero, qui lamnquam mentiti,& in mendacio deprehensi sunt. . Quam Vero rari sesimarum hoc caelo avium catervam, ci m accusanti dimcile sit sistere; Judex insuper praesertim primo Persarum mobili i. e. aere corruptus iniquissimae oppressioni propitias non praestet manus, mirumnon est, si plerumg πο-U statae

SEARCH

MENU NAVIGATION