Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Fasciculus V 283

genti lacu conspicuam, devecti. Id, quod animum implebat admiratione, erat monticulus, si apicem habuisset conoidis figurae, in perpendiculum ad octo orgyias surrectus, ab omni gramine cespiteque nudiis, asper & inae qualis: ex cujus fastigio argilla humida, ct velut manunguli elaborata prodibat, perenni, sed tardissimo dc vita sensibili motu protrusa; quae dum, ad modicam altitudinem aliquot spithamarum, emersisset, sui impos sustinendi, in quodlibet latus defluebat, ut plurimum quidem in australe, velut naturae studio in illud dirigeretur. Soli enim hic praerupta declivitas, & figurae pulvinatae ingens

terrae lacuna erat, quae & saburram prolabentem reciperet, & ingruentibus, quae eam eluerent, imbribus, in vicinos campos dimitteret. Monticulus, quem Fugioso appellabant, eminus minoris turris figuram reserens, situm obtinebat in ascensu soli editioris, quod hoc loco limum exhibebat dilute rubicantem, in progressu glebam quodammodo nigram, agrosque aratri non impatientes. EX hoc inquam fundo emanans argilla, dum in ambitu a sole arefacta multis annis subsedisset, in molem hanc turritam, tractu temporis,accrevisse videbatur: cujus per mediam cavitatem, sive subterranea ignium natuumque vis,

sive etiam terrae i& montium in tenuem massam incumbentium moles gravior, hanc saburram continuo proliciebat. Narrabant incolae vicini pagi id non semper eodem tenore argillam prolici; tape cum impetu erumpere ac in altum projiei; a parentibus se audi Vasse, . aliquando teyrae miXta saxa ingentia prodiisse, ac longe lateque projecta, pago suo, quanquam inde intervallo quadrantis horae dissito, minitata fuisse exitum, ita ut securis in eo habitare prius non licuerit, quam, dato a magis

consilio, iram subter ariet propellentis Isoli placaverint

sanguine oVis, antea nonticuli fauces mactati. Nos rem penitius scrutaturi praeeunte ductore ac Vestigia securi

322쪽

: mittatum exoticarum insculpente, a fastigium Lis rimati sumus, non s1ne periculosa molestia; ut enim prficeps erat ascensus & passim lubricus, ita fragilis & frinilis materia, quae talos reciperet. Invenimus,circa fastigium, hominum, qui ante nos adfuerant, vestigia; tum eXcisam humana manu lacunam, qua tuto uni S spectator conssisteret; excrementa etiam caprina,quo fato delata, nescio. Argillae emergentis non major erat moles, quam ut eam tribus spithamis complectereri Bassim etiam circumequitandi faciebam periculum, Verum non sine Dericulo: Nam ad latus australe, quod in lacunam declinabat, cum equus calcaribus a me concitatuS esset, parum defuit, quin in abysso tenuioris argillae, hic longo tempore accumulatae, submersus cum equo fuerim , fracta videlicet cruL, quae

hanc paludem subdole contegebat.

g. XIII

Restabat desiderio spectanda scena ultima, nimirum Pna, hinc dimidiam distans paras angam, notarocul avia Regia, in peninsulae aditu. Ad hanc, praemissis ad pabulandum iumentis, pedites viam occipimus. Erat illa, Iacus rotundo oblongior, ambitu sere unius paras angae, exiguae profunditatis, quatuor minusculis pagis stipatus, a plebecula pastorum & qui salinae operabantur, habitatis. Fundus vix sensibili declivitate centenis dc amplius a littore passibus protendebatur,omnis, priusquam salum subiret, liquoris exsors, planus, durus, argillosus&lubricus. Hoc salum scwus maxima dicebatur profunditas tripedalis copiam producit Salis nitidissimi, hon humanae artis beneficio, sed soIo ardore solis elaborati: ejus D pe radii, dum humorem dulcem, tanquam leviorem

di inperfluum,in auras evocant, remanet succus sale gravidus, qui in lamellas quasi niveas successive concresce

fundum pedi A in eo hubsidet. fundo igitur opelignei

323쪽

Fasciculus II. iq; lignei rutabuli corraditiir , batilloque subinde thaustum,

rhedis, quibus evehatur, imponitur. Hinc littori orientali invectus, incubos definita magnitudinis digeritur; in coacervando fistucis assiduo tundendus, ut humor eYpellatur residuus, & sussiciens cumulis concilietur firmitas, qua subsistant a casui aetheris injuria immunes.. Ab opere jamjam destiterant mercenarii, nobis appellentibus : ut desiderio tamen nostxq gratificarentur,rhedarium unum cum equo nondum de iugato, in locum, quo colligere desierant, remiserunt; qui in consse stu nostro veli, culum, cui insistebat, brevi mora, nulloque negotio replebat sale candidissimo : quem in littore advectum, quia pars abundantis humidi ex haustro, pars eX rheda defluxerat, vix insigniter amplius madere deprehendimus. Forma cumulandi illis placet cubica, quia eX hac cognosci exactius potest collecti quantitas , ex qua de mercatura & transvectione ratio ineunda est. Cumuli numero erant quadraginta, eminus,nicolor obstaret, pagum mentituri, quia huiusmodi aedicularum figuram & magnit dinem obtinent. Cubum singulis diebus colligi riebant, aestate unum, hyeme vix dimidium, quod tunc, ob li moris copiam, sal parcius concrescat. Transfertur hinc birotis i camelinis dorsis, tum ad Bathuensem portum, ad exteros mari dimittendum, tum huc illuc per Provincias.

Ita re nostra ad votum expediti equos ingruente cre

pusculo conscendimus,uiam relecturi Mamachiam. Aura enim, quae inde a triduo perseVerabat, tranquilla, interdiu etiam delicata, in requiem abuti non erat congruum Laxavimus fraena, di superato deserto, Xenodochium lapideum, id quod in accessu laudavi, media nocte assecuti sumus. Moleste hic degimus, cum gelido aere insomnes luctati, usque ad diluculum: quo expe-

324쪽

α86 fruitatum exoticarum ctato nobis illucente die videlici nono Januarii) viam ingredimur montosam & nive coopertam ad pagum P)ru Resa, inde post leve prandium, per planiora Gama

chiam.

RELATIO III.

Turris cornuta in Regia Persantin

siphy - γulgus nostras,in eo locari peregrinationis ussim pH tat, si apud exteros spectaverit, ac redux in patriam noverit recitare inclyti cujusque loci symbola,

tinam appellunt, ex interiori templo cathedrali nodum summae turriS ; .qui Lunaeburgum, pendentem in Curia pernam scrota, quae salinam deteXerat; cum Lubecam, murum orphanotrophii eX summa planitie celebrem, aut ex alabastro factam S. Mariae statuam in basilica; ut cetera hujus & aliarum urbium memorabilia taceam, contemplari gestiunt: mibus vero per imprudentiam omissis, omnes se perdidisse dolent peregrinationis sumptus & operam, velut qui Roma redierit, non salutato nec visio summo Pontifice. Id ne cui accidat, qui Persarum Hecatompolim spectatum iverit, instruam eum numeroso catalogo memorabilium; quorum possessione illa civitas mire superbit, ac ceteras regni urbes ad celebritatis certamen provocat. Historiae adhaerere videntur incerta quaedam & ridicula; quibus vero, tanquam rebus facetis & ad veri lancem haud examinandis, locus in praesenti Relatione invidendus non est, ut taedium itineris, Cujus narratione Lectorem fatigavimus,jucundiori missu

325쪽

Fasciculus Iu 287 PrimumRegiae urbis memorabile hagisebs, id est, Porticus virens. Hoc nomine salutatur via TZjahaar baach, quae a Regia ad hortum- Jerib

43ro passuum meorum longitudine describitur. Dicitur ita per aenigma ab ordinibus Platanorum altissimarum, quae luXuriantibus ramis viam obumbrando viridantem quasi porticum utrinque constituunt 2. DIM Thagi MoaleHLe. fornixsse us. Ita appellatur cathedrale templum e boreali regione fori palaeopolitani, nomen sortitum a pluribus arcubus in amplum spatium circumdinstis ; quos arcte fulciunt columnae cylindraceae, crasta,breves, quatuor passuum intervallo disjuncta insolito architectusae eXemplo, praesertim hac regione. Columnarum numerum, ob informem templi aream & situm angularem, non sum assecutuM

3. Angi viva Iadaari e. lapis ne commissura Murus est templi Haruun, in praedicti fori an .gulo australi, cujus superficies quadratis lapidibus murrhinis non in Sina, sed in urbe I Udipd coctis) cceruleis,

picturatis, ita affabre extus &intus tessellata conspicitur, ut planissimam unius lapidis faciem referat. SaXa sepulchralia in isthoc templo conspiciuntur tria; quorum ultimum creditur eXuvias conuere Aaronis, si immi Israelitarum Pontificis: Tumulum istum pari devotione reverentur Mali hammedani & Christiani Armeni. Totus urbis ille districtus ab hoc Aarone appellatur Misi ed

q. Minori Sirheh, i. e. turris ex aceto. Cylindraceae figurae est, prout omnes hac regione, dc laterculis in eximiam altitudinem educta; hoc memorabile indicans, quod illic loci oxyporopola quidam plebe

326쪽

Σ38 Amoenitatum exoticarum jus & pauper liquorem suum vendiderit, suTessu adeo quaestuoso,ut brevi ditatus,hoc felicis professionis suae monimentum condiderit. s. Minari Chamhnarii. e. turris cum te-sisulis. Speistatur in lateritio inausoleo, prope numinis Se deruut frutetum Insulare, q/ὸb Mahmed Aali dictarum, in tractu suburbano I Beherrisuun, quod est: extra portam Hassen abaad. Structura, quod solitaria sit, & in altiori solo posita, longe pritervehentibus sui praebet conspectum. Acciderat in ejus extruistione, ut, dum educt a turri, aedificium utrinque clauderetur altiori fornice, lepida, praeter conditoris intentionem, exsurgeret figura

priapi cum testiculis; quam speciem vulgo placuit inter lymbola adoptare 6. Use Uta ChaliAraa quod significat naeCumParthiae. Pinus est vasta, spectabilis altitudinis & valde antiqua, quae centrum esta totius Parthiae creditur. Extat in area horti Luli passi jab, ex opposito horti Sahadis abaa , Qui est in suburbio prope pontem Hassen abaad. Syab Implas Europaeis corrupte Ufum K saan dictus, a Venetis illustri Legatione salutatus in eo horto habuisse

dicitur sedem suam, in Pinu vero aestuarium, cujuS adhuc rudera quaedam lignea arborem circumdant.

den. Id son t: inter duos leones aquam bibere. In platea mediae circiter palaeopolis, mensa eXtat rudis lapidea, ante ingressum mausolei cujusdam, duobus utrinque leonibus ex saxo sculptis stipata. In ea praetereuntibus Velut passim in aliis partibus urbis & plateis) bibenda exponsetur aqua; quae hoc loco perquam gesisa hauritur ex puteo, prope vetustissimam Platanum effosso. . Arbor haec, tametsi frondes plexasque di decorem dudum amiserit,

327쪽

Fasciculus II.

sine observatu dimittenda non est; ob vastum caudicem, qui amplius quatuor orgyias eXplet suo ambitu, de parem crassitie non agnoscit: ut mirer, ciVes non potius arborem, quam mensam inter memorabilia retuline. Verum, aenigma magis placuit. 8. stor Κhalem menaar, i. e. Pinnata turris ; puta cornutam: quam hoc loςo perlustrabimus. Turris potius colossum vel statuam vocaverim, nisi cum Persis loquerer ex solida massa luti et borati sine artificio & splendore fabrefacta est. Figuram obtinet cono fere similem, utpote a crassiore basi sensim gracilior exsurgens in altitudinoni circiter viginti quinque,Vel ampliuS,Orgyiarum, antequam apicem ConsequatUr , abrupta. Pro ornatu serviunt cornuum densa, sub fastigio, congerieS, coronam eXprimens ; tum protuberantes circuli, quibus, per intervalla quatuor Vel quinque pedum, intercipitur. Superscies o1nnis, eXceptis locis protuberantibus , undique ςircumsidetur cornutis cervarum Scrupicaprarum craniis, in circulares ordines dispositis &arcte impressis, lepidissimo sane & insolenti o lis spectaculo ; quamVis non pauca craniorum,luto per tempestatem emollito, dilapsia sint, relictis foedissilis vestigiis&l cuniS. Haec inquam turris eX duplici historia memorabilis est: extructionis videlicet, dc sepulchri alacentis. EX-tructio sub Rege Tham is hac occasione facta est. Coeperat ReX Unica venatione ingentem ferarum multitudinem; quarum capita in proximam suae domui aream Lar anserae congeri a se conspicienda jusserat. Miratus cumulum: Helisse, jocose dixit, haec in memoriam asseriarissile. Cui adstans architectus: Si jubes, Rex, moNumentum extruam turrit , quod omnis,nulla excepto, ita recipiat, ut sublice conspiciantur. Architectus Vir erat elo-Qo quens,

Extructis-iushistoria.

328쪽

292 Amoenicatum exoticarum quens, facetus, consilio facilis, & novitatum inventor promptissimus; Verbo talis, cujus ingenium S praesentiam amaret Rex, odisset vero Praeses Regni, dc cui novitates suggerenti nunquam non contradiceret. Hic igitur captiose : quanto aeris te oris impendio mutile

opusto fit expediri, quaerit. Imminebat hora prandii; ad quod capiendum Rex in procinctu stabat, utin Regiam pergeret, quam habebat a se conditam in vicinia, hodienum Serenissimi Conditoris nomine in si1gnitam. Respondebat igitur architectus : Citra aeris grofusonem se opus absoluturmas, citius quam Sereni simus ὰ prandio reverteret. Rex novitatis cupidus: Fac, inquit, quo romittis. Iaud. o si aestita; Quo dicto, ad prandium equitat. Habebat architectus luti spissi, pro ducendis lateribus

elaborati, cumulos in propinquo; habebat ibidem caementarior uni & b ulorum turbam, jamjam ab opere abituram meridiatum. Hanc ad novum molimen proVO'cat, ac se ipso formam &mensi iram definiente, curat alios adsportare materiem, asportatam dividere alios, alios divisam imponere & aptare; dum primores alii operas dirigunt, producta limant, crania disponunt, &madenti adhuc montianenti luto sic imprimunt, ut sufficiens rostrorum & frontium pars emineat, cornibus,prout nata silunt,eXporrectis. Hora nondum inspiraverat gemina; ubi turris feliciter erat absoluta. Et mox Princeps sublata mensa comparen' longo tacitoque intuitu peregrini operis, quod aream brevi ante inanem dc apricam premebat, approbationem testatus, &, an eXtructionis velocitatem,

vel magistri ingenium magis laudaret dubius, tandem ad Praesidem nversus ait: quid nunc judicas de archi tecto nostro, cujus ingenio tantolere invides ptem in se Regis iram haud odoratus Praeses , imprudenter regerit: Imperfectum opus esse , cui, ut in strudiore

cerebrum, ita infastigio caput L siciat, necessarium mo-

330쪽

191 Amoenitatum exoticarum numento decus complementum. Responso exacerbatus Princeps: Ergo, inquit, tuum caput malevole, imponi Colo; & amputatum a satellite inferri iubet. Haec extruct ionis historia est ; quam tamen alii narrant absque

cruenta clausula. Sepulchru . g Id.

η' si Alterum, quod famam conciliat, sepulchrum est Equi, Gai H dicti, ex stupenda cursus, dum Viveret, Velocitate celebris ; dicitur enim triduum impastus, S uno die paras angas quadraginta cucurrisse. Huius bestiae, quovis thesauro sibi carioris, eXuvias hic prope basim tumulari curavit Serenissimus Possessor Abas I, nepos Thamasti Regis. Generosissimae indolis Rex, ut erat admodum curiossis, ita rariora quaevis & aestimatione digna possidendi flagrabat desiderio. Ιs saepe audiebat praedicari equum incomparabilis elegantiae & celeritatis, quem haberet Imperator Turcicus. Imperatorem ubi de bestia quantolibet pretio sibi vendenda frustra rogasset, vehementer de repulsa doluit. Laleb En D,contracth K len et dictas, morio erat Serenissimi, vir ut sine eXein-plo festivus, ita vero mire sagax, consilio facilis, & vultriquando volebat, gra cuius eporibus ReX adeo comsueverat, Ut praesentia aegre careret. Hic bestiam sine pretio staturum spondet, si sibi per semestre cum pace Regis abesse liceat. Impetrata venia, Coni tantinopolim proficiscitur, &ingressus circulos Aulae, eXpeditam invenit occasionem colloquendi cum equisone quodam ejusdem stabuli, quod retinebat equum praelaudati nominis. Post multa; cum eodem equisone, Arabem se mentitus, paciscitur: purgaturum se indies equos ei commisibs, si partem cibi superfluam s1bi pro alimento concederet, qUΟ'niam non haberet exul, unde sustentaret vitam, mec in

yatria aliud didicerit praeterquam curare equOS. Sciendum

SEARCH

MENU NAVIGATION