Synodus Laudensis octava quam illustrissimus ac reverendissimus d.d. Cajetanus Comes Benaleus Dei et apostolice sedis gratia episcopus laudensis ... celebrabat feriis 3., 4. et 5. post Dom. 12. post Pentecosten, idest diebus 29, 30, 31 mensis Agugti

발행: 1857년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

Auxilium a retholicis principibus prat botulum

pro extirpatione Sectarum.

s 16. Summo etiam studio vestrum flagitamus praesidium parissimi in Christo filii Nostri catholici principes, quo9 singulari

et pmrsus paterno amore diligimus. neVOeamus propterea vobis in memoriam Verba, quibus Leo Magnus, cujus in dignitate su essores, et nominis licet indigni haeredes Sumus, ad Leonem imperatorem scribens usus est. - Debes incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad clasiae praesidium eme collatam, ut ausus nefarios comprimendu, quae sunt bona statuta defendas, et Veram pacem his, quae Sunt turhata restituas. - Quamquam in eo discrimine res hoc tempore Versetur, ut non modo ad Catholicam religionem defendendam, sed ad tuendam etiam vestram, et populorum vestro imperio Subjectorum incolumitatem, sectae illae a vobis coercendae sint. Religionis enim causa hoe prsreertim tempore, cum Societatis saluto ita conjuncta est, ut nullo quidem modo altera ab altera dividi possit. Nam, qui sectas illas sequuntur, non minus religionis, quam vestrae potestatis sunt hostes. Utramque aggrediuntur, utramque penitus labefactare moliuntur. Neque certe paterentur. Si Possent, aut religionem, aut regiam ullam potestatem Super M.

De malitia secturiorum compeSe D.

8 17. Ac tanta est hominum callidissimorum astutia, ut cum maxime videntur vestrae potestatis amplificationi studere, tum ejus eversionem praecipue spectent. Docent Illi quidem permultu ut suadeant Nostram, et episcoporum potestatem ab iis, qui rerum potiuntur imminuendam et debilitandam esse, et ad eos plura transferenda jura, tum ex iis, quae propria sunt apostolicae hujus cathedrae et se Ecclesiae principalis, tum ex iis, quae ad episcopos pertinent, qui in Nostrae sollicitudinis partem sunt vocali. Verum haec illi non modo ex teterrimo quo instammantur in religionem odio, sed eo etiam consilio docent, quod sperent sorout gentes, quae vestro imperio subjiciuntur, si sorte perspicianteverti terminos quos de rebus sacris Christus et Ecclesia ab eo inStituta constituerunt, facile hoc exemplo adducantur ad politici

262쪽

D preeatio ad universos Patholicos porrecta.

8 18. Vos etiam omnes, o dilecti silii, qui Catholicam religionem

profitemini, peculiari oratione et hortationibus Nostris respicimus. Ilomines, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem omnino vitate. Quae enim veri nominis utilitas exoriri Vobis poterit ex conjunctione cum hominibus qui nullam Dei, nullam sublimiorum quarumque potestatum rationem habendam putant, qui per insidias et clancularios conventus bellum illis asserre conantur, quique etsi in soro, et ubique clament se publici Ecclesiae et societatis boni amantissimos esse, tamen universis Suis gestis jam declararunt omnia perturbare, Omnia evertere velle. Sunt ii quidem iis hominibus similes, quibus nec hospitium dandum, nec dicendum ave jubet Ioannes in Secunda sua opistola cap. 10, et quoS primogenitos diaboli appellare majores Nostri non dubitarunt. Cavete igitur ab eorum blanditiis, et mellitis sermonibus, quibus vobis suadebunt, ut nomen illis sectis detis, quibus ipsi adscripti sunt. Pro certo habete neminem earum participem Sectarum GSe poSSe, quin gravissimi flagitii reus Sit, eorumque verba ab auribus vestris repellite, qui ut vestrae in gradus suarum Sectarum inseriores cooptationi assentiamini, vehementer assiirmant, nihil in gradibus

illis admitti, quod rationi, nihil quod religioni adversetur, imo nihil

vel praedicari, vel perfici, quod non Sanctum, quod non reetum, quod non incontaminatum sit. Etenim jusjurandum illud nefarium, quod jam memoratum est, quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, satis per se est, ut intelligatis nefas etiam essu: levioribus illis gradibus adscribi, atque in iis versari. Deinde

quamvis quae graviora, et Melestiora sunt, iis mandari non soleant qui superiores gradus assequuti non Sunt, perspicue tamen patet perniciosissimarum harum societatum vim, et audaciam ex omnium qui iis nomen dederunt consenSione et multitudine coalescere.

Itaque ii etiam, qui inferiores illos gradus non sunt praetergreSSi, Scelerum illorum participes haberi debent. Et in eos cadit illud apostoli ad Ilom. cap. l qui talia agunt, digni sunt morte, et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

263쪽

Gausulie salutures et irritantes.s 19. Postremo eos, qui cum jam essent illuminali, et gustavissent donum coeleste, et participes lacti essent Spiritus Sancti, deinde tamen miserrime prolapsi Sunt, et sectas illas Sequuntur, sive in inferioribus, sive in Superioribus earum gradibus versentur, peramanter ad Nos VocamuS. Mus enim vice iungentes, qui prο- sessus est, non venisse Se V are jurios, Sed peccatores, et Se pastori aequiparavit, qui, relicto reliquo grege, Sollicite ovem quaerit. quam perdidit, eos hortamur et obseeramus, ut ad Christum re- Vertantur. Quamvis enim maximo se polluerint crimine, non debent tamen de Dei, et desu Christi filii eius misericordia et clementia desperare. Recipiant igitur Sese tandem aliquando, et iterum ad Iesum Christum pro iis etiam passum confugiant, qui eorum resipiscentiam non modo non deSpiciet, sed imo ad instar amantissimi patris, qui filios prodigos jamdudum expectat, libentissimo

accipiet. Nos vero ut quantum in Nobis est eos excitemus, et sa-ciliorem iis sternamus viam ad poenitentiam, Suspendimus ad integrum anni spatium post publicatas Nostras has apostolieas literas in regione, in qua morantur, tum obligationem denunciandi suos in sectis illis socios, tum etiam reServationem censurarum, in quas sectis illis nomen dantes inciderunt, eosque, etiam non denunciatis complicibus, absolvi ab iis censuris posse declaramus a quocumque consessario, modo sit ex eorum numero qui a locorum, in quibus degunt, ordinariis approbati sunt. Quam etiam facilitatem in eos, qui sorte in urbe morentur, adhibendam constituimus. Quod si quispiam ex iis, quos nunc alloquimur, ita pertinax sit quod Deus miserieordiarum pater avertat), ut committat, illud temporis spatium, quod designavimus, labi, quin sectas illas deSerat, et vere resipiscat, eo elapso continuo et obligatio denunciandi complices, et censurarum reservatio in eum reViviScet, nee absolutionem deinceps impetrare poterit, nisi denunciatis antea complicibus, vel saltem juramento emisso de iis quamprimum de- nunciandis, nec ab alio poterit iis censuris solvi, quam a Nobis, vel a Nostris successoribus, aut ab iis, qui a Sede apostolica ab iisdem absolvendi impetraverint facultatem.

264쪽

Fides habearum transumptis. 8 20. Volumus autem quod pravientium Nostrarum literarum transumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subseriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus litoris adhiberetur, si sorent exhibitae, Vel ostensae. Sanctio poenalis. 82l. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, mi firmationis, innovationis, mandati, prohibitionis, invocationis, requisitionis, decreti, et voluntatis infringere, Vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incuraurum. Datum Romae apud S. Petrum anno incarnationis Dominicae MDCCCXXV, tertio idusnaartii, pontificatus Nostri anno Il.

PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IL

Qui pluribus jam abhinc annis una vobiscum, Venerabit Fratres, episeopale munus plenum laboris, plenum sollicitudinis pro viribus obire, ac dominici gregis partem curae Nostrae commissam pascere nitebamur in montibus Israel, in rivis et pascuis uberrimis, ecce ob mortem elarissimi praedecessoris Nostri Gregorii XVI, cujus certe memoriam, atque illustria et gloriosa saeta aureis notis inseripta in Ecclesiae fastis semper admirahitur posteritas, praetor omnem opinionem cogitationemque Nostram, arcano.

265쪽

divina, providentiae consilio, ad summum pontificolum, non sino maxima animi Nostri perturbatione ac trepidatione, ovecti suimus. Etenim, si Semper grave admodum et periculosum apostolici ministerii onus merito est habitum atque habendum, hisce quidem dissicillimis christianae reipublicae temporibus vel maxime sormi dandum. Itaque infirmitatis Nostrae probo conscii, et gravissima supremi apostolatus Omeia, in tanta praesertim rerum vicissitudine, considerantes, tristitiae et lacrumis Nos plane tradidissemus, nisi omnem spem poneremus in Deo salutari nostro, qui nunquam derelinquit sperantes in Eo, quique, ut potentiae suae virtutem OStendat, ad suam regendam Ecclesiam infirmiora identidem adhibet, quo magis magisque Omnes rognoscant, Deum ipSum PsSP, qui Ecclesiam admirabili sua providentia gubernat atque tuetur. Illa etiam consolatio Nos vehementer sustentat, quod in animarum Salute procuranda vos socios et adjutores habeamus, Venerabiles Fratres, qui in sollicitudinis Nostrae partem vocali, omni cura et studio ministerium vestrum implere, ac bonum certamen certar contenditis. Hinc, ubi primum in sublimi hae Principis apostolorum cathedra, licet immerentes, collocati in persona beati Petri gravis-Simum munus ab ipso aeterno pastorum Principe divinitus tributum accepimus pascendi ac regendi non Solum agnos, universum Scilicet christianum populum, verum etiam oves, hoc est antistites,

nihil corte Nobis potius, nihil optabilius suit, quam ut intimo caritalis assectu vos omnes alloqueremur. Quamobrem Vix dum ex more institutoque decessorum Nostrorum in Nostra Lateranensi basilica summi pontificatus possesionem Suscepimus, nulla interposita mora has ad vos literas damus, ut eximiam vestram eXei-iemus pietatem, quo majore usque alacritate, Vigilantia, contentione custodientes vigilias noctis super gregem curae Vestrae CommiSSum, atque episcopali robore et constantia adversus teterrimum humani generis hostem dimicantes, veluti boni milites Christi Jesu Strenue opponatis murum pro domo lsrael. Neminem vestrum latet, Venerabiles Fratres, hac nostra deploranda aetate acerrimum ac formidolosissimum contra catholicam rem universam linitum ab iis hominibus conflari, qui nefaria inter

Se Soci Diate conjuncti, Sanam non sustinentes doctrinam. atque a veritato auditum avortentos, omnigona opinionum portenta nae

266쪽

tenebris eruere, eaque totis Viribus exaggerare, atque in vulgus prodere et disseminare contendunt. HorrescimuS quidem animo et acerbissimo dolore conficimur, cum omnia errorum monStra, et varias multiplicesque nocendi artes, insidias, machinationes mente recogitamus, quibus hi veritatis et lucis osores, et peritissimi fraudis artifices omne pietatis, justitiae, honestatis studium in omnium animis estinguere, moreS corrumpere, jura quaeque divina et humanu perturbare, catholicam religionem, ci Vilemque Societatem convellere, labefactare, imino, si fieri umquam posset, funditus evertere commoliuntur. Noscitis enim, Venerabiles Fratres, hos insensissimos christiani nominis hostes, caeco quodam insanientis impietatis impetu mi Sere raptos, eo opinandi temeritate progredi, ut inaudita pror us audacia aperientes os suum in blasphemias ad Deum il)pulam publiceque edocere non erubescant, commentitia esse et hominum inventa sacrosancta nostrae religionis mySteria, catholicae Ecelesiae doctrinam humanae societatis bono et commodis adversari; ac vel ipsum Christum et Deum durare non extimescant. Et quo facilius populis illudant, atque incautOS praesertim et imperitos decipiant, et in errores secum abripiant. sibi unis prosperitatiS Vias notas esse comminiscuntur, Sibique philosophorum nomen arrogare non dubitant, perinde quasi philosophia, quae tota in naturae veritate inVestiganda vorSatur, ea reSpuere debeat, quae supremus et clementissimus ipso totius naturae auctor Deus singulari beneficio et misericordia hominibus manifestare est dignatus, ut veram ipsi selicitatem et Salutem assequantur. Hinc praepostero Sane et sallacissimo argumentandi genere nunquam desinunt humanae rationis vim et excellentiam appellare, et extollere contra Sanctissimam Christi sidum; atque audacissimo blaterant, eam humanae refragari rationi. Quo certe nihil dementius, nihil magis impium, nihil contra ipSam rationem magis repugnans singi, vel excogitari potest. Etsi enim sides sit supra rationem, nulla tamen Vera diSMnSio, nulluinque dissidium inter ipsas inveniri unquam potest, cum ainbae ab uno eodemque immutabilis aeternaeque veritatis sonte Deo optimo Maximo oriantur, atque ita sibi mutuam opem serant . ut recla

267쪽

ratio fidei veritatem demonstret, tueatur, defendat; fides vero rationem ab omnibus erroribus liberet, eamque divinarum rerum cognitione mirifice illustret, confirmet atque perficiat. Neque minori certe lallacia, Venerabiles Fratres, isti divinae revelationis inimici humanum progressum summis laudibus esserentes, in catholicam religionem temerario plane, ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac si ipsa religio non Dei, Sed hominum opus esset aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis modis perfici queat. In istos tam misere delirantes percommode quidem cadit, quod Tertullianus sui temporis philosophis merito exprobrabat: Qui stoicum, et platonisum, et dialecticum Christianismum printulerunt l . Et sane, cum sanctissima nostra religio non ab humana ratione suerit inventa, sed a Deo hominibus clementissime patefacta, tum quisque vel facile intelligit, religionem ipsam ex ejusdem Dei loquentis auctoritate omnem Suam Vim acquirere, neque ab humana ratione deduci aut perfici unquam posM. Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis laetum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet Deum esse loquutum, ac Eidem, quemadmodum sapienti si me docet Apostolus, rationabile obsequium exhibeat lcti. Quis enim ignorat, vel ignorare potest, omnem Deo loquenti fidem esse habendam, nihilque rationi ipsi magis conSentaneum Se, quam iis aequiescere firmiterque adhaerere, quae a Deo, qui nee salii nec sallere potest, revelata esse constiterit Sed quam multa, quam mira, quam splendida praesto Sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem, et omne dogmatum nostrorum priseipium radicem desuper eae coelorum Domino accepisse a , ac propterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius extare, et quod firmioribus innitatur principiis' uore scilicet sides vitae magistra, Salutis index, Vitiorum expultrix, ac virtutum sce-cunda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi desu nativitate, Vita, morte, reSurrectione, Sapientia, prodigiiS,

268쪽

vaticinationibus confirmata, Supernae doctrinae luce undique resulgens, ac caelestium divitiarum ditata thesauris, tot prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot martyrum constantia, tot Sanctorum gloria Vel maxime clara et insignis, salutares proferens Christi leges, ac majores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens universum orbem terra marique a Solis ortu usque ad Oecasum, uno cruci S Vexillo pervaSit, atque idolorum profligata sallacia, errorum depulsa caligine, triumphatisque cujusque generis hostibus, omneS populoS, genteS, nutiones utcumque immanitate barbaras, ac indole, moribus, legibus. institutis diversas divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi jugo subjecit, tinnuntians omnibus Pacem annuntians bona. Quae certe omnia tanto divinae Sapientiae ac potentiae fulgore undique collucent, ut cujusque mens et cogitatio vel sacile intelligat, christianam fidem Dei opus esse. Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce, seque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens Deum ejusdem sidui auctorem exister , ulterius progredi nequit, sed quavis dissicultate ac dubitatione penitus abjecta atque remota, omne eidem fidei obSequium praebeat oportet, cum pro certo habeat a Deo traditum esse quidquid fides ipsa hominibus credendum, et agendum proponit. Atque hinc plano apparet, in quanto errore illi etiam Versentur, qui ratione abutentes, ac Dei eloquia tamquam humanum opus exi Stimantes, proprio arbitrio illa explicare, interpretari temere audent, cum Deus ipse Vivam constituerit auctoritatem, quae verum legitimumque caelestis suae revelationis SenSum doceret, constabiliret, omnesque controversias in rebus fidei et morum

inballibili judicio dirimeret, ne sideles circumserantur omni ventod trinae in nequitia hominum ad circumventionem erroris. Quicquidem viva et infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum totius Melesiae caput, principem et pastorem, cujus sidem nunquam desecturam promisit, aedificata suos legitimos semper habet pontifices sine intermissione ab ipso Petro ducentes originem in ejus cathedra collocatos, ct ejusdem etiam doetrinae, dignitatis, honoris ac potestatis haeredes et vindicos. Et quoniam ubi Petrus ibi Ecclesia si , ac Petrus per

269쪽

Romanuni pontificem loquitur il) et semper in Suis SucceSwrihus vivit, et judicium exercet si , ac praestat quinentibus fidei veritatem δὶ, idcirco divina eloquia eo plane sensu sunt nccipienda, quem tenuit ac tenet lure Romana beatissimi Petri cathedra, qua omnium EccleSiarum mater et magistra ι , sidem a Christo Domino traditam, integram inviolatamque Semper Servavit, eaInque fideles edocuit, omnibus ostendens salutis se mitam, et incorruptae veritalis doctrinam. Haec Siquidem principalis Ecclesia, unde unitas sacerdotalis exorta 53, hare' pietatis metropolis, in qua est integra christianae religionis ac persecta Soliditas s6ὶ, in qua Semper apostolicae cathedrae viguit Principatus 73, ad quam propter Imtiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc mi

qui sunt undique sideles 83, cum qua quicumque non colligit, spargit 93. Nos igitur, qui inscrutabili Dei judicio in hac veritatis cathedria collocati sumus, egregiam Vestram pietatem Vehementer in Domino excitamus, Venerabiles Fratres, ut omni sollicitudine et studio fideles curae VeStrae concreditos assidue monere,

exhortari connitamini, ut hisce principiis firmiter adhaerentes, nunquam se ab iis decipi, et in errorem induci patiantur, quinbominabiles facti in studiis suis, humani progressus obtentu sidem

destruere, eamque rationi impie subjicere, ac Dei eloquia invertero contendunt, Summamque Deo ipsi injuriam inferre non resormi-dunt, qui caelesti sua religione hominum bono atque saluti clementissimo consulere est dignatus. Jam vero probe noscitis, Venerabiles Fratres, alia errorum monstra et fraudes, quibus hujus saeculi silii catholicam religionem, et divinam Ecclesiae nuctoritatem, ejusque leges acerrime oppugnare. et tum Sacrae tum civilis potestatis jura conculcare

270쪽

conantur. Huc spectant nefariae molitiones contra hane Romanam

beatissimi Petri cathedrum, in qua ChriStus posuit inexpugnabile

Ecclesiae suae sundamentum. Huc clandestinae illae sectae e tenebris ad rei tum sacrae, tum publicae exitium et Vastitatem emersae, atque a Romanis pontificibus decessoribus Nostris iterato anathemate damnatae suis apostolicis literis si , quas Nos apostolicae Nostrae potestatis plenitudine confirmamus, et diligentissime sedivari mandamus. Hoc volunt vaserrimae biblicse S ietates, qua veterem haereticorum artem renovantes, divinarum Seripturarum libros contra sanctissimas Melesiae regulas vulgaribus quibusque linguis translatos, ac perversis saepe explicationibus interpretatos, maximo exemplarium numero, ingentique expensa omnibus cujusque generis hominibus etiam rudioribus gratuito impertiri, obtrudere non remant, ut divina traditione, patrum doctrina, et catholicae Ecclesiae auctoritate rejecta, omnes eloquia Domini privato suo judicio interpretentur, eorumque Sensum pervertant, atque

ita in maximos elabantur errores. Quas Societates Suorum decresorum exempla semulans recol. mem. Gregorius XVI, in cujus

locum meritis lieet imparibus susseeti sumus, suis apostolicis litoris reprobavit si , et Nos pariter damnatas eme volumus. Huc spectat horrendum, ac vel ipsi naturali rationis lumini maxime repugnans de cujuslibet religionis indisserentia systema, quo isti veteratores, omni virtutis et vitii, Veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines in cujusvis religionis cultu aeternam salutem assequi posSe comminiscuntur, perinde ac si ulla unquam eme posset participatio justitiae cum iniquitate, aut societas luci ad tenebras, et conventio Christi ad Belial. Iluc spectat foedissima contra sacrum clericorum caelibatum conspiratio, quae a nonnullis etiam, proh dolori ecclesiasticis viris fovetur, qui propriae dignitatis misere obliti, se voluptatum blanditiis et illecebris vinci et deliniri patiuntur: huc perversa in philosophicis praesertim disciplinis docendi ratio, quae improvidam juventutem miserandum in modum decipit, corrumpit, eique sel draconis in calice Babylonis

Clemens XII, Const. In eminenti. Bened. XIV, constit. Providus. Diu' VII, Const. Eeclesiam a Iesu Christo. Leo XII, Const. Ouo oraviora. 2ὶ Gregor. XVI. In literis Eneyelleis ad omnes Episeopos, quarum in ilium, Inter praecipuas machinationes.

SEARCH

MENU NAVIGATION