Synodus Laudensis octava quam illustrissimus ac reverendissimus d.d. Cajetanus Comes Benaleus Dei et apostolice sedis gratia episcopus laudensis ... celebrabat feriis 3., 4. et 5. post Dom. 12. post Pentecosten, idest diebus 29, 30, 31 mensis Agugti

발행: 1857년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

8 R40. Nullus Clericus nondum Diaconali Ordine insignitus facultatem concionandi quidem pelat; in ecclesia tantum Seminarii Nostri, quos Moderatores Nobis proposuerint exercitii causa, aliquoties in anno concionari permissuri

sum US.

. Si quae sunt in dioecesi Nostra Communi latre, Sodalitia, vel singulares personae quibus nominandi Concionatorem pro Quadragesima jus aliquod consuevit adscribi,

non impediemus quominus illo utantur: dummodo constet de assensu Parochi, et propositio scripta Nobis ante Festum Natale D. N. I. C. porrigatur. Quo tempore etiam per Parochos scripto proponendi sunt Curiae Nostrae Concionatores ex aliena dioecesi admittendi; sin autem ex Nostra saltem decurrente mense Januario proponuntur ex iis, qui jam approbati fuerint. 42. Concionatoribus ad se venientibus intra prudentiae limites aperiant Parochi tum morum corruptelas eo loco frequentiores, tum opera pietatis quae aut velint instituere, aut ad quae cupiunt populos excitari S. Cui ι in Instr. Pi ind. Verbi Dei). 43. Ne Concionatores cursitent per alienas domos, ne colant laicorum hominum familiaritates, et ne suspicionem ullam moveant turpis quaestus, eleemosynae Vel Stipendii, quod de more tribuitur, tenuitatem conquerendo S. Carol. ibid.). 1. Praecipue autem veterem in aliquibus locis abomina hilemque consuetudinem circumducendi prope finem Quadragesimae Praedicatorem ad quaeritandam eleemosynam per domos aut etiam cauponas paraeciae, non Sine pluribus religionis, morum, et ecclesiastici decoris detrimentis, omnino eradicatam volumus; ideoque Parochis, Concionatoribus et Clericis omnibus, sub poena indignatio-

42쪽

- 2 i

nis Nostrae, ne hujusmodi cursitationibus intersint, severe vetamus. Parochos autem jubemus ad voluntarias fidelium oblationes colligendas non mittere, nisi viros probitate et sobrietate laudatoS. 5. Eo tempore quo Concio vel Homilia in Evangelium in ecclesiis parochialibus cujuscumque loci habetur, nulli bi intra sines paraeeiae MiSsae celebrentur. 6. Parochos autem et operarios quos in meSSem Domini mitti contigerit, ne infructuose loquantur, in Christi visceribus hortamur atque obsecramus, ut Se ipSOS praebeant exemplum honorum operum in doctrina, in integritate: contendant qui euangelizant Sion orationis usu et vitae sanctitate in montem persectionis conscendere; habet enim, teste Augustino, quantacumque granditate dictionis majus pondus vita docentis. 7. Ne temerario ausu imparati populum alloquantur, sed, quae in concione dicturi sunt, antea rite perspecta habeant, pieque meditentur, ardenter simul Deum Patrem luminum exorantes, ut et sibi et iis, qui audituri sunt, uberrima dona largiatur. Et quoniam ad commovend0S animos parum Valet concio alieno labore conscripta, quia disciplinae cibus, qui populo proponitur, mente propria quaSi Stomacho concoctus, vires majores habet ad sanctos assectus excitandos, ideo caveant verbi Dei Praecones, ne se totos alienis concionibus temere ingurgitent, sed de proprio in ginnio, spprime exculto, concipiant ac gignant; per hoc enim Se primum, deinde alios vehementius asscient. Ita S. Carolus in Instructionibus Praedic. Verbi Dei. 0uarum instruelionum, utpote etiam librorum S. Augustini de Doctrina Christiana lectionem omnibus Concionaloribus ardenter commendamu S.

43쪽

38. Nunquam autem mente Concioni lorum excidat, o sontibus sanctarum Scripturarum et Τraditionum, ex Sanctis Ecclesiae Patribus et Doetoribus, ex saniori theologia et historia ecclesiastica scite et fideliter omnia rese eruenda, quae ad christiani populi institutionem e sacro Suggestu traduntur. 9. Beati Pauli Apostoli exemplo sigillatim cujuscumque status et aetatis homines instruant, praecipuaque vi tutum officia eis demonstrent, omneSque paterna caritate et sollicitudine erudientes, a vitiis deterreant, ad virtutes

accendant.

20. Religionis incuriam, qua plures christiani languescunt, erroresque hodie serpentes vel contra Fidem, vel contra bonos mores profligare non negligant; utpote sunt rationalismus, incredulitas, religionum omnium, dummodo a p0lytheismo abhorreant, aequalis existimatio; deinde P testatis legitimae contemptus, educationis christianae negligentia, morum corruptio, malorum librorum evulgatio et lectio, Ecclesiae praeceptorum Violatio. 2 . Ne semel atque iterum, Sed Saepe, prout uSu V nerit, in eodem unius vel virtutis suadendae, vel vitii detestandi studio versentur, quoad, quantum in Se eSt, Pe renni quadam doctrinae perseverantia et perpetua quaSi pugna et contentione fidelium animos etiam in male agendo pene obfirmatos expugnent, depravatosque vivendi moreSjam inveteratos radicitus, juvanto Deo, evellant S. Carol.

Instruet. Praedicat. .

22. Ad Sacramentorum Paenitentiae et Eucharistiae piam frequentiam, tamquam ad sontes christianae justitiae, fideles hortari non desinani : exponant autem quae Sint D eeSSariae dispositiones ad eadem fructuose suscipienda; Sed ea Veant, ne eas exaggerando, vel desectus et leves culpRS,

44쪽

in quas labuntur qui Sarpe communicant, acriter coarguendo, devolam frequentiam indirecte damnare videantur: ita ut tamquam scandalum disseminantes, Τridentinae Synodi auctoritate Sess. V, cap. 23, de mandato Concilii Provincialis Tertii De iis quoe ad saer. Eecl. peri. , Praedicatione verbi Dei a Nobis interdicantur. 25. Sicuti ex corde vita procedit, atque de ipso exeunt nedum cogitationes malae, sed et pessima crimina, et sicuti Spiritus plerumque non judicat nisi ex motione cordis; ita

Concionatores ad spiritum audientium per Viam cordis a cedant: per hoc enim revelantur causae lallacium opinio num, ad quarum normam errantes Se dirigunt, aperiuntur recessus sub quorum tutela in iniquitate persistunt, produntur scelerum germina, quae animarum dominium uSu pant. Hisce postmodum detectis vitiorum radicibus, eas evellere totis viribus nitantur.

21. Domum diligentissime caveant divini verbi praecones 4' no Jesum Christum et hunc crucifixum praedicare dedignantes, semetipsos vel exquisitae elocutionis, Vel eruditionis, vel eloquentiae ostentu praedicent; 2' ne obsoletis et peregrinis verbis ad intelligentiam plurimorum impe viis utantur, sed ita loquantur, ut non solum quisque auditor intelligere possit, se ne omnino non possit non intelligere S. August.); 5' ne pariter elocutionis et culturae contemptu, ignominia verbum Dei assiciant; ε' ne historiis prophanis, philosophorum placitis, aut quibuscumque doctrinis, quae hominem lanium auctorem hahent, plus aequo indulgeant; 5' ne verum et genuinum Scripturarum Sen- Sum corrumpant, nec salsas ae commentitias interpretationes illis affingant; 6' ne minus certa tradant tamquam de Fide definita, ast sententias utiles ac pias sanctorum Pntrum ac graviorum theologorum auctoritate roboratas, quin

45쪽

do limite Fidei disputent, accurate exponant; γ' ne consiliis evangellicis Vim praeceptornm tribuant, aut e contra; ac generatim caVeant a duobus extremis tum laxitatis, dicendo paae ubi non est puae, tum rigoris, addendo nova et importabilia onera illi jugo, quod Christus suaVe eSse V luit; 8' ne apocryphis historiis et salsis miraculis ad pedi suadendum unquam utantur; 9' ne rarius, ac si erubescerent, de novissimis, quae Spiritus Sanctus adversus peccatum tamquam insuperabilia repagula ad meditandum proposuit, loquantur; 40' ne, ut errores adversus Fidem rosellant, ita eos exponant, ut scandalum pusillis pariatur, scientes quod humano intellectui via erroris facilior, quam veritatis palet; ' ne vitia insectantes, blasphemiae praesertim et luxuriae, incaute vel phrases infandas vel actus turpes exponere, Vel ehul deliciis styli morbidioris exo nari non pudeant; 42' ne cum vitiosos quidem vehementer

reprehendunt quemquam nominatim carpant, aut oratione depingant; 43' ne sarcasmata adhibeant, quae n0n Vincunt, Sed proVocant; neque scurrilitates quae ad risum, non ad compunctionem, movent; 41' ne populum alloquentes Cleri vitia, nisi cursim et tamquam possibilia pintius quam realia, attingant S. Carol. in Instruet. Proedis.); 5' ne quoddam vel minimum civilium partium studium sapiant; neve civiles Magistratus objurgent, sed pie potius admoneant populum dyscolis etiam praepositis obedire S.Carolia ibid.); 46' ne in sermonibus querelas inserant de damnis propriae ecclesiae praediis illatis, de dociniis sibi non solutis, Vel similibus, quibus suspieio ingeritur, quae Sua intersunt vindicandi potius, quam supremi salutis negotii

curam gerendi.

25. Licet autem Concionatores, Dei adjuvante gratia nihil patraturos considamus, quod tantum ministerium d

46쪽

deceat, exemplum tamen Sequentes D. Caroli Borrompei, Vicariis Foraneis onus imponimus, e0S tum per Se, tum per alios Quadragesimae tempore observandi, et ad Nos deserendi, si quid sorte commiserint a clericali instituto alienum. Parochi autem de proprii Concionatoris exitu, transacto Quadragesimali tempore cujuslibet anni, Nos fideliter edoceant.

26. Dignitates, Canonici et Capellani Ecclesiae Nostrae Cathedralis tum Adventus, tum ladragesimae potissimum

tempore, Sacris Concionibus adsint, et quidem chorali habitu induti, tam praesente, quam absente Epi Scopo; norunt enim quae de hac re statuta sint in Conciliis nostris Provincialibus. Pr . I de Praed. Verb. Dei circa sin. - μον. II, Tu. II, Deer. XXVII). In aliis vero ecclesiis Parochi, Sacerdotes et Clerici in presbyterio ad eas conveniant, suoque OmneS exemplo populum doceant, qua assiduitate, modestia et reverentia ex ore Concionantium excipiendum sit verbum Dei. 27. Hortentur denique Parochi et Concionatores, et enixe obsecrent in Domino fideles omnes hujus Nostriae dioecesis, cujuscumque ordinis sint, memini SSe, docente J. C., ex Deo non esse nisi qui verba Dei audit, atque propterea Spe conSequendae salutis destitui omnes, qui vel desidia Vel emendicatis excusationibus ab auditione verbi Dei abstinere solent. Patres etiam familias, dominos, rectoreS et moderatoreS quoscumque familiarum et populorum iterum iterumque obtestentur in Domino, ne sinant animas Sua S, et animas suorum sanie verbi Dei perire.

47쪽

. Ut sacris Reliquiis et Imaginibus, omni prorsus superstitione et irreverentia depulsa, debitam tribuant venerationem fideles, iis persaepe exhibeant Parochi sanam de hac re doctrinam ex Τridentino Sess. XXV, De inme. rener. et Rei'. Sanct. et sacr. Imas. praesertim e Catechismo Romano, atque ex Bulla suetorem Fidei Pii Papae VI depromptam. 2. Publicae in ecclesiis venerationi non exponantur Reliquiae, nisi solemnioribus diebus vel iis, qui cultui Sanctorum, ad quoS eaedem pertinent, dicantur; neque id liceat nisi a Nobis vel Antecessoribus Nostris recognitae et approbatae fuerint, atque in decoris et nitidis thecis, sigillo authentico munitis, asservatae Prop. IV, De saer. Rel'. . 3. Nemo audeat, Nobis insciis, sacras Reliquias vel parim earum, fracto sigillo, e thecis extrahere, atque alteri Si Ve personae, Si Ve loco donare, aut Sibi usurpare. 4. Paroelii authenticas earumdem approbationis litteras, quas in tabulario parochiali servabunt, et Reliquias ipsas, quum Foraneae habentur Congregationes, proserent

Vieario examinandaS. 5. Τhecae Reliquiarum asserventur in armariolo ex lerius interiusquo pro dignitale exornato, sera et cla Ve et RuSD,

48쪽

quod in posteriore parte altaris majoris, alioVe conspicuo decentique loco templi, Vel in Sacrario, aut altero decoro tamen cubiculo ecclesiae adjacenti, reperiri Volumus, cum titulo patenter inscripto, Meroe Reliquise s Prop. IV, De sacris Rel'. et Ims9. 3. 6. Praecipimus Parochis et ecclesiarum Custodibus vel Rectoribus, ut quoties Reliquias exponere Vel reponere

contingat, id non fiat a Iaicis, etsi ecclesiae ianuae sint clausae, sed a Sacerdote vel Diacono superpelliceo et stola rubri coloris induto, si quae Martyris Reliquiae, etsi cum aliis, sint exponendae; secus coloris albi, duobus saltem accensis luminibus Prop. IV, De Rel'. .

7. Duo item lumina cerea praeter lampadem in altari, ubi exposita manet vel una Reliquiarum, perpetuo colluceant, alias eaedem cultui non esserantur Deer. S. R. C. 22 Ianuar. 47003. 8. Quo ad eas locandas in altari, in quo expositum simul manet SS. Sacramentum, serventur decreta S. R. C. 9. Antequam novae sacrae Imagines pingantur in parietibus ecclesiae, earum exemplar aut delineatio Nobis exhibeatur, ut a Praesectis sacri ornatus examinatae approbentur Prop. VII, De n is Mag.). TabulaS autem ac Statuas pariter absque tali approbatione, et nisi a Nobis vel auctoritate Nostra benedictae sint, in ecclesiis vel Oratoriis quibuscumque exponere interdicimus. 0. Quod si ita sint essormatae, ut sanctam quRmdam majestatem non praeseserant, sed lasciviam vel prophanam VenuStatem spirent, sive ad risum potius, quam ad devotionem moveant, vel rudi ori minerva elaboratae Sint n. Laud. VI), vel demum periculosi erroris Vulgo praebeant occasionem, non exponantur, vel ad nutum No-Strum amoVeantur. Si extra ecclesias autem, vel publice

49쪽

in aediculis et parietibus, vel privatis aedibus extent hujusmodi imagines, curent Parochi ut eaedem ausorantur vel castigentur, Nostram etiam, Si opus fuerit, auctoritatem invocando. Quae autem extra ecclesias positae Nostra auctoritate benedictae fuerint, pictae crucis indicio notentur . Quae deturpatae vel corrosae fuerint instaurentur, vel deleantur. Si tabulae sint, comburantur cineresque sub pavimento ecclesiae recondantur: si vero sint statuae, inibi humentur Prop. IV, De Ima9. 3. 2. Ne sint in ecclesiis animalium imagines: Sin autem requirantur ad piam historiam vel symbolum sacrum,

prospiciatur ne quid indecorum praeseserant Prop. IV ibidi. 3. Virorum etsi illustrium aut benefactorum imagines in ecclesiis et oratoriis effingi atque excipi prohibemus Syri. Laud. VII 3.

4. Ad fovendum cultum erga sacratissimum Cor Jesu commendamus Summopere, ut in omnibus ecclesiiS, prae-

Sertim parochialibus, exhibeatur pietati fidelium sacra ipsius Imago. 5. Juxta frequentatum in Ecclesia morem ad fovendam sidolium pietatem et devotionem approbamuS non S lum, sed praecipimus, ut in omnibus ecclesiis, in quibus extant Imagines vel Statuae D. N. J. C. et B. u. V., quae peculiari cultu excoluntur, decenti mobilique velo quod in poSterum, Si renovetur, non alia imagine, sed sigiis vel symbolis in Ecclesia usitatis, si libet, ornetur), eooperiantur, exceptis diebus solemnibus, Dominicis Gaudete et Mytare,ot diebus sestis in honorem prototypi, ac quotieSeumque ob causam etiam privatam Missa celebranda sit ad altare, in cujus palla locatae sunt, vel alia Functio sacra coram illis peragenda: quihus in casibus duae saltem eandeletae uni e

50쪽

l6. Simulacra non induantur vestibus vel amielis pro- sanis; non anuli inserantur digitis, nisi unus et alter praetiosiores Urbani PP. VIII. Const. Sacrosancta Trid. Syn.

7. Rusdem prototypi sub eodem titulo praeter Jesu crucifixi) Imagines duplices in eadem ecclesia veneralioni offerre dedecet. 8. Τabellae, quae Vota nuncupantur, Si Ve Pietae, Si Vecereae, Si Ve argenteae, Si Ve ex alia quaeumque materia nullo modo in ecclesiis exponantur absque Nostra vel Vicarii Nostri Generalis licentia nod. Laud. VIJ. Si quae expositae sint sine tali approbatione, am0Veantur. 49. Parochi hortentur sidoles, ut domi quoque Sacras Imagines habeant: quod si turpes vel impias tenere sciant, illas omni studio ab iis removeri ac destrui curent; si vero non paruerint, in Visitatione Pastorali Nobis denuncientur m op. IV. De Visit.

'in in posterum distriete prolithumus quominus benedictione donentur ess-gies SiVe statuae D. N. I. C.. B. u. V. et Sanctorum nisi de ligno. lapide. volmetallis consectae fuerint. Diuiti eo by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION