Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ΡARS II. '2ῖ dum ut ante, atque id repete toties, donec non

amplius producatur vitriolum , sed remaneat liquor viridissimus dulcis & stiavis formanens in calido, S: stigido, qui verum est illini oleum vitrioli dulce viride, viribus praedictis praedanum. Quomodo vero absque igne redigatur in oleum sanguini instar rubrum, dulce & suave post apparitionem nimirum variorum colorum, viribus

que & suavitate excellens viride, ad instar uvae maturae excellentis immaturam id non est hujus loci& temporis docere, poterit autem fortassis fieri alia occasione. Suffciat igitur nunc benevolo lectori oleum viride, cujus praeparationem & usum dili

genter addiscat ; & absque dubio plura mirabilia ipsius beneficio praestabit, quam thactenus cum illo corrosivo& acido.

IVS VS es Dosis olei mitrioli dulcis.

Λ D ministrari possunt pro una Vice gutt. I. a. q. 8. usque ad Io. vel 12. habita ratione personae& aegritudinis, in vehiculis appropriatis, in vino, cervisia, mane jejuno stomacho ; ad instar aliorum medicamentorum, quorum dosis augetur & diminuitur , & quotiescunque opus est repetitur. Expellit omnes vitiosos humores non solum persedes & vomitus, sed etiam per urinam & si1dorem, habita nimirum ratione , praedominantis superfluitatis: & quidem absque omni periculo : qua ratio ne multi curantur morbi radicitus. Noli autem mirari, quod taratas huic oleo attri-

102쪽

buam vires profecto e re vilissima, viaque simpli cissima parato, cujus processiis non artificiosus &taediosust quibus reserta magna volumina, iisque falsis & dolosis , quibusque vita teritur humana. Sed mirum non est quod tanti testimentur ejusmodi falsi processus & sumptuosi, quia non creditur ali quid boni delitescere in rebus vilioribus, sed pre

tiosa saltem& exotica aestimantur, quorum Prae paratio laboriosa&sumptuosa. Atque isti homi nes fidem non adhibent verbo Divino dicenti; De mn non et 'cere hominum persenas , sed cunctos, quotq t Fint hi in;num Hugentium 2 timentium θ - , accipere. Quod si verum , necessario se

quitur Deum creasse medicinam sive materiam me

dicinalem tam pro pauperibus quam pro divitibus rquae si pro pauperibus creata, utique talis quoque erit conditionis , ut possit facile & comparari &praeparari. videre enim licet Deum non solum in

agris divitum, sed etiam alibi, & quidem ubivis

locorum produxisse salubria vegetabilia, anis 'alia& mineralia, profligandorum nimirum morborum grati a. Unde liquet, voluntatem esse Divinam, quod ab omnibus cognoscantur illa; ille vero crea tor ab omnibus propterea honoretur & celebretur.

Sine dubio reperientur Zoili spornentes hoc subjectium, in quo nihil invenire licuit illis; quibus hoc;

quod tam inibi quam illis adhuc multa mirabilia naturae lateant; Et quod ego non primus, qui de Vitriolo , Husque medicina scripserit; multa enim semper vitriolo a veteribus attributa fuere, ut pa-tcί c seqtrentibus: Vis

103쪽

PARs II. Visitabis Interiora Terrae Recti cando Invenies occultum Lapidem Veram edicinam. inibus docuere veram in ipso delitescere Mediacinam. Noverunt illud quoque )uniores Philosophi: Bassilius enim & Paracelsus illud passim in suis l1bris summopere celebrant. Et est mirabile quod praedicta Minera , sive semen Metallicum

quod meretur nomen auri Medici quia tanta inde parari potest Medicina ) nunquam sub terra altere tur instar aliorum, sed semper suam retineat speci em & formam, donec in aerem veniat, qui ipsius terra , in quo putrescit & crescit. Primo enim in ipso intumescit instar seminis vegetabilis in terra; attrahens ex aere suum incrementum & nutrimen tum instar seminis alicujus vegetabilis e terra, attrahentis. Nec solum aer ipsius matrix est in qua crescit & augetur, sed est etiam ipsius sol qui ipsummaturat : spatio enim q. septimanarum putrescit& nigrescit ; albescit postea 1 . dierum spatio; tandem etiam viridescit; ut dictum supra. Et si ulterius cum ipso procedetur Philosophice , sicque tur tandem rubedo excellentissima, medicina no bili ssima pro qua Deo omnipotenti grates immo

tales. Amen.

De Spiritu Sulphureo molatili Acido Susis communis se Aluminis. oecmadmodum ille vitrioli, ita etiam hic Sal

& aluminis conficiendus. Mor

104쪽

A Lumen ita per se injicitur absque mixtione;

sal autem mixtum cum bolo vel alia quadam terra, fussonis scit. prohibendae gratia: Egreditur autem una cum spiritu volatili, Spiritus quoque a cidus, cimus virtutes habentur in Ρrima Parte. O laum aluminis est earundem fere virium cum oleo vitrioli; lsicuti etiam utriusque spiritus volatilis nius fere ejusdemque proprietatis. Non autem dant tantam copiam sal commune & alumen, quantam dat vitriolum, nisi mixta.

De Spiritu Volatili Sulphureo mineralium es

etasiorum , eorumquepraeparatione. U Iusmodi quoque spiritus sulphureus volatilis eli, citur e mineralibus atque metallis viribus excellentiorem illo, qui elicitur e vitriolo, alumine & sale; sequenti nimirum modo. Praeparatio Spiritin molatilis metasiorum. Olve Martem, Venerem , Jovem vel Saturis num, cum spiritu vitrioli, vel salis communis acido: Deinde abstracta prius humiditate , elice iterum spiritum acidum, & trahet secum e metallis spiritum volatilem separandum vi rectificationis a corrosivo : atque hi spiritus efficaciores sunt illis qui conficiuntur e salibus.

105쪽

S mim volatilis mineralium praeparatio.

Inerae antimonii pulveris alae , marcastae aureae, vel alterius cujusdam mineralis sui phurei pari. z. Nitri purificati pari. I. Misce; &projice per vices mixturam in instrumentum, sin gulis nimirum vicibus parum, & egredietur spiritus viribus non cedens prioribus, rectis candus. Abus ms . Ementa metallum quodvis laminatum vel gra- nulatum, auro excepto ) cum parte dimidia sulphuris, in crucibulo sorti clauso, ne quid sui phuris evaporare possit, per horam dimidiarh, do nec sulphur laminas penetraverit & fregerit: quas tere in pulverem & misce cum aequali pondere Salis communis , & elice inde spiritum modo supra tradito volatilem cssicacissimum. Usurpantur autem singuli, habita ratione diversitatis metalli ad partes humani corporis sibi proprias , utpote Lunae spiritus ad ccrebrum, Jovis ad pulmones, Saturni ad lienem.' Spiriim e Zinc .FLicitur ex hoc minerali spiritus volatilis & aci dius, quorum ille prodest cordi sive sit conse eius cum spiritu vitrioli, sive aluminis sive salis: quia Lincti aureis qualit tibus praeditum.

106쪽

Spiri in Volatilis Scoriarum Reguli Martis.

Ani quoque scoriae nigrae Martis stellati, postquam in aere abi vere in pulverem, spiritum sulphureum volatilem efficacem, similem prioribus. Possunt quoque ex aliis mineralibus ejusmodi spiritus elici volatiles & sulphurei, quos omnes & singulos recensere est stiperfluum, quia iisdem facu tatibus praediti omnes & singuli.

latius ruber. . A Luminis pari. a. Salis nitri pari. I. misce O' ptime, & per vices parum injice in instri mentum , modo supra dicto, & egredietur una cum spiritu volatili spiritus acidus : Oportet autem ad singulas libras specierum, libram unam quo que aquae immittere in recipientem, ut eb facilius capiantur spiritus volatiles: qui spiritus postea levissimi balnei rectificatione superandi; oportet

enim spiritum volatilem purum & sincerum capere, quare recipiens tempestive mutandus , ne phle gina misceatur spiritui rubro, cujus admixtione de bilitaretur & albesceret: hoc igitur Observa; quan do egreditur spiritus ille volatilis, tunc intenSe rubescit recipiens, qui veniente phlegmate iterum albescit; denuique rubescit veniente spiritu acido, sed non adob prout in spiritus volatilis egressit. Potest quoque alia capi ratione, ut te si ni trum miscetur cum dupla quantitate boli, farinae

107쪽

P A n s II. astegularum &c. fusionio prohibendae gratia ; praestantior autem est modus ille primus, cum primis propter spiritum illum volatilem rubrum.

De Uus ritus volatilis rubri

TTIc spiritus cumprimis rectificatus semper per manet ruber, rubesque instar sanguinis, viri busque plane similis est prioribus cum primis autem in gangraena & sphaceto linteolis applicatus

commendatur: ssimiliter excellit fere caetera omnia in erisypelate & colica, item in sugillationem profecta ex lapsti vel contusionibuS tam externe mixtus cum aquis appropriatis ) quam interne ad

Qui si miscetur cum spiritu volatili urinae, dat salem mirabilem, de quo infra.

De usus ritus Salis nitri acidi.

TIc non multum usurpatur in medicina, etsi in omnibus sere ossicinis reperiatur inserviens iis dem usibus, quibus spiritus vitrioli acidus de qui bus supra actum; miscetur enim conservis & syrii pis aciditatis conciliandae gratia. Usurpatur quoque a quibusdam in colica, sed revera nimis est corrossivus & hebes, etsi aquae admiaetione ipsius acri monia quodammodo obtunditur, comparari tamen cum illo nequit, quia magiina inter illos differentia , quemadmodum inter album & niorum. Quapropter ille ad medicos usus re ruandus, hic vero ad metallorum mineraliumque tractatio'

108쪽

go FuRNOR. PHILOSOPHIC .nes, ad redigenda nimirum metalla in vitriola, so-rcs , calces & crocos.

Aqua Regis. Colve in hoc spiritu acido nimirum nitri) salem

communem calcinatium, & Urge per retortant vitream ex arena igne forti, & ita sortificabitur, ut possit dissolvere aurum & cuncta caetera me

talla & mineralia Luna excepta & Sulphure &quidem separare melius nonnulla quam Aqua Regia facta cum Sale Armoniaco. Et si rectificatur per lapidem calaminarem , vel per Linchum, adeo egaltatur, ut possit cuncta metalla & mineralia solvere sola Luna & sulphure exceptis) cum quo plus perpetrari potest in metallorum tractatione, quam cum spiritu nitri & aqua sorti vulgari,ut post ca demonstrabitur , & primo quidem per auri prae

parationem.

Praeparatio auri tonitruantis. cui affunde q. vel 3. partes aquae regis, colloca incucurbita obturata in arena calida, & solvetur au rum ab aqua regia intra horas duas in liquorem fla vum : quod si non fit, est signum debilitatis alregiae, vel ejus affuis insufficientis quantitatis ;tunc decanta solutionem & plus assunde aquae re giae, iterumque colloca in arena calida vel in cineribus ad solvendiim, & facta solutione auri rema nebit

109쪽

P A R:s II. nebit calx quaedam alba, quae non nisi argentum insol ibile ab aqua regia. Aqua enim R. sive sit se

ei a vulgari modo cum sale Armoniaco, vel cum sale communi, argentum solvere nc scit; sicuti nec A. F. aurum solvere potest, nec etiam nitri spiritus: cum caetera cunci a metalla solubilia sint tam in aq. R. quam in A. F. Quare cave ne accipias aurum mixtum cupro, quod una cum auro solveretur, &praecipitaretur impedimento futuro accensionis. In defectu vero ejusmodi auri cape Ducatus, vel Rosas

Nobiles, quae moneta creditur carere cupro, nullum

enim periculum ob admixtum illis argentum, ab A. R. insolubile, & instar pulveris albi remanens in Mado insolutum. Quare accipe praedictam monetam scandefactam prius) & in gyros redactam,& projice illam in A. R. ad solvendum. Quo facto

affunde solutioni flavie, oleum tartari guttatim, per deliquium nimirum factum, & aurum praecipitabitur instar pulveris coloris medii inter flavum & su

sciam , ob contrarietatem liquoris salis tartari, reli dia solutione clara Cave autem ne plus quain suseficit praecipitationem, assendas olei tartari, alias enim aurum praecipitatum partim it rum solvere tur & quidem non suae impedimento futuro. Auro praecipitato, decanta aquam claram ab auri calce, cui toties aquam calidam affunde, singulis nimiarum vicibus aurum agitando spatula lignea, & in loco calido collocando, donec aurum iterum prae cipitetur , & aqua pristinam suam acquirat clarita tem, quoties opus fuerit ad auferendam omnem salsedinem & acrirnoniam ; qua ablata aurum col'

110쪽

locandum in solis, vel quovis alio moderato calore ad siccandum : sed hic cave, ne calor ille excedat calorem mensis Maii vel Junii, propter pericu tum accensionis , & consequenter adstantium; cumprimis si magna ejus essct copia, ingens inde fragor instar tonitruant f prosecturus; quare prudens csto, si nolis faccre jacturam auri & sanitatis. Poteris etiam alia ratione aurum praecipitatum edulcorare, ut sequitur nimirum. Effunde illud una cum liquore salso in chartam bibulam, sive emporeticam, duplicatam, collocatam in insun dibulo vitreo, ut aqua dcstillet in excipulum vi treum appositum; qua ablata, affunde aliam, sed dulcem & calidam , atque id toties, doncc Omnis a crimonia fuerit ablata. Quo facto exime chartam bibulam una cum auro, ex infundibulo, & collo ca eam super aliam siccam nimirum & copiosam, & siccitas chartae bibulae omnem attrahet humidi

talem ex auro, qua ratione facile siiccatur aurum.

Quod postea auferendum & in alia munda ad usus suos conservandum. Aqua salsa sit irationis beneficio collectoa, in vase vitreo, humiditatis evapo ratione, in salem, ab aere praeservandum, coagulari poterit, qui quoque usui medico destinatus,

ob latentem in ipso qualitatem auream, inpercepti bilem nimirum ob ejus perspicuitatem; perceptibilem vero, si fundatur in crucibulo mundo cooper to , R effundatur in mortarium mundum cIIpreum calefactum; fit enim tunc sal sub purpurei coloris; cujus exhibentur grana 6.9. 12. Utque ad Zq. purgans stomachum & intestina cumprimis in sobri-

SEARCH

MENU NAVIGATION