장음표시 사용
91쪽
Ρ Α R s II. 13sfigido colloca ad producendum vitriolum; & cumretiduo liquore procede, ut supra dictum de Marte
Atque hac ratione conficitur argenti vitriolum egregium, quod per se administratum a gr.q. s. Gad IO. catharticum est Cephalicum. Et si habes
ejus copiam, quod destillare illud possis, accipies
non modo spiritum acidum, sed etiam volatilem, praestantissimum in omnibus affectibus cerebri: re
siduum in destillatione in corpus reducibile est, ita ut nihil pereat argenti, nisi quod abiit in spiritum. Caeterum oleum Vitrioli acidum praecipitat cuncta soluta, sive sint metalla sive lapides, ani malis etiam pisciumque lapides, corallia & pertas , salis spiritu vel nitri, eoque reducit in pulveres levissimos , Magisteria officinarum ) elegantiores
praecipitatis cum sale tartari : Cumprimis corallia& margaritae redigentur in pulverem nitidissimum, nec-non mater perlarum , & cochlearum testae , margaritis orientalibus simili mum. Qui modus hactenus fuit secretus, cui ille magisteria ex aceto per sal tartari praecipitantur , non comparandus.
Pulveres praedicti adhuc pulchriores redduntur, si praecipitantur cum spiritu sulphuris accido, ita ut loco cosmetici cutis nisrae usurpari possint. Non possum silere hic abusum erroremque hac
tenus commissum in praeparatione horum magi, steriorum. Paracelsus in suis archidoxis docuit prae parationem magisteriorum EXTRACΤo Ruri ;quibus plane dissimilia nonnulli ipsius discipulorum praescribunt, mentem Paracelsi prorsus non asse
92쪽
r FuRNO R. P H x L O s o P H I C. cuti. Sine dubio Paracelsus praescripsit magisteria consortantia & vitalia; discipulorum vero diis sunt corpora mortua inessicacia, etsi nitidissima. Non negaverim quod C corallis & pertis confici possint medicamina praestantissima, quorum & ego nonnullas praescribo prae pacandorum vias, sed non instar vulgarium. id enim quaeso utilitatis e la pide sollito cum aquis corrosivis , iterumque in lapidem praecipitato Θ pOtcstne hac ratione virtus Hus multiplicari P minime, potius vero diminuitur,
Multa enim a corrosivis spiritib. ceu igne destruuntur, nec omnia in igne sive aquis corrossivis emendantur, sed potius major pars corrumpitur. Sed ais, propterea in talia rediguntur Magisteria, ut in sub tilissimum redacta pulverem eb citius operentur. Corallia, Periae, aliaque soluta aquarum corrosi varum beneficio , iterumque praecipitata & edulco rata, vix ac ne vix quidem solubilia iterum in ejus
modi spiritibus acidis. Quare in illa praeparationereS potius corrumpuntur quam emendantur , &potius occluduntur quam recluduntur: testature
nim experientia, magisteria illa praedicta non praestare promissa. Liquet inde pertas & corallia cruda archeo sto machi esse gratiora, utpote quibus essentia sua subtilis vi corrosivorum non combusta; cujus ratione multa sane praestare possunt. Veteres enim coralliis & pertis attribuerunt virtutem renovativam sanguini. corrupti, ablativam melancholiae & tristitiae , & consortativam cordis, & laetificativam; quod etiam efficaciter praestant ό minime au
93쪽
Ρ Α R s' II. . tem magisteria illa praedicta; quia cruda essicaciora magisteriis combustis. Non enim latet prae dietos morbos utplurimum proficisci ex obstructione lienis, quae non nis1 succus tartareus, sive pituita acida, Occupans viscera interna, ibique coa gulabilis. Ex qua obstructione proficiscuntur ce phalea, vertigo, tremor cordis & partium, lassitudo
spontanea , vomitus, appetitus praeternaturalis, nausea, horror , calor praeternaturaliS momentaneus , aliaque plura symptomata; nec quidem haec solummodo , sed etiam putredo & corruptio san guinis, producentes lepram, scorbutum, scabiem
foedam, &c. quorum malorum omnium Origo tami rus crudus acidus; id quod probatur vomitu crebriore acido melancholicorum aliorumque, cui acetum acerrimum vix comparabile, dentes instar
pomorum immaturorum stupefaciente. Quid hic consilii Θ Ablata causa tollitur morbus : quae si catharticis auferretur , utique esset bonum, sed plerunque illa respuit. Per vomitum aliquatenus diminui potest, sed non unicuique consulendus Vomitus, quibus periculosus. Utrum igitur tu tarus ille mortificandus suis contrariis Θ id quod fie xi quodammodo potest per vegetabilia & animalia, sale volatili praedita; utpote sunt nasturtiorum genera , semen sinapi, raphanus major, cochlearia;
spiritus tartari, cornu cervi, urinae,&c. Penetrantia, tartarum microcosini quaerentia, & comrariorum instar mortificantia: in quo duello duorum contra riorum oritur effervescentia quaedam insignis, cor
Pus calefaciens, sudoremque producens , & quo'
94쪽
ties ejusmodi per contraria producitur sudor, toties aliquid tartari mortificatur. Sed quia parum sing lis vicibus humoris acidi mortificatur & dulcifica tur per spiritum volatilem, quare saepius repeten'
da operatio ad mortificandum omnem tartarum.
Et quia ut dictum sudor sortis provocatur qualibet vice, spiritus vitales labefactans, id quod periculosum, propter jacturam virium, aegro faciendam, consultius est humori acido famelico objice re concedenda , quibus corrosiva ipsius qualitas mortificatur & dulcificatur, non naturae humanae
inimica & contraria, scd grata & amica, utpote corallia & perlae. Omnium enim, quotquot sunt lapides, solubiliora corrallia, perlae, Oculi cancro
Quod a uicin corallia & perlae mortiscent corro siva, & quod coralliorum perlarumque Ope tartaruScs agulatus acidus reducatur in liquorem dulcem medicinam naturae humanae amicam nunquam iterum coagulabilem, demonstrabitur postea, ubi acturus sum de tartaro. Melius igitur non datur remedium in coagulationibus tartareis, viscerumque obstructionibus proficiscentibus a praedominio pituitae acidae, quam coralliorum rubroru & margaritarum pulvis, mane jejuno stomacho administratus a B si ad 3.1 .habita ratione patientis, adjejunandum postea et .vel 3. hora rum spatio,quotidie nimirum usque ad curae finem. Hac ratione humor acidus mortificabitur & dulcificabitur a corallis & pertis,ut possit postea per natumram evinci, qua ratione obstructio reseratur & tot litur morbus. Hanc
95쪽
P A R s II. I Hanc meam opinionem de corallorum usu vero& magisteriorum abusu, Operae pretium esse duxi ..apponere,& si cum fastidio multorum imperitorum scit . ingratiam nimirum veritati S amatorum indagantium, qui re ipsa experientur rem ita sese habere: incredulus sua sibi quisque retineat magisteria. Et si tibi res mira videtur, corallorum perlarum que pulverem in stomacho concoctum vires suas exserere, quid tibi videbitur de corallis & margaritis nitegris devoratis ab humore melancholico consu mendis, ita ut nihil illorum pec alvum excernaturpitem de metallis duris S compactis utpote ferro &Zinck: Sed hoc intelligendum velim de mclancholicis, non item de sanguineis & pituitosis,quibus raro ejusmodi praescribuntur. Saepe enim vidi robu
stis administratam ferri rasuram a P si ad , pro una
vice contra Obstructiones, ad quos plus utilitatis inde rediit, quam ex medicinis pretiosissimis ossi cinarum ; quori uri inde facta fuerunt nigra excrementa, quemadmodum fieri consuevit in acidula rum usu, ianineris ferreis, quas permeant, vireS
Etsi rasura Martis non consumitur, unde quas a illa excrementorum nigredo P patet igitur inde dura& cruda metalla a stomacho concoqui posse: Etsi hoc verum , quid ni etiam corallia & margaritae 3 Probatur idem 'exemplo puerulorum, quibus administrantur grana . 6. 8. I 2. Ι6. limaturae Mar tis subtilissimae contra lumbricos, quos enecat &cvacuat stomachum & intestina, excrementa nigricans. Sed hoc in hoc casu observandum, tum
96쪽
bricis occisis & in intestinis relictis sive non exput sis , necesse esse postea administrare purgans ali quod, illos evacuans , quia Mars in minori doli non sufficienter operatur, sed solummodo laxat; ne renascantur alii e mortuis. Senioribus autem major administrari potest dosis, nimirum a M. us que ad ci. ad mortificandos de expellendos simul lumbricos : Et si quandoque concurrat vomituS , nihil periculi inde, sed potius meliores inde evadunt. Non autem solum adversus lumbricos, sed& contra febres stomachicas , Lephaleas & obstru ctioneS totius corporis, tuto administrari potest
MarS, ceu naturae non inimica medicina, instar magnetis noxios attrahens humores. De cujus vi
ribus mirabilibus vide libe ιιm nostrum de Sympathia 9 Antipathia rerum. Quas nonnulli Medici
animadvertentes cogitarunt illum arte emendare,
sed inessicacem potius ipsum reddiderunt, admoventes nimirum sortistum chalybis ignitum Sulphvri ad liquefaciendum chalybem, quem liquefactum excepere in vasculo aliquo aqua repleto, & post-ca siccatum & pulveris arum contra Obstructiones, sed frustra administrarunt: quia Mars per sulphur redditur insolubilis , & per co11sequens inessicax: Sed si reddidissent ipsum solubiliorem, utique bene egissent. Sulphur enimsolvi nequit neque per aquam fortem neque per regiam, quomodo igitur solubile per humorem aliquem animalem. Atque haec dixtile sussiciant de humore acido melancholicorum consumente lapides & metalla facile solubilia , nec proin opus esse corrodere
97쪽
P A R s II. corallia & pertas antequam administrentur; qvia archeus stomachi satis potens ad consumenda illa,& ad sibi amicum attrahendum Ope nimirum prae dictorum humorum. Non cst autem mea opinio, id ipsum de omnibus metallis omnibusque lapidi bus intelligendum esse , non enim ignoro alia cruda absque praemissa praeparatione aegrotis minime esse administranda. autem diecta, propterea dicta, ut videamus quomodo saepe res optimae ex igno
rantia potius corrumpantur quam emendentur.
Sperabo igitur neminem hac mea admonitione os sensum iri, quia hac in parte non meam ipsius laudem , sed proximi utilitatem quaesivi. Nunc igitur iterum ad vitriolum.
Eminerunt veteres olei vitrioli dulcis, curan tis epilepsiam, necantis lumbricos, aliarum
que virium, d illandi ut perhibent per deficen
s/m; Ad quod obtinendum juniores Omnem move xunt lapidem, sed frustra. Si quidem non intellexe runt veteres, dum studuerunt vi ignis illud elicere; non enim dulce , sed corrosivum& acidum, viri busque illi dissimile impetrarunt; cui nihilominus tantas vires sed falso ) attribuerunt, quantas Ve
teres suo in rerum veritate. Testatur enim experientia, oleum vitrioli vulgi non curare epilepsiam, nec lumbricos enecare; quod tamen Philosophicum praestat subit b. Quare videre est,illud scit .vulgi,vero oleo vitrioli medicinali non esse comparandum.Non Bb et nefa
98쪽
negaverim, quod e vitriolo communi vi ignis perdet censum eliciatur oleum subviride, quod tamen alteri vulgariter facto non cst dissimile, quia aeque corrossivum ac si fuisset faetum per retortam. Para celsus, Basilius, aliique authores pauci olei nimi rum dulcis, magni semper illud fecerunt, & pro arta Medicinae columna statuerunt , perhibet enim Paracelsus, non privandum esse sua viriditate,
sit quod exiguus calor praestare potest) qua enim si privatur perhibet ille privatur etiam suis viri bus & suavitate: Vnde videre licet, non vi ignis consciendum illud oleum &c. Verisimile quo
que est, veteres qui tantopere celebrarunt vitrio
ii oleum, nescivisse hodie usitatam destillationem: quia simplicitcr naturam secuti tot inventiones, stillandique modos non uiserpari t. Sed utut sit, fieri non potest ejusmodi dulce oleum viride ignis nimirum violentia, sed potius vi purificationis via quadam peculiari; quia stope ve teres per destillationem intellexerunt purificatio nem ; uti apparet ex verbis illorum dicentium ; De sita per forum , sive chartam emporeticam , qui e nobis destillatio non est. Sed hisce omissis certe latet magnus in vitriolo sanitatis thesaurus; sed non in communi illo ; ignis calorem experta , sed adhuc in minera sua latente in terra reperta. Quae e terra cruta facile privari potest calore solis spiritustio subtili, qui arte elicitus suavior ambra & mu lco est; id quod est mirabile in oculis vulgi, quod tanta in tam vili re lateat medicina regia. Sed non
st hujus loci illius praeparatio, quia hic agitur so
99쪽
Ρ A R ς II. aflummodo de illis spiritibus, qui vi ignis eliciuntur; nec est hujus loci olei dulcis & viridis praeparatio, quia absque igne conficitur; & quamvis hoc non sit hujus loci, dabo tamen hic ejus praeparationem, quam hactenus semper secretam habui, in gratiam
nimirum aegrorum relictorum. &c.
Rite enim paratum non solum curat epilepsiam senum atque puerorum, lumbricosque cito enecat tam in corpore quAn extra corpus, ut perhibue e Ieteres,sed etiam per illud alii curantur morbi, alias in curabiles, utpote pestis, pleuritis, febres, cephaleae, suffocationes uterinae, nec non Obstructiones totius corporis , cumprimis autem lienis & e patis, melancholia hypochondriaca, scorbutus, &c. Corrigit etiam sanguinem, illumque renovat, qua ratione curantur niorbi abominabiles, utpote morbus Gallicus, lepra, aliaeque sanguinis impuritates. Curat etiam mala externa, utpote ulcera fistulosa foetida totius corporis undecunque prosecta cito &tuto, si non solum extrinsece sed etiam intrinsece
Tales & alii hoc curantur oleo dulci feliciter, cumprimis absque jactura dulcedinis nibificato;
tunc cnim incredibilia praestat, ita ut mereatur Ia naen Panaceae : Sequitur ipsa
Praeparatio olei citrioli dulcis.
Eperitur plerunque in quavis terra pingui luto Sa, cumprimis vero alba lapis quidam rotun dus vel oblongus quantitatis ovi, interdum etiam minoris , instat articuli alicujus digiti, externe
100쪽
zz FuRNo R. PHILO so PH Ι C. niger, quare non aestimatur; interne vero lotus& fractus aurei coloris instar Marcasitae aureae, vel minerae alicujus auro divitis; nullius saporis, nec
alterius quis, aliorum lapidum; qui etsi phil veri satus
diu coquitur in aqua nec mutatur, nec mutat a
quam, ita ut aqua remaneat eadem qualis fuit an tea, Odore, sapore & colore. Atque hic lapis est vera optimaque vitrioli minera , Metallorumque semen per naturam, instar seminis vegetabilis rotundum , in terra seminatum , e quo conficitur
medicina egregia, ut sequitur. Expone hanc mineram frustulatam a i frigido aliquantisper, & intra ro. vel.3O. dies attrahet ex ere vi quadam Magnetica , peculiarem aliquam humiditatem salis naturae participem , unde pon derosior redditur, quare fatiscit tandem in pulve rem nigrum qui tamdiu in acte relinquendus, do nec albescat, & vitriolarent dulcedinem gustatus referat, Cui postea affunde in vasis vitreis aquam pluvialem puram ad eminentiam I. vel 2. duorum digitorum transversorum; & quotidie agita pulve rern aliquoties ; & intra paucos dies aqua viri descet; quam decanta, aliamque reaifunde , prioremque
laborern toties repete, donec amplius 13on colore
xur aqua. Quo facto aquam tinct am Stra per chartam emporeticam, & fac illam in cucurbita abscissa evaporare usque ad cuticulae apparentiarin ipOstea colloca in loco frigido & producentur lapilli
elegantissimi caerulci coloris, qui non sunt nisi vi triolum purissimium. Qim ablato colloca aquam residuam iterum ad evaporandum, & cr1stallis an dum