Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

SECUNDAE FORNACIS.

As destillatorium esto consectum es erro, Vel c terra Optima, & in igne

fixa de qua in quinta parte ) majoris

vel minoris pro lubitu quantitatis:In servit autem ferreum spiritibus non corrosivis admodum; terreum vero illis rebus quae ferrum in igne aggrediuntur & liquefaciunt, utpote sunt sulphur & antimonium &c. quare duo requi

runtur vasa, unum nimirum ferreum, alterum ter

reum ; quo unicuique materiae si ve ea sit corrosi va, sive non suum peculiare vas, suusque peculiaris furnus attribuatur, ne per contraria perdatur. Spe ciem autem praedicti vasis videre licct e figura. O portet autem inferne es se paulo amplius quam superne , cujus altitudinis proportio sit dupla ad am plitudinem ; superne praeditum Orificio cum certa quadam distinctione profunditatis unius digiti lati transversi ad minimum, pro excipiendo operculo, auricula praedito, ut forcipe auferri pro lubitu, ite rumque reponi possit; nec-non prominentia aliqua, distinctioni illi praedietae partis inferioris corre spondente. O Iortet quoque partem inferiorem prae ditam esse tribus prominentiis collateralibus, qui bus innitatur muris fornacis, quae alia esse non de bet, quam vulgaris destillatoria cum capella, ut Vi

82쪽

6 FuR N o R. Ρ H I L o s o P H I C. opus erit illis tribus prominentiis, si modo sit planum in fundo vas destillatorium, vel pedibus prae ditum &c. Cujus tubulus unius spithamae longitudinis , in anteriore parte paulo angustior quam p steriore, egrediatur prope distinetionem illam prae

dictam, spiritibus stillandis destinatus.

Modus desiliandi.

CiEstillaturus accendat ignem in fornace, ut pro--rabe incalescat vas: quod si1 non incameratum, super cratem collocandum erit, & circumcirca lateres , in quorum medio carbones accendendi, ad

calefaciendum vas, cujus replenda distinctio plumbo fuso, quo arctissime claudatur orificium vasis apposito operculo , spiritibusque interdicatur sive

Quo facto materia destillanda per vices injicienda venit, singulis nimirum vicibus parum, qua inmjecta operculum apponendum , quae calefacta emit tit suos spiritus per tubulum in Recipientem luto adaptatum illi ; quae quia in pauca quantitate pervices iniicitur; caret periculo ereptionis per lutum,& fractionis recipientis, quare deorsum cogitur. Quo facto plus iniice materiae, & in omnibus &singulis procede ut antea ; atque hoc continua, do nec sufficientem nactus sis spirituum quantitatem. CZ autem, ne plus una vice injicias, quam recipiens ferre potest propter periculum si actionis. Re pleto vase destillatione nondum finita aufer oper culum , exime caput mortuum cum cochleari

83쪽

i ferreo; eoque ablato iniice novam materiam , pam l lulum, nimirum per vices; quod sic continua prol lubitu. Atque hac ratione spatio unius diei plus destibi lare licet e vase aliquo parvo, quam per ingentem aliquam retortam , ubi nullum periculumjacturae faciendae spirituum vel recipientis. Licet etiam in hac destillatione pro lubitu cessare, iterumque in choare, carente ignis periculo plus debito aucti, inserviente destillationi spirituum etiam subtilissimo rum. Destillaturus enim spiritum aliquem via illa

vulgari per retortam, subtilem nimirum, utpote tartari, cornu cervi, salis armoniaci &c. cum dam no experietur, spiritus magno cum impetu erupi

ros etsi illorum materia non nisi sit media libra)lutumque malum penetraturos , vel recipientem

si lutum sit optimum transitum illis prohibens fracturos; fieri enim nequit, quod tanta copia spirituum una vice,subtilissimorum nimirum capiatur. Egredientes cnim cum impetu erumpunt, ita ut

recipiens ipsos capere nequeat; unde fit quod frangatur, vel illi lutum transeant: id quod in hac de stillandi ratione fieri nequit, quia parum saltem una iniicitur vice, quod tantos & tam copiosos dare nequit spiritus, qui recipientem frangant; quibus prima vice egressis & ledatis, inlicitur plus materiae vice nimirum altera, & sic consequenter usque ad lassicientiam. Tandem auferendus recipiens,eximendusque spiritus, qui conservandus in ejusmodi vitris quales describentur in parte quinta. igitur ratione cuncta melius destillantur,

A a 3 sive

84쪽

s FuRNO R. PHILOSOPHI C. sive ea sint vegetabilia, sive animalia, sive minera lia, quam via illa vulgari retortarum, cum primis autem subtilissimi illi spiritus hic capiuntur,qui alias capi nequeunt transeuntes per lutum, meliores &praestantiores oleis illis gravibus,quae falso pro spiritibus vulgo habentur, sunt enim non ni si aquae cor rosivae: Verus cnim spiritus volatilis est, subtilis &penetrans ; quae attributa non reperiuntur in spiritu salis, aluminis, vitrioli ossicinarum, quia non nisi olea sunt gravia, calore non exhalantia. Verus enim spiritus, ante phlegma veniat oportet, nec id

quod sequit cir phlegma & phlegmate gravius spiritus volatilis dici meretur, sed potius oleum quoddam grave & acidum. Si quidem palam est spiritum vitrioli ossicinarum epilepsiam non curare , quae tamen virtus alias adscribitur ipsi, & quidem re verL Nec spiritus vulgi tartari spiritus dici meretur, sed potius phlegma foetidum, vel acetum. Quomodo autem veri illi spiritus eliciendi, id nunc aggrediar demonstrare, quia multa praestant in multis morbis: Inservit autem haec destillandi ratio quaerentibus egregia medicamina; alii enim quibus perinde est, utrum bene vel male parata suan edicina, non opus habent exstruere hanc fornaculam , horum spirituum conficiendorum gratia, quia vili pretio semper & ubique possunt a vulga ribus chymicis & pharmacopoeis spiritus suos mor tuos & inessicaces coemere. inare non mirum, si nihil hodie egregii praestatur medicamentis illis Chymicis, alias merito Galenicis bonitatis suae causa praeferendis. Eo enim nunc devenit, ut Ve'

85쪽

DAns II. γrus Chymicus pius & honestus, appellatione chymi,

corum medicamentorum erubescer&bincar, quia talia non edunt miracula, qualia de illis perhibentur. Est autem nulla alia causa, malae nimirum i lius famae Chymicorum medicamentorum, quam ipsa incuria medicorum hodiernorum , qui etsi utuntur chymicis medicamentis ostentationis icit. gratia rem tamen domesticam pluris faciunt,quam

salutem aegrorum, coementium male parata med camina a Pseudo chymicis, eaque incaute admi

nistrantium; unde plus damni ispe quam utilitatis aegrorum , nobilissimaque Chymia infamis reddi tur. Curiosus autem medicus pro virili nititur propriis manibus sua praeparare medicamenta; & si non, coemit ab honestis & exercitatis Chymicis parata, quibus fretus plus praestat in medicina, laudemque inde meretur, prae caeteris nimirum igno rantibus medicis, qui incognita sibi medicamina suis aegris administrant, ac proin rationem reddere aliquando non valebunt coram supremo judice pra- Xeos suae injustae.

τitrioli acidum, spiritusique vi

trioli tolatilis. HActenus dixi in genere quomodo subtiles illi

spiritus eliciendi; nunc quoque in specie uniuscujusque materiae praeparationem aggrediar : α quidem primo agam

86쪽

I F u R N o R. P H I L O s o P H I C. De Vitriolo. VItriolum antequam destilletur, nulla ilia indiu

'praeparatione, quam manuali separationea luis impuritatibus, sive rebus heterogeneis ne spiritus inde inter destillandum inquinetur. Si vero velis, poteris ipsum semel dissolvere in aqua pura,

tolutum, silirare, iterumque postea aquae evapo' ratione redigere in vitriolum, ut certus sis purifica-t1on1s ejus. Postea instrumento calefacto, injice unciam unam vel alteram cum cochleari ferreo, quo mjecto repone iterum operculum, & instar nebulae albae una cum phlegmate egredientur spi-r1tus in recip1entem ; quibus evanescentibus & condensatis, plus iniice vitrioli, atque hoc tamdiu con- 1nua, donec vas tuum repletum sit; tunc enim operculum auserendum, & cum cochleari ferreo caput mortuum eximendum; quo ablato plus iniice vitrioli , atq: id tamdiu repete, quamdiu volueris, donec sussc1entem nactus sis copiam spirituum.1 andem omn1bus refrigeratis aufer recipientem, liquoremque effinde in retortam, quam colloca in arena, ex lenissimo ignis calore spiritum volatilem 1epara ab oleo gravi: Oportet autem vas recipiens piritum 1llum volatilem , optimo luto retortae unitum esse,quale docebitur in s. parte. Spiritu vo latili Omn1 egresso, quod percipere licet e guttulis majoribus, aufer recipientem cera obturandum,

aliumque repone sed absque luto)ad phlegma sco

sim capiendum, & remanebit in retorta Oleum gra'

87쪽

ve, nigrum & corrosivum, quod s1 vis, rectis cationis gratia, poteris sortiori igne elicere: Et si non, fac ut omnia refrigescant, quo facto exime retortam, & affunde oleo spiritum praedici uin vo latilem, quam colloca in arena, ignemque admini stra moderatissimum, & unice egredietur spiritus ille volatilis, relidi o omni phlegmate cum oleo, at trahente illud ratione siccitatis suae. Hac igitur ratione spiritus ille omni privatur phlegmate, & pla' ne igneus redditur, sed non corrosivus. Qui si non rectificatur ab oleo proprio, non diu perseverat in bonitate sua, quia temporis progressu, pulveris rubri praecipitatione, privatur suis viribus, & aquae similis redditur; quod si rectificat, feri nequit. Causa autem hujus praecipitationis est debilitas spi ritus , a nimia copia aquositatis causata, qua fit, ut sulphur suum retinere nequeat ; quod tamen facile retinet rect ificatus a proprio suo oleo. Pulvis autem ille ruber non spernendus, sed conservandus diligenter, quia non minoris pretii quam spiritus: estque nihil nisi sulphur volatile vitrioli virium mi

Tandarum, quarum non nullae recensebuntur.

Vsus es Dosis Sulphuris narcotici vitrioli.

KDministratur gr. 1.2.3. . vel plurium pondere, habita nimiru ratione aegrotantis:Mitigat dolo res dulcem provocat somnum, non instar opii, hyo'icyami, aliorumque soporiferorum, scit. non pe' riculosum, sed tutum & suavem: Cujus beneficio gravissimi curantur morbi, cui Paracelsus mul

88쪽

tum attribuit, ubi scripsit de sulphure embryonato. Deusu, birtute Spiritus Vitrioli

HIc spiritus sulphitreus proprietate praeditus subtiliandi & pcnetrandi; aliquot enim guttula rum pondere administratus sudoris gratia, permeat universum corpus, aperit obstructiones, & instar ignis Omnes v1tiosos humores consumit: Estque

egregia medela in Epilepsia, Mania, suffocatione matricis, scorbulo , melancholia hypochondria ca , aliisque morbis ab obstructione & putredine sanguinis proficiscentibus. Prodest quoque inpeste, cunctisque febribus. Mixtus cum spiritu vi ni pro quotidiano usu, mirabilia praestat in extrin secis accidentibus. Item in apoplexia, eontractu ra, aliisque nervorum affectibus, parti affectae ase frictus ; penetrat ad ossium medullam; calefacit& recreat nervos duros. In colica si praeter intrinsecam administrationem , in clistere applicatur,cvestigio juvat. Loco podagrico illitus, mitigat dolores, tollit tumores & inflammationes; & praecaeteris scabiem curat, impetigines, serpigines &c.

curat recentia vulnera & antiqua, cancrum, tu' pum &c. exstinguit ambustiones, insammationes, gangra nam , & consumit nodos culaneOS. In

summa hic spiritus a veteribus sulphur Philosopho

rum Vocatus , universaliter operatur in cunctis morbis, cujus vires laudari satis nequeunt ; quarc mirum, quod hodie tam raro reperiatur. A JUV

89쪽

ΡΑRs II. II sontanae mixtus, gratam illi conciliat aciditatem, ita ut reserat acidulas. Curantur etiam domi per hunc spiritum alii morbi, qui alias thermarum usu curantur. Possem hic recensere, quomodo hic spiritus in magna copia impetrandus & quidem absque destillatione pro balneis , quo miracula praestari queunt, sed ob hominum ingratitudinem differetur ad aliud tempus.

De viribm se usi olei vitriosi corrosivi

On multum in medicina usurpatur, quamvis in omnibus fere ossicinis reperiatur, aciditatis conciliandae gratia syrupis & conservis. Potest quoque misceri aquae sontanae, ad ' restinguendam sitim praeternaturalem & viscera interna refrige randa. Extrinsece illitum mundificat ulcera sive Vulnera immunda, purum ab impuro separando,& bonum fundamentum facit. Resolvit quoque redeificatum nonnulla metalla & in vitriola redigit, cumprimis autem Martem & Venerem; misceri autem oportet cum aqua; alias enim difficulter illa

aggreditur, fit autem id sequenti modo.

Vitriolum Martis se Veneris.

Λ Ccipe oleum vitrioli grave una cum phlegmate separato prius spiritu volatili & affunde illud laminis cupri aut ferri, & colloca vitrum in arena calida, donec oleum nihil amplius solvat; postea Vffunde solutionem, eamque filtra, quam denuo

coru

90쪽

FuRNb R. ΡΠ ILoso PIII C colloca in cucurbita humili in arena calida, ad evaporandum phlegma, donec cuticula superne arpareat : tunc ignem exstingue, & ubi refrixerit, col- colloca exemptum vitrum in loco frigido, & intra paucos dies virides producentur crystalli e Marte,

e Venere autem subcoeruleae, quas exemptas sicca super charta emporetica; residuum denuo collocain arena ad evaporandum ut antea; atque id toties, donec omnis solutio abierit in vitriolum. Est au- hoc vitriolum purius meliusque communi, meli

rem enim dat spiritum volatilem &c. Conficituresiam vitriolum e praedictis duobus metallis cum

sulphure vulgari, sed via difficiliori praedicta, qua

re hic studio omittitur. Viiriolum Lunae carruleum. Colverasuram Lunae cum oleo vitrioli rectiscato, additione aquae,sed non tantae,quanta reqUiritur, ad consectione vitrioli Martis & Veneris. Vel quod melius solve calcem Lunae, praecipitatam ex aqua sorti cum cupro vel aqua salsa ; Solutione peracta, illam decanta & filtra, postea guttatim aliunde spi ritum urinae, vel salis armoniaci, donec strepere cesset, & sere omne argentum praecipit bitur in pulverem album; quem una cum hopiore effunde in phiolam, & colloca in arena et .hόrarum spatio ad coquendum, & fere totam calcem solvet iterum liquor ille, & cceruleum inde acquiret colorem: solutionem decanta, filtra & abstrahe humiditatem superfluam , donec appareat cuticula : postea in

SEARCH

MENU NAVIGATION