Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

PARs III. situr hic periculum , cum detur illis egressus per fistulam satis amplam. Nec oleum in distillatione illis adhaerescit, quicquid enim vi aquae ferventis est separabile ab aromatibus & seminibus, id ipsum etiam est sublimabile vi aquq calentis, ita ut stillare possit in refrigeratorium, qua ratione plus non quam in vesicis perditur. Facta destillatio ne rectificari quoque possunt spiritus praedicti invasis illis ligneis prius lotis aeque ac in vesicis

Confectio vasis lignei pro Balneo, usurpandi

loco ahenorum cupreorum se plumbeo

rum, digestionis gratia edidesiliationis per va se vitrea.

I. Acut habeas vas quernum majoris pro lubitu Vel minoris quantitatis, habita ratione vitrorum majorum vel minorum , multorum vel pari corum, altitudinis a. vel 3. spithamarum, superne paululum angustius quam inferne, ita etiam superne formatum , quod Operculum ligneum , cupreum sive plumbu arci issime, ipsi copulari possit; operculum nimirum foraminibus majoribus, vel minoribus habita ratione vitroru , praeditum, sicuti alias in Balnei structura fieri solet,& ex apposita figura apparet. Oportet quoque hoc vas collo cari supra sedile aliquod sive scabellum altitudinis Unius ulnae, vel tantae quanta requiritur ad copulationem globi cuprei cum Balneo , quod foramine praeditum esto prope fundum inferiorem, pro ex

242쪽

cipiendo collo globi praedicti. In defectu ejusmodi

Vasis, alias facile comparabilis, accipe dolium vi ni vel cervissae, in medio divisum , & fac foramen prope fundium pro collo globi; fac quoque operculum lieneum foraminatum, &c. Qui vero curiosus , secundum artem singula sibi comparare poterit.

Vas ligneum aeque serviens coctioni cervisti, hydromestis, aceti, ac vasa cuprea, ferrea osannea.

Ura ut habeas vas ligneum majoris altitudinis quam amplitudinis sive latitudinis, super ne paululum angustius, quam inferne, pro lubitu nimirum : vel accipe dolium vini vel cervisite in medio divisum; & prope fundum fac foramen pro collo globi; asseribus nimirum cooperiendum , aeque serviens coctioni cervisiae, &c. ac cu pi ea illa.

Vas ligneum pro B. aquae dulcis vel mineralis, pro lubitu conservando calido, sanitatis

conservandae gratia. FAc ut habeas labrum oblongum ligneum, commodioris insessionis gratia, scabello justae

altitudinis imponendum competentis nimirum, ita ut fundus vasis correspondeat cum collo globi fornaci ille impositi. Poteris quoque comparare operculum, cooperiens integrum labrum , divisit-

243쪽

bile & reunibile ibi loci ubi caput egressi imsuum habet,uti apparet e figura Vel poteris ipsum

stragulis cooperire mediantibus bacillis gracilibus incurvatis , labro applicatis, ita tamen ut caput libertate sua fruatur, cum primis in B. vaporoso aquae dulcis communis, vel medicinalis. Vel fac ut habeas operculum altum ligneum , arctissi me claudens, pro B sicco sudoris gratia, ubi nihil refert si caput est inclusum, sive non.

De usu vaserum ligneorum in desistitione, coctione, balneatione , sec. Et primo quidem de Ῥsse destillatorio.

DEstillaturus spiritum quendam ardentem beneficio vasis destillatorii N. I. e vino, hydro melle, cervisia: Polenta, frumento,sarina, pomi S, pyris,cerasis sicubus&c. item e floribus seminibus, radicibus aliisque rebus vegetabilius, opus habet praeparare suas species ut spiritus suos clargiri possiiint. Quare operae pretium esse duxi aliquid dicere de vegetabilium singulorum praeparatione, melioris informationis gratia, alias enim fructifera destillatio non speranda, sed labores incassum& frustra exantlatos metuendum. Et

244쪽

Et primo quidem de praeparatione Amurcae vini , cervisitae, Hydromestis, aliorumque

potuum.

AMiirca sive seces seu sedimentum vini, cervissi te,Hydro mellis,&c. nulla opus habet prae paratione, quia ita per se facile suos clargiuntur spiritus, nisi forte omni humiditate privata, &siccata, quam liquidam reddere oportet admixtione aquae communis , ne inter destillandum comburatur & adhaerescat vas1 ; qua de re plus in ipsa destillatione. Flores autem, radices, herbae, semina, fructus, poma & pyra, absque praemissa praeparatione destillari nequeunt, oportet igitur antea praeparare, ut sequitur.

De praeparatione omnis generis frumentorum utpote tritici, avenae iordei oc.praemit

tenda piritus desistationi.

primo quidem oportet ut sat e frumento

polenta, quemadmodum in cervisae conse stione fieri solet. Modus autem confect ionis polentae fere omnibus manifestus , quare non opus multa de co dicere, quia ubivis locorum Vino carentium, vix domula reperitur, in qua non conficiatur polenta & cervisa, tam ruri quam in civitatibus. Sed ut ut sit magna tamen est differentia consectionis illius, non enim longus culter facit bonum coquum, nec Omnes potatoreS Viniplan

245쪽

Ρ Α n s I I I. 1 3 plantatores sunt. Plurimi enim persuasum sibi habent, quod si parentum vestigia sequantur, rem bene sese egisse , etsi erraverint) cumprimis na suti cruditionem respuentes. Quare aliquid di cendum de differentia hujus confectionis. Etsi

nunquam exercuerim artem cervisiariam , certus

tamen sum, me palmam in illa prae caeteris omni bus destillatioribus & cervisiariis deportaturum. Saepe enim vidi,& quidem cum admiratione multorum simplicitatem in suis laboribus, communissiimis etiam & quotidianis; quibus etsi concederetur aetas aliquot sicculorum, nunquam tamen illi ad meliorem frugem abituri, contenti anti quis suis moribus. Bone Deust quam mundus nunc est perversus, ubi nemo fere laborat aliquid boni invenire , nec est qui cogitet inventa perficere & emendare ; ubi omnia in pejus ruunt, dc quaevis Vitiorum genera increscunt: Nunc enim

fere singuli divitias solummo id quaerunt perfodc perii is enim illis est , si modo ha

beant , non cogitantes male acquisita male perdi, nec illis tertium haeredem gaudere, nec non injustas divitias devorare honeste comparataS, cum periculo etiam aeternae damnationis. si arso si

veteres nostri adeo fuissent negligentes, nihilque reliquissent nobis , quaeso , inquam , quas artes, quas scientias habituri nos Θ Eb nunc devenit, quod virtutes decrescant & vitia increscant. De

246쪽

De disserentia confectionis polentae.

V Ifferentia polentae, cujus ratione meliorem 3 vel pejorem dat cervisam & spiritum , consi stit maxima ex parte in sola ejus praeparatione: fa dia enim vulgari via retinet suum saporem, quare bonum spiritum dare nequit, nec bonam cervi-siam, quod a paucissimis observatum, quare bonos si ritus elicere non potuerunt e frumento sed redolentes polentae & saporem & odorem: quae non frumenti sed artificis culpa non recte laborantis in praeparatione polentae , destillatione & rectificatione. Si enim rite proceditur in omnibus,dat frumcntum spiritum Optimum, sapore , Odore aliisque viribus , haud dissimilem confecto e sedimento vini. Quod artificium etsi non omnibus innotescat non tamen sequitur ipsius impossibilitas : Non autem digerim esse viam illam communissimam , qua ejusmodi spiritus, vini spi ritui similis destillatur, sed aliam subtiliorem S: ingenio

storem. Ex omnibus vegetabilius elicitur spiritus, ardens; quod autem percipitur disterentia aliqua saporis & odoris id non spiritus culpa, sed Vegetabilis, utpote herbarum, seminum, frumen torum dic. communicantium spiritui suas vires, suum Odorem & saporem : unde ejusmodi non simplex dici meretur sed compositus spiritus; Dlias enim omnis spiritus ardens rite rectificatus& phlegmate privatus) e quavis re paratur, iisdem cum vini spiritu praeditus viribus, etsi non veri simile

247쪽

P A n s I I I. mile videatur multis. Non autem negaverim unum prae altero simplici plus vel minus dare spiritus suavioris , Vel appropriati viae vulgaris. Suaviora enim vina dant suaviores spiritus ; vinum quoque clarum suaviorem dat spiritum amurca sive vini sedimento, quamvis ex uno eodemque dolio profecta : vinum enim claris catum & a feci' bus separatum suaviorem dat spiritum amurca sive sedimento impuro & helelogeno inquinante spiritum si1mplicem & suavem , peregrino sapore& odore: ita ut merito ille tanquam simplex praeferatur hoc accidentaliter inquinato : atque haec etiam de caeteris omnibus spiritibus intelligenda.

Quae autem hactenus dicta, illorum gratia dicta, qui sibi persuasi, quod operationes suas chymicas

non adeo bene cum spiritu frumentorum ac cum vini spiritu perpetrare possint, nunquam enim ullam reperi utriusque disterentiam in extractionibus tam mineralium quam vegetabilium. Capiat igitur qui capere potest meam opinionem & experientiam , cum obtrectatoribus contradicentibus rem habere nolo. Abs ille damno aliorum, non audeo revelare artificium stillandi spiritum suavem magno cum lucro e frumento, in omnibus simileni confecto e se cibus vini, absque polentae nimirum praeparatione & attritione , communicandum aliquando alibi. Hic enim libellus non secretorum publicandorum gratia conscriptus, sed saltem noviter inventae novae destillationis. Hoc autem scito destillaturus spiritum ardentem suavem e polenta vel melle, quod peculia ri

248쪽

ri quadam via in polentam redigi debeat frumen- . tum , privarique vel sapore suo ingrato , ante sui destillationem & fermentationem, secus more solito elicietur inde spiritus quidam ingratus , vini spiritui incomparabilis. Tota igitur ars hujus negotii consistit in Vera praeparatione. Res enim ingratae ingratiam redeunt arte, & Vice versa gratae ingratae redduntur inertiL Atque haec informationis gratiLDe Fermentatioue Polent'. I Olentae Mola contritae q. v. cui in vase ligneo erecto affunde aquam frigidam,quantum nimirum susscit ad humectationem illius, mixtionem & comminutionem ; deinde tantum etiam aquae calidae affunde, quanta sufficit ad reddendam mixturam mollem & tenuem , ncc-non

tepidam; calida enim vel frigida esse non debet equo facto aliquid admisce fermenti cervissiae re centis, & tege vis stragulis, & brevi temporis spatio, calori exposita, fermentare incipiet quare vas non ad summitatem replendum & tamdiu in fermentatione relinque , donec iterum descendet

mixtura, quod plerunque tertio die fieri solet, &erit parata polenta ad destillationem. De Fermentione LMellis. JEc mel singulari opus habet artiscio in sui

sermentatione, quia inlatum cum 6. 7. 8. IO.

249쪽

jicitur fermentum , uti de polenta dictum , quae postea relinquitur in calore cooperta fermenta ationis gratia , qpta ad destillandum facta effervel scientia. Scito autem nimiam mellis copiam tardissimam , aliquot nimirum septimanarum &mensium , facere fermentationem ; quare accelerationis gratia majorem aquae quantitatem adjicere monui; quamvis alias copiosos det spiritu

sed ingratos, quos proin nemini nisi sciverit eius tollere ingratitudinem tanquam parum utiles destillare consuluerim. De Praeparatione pructuum, Seminum, Florum, Herbarum, Radicum, sec.

URuctus arborei, utpote cerasa, pruna, poma, pyra, ficus, grana juniperina, grana sambuci, ebuli, mori &c. contunduntur in vasis ligneis pistillis ligneis ; contusa perfunduntur aqua calida, & fermenti adjectione stimulantur , uti supra di ctum de Polenta. Semina franguntur mola; flores, herbae & radices minutissime inciduntur, &admixtione aquae calidae di fermenti irritantur adsermentandum.

notatio.

Λ Ntequam destillaveris praedicta, sermenta tionis beneficio praeparata vegetabilia, diligenter perpende, accuratissimeque observa, um

250쪽

18 F u R N o R. P H I L o S o P n I C. trum mixtura sussicienter fermentaverit: quandoque enim plus justo aquae frigidae vel calidae ad jicitur ; quandoque non rite tegitur VaS, qua ratio ne aeri frigido datur ingressus, unde impeditur fermentatio , & consequenter spiritus destillatio rFermentationis enim beneficio liberatur spiritus vegetabilium ardens, sine qua fieri nequit: Impeditur quoque destillatio nimia festinatione, ut & ni mia cunctatione: si enim destillare inceperis ante tempus, fermentatione nimirum nondum perfe- sta, paucissimos accipies spiritus, quare etiam a multis imperitis melior projicitur ante porcos, non quidem cum jactura aliqua singulari si polenta fuerit materia, quia saginantur inde porci; Sed non item si aliae res vegetabiles fuerint materia destillationis. Similiter nimia tardatio , ubi materia acescit antequam destillatur, paucissimos

dat spiritus; id quod Cepissime accidit, dum herbae, flores,&c. ex inscitia relinquuntur in fermentatione 3. . & plurium septimanarum spatio, antequam destillantur, maxima enim pars spiritus

tunc convertitur in acetum; quod non adeo male

acitum esset, si modis scirent ejusmodi homines

clarificare remanentiam & in acetum convertere, ut nihil periret ; aceta enim herbarum, florum,sic minum atque radicum non contemnenda. Atque

sic sepe id quod dolendum potior pars cum pri

mis si aromata &c. pretiosa fuerint. Materia destillationis , aliaque egregia ut potς semina & herbae cum damno & jactura abjicitur; quare admonitionis gratia talia apponere Volui,

SEARCH

MENU NAVIGATION