장음표시 사용
251쪽
ut operatores rem paulo altius secum perpenden di ansam habeant, vel saltem discendi a rusticis artem destillatoriam, non permittentibus polentam
suam putrescere,acescere & mucorem contrahere,
antequam suas destillationes instituunt, sed statim facta fermentatione tertia scit . vel quarta die destillationem suam inchoantibus. At objiciet aliquis, spiritus meos vegetabiles non esse puros propter fermentum admixtum spiritu praeditum. Tanta non admiscetur portio fermenti quae possit spiritu vegetabilem inquina re: Etsi enim magnae quantitati aliquot cochlearia adjiciuntur fermenti dantia non nisi aliquot guttulas ; nihil tamen inde detrimenti accedit tot cantharis spiritus vegetabilis. Vidi quosdam superciliosos non adjicientes fermentum sui spiritus materiae sed sacharum vel mel, quibuβ fermenta
tionem promovere voluerunt, atque adeo purum putum spiritum impetrare cogitarunt, non considerantes mel quoque & sacharum facta fermenta tione suos de te dare spiritus , quorum cochleare plus spirituum dat quam Io . vel 2 o. fermenti. At melle & sacharo difficulter fermentantibus, quo modo aliorum fermentationem promoVere posse sunt Θ qui etiam reipsa experti additionem fer menti sui fuisse supervacaneam, dum flores illorum & herbae aliquot septimanis stetere in maceratione, antequam fermentare inceperint, & is- penumero acididatem , mucorem & foetorem contraxisse, cujus rei ratio fuit fermentum incon Veniens. Sunt quidem nonnulli fructus arborei,
252쪽
succo dulci & pingui praediti, utpote uvae, cerasa, poma, pyra, sicus&c. qui non opus habent adjectione fermenti, naturali fermento praediti, sed non item alia vegetabilia macilenta,utpote herbae,sores de radices. Necesse igitur est promovere fermentationem adjectione fermenti convenientis, ne temporis diuturnitate spiritu suo in mace ratione exhalante priventur herbae, flores,&c.At que haec informationis gratia dicere volui, & quiadem ingratiam illorum , qui optima selectissimaque quaerunt medicamina, indigentium bono spiritu ardente tanquam socio illis applicabili. Non enim solum ita per se ceu aqua vitae venit in usum
medicum tam externum quam internum, cum
primis paratus e cordialibus & cephalicis herbis; sed etiam unitus cum oleis propriis herbarum illarum , in morbis multis deploratissimis, ubi eminenter suas exserit vires.
Atque haec dicta sufficiant de praeparatione Vegetabilium iraemittenda destillationi spiritus ardenti S.
Sequitur modus destiliandi in genere.
T F stillaturus igitur opus habet materiam suam se fermentata optime agitare baculo, quo probe inisceantur partes crassiores cum tenuioribus,agitata Vero replere vas destillatorium collocatum super tripode, copulatum cum cupreo illo globo in fornacula ab una parte, ab altera vero cum resti geratorio , ubivis locorum )uncturis probe munim
253쪽
D A R s Ι I I. tis vel vescis bubulis vel aliter cum amylo & papyro. Colli quoque pars anterior globi, in va
se destillatorio munitum esto canistro cupreo, Vel ligneo; ne herbae, semina aliaque intrent globum, quem sola aqua influere debet. Oportet quoque foramen superius strictissime obturari obturaculo convenienti linteis involuto foramen nimirum
illud, per quod species destillandae infunduntur )ad instar doliorum vini obturatorum. Quibus rite peractis ignem accendere oportet in fornacu la sub globo; donec omnis materia in toto vase probe bulliat, & elevabitur spiritus ille ardens, &egredietur per refrigeratorium ubi condensatur in appositum excipulu Vitreum non minus quam e vesicis destillatus ; ignemque continuare oportet donec omnis spiritus sit egresJus , id quod gu stu experiri licet. Quo facto, omnibusque refri geratis, auferatur remanentia per epistomium illud inferius amplum pro esca porcorum, vel aliis usibus. Spiritus egressus pro lubitu exaltari &rect ificari potesst ex eodem vase, purgato tamen prius una cum refrigeratorio. N.B. Relinquitur
aliquando oleum pingue cum phlegmate in spiri tus rectificatione, profectum ab herba illa, cujus spiritus ille fuit, quod in prima illa destillatione i
gne fortiori e materia una cum spiritu exstillavit, in rectificatione vero igne leniori cum spiritu adscendere non potuit, sed coactum remansit cum phlegmate insipido. Atque hoc oleum suis quoque viribus praeditum, cum primis rectificatum c cucurbita vitrea in B. cum spiritu Salis & clari
254쪽
Fun No R. PHILOs ΟΡΗ I C. scatum. Impetratur autem fere ex omnibus her
bis, radicibus, seminibus, floribus & fructibus oleum ejusmodi, ex uno tamen subjecto plus quam ex altero , habita ratione temperiei calidae & frigidae, cum primis Vini sedimentum bonam dat
quantitatem talis olei, quod medicinale, utpote verum vini oleum, rectificatum non antea suavi sapore praeditum,cordiale egregium ; quamvis ne minem noverim qui illud cognoverit hactenus.
Atque sic tradidi generalem stillandi modum spirituum ardentium beneficio vasis praedicti lignei destillatorii. Nunc etiam sequitur. Modi desii andorum eorum, utpote aromatum,seminum, rum, herbarum, radicum, liguorum, sec. FT primo quidem oportet semina confringere
mola, flores, herbas & radices minutissime incidere,lignaque frustulare vel limare, quibus post ea sufficiens aquae quantitas cui innatare illa possint) macerationis affundendae gratia, ita ut finita destillatione remaneat aqua superstes, ne ex defectu aquae comburantur in destillatione, nec empyreuma sapiens, sed suave elargiantur oleum. Nec tamen nimia affundenda aquae quantitas , sed quanta sufficit ad praecavendam combustionem praedictorum vegetabilium, in olei sui destillatio ne. Et quidem recentia vegetabilia statim absque
praemissa maceratione, cum aquis suis appropria'
tis vasi destillatorio immissa destillari poterunt; a-
255쪽
lida vero oportet prius aliquot dierum spatio ma cerare in aqua, antequam destillentur. Oportet quoque aquam macerationi dedicatam, est e salasam, utpote materialia illa praedicta emollientem& aperientem , quo facilius olea sua clargiri posse sint. Viridia vero & recentia non opus habent a qua salsa, interim tamen nihil detrimenti inde si admiscetur, quia sal adjuvat aquam serventem ita ut olea illa eb facilius adscendant: a 'uvant quoque promoventque destillationem, tartarus & alumen, si admiscentur, riteque administrantur. Quibus rite peraetis oportet species maceratas
per infundibulum infundere in vas destillatorium, ignemque administrare, uti dicitum de spiritatu ardente, &. Una cum aqua in coectione egredietur oleum seminis vel ligni macerati in aquL Et quamvis hac ratione plus egreditur olei, facta ni mirum maceratione, salis additione, quam absque sale, solius aquae dulcis beneficio, uti nunc ubivis locorum moris est olea aromatica destillare; multum tamen remanet inseparabile per aquam nec consequenter sublimabile cum aqua. Melior igitur via est, quam tradidi in Prima Parte cum
spiritu salis instituendam, quam si placet sequere. Oleo egresso omni id quod percipitur recipientum mutatione: ignis extinguendus, & remanentia eximenda, quae si seminum, herbarum vel seu O uum , adhuc calens additione fermenti fermentari potest spiritus destillandi gratia, cujus tanta
quantitas este non potest propter olei ablatio nem , quanta alias elicitur e rebus Olcis suis non
256쪽
Σ F u R N o R- Ρ Π I L O s o P Η I C privatis: omnis enim spiritus ardens multi olei particeps, de cujus essentia & natura paulo post plura. Oportet autem olea fuisse facta absque salis additione , sal enim ina pedit fermentationem sine qua spiritus ardens haberi nequit. Aqua vero
una cum oleo stillata collocanda in loco quodam temperato, i. e. subtepido , donec oleum ascendens innatet aquae aqua separandum per tritoriu de quo in Parte Quinta) sunt etiam nonnulla olea non adscendentia sed descendentia ad fundum, si militer per tritorium separanda, ad usus suos rescrvanda. QPomodo vero ejusmodi olea diu conservanda clara, lentorem non acquirentia, docebitur in Parte Quinta: quomodo autem temporis diuturnitate claritate spoliata & tenacia faet restituenda & clarificanda iterum , id habetur in parte Prima, qu re non est opus repetere.
omodo olea in Balsama coagulanda.
Am diu moris fuit, Olea aromatica in balsama
a convertere, ubi semper alter alterum excellere
voluit in hoc artificio, quod nihilominus nihil a liud fuit hactenus quam Opus smegmaticum : non enim intrinsece usurpari potuerunt , sed saltem
extrinsece propter odorem cordis & cerebri confortandi gratia. Multifariam autem praedici a o lea coagulantur,& portabilia redduntur in pyxidibus stanneis, argenteis, eburneis. Nonnulli pin-.guedinem agni admiscuere caloris beneficio, dc inlinimentum convertere quod diversis etiam colorribus
257쪽
P A Ris I I I. asribus colorarunt 3 exempli gratia, olea herbarum
viridium, utpote roris marini, majoranae, laven- dulce, rutae, salviae,viridi colore inquinaverunt, a 'ris viridis cerebro & cordi noxii admixtione, ubi quod unum roborat & refocillat, id ipsum destruit iterum alterum. Balsama cinnamomi & ligni Rhodii rubro tinxerunt colore cinabrio venenato. Alii diligentiores olea sua tinxerunt coloribus extractis vegetabilium , quae balsama tutius intro assumuntur : sed non sunt durabilia, lentorem & foetorem acquirentia, quare ceram albam coagulationis gratia admiscuerunt, qua ratione durabiliora quidem facta nec foetentia, sed tamen temporis diuturnitate tam tenacia, ut cuti illita vel affricta reluctati sint propter ceram admixtam. Tandem alii meliorem invenere viam olea aromatica & alia coa ulandi additione nimirum olei micis myristicae per expressionem facti, colore &odore privati cum vini spiritu, quod matrem balsa morum appellav&e. Atque hic modus jam diu apharmacopaeis tanquam Arcanum Occultatus fuit, donec tandem aliquando publici juris factus, ita ut fere in omnibus ossicinis hac ratione parata vendantur balsama. Sed ut ut sit optima via, non tamen sunt perpetua balsama illa parata via, utpote sale carentia ; nan autem contemno si ve improbo illa balsama hac ratione,quia si melior via innotuisset, utique meliora facta fuissent ; ne mo enim ultra posse cogitur. Quare non modo excusandi, qui usi fuerunt axungi agni, cera δί oleo nucis muscatae in confectione suorum balsa
258쪽
26 Fun No R. PHILOSOPHI C. morum, sed etiam honorandi propter communicationem. Cum autem praedicta balsama intro assumi nequeant, nec adeo bbiae extrinsece admiώnistrari possint ob unctuositatem , consuluerunt alii coagulare olea admixtione salium fixorum propriorum : qua ratione parata balsama immunia redduntur a lentore & tenacitate , & solubilia in vino, cervisia,& quovis liquore: quare non solum commode intro assumuntur, sed etiam commodius illis antiquis extrinsece affricantur odoris gratia, quia facile iteru absterguntur aquLNon autem solum affricta suavissimum exhibent odorem, sed etiam propter admixtionem salis fixi, salis tartari naturam habentis cutem venustant. Quare commendantur soluta in aqua pura calida pro lavacro capitis & faciei, Venustante non solum sedctiam roborante odoris gratia eximii , id quod pinguia illa praestare nequeunt. Quare hic modus reliquis longe praeferendus; capiat igitur qui velit , Rara enim ct nova non semper acceptantur cum primis obscura et spero autem seculi futuri approbationem. Sequitur modi praeparandi . D Emanentiam spiritus ardentis,& sacco im 1 missam fortiter exprime; expressam aquam redige in acetum, & e rosis quidem habebis rosa
ceum , & ex aliis aliud, optimum in oeconomia, ad condiendos cibos : Postea exime remanentiam
e sacco, eamque in furno figulino redige in cine'
259쪽
Ρ A R s I I I. et res albos,quibus affunde phlegma proprii spiritus ardentis separatio ad extrahendum salem, a quo
iterum avoca omnem humiditatem in olla fictili vitreata: salem coagulatum leniter calcina in crucibulo mundo, & albescet & salis tartari saporem reseret; a quo aliquoties spiritum proprium ardentem abstrahe, singulis vicibus salem yrius cal- cinando; & adeo exaltabitur spiritus a proprio sale, ita ut statim oleum proprium assumat, illusque sibi associet illi affusus, ita etiam ne amplius percipiatur in spiritu, clarissimo permanente: quotacto calcina salem adhuc semel probe in crucibulo, & cum proprio phlegmate solve tantum, quantum sufficit coagulationi olei : postea misce hanc solutionem cum spiritu ardente mixto suo oleo, & colloca in phiola colli oblongioris optime obturata sive clausa in balneo, ne spiritus exhalare possit, coctionis gratia, & spatio paucarum horarum fiet unio mixturae lactis instar albesccntis : Quo facto, fac ut vitrum refrigescat, facta e nim conjunctio spiritus, olei & salis, ita ut neu trum prae altero discernatur, quae effundenda in
vitrum ampli orificii, &in frigido congelabitur instar unguenti nivei, non solum inungibilis sed etiam in quovis liquore solubilis odoris egregii, quod intrinsece administrari commode potest, &extrinsece administratum cutem reddit venustam& odoram; quare Magnatum & Dominellarum balsamum optatissimum. Atque hac ratione tria
vegetabilium principia separata, & purgata rei, nita sunt, in qua unione totius illius vegetabilis
260쪽
18 Fun No P. PHILO so PIII C. reperitur tota vis, sapor & odor. NB. Coloraturus balsama, extrahat colorem e vegetabilius cum V. .SP. quem faciat simul coagulari. Praedicta igitur ratione e quovis vegetabili, sale , spiritu & oleo, praedito, elicere licet balsama solubi lia , bene redolentia, absque additione alicujus rei
Et quia hic quoque docetur balsamum rosa rum odorantissimum , rosae vero dent paucissimum oleum, sine quo illud fieri nequit, scito non solas rosas, sive rosarum folia esse accipienda ad consectionem praediecti balsami, sed una cum foliis integros illos nodos ; luteum enim illud contentu in illis dat oleum illud , non folia rosarum, &c. Atque haec dicta sussiciant de praeparatione nostrabal samorum, quae si rite parantur, non conte annenda judico , non rejiciens illa absque sale pa strata: Non carpat nostra, sed det meliora qui ha bet. Atque sic omnes & singulos sub uno aliquo generali comprehensos volo processus, destillandi spiritus ardentes & olea , beneficio vassis destillatorii lignei , illorumque reconjunctionem beneficio salis fixi proprii. Potuissem plura addere de usu& viribus Sp. V. & oleorum illorum suavissimorum vegetabilium, sed quia illa ab aliis satis luculenter tradita, si1perfluum quid esse dii x aliorum dicta repetere , contentus descriptione unius