장음표시 사용
271쪽
De S, eis. C Upra pag. II. data descriptio labri pro baliaco,
Ochii toto corpore, capite excepto , insidere quis possit, non solum ad lavandum in aqua dulci cali da, sive medicinali & mineralised etiam ad sudandum absque aqua, ubi um calefit a vaporibus pro iactis calidis aquarum sive dulcium , sive minera
lium. Atque e)usmodi balnea quilibet sibi pro
necessitate sua domi comparare potest, quibus ii dem qui alias thermarum benefiςi curantur morbi, ita ut thermarum causa non opus habeat amplius tam peregre ire, sed domi manens cum cum familia, ossicio suo sive munere absque ino testia fungi queat, tempore necessita tis. Et cum negari nequeat thermarum usu gravis' simos medicisque in curabiles morboβ curari saepe numero feliciter, volui in gratiam pr0ximi publicare hoc instrumentum , Una cum praeparatione aquarum mineralium. Quae publicatio sine dubio non erit sine fructu & commodo. are breviter dabo praepaxa ionem aquarum minera lium & dulcium, earum liue usum. Et primo
De balneo a rea dulcis vel communis. Ulla ars est conficcre Balneo aquae dulcis a
272쪽
ho F u R N o P H 1 L o I o p H I C. ministrare, qui beneficio globi cuprei calefaciet
aquam; qua suffcienter calefacta insidere oportet, & cooperire labrurn, ne calidi vapores eu porent, nec aer frigiduS intret, & exteriores corporis partes feriat; propterea etiam oporter linteum mundum collo applicare, ne ibi vapores calidi evaporare possint: quibus rite observatis, insidere oportet I. a. 3. horarum spatio, vel quam-diti poterit aeger, vel aegritudo postulat: oportet
quoque interea continuum conservare calorem
necessarium , beneficio globi illius administran dum. Patiente quoque sitiente interea temporis, propina ipsi potionem appropriatam destillatam aegritudini, de qua re nihil nunc, quia decrev1 conscribere peculiarem tibellam de Balneis , hic vero saltem usum revelare globi illius cuprei, incalefaciendis balneis. Etsi non perfecta omnium,
quorundam tamen balneorum, eorumque proprietatum dabitur in hoc libello brevis instructio. De I stura se proprietate thermarum.
quod maxima pars aquarum medicatarum Germaniae, aliarumque regionum , tam calida rvma quam frigidarum, secum e terra adferant aciditatem quandam sulphuream, secundum plus mus 3 in qua aciditate consistit facultas illa me dica & vis hujus vel illius aquae. Et si privantur ejusmodi aquae odore & sapore exhalatione spirituum suorum subtilium,tunc etiam privantur suis viribus; quamvis etiam reperiantur aquae sui'
273쪽
praegnatae minerali aliquo sive metallo corporali, mixto cum alumine vel vitriolo; quod aliunde non proficiscitur quam ab aqua communi mine ras percurrente. Reperiuntur etiam alia Balnea, quorum vis & virtus non consistit in sulphure aliquo spirituali, nec in aliquo metallico corpore &sale, sed tantum in sale quodam spirituali, mixto cum terra aliqua subtilissima fixa, quae aquae non sicuti illae mineras metallicas percurrunt, sed pO tius saxa montium calcinata igne subterraneo, unde etiam subtilem suam mutuant aciditatem cum terra sua insipida. Atque haec nemo inficias ibit notitiam sive cognitionem habens , volati lium atque fixorum cum salium 'tum mineralium atque metallorum : id quod plurimis & eviden tissimis rationibus demonstrare possem , si tempus δc occasio nunc ferret, fiet autem aliquando in peculiari aliquo, uti dictum, tractatu. Nunc igitur saltem docebo , quomodo e salibus, minerali bus atque metallis artificiosa conficiantur balnea, naturalibus illis non modo viribus non cedentia,
sed etiam saepe praestantiora, & quidem sine sumptibus & laboribus insignibus, quibus domi quis
uti potesst loco naturalium in profligandis morbis& sanitate recuperanda. Et quamvis libellum c-dere decrevi, prolixe agentem de natura & origine thermarum, nec- non illarum usu, volui tamen aliquid hac de re breviter nunc quoque dicere &quidem ex fundamento, videns tot totq; virorum doctorum opiniones diversas , & discrepantes C c c I nec
274쪽
Quod igitur attinet originem aciditatis tam vo latilis quam corporeae , nec non caliditatem ther mariam scito eam non esse unam eandemque, alitienim singulae iisdem proprietatibus praeditae es sent, contrarium auῖem quotidiana testatur eX- perientia. Palam enim est nonnullas thermas aliis produsse, aliis vero non aegritudinibus sed potius nocere, quod aliunde non quam a disserentia proprietatum proficiscitur aquarum mineralium profectarunt a diversitate minerarum impraegnantium illas aquas. Summatim , aquae dulceS attra τhunt suas vires & virtutes in montium caverniS a quibusdam metallis mineralibus d ersarum specierum , natura praeditis spiritu salis acerrimo; utpote sunt varia genera marcasitarum continentium cuprum. & ferrum, & quandoquς uxum δέ argentum ; nec-non vitriolorum & iminum
genera, ab antiquis appellata Misii, Rarii, Chal citis , Melanteria & Pyrites, quorum nonnulla candida instar metallorum reperiuntvir , alia Vero dispersa in terra pingui, figurae rotundae, in frustulis majoribus vel minoribus. Quas mineras sulphureo-salsas percurrente & humectante aqua, stimulatur spiritus ille salis, vehiculo acquisito, &aggreditur mineras illas solvendo, in qua solutione incalescit aqua, ac si fuisset affusa cet lci vivae, vel ad instar spiritus vitrioli sive salis aqua mixti affusus ferro, aliisque metallis; ubi continuo quo tidieque aliquid secum trahit aqua illa percurrens mineras, quarum naturas & proprietates imita
275쪽
i tur aqua et quare tot & tam diversa thermarumi genera, ob diversitatem nimirum prosedi arumi tot & tam diversarum minerarum , a quibus inca l lescit aqua. Incredulus accipiat minerale aliquod praedictae qualitatis, illudque involvat in linteo madido nimirum aliquantisper, & reipsa eX perietur lapidem illum mineralem ab aqua accensum, atque adeo calefactum , ac si fuisset in igne ita ut vix manu illum tenere possis, qui tandem etiam diuturniore actione aquae instar calcis vivae fati scet & consumetur. Hanc meam opinionem paucissimis verbis traditam, aliquando volente Deo proli gius & clarius in peculiari tractatu publicabo : quamvis te rotis perinde sit nihilque referat illis,a qua causa proficiscantur thernis,undeque suas mutuentur vires, si modo uti illis liceat, relicta Philosophis naturalibus altercantilius hia controversia, quam nemo illorum melius decidere potςst Chymico perito,mineralium,m etallorum saliumque cognitionem habente.
Et or uidem de , Thermis Sulphureis subtili aci Pitate praeditis. 'I N ira, tu secundo demonstravi modum destit
lationis spirituum subtilium , volatilium, sulphureorum, salis ninitrum communis, 'itrioli, a luminis, nitri, sulph uris , antimonii aliorumqties alium, mineralium a tque metallorum, eorumque vires dc proprietates lintrinsecas, nunc quoque da-
276쪽
FuRNO R. PHILOSOPHI C. bo illorum usum extrinsecum aquis miscendorum pro balneis. Virtutibus igitur thermarum, non
ab aqua insipida sed a spiritibus illis subtilissimis, volatilibus, sulphureis &falsis proficiscentibus ;hisce vero ita per se, aquae non permixtis, ineptis pro Balneis , recuperandae sanitatis gratia usur pandis, ob nimiam caliditatem & subtilitatem; rcvelavit nobis indignis & ingratis hominibus, Deus altissimus pates nam suam providentiam, Ostendens nobis per naturam illorum usum & utendi modum sanitatis adversae tollendae gratia: quae natura) nunquam otiosa indesinenter operatur,& tanqua ancilla, Dei voluntatem exsequitur, demonstrando nobis varia destillationum, tranS- mutationum & generationum genera. A quo Do ctore oportet ut addiscamus omnes artes & scientias, quaerentes certam & in fallibilem informati nem, tanqua e libro manu divina exarato, repletoq; innumeris magnalibus atque secretis. Atque haec longe certior scientia phil ,sophoru illorum Vulgariu altercantium philoson hia inani & putatilia. Putasne veram illam, Io o. i nperialium pretio Ve
nalem philosophiam Qu ,modb quis judicare
potest de absconditis in terra , qui caecutit & qui dem volens in rebus solari luci expositis, erudi tionem abhorrens. Utinasn scientia nomini esset consentanea: QPomodo is: nis naturam ignorans, per ignem operari noverit Θ , Ignis multa revelat, in quibus ceu speculo abs. ondita cernere licet; Ignis nobis patefecit, quor biodb fmgula, aquae,falia, mineralia atque nactat. la, una cum caeteris in
277쪽
numerabilibus in terrae visceribus generentur per reflectionem ignis nimirum illius centralis & a stratis: Sine ignis enim cognitione tota natura permanet velata & occulta. Ignis a philosopho-phis semper in summo honore habitus clavis est maximorum secretorum reserandorum:& ut uno verbo dicam, ignem ignorans naturam ignorat cum suis fructibus, nec aliquid habet praeter lectare audita, quae plerunque falsa , secundum illud; Facile mentitur qui loquitur audita. Imperitus ob ignorantiam nesciens discernere inter verum & falsum , unum pro altero arripit. Quaeso tu qui facile credis, putasne Doctorem tuum suos scripsisse libros ab experientia desumptos, vel a lectione aliorum depromptos 3 Utrumve non longa vetustate, saepistim ue descrip tione sint illi corrupti & sophisticati λ Virrim etiam tum illorum verum & genuinum habeas sensum ' Scire igitur melius quam opinari; opinionibus enim multi seducuntur multi etiam falluntur fide, scientiam non secum habente comitem. Multi quidem scientiarum ambitios , avari nimirum & otiosi, carbonum nigredinem, forcipumque abhorrentes rubiginem, tractare malunt citharam & panduram , quam carboneS, 8 c. At que hi merito comparantur adolescenti illi de quo apud Matth. cap. 19. Veritatis discendae cupido, nolenti autem Christum sequi in paupertate& miseriL A pavonibus superbis,garrulisque psittacis , non nisi clamores proficiscuntur taediosi;
cum e contra avicularum vocibus recreentur &
278쪽
4s F ii ii N o R P A I L O s o P H T C. exhilarentur auditores. Dolenda igitur morta lium conditio perversa, affectantium potius vanitates mundi superbi, quam virtutes & laude dignas artes, quibus nihil honestius, nihilque utilius a verbo Divino, revelante nobis voluntatem Dei de charitate proximi. Atque haec Juventutis gratia dicere volui, ne ita annos suos teneros in vanitatibus terere velint, sed potius in igne periculum fa
cere , sine quo nemo Veram rerum naturalium co
gnitionem adipiscitur; quod etssi durum in principio videatur, dulce tamen erit in senectute. Sequitur nunc mixtura Spirituum'istorum
subtilium, miseriatum, ulphureorum ess soraim, cum aqua. Uod ad pondus praedictorum spirituum aquq
dulci admiscendorum, conciliantium ipsi naturam S proprietatem therinarum naturalium, hoc scire te oportet, quod illorum, quorum diversos & varios docui in secunda parte, viribus nimirum & virtutibus impares & inaequales , pondus non semper idem adeo accurate observari possit; siquidem habenda semper illorum ratio sortitudinis, Viriumque aegrotantiS. Poteris autem in principio unam vel alteram admiscere libram spirituum, aquae suffcientis quantitatis,& insessione periculum facere virium
balnei artificialis, quae si debiliores justo, augendae adjectione majoris quantitatis spirituum ; si vero
279쪽
re Arte nostra Balneatoria. Hoc autem nunc observa , praestare balnea in principio admi nistrari debilia , postea vero viribus aucta paulatim nimirum & successive, quo aegrotantis natura illis assuescat etiam paulatim , non vero obruatur& destruatur ab usu illorum inconsueto, justo fortiorum. Quare caute & cum discretione admi nistranda balnea, cujus rei gratia recommendatam
volo lectori tactam ' Artem meam Balneatoriam, in
qua planam & perfectam inveniet instructionem; siissiciat igitur hic indicasse , usum globi illius cu- prei in calefaciendis balneis, quibus dictis 'interea aequi bonique consulat aeger, donec plurae sequantur. Sequitur nunc usus
Balneorum Sulphureorum. APplica fornaculam cum globo copreo labro praedicto modo , & infunde sufficientem quantitatem aquae dulcis, quam calefacito igne accenso in fornacula , globi illius beneficio : qua sufficienter calefacta fac insidere patientem, & a funde tantum spiritus sulphurei, quantum tibi sufficere videtur; quo facto fac ut ubique rite cooperiatur labrum , ne evanescat spiritus ille volatilis;& pro necessitate continua caloris administratio nem, usque ad egressum patientis. Scito etiam ingulis vicibus mutandam aquam , recentesque
admiscendos spiritus. Atque hic est usus ille globi illius cuprei, in calefaciendis balneis aquae dul
280쪽
8 FuRNO R. PHILOSOPHI C. cis, vel medicatae & quidem Vel vegetabilis, ve1 mineralis : atque hujus vel naturalis vel artifici lis sulpitu rere ; quo multi gravissimi & in curabiles feliciter curantur morbi: De quo satis nunc in
Globi Cuprei in B lneis siccis, excellentiis, ibi istis humidis in quibusdam colam.
Potuissem hanc materiam differre usque ad tractatum proprium , ubi omnia fustius clariusque
tractabuntur: propter impedimenta tamen nonnulla inopinata editionem promissi tractatus ali quantisper procrastinatura, aliquid de illorum usu, postquam humidorum mentionem feci, dicere dccrevi , & quidem non solum de usi spirituum illorum subtilium , sulphureorum 3c siccorum, sed etiam de usu spirituum subtilissimorum vegetabilium & animalium medicinalium, cumprimis propterea quod in plurimis aegritudinibus commodius administrentur sicca, quain balnea humida. Provocaturus igitur sudorem via nimirum sicca, sine aqua scit. prospiciat sibi de arca lignea sive vase ligneo congruo , i. e. insessioni conve niente , scariano videlicet praedito perforato , prolubitu secundum plus minus in altum clevabili, itemque asserculis,brachiis & pedibus incumbentibus destinatis. Oportet quoque hanc arcam praeter januam majorem, habere ostiolum parvum inferne destinatum impositioni lampadis ardentis cum vini spiritu, vel testae alicujus cum carboni