Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Sequitur nunc usus vasissecundi lignei, usur- andi loco cuprei vel plumbei , inservientis destillationibus, digesionibus, extractionibu se 1xationibuου.

IAse parato secundum praescriptionem tradi tam pag. II. nihil aliud agere opus habes,

quam accommodare fornaculam cum globo, &pro lubitu aquam in illo calefacere, ignis regimine in fornacula. Possunt autem omnia & ssingula hic perpetrari, quae alias perpetrantur in B. communi , ubi nulla alia differentia quam vasorum hic usurpatui vas ligneum, ibi vero cupreum , plum' beum , ferreum, &c. Vsurpatur quoque in hac operatione eadem fornacula cum eodem globo, quae supra usurpabatur in destillatione, quare non opus aliquid praeterea adjicere , nihil enim cam munius Balneo in destillatione , sussiciat igitur usus globi cuprei demonstratio. Operae autem pretium esse duxi aliquot apponere extracta chymico-medica, non communia, quae beneficio hii Jus B. confici possunt, quae rite parata in plurimis morbis multa praestant.

primo quidem de extracto vomitizo. ULorum Antimonii unciam unam ; Tartari purgati uncias duas; Sacchari Candi uncias lex ; aquae pluvialis lib. a. mixta colloca in phiola

262쪽

vitrea sortissima in B. coctionis gratia,& fac bulli re strenue IO. vel 12. horarum spatio. Postea balneo refrigerato, exime vitrum & effunde decoctionem , illamque filtra per chartam bibulam infundibulo impossitam ; aqua filirata erit rubel la, sacharata subacida, quam accipe abjectis fe- cibus in siltro & ex cucurbita vitrea parvula ignis calore lento in B. omnem abstrahe humiditatem, usque ad remanentiam melleam fusci coloris; cui denub aflundo libram unam spiritus vini effusae in phiola colli obsongi, 3c colloca in B. moderati caloris 8. vel 16. horarum spatio, & vini spiritus denuo separabit extrahetque essentiam puriorem re nobiliorem,relictis fecibus in fundo; quae postquam omnia refrixerint, fit trationis beneficio separanda per chartam bibulam nimirum duplicatam. Postea accipe tincturam rubram filiratam,& ex cucurbita vitrea in B. leni omnem fere abs trahe vini spiritum usque ad remanentiam syrupidulcis & suavissimi; quem exemptum serva tanquam excellentissimum vomitivum , in multis morbis utilissimum, ubi reliqua cathartica nihil praestare possunt : haec enim medicina lenissime Operatur; quare puerilis etiam anni absque periculo administrari potest, nec-non senibuS. Purgat haec medicina cunctos humores , e genere nervoso & venoso attrahit omnes humores visio sos, reserat obstructiones hepatis, lienis, pulmo num & renum qua ratione varii gravissimi curantur morbi.

Nondum reperi vomitivum huic comparabile,

tuto

263쪽

PARs III. tuto & citissime operanti. Dosis ejus est a gutt. I. a. 3. q. Usque ad ratione aetatis 3c aegritudinis; ita per se, Vel cum vino , cervisia,

dcc. & quidem infra . horae operari incipit, sinitque operationem intra horas duas. Quandoque non vomitus excitat, sed solummodo sedes, ubi aliivat clister statim ante administrationem medicinae praedictae administratus , factus e r. vel I. cochlearibus olei olivarum & aqua salsa ; clister enim inferne praeparat viam, ita ut raro vomitivum superne operari possit : ubi etiam poterit aeger statim ab assumptione medicinae ori & naribus admovere panem tostum calidum , qui vomitiones prohibet , & infernam operationem promovet. Sed meo quidem judicio melius , medicinam non impedire quaerentem Operationis Viam sponta

ne a m , non coactam e Multis enim vomitus magis convenit quam purgatio illa per secessum. Illa autem diximus in gratiam illorum, qui etsi vomi

tioncs abhorrent,purgari tamen desiderant per essentiam antimonialem , quae omnium & singulo rum, quotquot nOVi, catharticorum tutissimum Scsuavissimum medicamen est. Prae caeteris enim Ο-mnibus universum visitat corpuς,& a multis aegritudinibus occultis liberat, id quod caetera cuncta vegetabilia cathartica praestare nequeunt. Hoc etiam commodi habet,ut etsi vel ob minorem dosin vel obstinatam naturam patientis no operetur per vomitus vel secessum, non tamen instar aliorum noxa inferat corpori humano,sed vel per sudorem Vel per urinam operetur, ita ut antimonium rite

264쪽

FuR N o n. ΡΠ I L Ο s o P H I C. paratum raro absque fructu administrctur. Cum e contra cathartica vegetabilia minori dos exhibita , vel alias ob causas non operantia, etsi non semper inde corpus intumescat & manifesti morbi proficiscantur , invisibiles tamen & occultas corpori minentur aegritudines. Antimonii vero

arcanum non modo non infert noXam,s1 non sensibiliter operatur, sed insensibili ter operando benefacit corpori humano : quare magna differentia inter purgantia mineralia & vegetabilia. Mine ratia enim in minori dos1 absque nausea administrantur , vegetabilia vero cum maxima nausea &quandoque periculo aegrotantis in majori dos. Nausea quoque illa saepe numero profecta a maxima dos potionum ingratarum amararum plus damni infert quam ipsa potio. Utinam aliquando abrogarentur ejusmodi crassa Minerva parata, &substituerentur extracta vegetabilium suavia ,3 mineralium essentiae.

Extractum purgans.

Ad. Hellebori nigri, justo tempore colleci arum I aereque siccatarum lib. I. Rad.

Mechoacae , jalappae, an a L iiij. cinamomi, sem. anisi & foeniculi ana, J I. Croci Britan nici 31. Redige has species in pulverem, cui

affunde spiritum vini optime rectificatum in cucurbita vitrea alta , atque huic appone alembicumcaecum, & colloca in digestione balnei, donec S. V. rubro tingatur colore, quem tunc decanta re

265쪽

centemque re affunde, iterumque colloca in di- uestione, donec rubescat spiritus, quem etiam decanta; recentemque re affunde toties nimirum, donec spiritus non amplius tingatur colore rubro, quod communiter 3. fit vicibus. Tinctos spiritus misce, filira , & in B. per alembicum vitreum lentissimo calore abstrahe a tinctura, & remanebit in fundo succus sp1ssus subfusci coloris , quem adhuc calentem eximere & in vitro mundo ad usus suos reservare oportet. Spiritus vini ab extracto abstractus ad cundem usum praedictum reservari potest. Extractum vero administratur a gr. 3. 6.9.12. ad 31. habita ratione aetatis & personae cum saccharo mixtum, non enim ingrato sapore praeditum, leniterque operatur tutissimeque si non ni nata administratur dosi. Et si vis habere in formapitulari, admisce ipsi calenti unc. I. Aloes lucidae, & unc. sem. Diagrid. pulveris ali, mixta redige in massam pitularem, & serva ad usum. Dosis est a gr. I. ad Bj. evacuat cunctos humores superfluos; sed non comparabilis cum antimonii medicina Arque hoc extractum apposui in gratiam formidantium mineralia S .vomitus abhorrentium, quod penes me optimum omnium vegetabilium

catharticorum.

Extructum Disphoreticum. ηι T Igni sis aseas, fassaparillae, ana unc. VI. Zin-- giberis, Galangae, Leduariae. ana. unc. I II. Piperis lotasti, Cardamom. Cubcbarum ana.unc. I.

266쪽

Cinamomi, Macis, ana, hinc. semis, Croci Britan lnici, Nucum M. CaryOphyllorum ana drag I. li- lgna lima comminuantur , radices & arornata pulverissentur, mixtis affundatur V. Sp. &in B. ex- itrahatur Tinctura, uti supra dictum de extracto purgante ; & extractio spiritus vini abstraditone redigatur ad mellaginem ; quam ad usus servare O- .portet. Prodest in peste, sebribus, scorbulo, lepra, morbo Gallico, aliisque a sanguinis impuritate profectis aegritudinibus diaphoresi e gentibus. Dosis hujus extracti est a M. ad 3j. cum vehiculis

appropriatis ; potenter promovet sudorem, Venenositates a corde abarcet, & sano inem mundificat.

Et quamvis sit effcacissimum diaphoreticum vegetabile, comparari tamen nequit cum spiritibus illis subtilissimis mineralium , de quibus . in parte secund1 Suas quoque habent commendationes animalia diaphoretica , utpote caro vi perina , sal aranearum & bufo num fixum in suis operationibus peculiaribus, ubi singula sola absque

alterius admixtione suas operationes exserunt &demonstrant; nec quadrant cum diaphoreticis a nimalibus & vegetabilibus , mineralia utpote be-ZOarticium minerale, antimonium diaphoreticum& aurum diaphoreticum.

Extractam Diureticum. SEm. Saxifragite, carvi, sceniculi, petroselini,

267쪽

Ρ A nos II1. pae majoris ana unc. I. pulveriS mille pedum unc. semis. Mixta & contritione in pulverem redacta extrahantur cum Spir. juni p. secundum artem. Postea extradio admisceantur sequentia R. Salis

succini, fuliginis, Urinae ana 3 12 Nitri purgati es.

Mixta pulverissentur & extracto admisceantur, &ad usus servetur mixtura. Dosis cst a Di ad M. in aq. petroselini, foeniculi, dcc. Hoc extractum pellit urinam, aperit ureteres, purgat renes & vesicam ab omni pituita viscosa, matre tartareae coagulationis , si tempestive nimirum usurpatur : In hoc casu commendatur quoque solutio silicum &crystallorum facta cum spiritu Salis. Majorem conamcndationem habent salia herbarum nephriticarum facta per expressionem S crystallisationem absque calcinatione, liuorum praeparatio non

hie sed alibi docebitur. Extractum Somniferum.

Pii Thebaicii c. IIII. Sp. Salis Unc. I r. - Tartari purgati unc. I. Mixta colloca in maceratione in B. in vase vitreo per diem & nodi em,& salis spiritus cum tartaro reserabit optum, de ad extrahendum praeparabit, cui affunde spiritus vini optimi lib. semis, colloca extraci ionis gratitan B. leni, Spiritum tinctum decanta, recentemque reaffunde, colloca in digestione donec coloretur spiritus. Postea misce extractiones,& admisce in cucurbita vitrea croci optim. drag.

268쪽

36 FuRNOR. Ρ H I L o S O P H I C. sp. 3cremanebit succus spissus niger, eximendus& in vase vitreo mundo servandus. Dossis ejus esta gr. I. ad s. vel pro adultis , puerulis vero suia

scit vel unius grani. Usurpari potest in omni bus affectibus calidis absque periculo: tranquil

lum provocat somnum , mitigat dolores tam ex ternos quam internos, sudorem movet; cumprimis vero est certum remedium epilepti cum puerulorum noviter natorum ; quam primum enim

illis in paroxysmo administratur grani unius cum vino vel lacte muliebri, statim quies sequi tur & cum somno sudor, qua ratione malignitas expellitur, pueruli recreantur, Victum appetunt,& in posterum paro Xysmus non revertitur. Etsi forte aliquando percipiantur ejusmodi sympto mata iterum, si tamen denub praedicta dosis administratur, sit quod pueruli refocillentur & curentur integre, Vitam cum morte alias permutaturi, &c. 'uorum non paucos hac medicina restitui. Caeterum sunt quoque medicinae efficacissimae anodynae, spir. illi volatiles, Vitrioli, aluminis,an timonii aliorumque mineralium; quibus uti etiam

sulphuri illi narcotico praecipitato e spiritu vitrio ii volatili nihil comparari potest. Extractum cordiale.

N. D Osarum rubrarum unc. iiij. Lilior. conval. Nunc. h. Flor. Borrag. Roris mar. Salviae ana c. I. Cinamomi electi, ligni aloes ana 3 ij. Ca-xyophyli, Macis, Nucis muscatae, Galangae , Car

269쪽

ΡΑns III. dam . minoris ana Isi. Rasurae Eboris, Cornu Cervi ana Croci Britannici es. Nucis Vomicae. 1. Boleti cervini. 'si. Mixta pulverissentur subtilissime & cum V. Sp. extrahantur tinctura in B. ite rum abstrahendus V. Sp. usque ad justam consistentiam. Extractum servetur ad usus. Vsurpari vero potest fere in quovis animi deliquio ali1sque affect ibus, lamitem non habentibus calorem praeternaturalem. Dosis ejus est a gr. 3. 6.9. ad Bj. cum vehiculis appropriatis ; saepe administratum recreat spiritus, corroborat, cerebrum caeterasque partes corporis. Effcacius redditur additione es sentiarum mineralium cum primis auri, de qua re

vide pari. primam de oleo auri dulci. De Extracto odorifero. Non opus est docere consectionem extracti

alicujus odoriferi vegetabilis, quia paulo ante traditus modus eliciendi sive destillandi olea vegetabilium suavissimis odoribus praeditorum, utpote herbarum, forum & seminum, quae Vegetabilium sunt essentiae nobilissimae & suavissimae,

quarum Odore cor roboratur & cerebrum, quae in balsama redacta, transportabiles redduntur. Meliora igitur extracta & excellentiora vegetabilium, meo quidem judicio, confici nequeunt, quam praedicta illa oleamissi quis velit extracta aromatica facta cum sp. Vini, miscere cum solutionibus metallicis , mixtaque digerere, tunc enim separatum ibit ab extracto oleum quoddam odoratissimum C c c 3 viri

270쪽

viribus non modo non rninus , sed praestantius etiam oleo illo destillato vulgariter, propter admixtionem virtutis spiritualis metallicae cumprimis auri & argenti, solutorum in menstruo acido, oleo

Oromatico suas Vires communicantium. Caete rum unumquodque Oleum Vegetabile odore 3c

viribus exaltari potest beneficio spiritus urinae vel salis Armoniaci; cujus beneficio noti solum o lea odorata exaltantur , sed etiam incidera vegeta bilium odora redduntur , si aliquantisper digeruntur cum spiritu urinae ; nec hoc solum, sed etiam sulphur minerale & metallicum Unumquodque, etsi od6ξ ejus sit durissimis vinculis ligatus . ejus beneficio recluditur,& iii suavissimam Odoratissi manaque essentiam temporis curriculo in dige stione redigitur. Spiritus urinos exaltant sulphu rum odores & colores ; acidi purgant sulphura, sed mutant ipsorum colore ς & odores: Mascus &Zibetha acquirunt odoris sui suavitatem dc excellentiam a selis a icujus spiritu subtilissimo urino so , digerente heriam aliquam pinguedinem , δίconvertente in e)usmodi materiam odoratissi

Atque haec de extractis dicta sussciant , quae o mitti potuissent, quia passim aliorum authorum, in omnibus linguis, exaratis scriptis plurima ejus modi reperiuntur extracta; apponere autem cuit illa, ne hic libellus praeter novam stillandi rationem, aliud nihil continere videatur, sed instru-ktus quoque optimis medicaminibus. De

SEARCH

MENU NAVIGATION